Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

Examen decimum. Unde apparet illum qui sinejusta occasione, hoc est, sine asiae tu operandi suam salutem, illam a Deo expectat, praesumere αPraesumptuosum esse. Qui vero, eum sese videat in via esse & laborare, nihilominus des perabund us languet , modicae Fidei &Pusillanimem esse. Patet itaque Spem esse

Principium operationis eorum , quibus obtinetur Beatitudo ex persuasione rationabili qubd sit acquirenda & futura. Unde, si perimpossibile supponatur Deus revelare alicui perditionem suam in iis conditionibus in quibus vere creditu rus foret se damnandum esse, talem hominem non debere sperare , sed ipsam Despe-. rationem taliter qualiter esse meritoriam, cum ex vera & debita Fide nascatur. Ex quo etiam evidens est non cadere in Dei Bonitatem ut hoc agat: Foret enim directae& per se deviatio hominis a suo Fine Ulti mo & bonis per Spem illius obtinendis. Et si

enim non omnes qui sperant Beatitudinem eam consequantur, tamen etiam ipsi, qui eam non consequuntur leviorem damnationem habent ex eo qubd qualiacunque opera ex spe ejusdem operentur. re per se immediate hoc impedire, est Deum sibi

contradicere suam Bonitatem negareia

Repones , pluribus praenuntiatam suam: Aa 6, per-

592쪽

166 Sister a Morum perditionem , ut Core, Dathani & Abi-xoni ; Achabo & aliis impiis Regibus;

Petro peccatum suum ; Judae & Antichristo. Respondeo; temporalia Glia inveteri Lege praediista fuisse, non spiritualia: Neque Petrum neque Judam credidisse futurum quod Christus praenunti, vit; sicut neque Simon Magus; etsi non tam praedictio quam comminatio fuit quod ei Petrus intentavit. Neque obstat qubdSalus etiam illis qui praevisi sunt sit possibilis Spes enim non dicitur nisi de illo

quod futuri apparentiam habet. Et si autem sit in praeviso potentia ad Beatitudinem adipiscendam , non tamen est in uis niversa causarum collectione possibiliatas ut praevisi Beatitudo in actum ve

. Ex dictis fit, proprium & per se

materiale objectum Spei esse Beatitudinem. Cum enim Fides doceat hominem, quod , omnibus consideratis , nihil st num per se nisi Beatitudo ; caetera vero non nisi in quantum ad illam conserunt & hominem perducunt; Spes autem Boni sit, evidens fit proprie de sola Beatitudine esse, & tanquam de primo Objectoo; de caeteris autem non nisi propter Beatitudinem. Propter autem Beatitudi-

593쪽

Examen decimum. 167

nem sperari nata sunt caetera omnia, in quibus est etiam aliorum Beatitudo. Notandum tamen est, quod, quia multi adeo .cfirmi sunt, ut etiam alia concupiticant & sperent propter ipsamet, velle Deum, utpote omnis Boni Authorem, etiam haec ab ipso sperari ; verum cum eo temperamento , si stent cum obtentione AEternae Felicitatis. Quare, cum ab eadem ratione formali Bonitatis Divinae pendeat horum expectatio , etiam ad Spem Theologicam reducenda est horum a Deo , etsi aliquatenus inordinata, ex pectatio. Patet consequenter neque

in Beatis neque in Damnatis esse Spem ;quia Beatis nihil superest sperandum, climiam caetera quodammodo in disterentia snt ipsis & certa, & non dubia sed scita, ut

est Corporum Resurrectio. Damnatis vero a Bonitate Dei nulla .sit expectatio; Sciunt enim non nisi graviora semper iis eventura. Fidclium autem nondum est Uiso vel Scientia de futuris a Deo Bonis, cum pendeant a causis incertis & contingentibus ; de quorum effectis Demonstratio non potest esse nisi conditionata, si nihil adversum occurrat quod impediat. . Aa 7 s. Un-

