Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

sor Statera tauorum

inducatur Consuetudo vel aboleatur Lex: Sed sicut videmus herbas crevisse et Solem in Horologio processisse absq, eo qubdmotum utriusvis discernamus; Sic Consiretudinem esse, vel Legem esse abrogatam, in Effect u percipimus iis notis quas supra insinuavimus, absque eo quod durante actione quam prope vel longe absit dimetiri pos simus. Sunt enim aliquae Leges quae non usu veniunt nisi post intervallum plurium

Annorum. EXempli causa,quae ordinantur

in Peste vel Fame, quae in Bello Civili, vel cum Rex in Persena propria ad Bellum proficiscitur,&similibus. Alia repetuntur singulis annis, vel semestribus, Alia quotidiE. Quaenam amabo Definitio Temporis his omnibus congruit 3 Simile est de Aistibus; Quidam enim Actus maiori exemplo& consequentia imitantium fiunt, alii minori : Quidam interrumpuntur per CXecutionem Legis eos interpolantem saepitis vel miniis; quidam sunt continuati, & sic quasi per pugnam introducitur Consuetudo contra Legem. Quis speret in hujusmodi varietate regulam figere, ut talis numerus Actuum Legem irritet λ ' t:. y. Objicies in Jure expressiim alibi eum qui bis tόrve in blasphemiam eruperit Cen-1endum conse Use. Respondetur, Signum

532쪽

modico tempore toties incidit in crimen censendum esse ex Consuetudine hoc sacere, seu credibile esse quod ex consuetudine& habitu peccet,sed non quδd tres Blasphemiae facerent Habitum. Adde, de Habitu singularis persenae, non de Consuetudine

Communitatis esse sermonem.

6. Deduci potest Consuetudinem, si tollat Poenam, tollere & Obligationem, cum Lex ex supr a dii his)nulla ut sine reatu Poeianae. Rursus, quandoquidem actus quibus tollitur Invaliditas a Lege introducta, sint Adi us oppositi Legi, patet non posse Con- sietudinem tollere Invaliditatem actuum absque eo quod tollat etiam Illegalitatem

Actus. Rursum, infertur duas tertias partes Com munitatis non satisfacere Consuetudini introducendae in totam, quia non propterea respicitur Tertia Pars tanquam Delinquens, & Consuetudines non Consilio sed Usii introducuntur, ut dictum est. Rursus , quod per Legem derogatum sit Consuetudini Futurae non impedit validitatem Consiletudinis ; quia Consuetudo est quaedam mutatio praecedentis Voluntatis; quare, sicut posterior Lex non potest impediri per priorem, sic neque Consuetudo. Rursus , Peregrini non possunt inducere

533쪽

o Statera Morum

Consuetudinem, cum non sint ipse Populus; sed neque legitimὸ Consuetudines suas servant,nisi sint quasi Populus separatus.

Rursus, LeX communiter lata non derogat privatae Consuetudini, cum non meminerit

ipsius; quia, ut dictum est, Leges Universales natae sunt dispensari per Magistratus

Inferiores, qualis censetur Consuetudo particularis. Sed Lex parti cularis abrogat Uhiversalem Consuetudinem infra suum districtum. Evidens tandem est derogantes Legi, ante firmatam Consuetudinem, esse reos Inobedientiae: Sicut & Consuetudinem non esse Prescriptionem ; quae, quando Naturalis est non significat niu occupationem Rei quae facta est Communis per desertionem vel negligentiam Domini. Ex his non est difficile ad Extinmonem Dispensationum & 'viilegiorum arguere; quae cum debilem rationem Legis obtineant , ab iisdem causis a quibus Leges dictivi natae sunt,& quidem debilius agentibus; sicut ex adverse fortius agere dobent causae Legistatoriae ut ipsa introducant; clim secundarib duntaxat Bono Communi serviant, & primario eidem adversandi speciem gerant.

534쪽

INSTITUTIONUM '

ET HICARUM

STATERAE

MORUM,

EXAMEN NONUM,

Fide Supernaturali.

TRUTINATIO

PRIMA.

