장음표시 사용
581쪽
Examen nonum nitatis subire. Tertio modo Leges respiciunt formaliter ipsum esse in Communitate, sicut ea quae proprie sunt onera & ministeria publica. Palam autem est, quod, quoniam esse de populo est conditio a Ratione inultum respicienda, similia Reipublicae onera obligant hominem ipsa vi Rationis , quando est de Populo. Leges quoque quae lunt secundi Ordinis obligant ex-o tem ex eo quod degit in populo, tum communis victus & Commercii causa, tum
Exempli ; ne infirmi, & quibus Lex neces.saria est, videntes alium non observare Legem & rationum vim non penetrantes, ipsi etiam tentcnt a Lege di scedere. Leges rursus quae Populo necessariae sunt obligant Unum de populo, quia est conformis ip-s , & quia vivit in populo: Si autem deji-nat vivere in populo adhuc potest obligare ipsum ex priore capite , sed non ex posteriori.
. Di ista tentemus applicare nostrae intentioni. Notum est Bonum hominis spirituale consistere in perfectiohe interiorum habituum, externos verb actus esse' ministeriales respectu internorum. Uerum pauci sunt & sp1rituales admodum qui capaces sint aestimandorum actuum interiorum in semetipsis , plerisque Christiano-
582쪽
rum seliciter evenit si per aes us Externos interiores aestimare valeant. Ex Cognitione vero sequitur Actio: Uulgo itaque Fidelium necessariae sunt Leges de actibus Exterioribus, & Vita ipsoruin in iisdem consistit. Unde Beatitas ipsorum pendet ab Actibus Exterioribus. Actus autem EXteriores omnes,ut diximus,pertinent adConis fessionem Fidei, quatenus sunt expressiones Fidei quae in Animo est , &ex iis circumstans multitudo potest intelligere nos credere in Christum & ingentem de ipso aestimationem habere. In capite autem sunt eae assiones quae specialius hoc demonstrant; quales lunt voces nostrae, dc illae a-Etiones quibus Catholici ab omni Infidelium genere dignoscuntur. Harum itaque actionum prae caeteris palam est curam ampliorem , & severiorem esse oportere : Hae autem plerumque & singulis de populo sunt convenientes, & proinde plerisque exercendae propter ses & viventi in popu-IO,propter Populum quoque agendae,etiam Exortibus .: EXtra. autem populum , non
quidem populi causa, sed tamen plerisque
sunt exercendae. Exortibus autem , hoc est
Iustis, qui sibi sunt Lex, a Spiritu Sancto& Ratione moderandae sunt haeLeges juxta
583쪽
Examen nonum. yyys. Qu bd autem Ratio praestat Exortibus, hoc saepe Necessitas cogit non-EXortes operari ; sicut olim Machabaeos docuit pugnare in Sabbato si hostes premerent. Quid ergo liceat speculatori Christiano inter Infideles peregrinanti& rem Christianam procurrunti, non facile ausim limitare. Vel enim amore Religionis Christianae facit quae inter hostes tentat, vel selius lucri causa. Si hoc posterius, non aestimo eum esse cui Conscientiae leges praescribendae
sint ; qui enim hujusmodi pericula adit B
lius lucri causa, Pecuniam pro Deo habet. Sin aliquis sensus Pietatis in vitiosis caeter6qui pectore latet, ipsa oppositio negotiationis nata est in tali essicere Internos actus& habitus verae Fidei conformes. Et credibile est& saepe contingit tales quoad ipsam Fidem magis fervidos redire a talibus conatibus quam ingressi sunt, qualescunque simulationes admiserint, dum in ipse opere forent. Imb inter ipsas simulationes execrari cultum fallorum Prophetarum vel Numinum ; & per consequens, neque scandalo neque infirmitate peccare, sed ductu Rationis, qualiquali utuntur, duci & operari. 6. Praeterea, advertendum est non quicquid Metaphysice Simulatio est, hoc no-