Firis pos esse tantum probabilis pActenus Deum ut humana rum a stionum Authorem, per modum Causae Finalis duntaxat intuiti sumus; proximὸ eundem per modum Essicientis contem-Υ plari

535쪽

sos Statera Morum

plari oportebit. Essiciens Verb quae per Motum operatur, ad Physicum spectat; ea verb quae emanative dc instantaneh, ad Metaphysicum. Inde & Physicus Deum& Attributa Ipsius ex eo quod sit movens

Motum venatur; Metaphysicus Vero, ex

eo quod sit Ens subsistens, & Existentiam,&quae deIllo dicuntur manifestat,Εssicientem verb Moralem Vocamus Mandantem, Suadentem & Instruentem; quibus omnibus regulariter commune est esse Alloquen-

Accipit proinde Moralis a Physico &Metaphysico, qubd Deus sit; Ipsius autem est ostendere qubd sit Loquens. .Quod sortassis per effecta probari valeret , si quis

Mores Sanctorum adeb calleret, ut eos ab imperfectione humana, citra Locutionem Formalem Dei, proficisci non posse evidenter agnosceret Quod, ut nequaquam dubitem sub humanae scientiae limitibus comprehendi, sic Ipse non facile ad tam ard am laudem aspirem. a. Relictum est, quod quoniam Divinus ad nos Sermo generalis Hominum Amonis Principium est, quod si lapset, tota Christiana Vita & Disciplina fluctuabit,

per Autitoritatem nobis conster. Illam ve- necesse est vel esse immediate audientium voces a Deo fluentes, vel eorum qui

536쪽

amen novum. sorab Audientibus hanc notitiam hauserunt. Prioris modi Exempla in Patriarchis , Populo toto Israelitico , & tandem in Apostolis , admiranda sunt. Et Populo quidem Israelitico & Apostolis per adebingentia prodigia implantata est haec veritas , qu bd Deus illos allocutus sit, ut nullum planὸ locum ambigendi vacuum reliquerint. inid in Patriarchis se Prophetis egerit Deus, ut Adam, Moses, Abraham , Samuel , deinde & Isaias &caeteri Prophetae non eiraverint duntaxat sed nequc errare potuerint, difficiali oris est inquisitionis. Sed, si Actionis

Humanae Leges excutiamus, comperiemus etsi singuli Homines nati sint & falli posse & fallere , tamen esse quasdam circumstantias in quibus Prudentia ipse evidenter procedit , & collectis, multis circumstantiis nata est evidenter colligere esse verum quod pronunciat. Physicum enim Principium est neminem gratis esse malum; Physicum Principium est, Habitum facere delectationem , inclinare ad Actum, reddere Uoluntatem constantem in Bono, Ex hujusmodi pluribus conditio-bus simul concurrentibus, nata est evidenter Concludere Hominem quempiam particularem non esse mentitum, vel ex

537쪽

so8 Statera Morum plevisse Ossicium Boni Viri in speciali al

qua actione. Quod si verum sit, quam facilius Deo est Patriarchis & ProphetPraeparare Revelationum articulos tali Ut nequeant cum ratione dubitare quhDeus in ore ipsorum sermones serat.

3. Quoties itaque evidens est homi Deum aliquid esse locutum , Virtus qi illi dicto ex Authori tatis Divinae vi credtur dicitur Fides. Sed, quia plerumque crdunt homines Deum dixisse mediante Athoritate inter nunciorum, de his quaereidum an Testimonium illorum possit Eudentiam causare quod Deus dixerit, an costituenda ad credendum quod Deus dixeriFides deterioris notae, cujus vis duntaxprobabilis sit, & non certa. Atat, quod re nostram spectat qui agimus de moribus, actionibus quibus Humanum Genus ad Iternam Beatitudinem collimat, si qua Ιdes imbecilla est & sola verisimilitudi stabilita a praesenti discursu eliminani est. Clim enim omnium Divinorum sperum maximum di. praecipuum sit hmanae stirpis Salus, adeo ut ipsa Inc: natio Divinitatis confertis Santiorum viis ad eam instituta promulgetur;