584쪽
Staterae Morum men in Moralibus mereri ; sed videndum est an actio quae videtur Simulatio, nihilominus contextui Vitae si conformis. Hiis si est, materialiter tantum Simulatio est. Sic Simulationes Bellicae quae inter Strata- gemata solent computari, quia sunt conformes publicae intentioni Belli non habentur inter mendacia. Sed , si quid public si fide conventum est inter hostes, nisi teneatur, Paciscentes Mendacii & doli condemnantur , quia aufertur in hujusmodi actis Belli & hostilitatis Voluntas, & succedit superior intentio vivendi ut homines decet. Sic itaque etiam Simulationes in rebus Divinis non computandae sunt Simulationes quando ad ipsam Fidem nobilitandam instruuntur ; ut illa Librum Apollinarii conglutinantis, alterius fingentis se Ministrum ut Dodi rinam catholicam explicaret, Regis Catholici qui finxit literas de morte Archangeli Michaelis , mulieris Thecuitidis pro Absalome deprecantis, Nachanis Davidem accusantis , dc Michaeae sausta nunciantis Achabo, plura hujusmodi in omni historia signa
7. Sed superest adhuc distinctio illa
de tacendo seu pura omissone, agendo ea e X quibus putetur quis esse alienae
585쪽
Examen nonum. yyy Fidei, discutienda. Ueium inprimis non est accipienda Metaphysice, ted Moraliter. Ipsia enim Taciturnitas in violentis
circumstantiis censetur Professio; hoc est, est persuasiva , & argumentum susnciens
quod sit Infidelis qui tacet, & aequivalet negationi positivae Fidei. Sed ipsa potius difficultas consis fit in distinctione horum
quod est: permittere se existimari Infidele in , & causare. Qiri enim, inter Infideles, omnia quae illi agit, non propterea videtur facere ut putetur Infidelis, sed permittere hoc quod ex ipsa cum iis societate creditur; non enim mutat in iis aliquam sententiam, sed confirmat vel potius non destruit aliunde habitam, hoc valet quotiescumque praevenitur suspicio. At si suspicio incepta est, sed nondum in opinionem crevit, etiamtum, qui sciens iacit per quae putetur Infidelis, nec dum facit professionem Infidelitatis per opera communia Infidelium quorum opposita sunt propria Catholicorum. Secus est si propria opera eoru faciat, quae ad cultum & adorationem falsorum Numinum spectant. Cu n enim Suspicio non sit opinio, nondum est Expectatibulgerat se hoc vel illo modo; sed tantummodo Inquisitio, quae per communes actus Ces,
sat , sed per proprios inflecti nata est ici
586쪽
adversam partem & creare opinionem
quod non sit Christianus; Quae opinio permitti potest, non procurari. 8. Patet itaque hunc nodum prorsus Prudentialem esse. & pendere a prudentieXpectatione circumstantium, maxime heterodoxorum;illi enim sunt ante quos Confessio Fidei plerumque fieri selet. Aliud siquidem est Confessio, aliud Professio quae lalet Catholicis exhiberi. ut ipsi Fratrem agnoscant. Ex dii his potest concludi adium Fidei proprie dictum esse quoties Ecclesiet, profitenti se praedicare quae a Christo accepit , credimus Doctrinam quam tradit esie Veram. Unde fit eum qui discreditUni Articulo, nihil omnino credere;vel enim Deo dicenti vel Ecclesiae nuntianti dissidit ; sine quibus nullum Articulum in qualitate Fidei potest retinere. s. Palam rursus est, Fidem, etiam in persenis indoctis, firmiorem esse qualibet Scientia. Cum & Authoritas Divina sit Principium essicacius principiis Scientiarum,& Ecclesiam esse veracem sit quodammodb Principium Intellectus Moralis, qui evidentior est Intellectu Principiorum Speculativorum , etsi ex iis demonstrari possit; quia ex applicatione ad actiones nostras&earundem gubernatione, familiarius