hil ambigendum quin fortissimis caunexibus ab de terna Providentia Ped C

538쪽

Examen nonum. sos deat, quibusque aequales alias Natura non possit ostentare. Nihil autem Intellect umassensui devincit praeter Evidentiam ;nulla itaque est firmitas credendi si dest Evidentia, per quam tota moles Christianae Fabricae subsistat. Unde& vocatur substantia rerum sperandarum. Si itaque nulla sit Evidentia, nulla erit Firmitas ipsius Basis & Fundamenti Vitae Christianae. 4. Quod autem praeter Evidentiam nihil sit quod constringat humanum Inintellectum , palam est ex necessaria Syllogismorum forma & communibus illorum Principiis. Diei de omni & Diei de nullo ; in quibus , seu in Unitate horum Dictorum cum particularibus tota moles actionis Intellectivae versatur. Similiter Propositiones per-se-notae, quo sunt omnis Certitudinis dc scientiarum Cardines, quam vim habent praeter suam

Evidentiam λ sola itaque Evidentia figit & perpellit Intellectum; absque Syllogismo enim vel Formali vel virtuali nihil agit Homo, ut Homo . . Cum itaque ad Actum Fidei concurrant Duae proposi-'tiones, neutra illarum absque Evidenti

suscipienda est, vel vacillabit Fides. Lehoc quidem Evidens est ; Sed fac esse alium modum captivandi Intellectum ,

Υ 3 quam

539쪽

s Io Staterae Morum quam per Evidentiam ;nonne eo ipso appa- tret Intellectum non esse Unam Potentiam, icum duo per-se-Aistiva habeat, &singula iActiva ex necessitate propriam rationem Thabeant, alioqui non foret Achivu speciale is ageret secundum rationem communem alteri. Si itaque aliud possit movere Intellectum sicut convenit illi moveri praeter Evidentiam, duo sunt Intelledius Humani; unus qui per Evidentiam moveatur, alius qui ab alia Virtute motrice. ly. Sed respiciamus quid jsignificet. Profecto , si Certum & Cretum' snon nisi Metabas literae a se invicem dissident, Incertum significabit quod non

est Decretum : At quod non est Decretum non pertinet ad sententiam Mentis, Incertum itaque senat quod non est in Mente seu non Iudicatum ab ipsa Tantum itaque valet Incertum, quantum non esse in Intellectu; saltem Iudicante, sed tantum Ap prehendente. Nihil itaque in Incerto fundatum pertinet ad sententiam Hominis. Dicamus enim, si quispiam Certus sit, quod quantum ad ipsum spectat& cognitionem ipsius) res possit se alio modo habere quam quomodb proponitur,

Poter1tne cum ratione assirmare sic sese habere λ Aut non mentietur & contra men

540쪽

Examen nonum. FI Item suam ibit λ Irrationabilis proinde est ejusmodi assertio; hoc est, Turpis & homine indigna,& aequivalens mendacio. Modice enim disserunt si assirmas esse quod nes cis, & si assirmas Asse quod scis non esse :Utrumque enim Animi iniqui est, dc paria

detrimenta commerciis humanis invehit.

6. Sed quoniam solet dici licere Iudicare dc Assentiri ex motivis probabilibus ;hoc peto , si Motiva sint duntaxat probabilia, nonne relinquunt formidinem ;& , si formidinem , etiam conscientiam quod Iudicans nesciat esse Uerumῖ Semper itaque manet Mendacii & Turpitudinis macula. Inspiciamus ipsam Probabilitatem quid significet; scilicet, vel putantium

copiam vel Argumentorum : Si Putanqtium, & putare Insipientis & Uitiosi sit, vis argumenti est , Multi sunt stulit ergo sequendi sunt ; adversus celebrem illam sententiam, Sapiendum , esse cum paucis ; & adversus Magistrum illum qui Discipulum castigavit quia Uulgi applausiim excitaverat, riens , Si rectὸ feci sies hi te non laudavissent. Si Multitudinem Argumentorum revereris , cogita esse Motiva quae multos traXerunt, quare non posse majores vires Υ Φ ob

SEARCH

MENU NAVIGATION