587쪽
Examen nonum. F61rius est nobis & magis insitum& infixum quam sunt Metaphysica, quae non agnosci naus nisi dum speculari libet. Quo non ob stante, Fides de Scito vel etiam de Ut se haberi non potest; quia Scientia & Uisio etiamsi in sese infirmiores sunt Fide, tamen propter Evidentiam Objecti in se dc non in alio, magis occupant & rapiunt Animum;&, in praeientia saltem actuali, non relinquunt locum actui Fidei: Et propterea,quia Cognitio est propter operationem, melius est homini per eas quam per Fidem , quia faciunt majorem promptitudinem in Mente ad Charitatem. Magis tamen repugnat Fidei subesse falsum quam Scientiae vel Intuitioni; quia & Ueracitatis Divinae & Ecclesasticae fortiores sunt nervi quam Scientiae & Uisionis ; quae Virtutem duntaxat
588쪽
Virtute Dei. Ioniam Fides necessaria fuit
ut Generi Humano Beatitus sua,& modus ad eam perveniendi, innote siceret Crisequens est ut agnita sperari debeat. Et, quia Fi-
589쪽
Examen decimum. 'Fides omnia Salutis nostrae negotia, imo de ipsius Naturae, a Providentia Divina sic docet pendere, ut quod ipse providerit in- fallibiliter sit ex ipsius Virtute futurum; ouod verb ipse non praeordinarit ex vi defectus causarum inferiorum sit aeqtie inis fallibiliter non futurum ; palam. est Deum non sistum esse Objectum Spei ut Consequendum , vertini etiam ut Causam efficientem , a qua Beatitudo nostra profectura est. Et quia Deus nihil immediate operatur , sed mediante ordinata causarum inferiorum Serie & per actiones ipsarum , inter quas Ipse Speraturus est causa maxime immediata & propria , palam est futuritionem Beatitudinis magis
vel minus esse & dispici posse in actionibus Divinis circa nos , & in nostris ex Divinu Providentia orientibus. Hinc statim apparet duplex Spei status. Α-lia enim videtur Spes eorum qui pura Bonitate Dei & adtionibus Ipsus communibus , ut Creationis , Educationis,
& tandem Fidei nobis impertitae, beneficiis fisi , sperant Deum reliqua quoque usque ad perfectionem Beatitudinis in ipsis operaturum : Alia eorum qui experiuntur in semetipsis constantem conatum ad
illa media quibus Beatitudo consequen- Aa s da
590쪽
Statera Morum da est, ut jam intelligant se quasi Agricolas
Vineaeque cultores ex apparentibus indiciis futuram messem eXpectare. Σ. Horum Spes dicitur Formata, priorum Informis. Utrique oculos ad Dominum habent,scientes non nisi ab Ipso proficisci quicquid iis bene evenerit: eX eo quod ex pura Bonitate sua perque infinitam S pientiam sic ordinaverit res humanas, ut
per hujusmodi gressus progrediantur usque ad Infinitam Felicitatem ex fimo & stercore nati. Uerum,qui se magis profecisse agnoscunt hoc amplius habent, quod videant &faciliora sibi reliqua,hoc est, pauciorum &magis in promptu existentium causarum viribus sibi spus esse ad Beatitatem obtinendam , & dissicilius ab Ipsa decalaros
hoc est, majorum & rariorum causarum impetum requiri ut detrudantur de via
in qua jam fixi sunt; hoc est, vocationem
ipsorum esse certiorem quam minus proficientium. Sic itaque apparet Spem pro Object o Formali habere Bonitatem Dei ut operativam salutis hominum , & specialiter ipsus Sperantis : Et sicut Veritati Dei in Fide conjungitur Revelatio, ut possit derivari ad persuasionem ; sic cum Bonitate Dei conjungi operationem ipsius ua possit Spem in Sperante Procreare. Unde