594쪽

s 68 Staterae t orum

s. Unde consequens est Spem non esse sine Timore , & proprium Timorem qui comitatur Spem, esse de jactura Beatitudinis , dc consequenter peccandi illa ccata quae Beatitudinem nata sunt tollere ; etsi omnia & levissima, quantum sunt peccata, ossiciunt progressui ad Felicitatem. Et G-mor huc usque dicitur Filialis quia Filii sunt Haeredes, & timere Haereditatis ja- sturam pertinet ad Filios. Qui vero vel

jact uram Bonorum Temporalium, vel AE- ternorum sensus Malorum acquisitionem timent, eatenus servi sunt. Tandem , qui eXamore quodam teneritudinis, qualis in Pueris & Mulierculis dominatur, timent quasi exulcerare Animum Dei peccando, sub Initialis Timoris denominatione cum procedat ex imperfecta apprehensione Bonitatis Divinae) comprehenduntur. Et omnes hi Timores boni sunt; sed servilis, nisi quatenus est gradus ad Amorem Beatitudinis, non sussicuad salutem; tum vero, per ipsum & non suis meritis eam impetrat. Praesumptio opposita est Spei, ut ex dictis patet; quia est spes ab L. que fundamento rationabili; cum non si hi merita seu actiones Dei ex quibus colligi cum ratione possit Deum praeordinavisse Praesumptorem ad Beatitudinem. Maxime

Vera

595쪽

Examen decimam. vero si quando ex falsa credulitate hoc sibi persuadet ; quod faciunt illi qui ex nudis Promissis Christi confidunt sese sine bonae

vitae cura ad aeternitatis Fclicitatem rapiendos. Non intelligentes Christum eos' solos Credentes appellare qui ex Fide vivunt, seu quorum fides per Charitatem ope

ratur.

6. Refertur de quodam Sancto quasi A- poplithegma ingentis Sanetitatis, quod dixerit, malle se Incertum Beatitudinis vivere lucro Animarum invigilantem & Deo inservientem, quam cum Certitudine Beatitudinis statim de vitae statione migrare eQuod ut apparet, neque Paulo qui cupiebat dissolui, neque Andreae qui orabat ad Christum vocari conforme esse, ut taceam alios Sanctos, Martinum, & Martyres, ultrb se morti objicientes; Sic quoniam diversi sunt motus Spiritus Sancti in diversis Animabus non statim rejiciendum est, sed magis videndum in quo sano sensu sustineri possit. Dum enim clarum est Deum ut Finem Ultimum actionum nostrarum esse ipsam Beatitudinem,&,quod sequitur, non posse rejici, non selum omnino quod tamen phrasis illa Incertitudinis videtur insinuare, sub alea poni) verum etiam quo- quemlibet gradum, videtur haec Ele rici

596쪽

Examen decimum. 7 rva sunt tibi tua praemia. Erat itaque etiam in hoc Sancto vox illa essedius ingentis Spei de Bonitate Dei & Conscientiae suae seu Charitatis in Deum firmitate, qua fixus praesentiam Beatitudinis pro incremento futuro contemnebat; quod, eX Rugmento Charitatis per opera quae amabat, sperabat eventurum. Sicut de ipse Martinus ex hortatione praeallegata consensitici diuturniorem Vitam.

8. Nemo Sperae nisi quod cellimat sibi Bonum, neque potest aestimare Bonum absque Amore ; Quomodo itaque Spes sine Charitate est & ipsa prior,& non magis posterior & ad eam consequens λ Sed , si

Charitatem non qualemcumque Amorem seu complacentiam in re amata sed speci lem vocemus, evanida apparebit argumentatio ; & esse quidem Amor aliquis praevius Spei, sed quae non sit Charitas seu Ultimi

Finis. Sed adhuc pullat nos eadem importunitas : Spes enim ut supra diximus, de Ultimo Fine est, & prout de Ultimo Fi-De; quare & Amor eam gignens de Ultimo Fine, ut Ultimo erit, & amplexatio Dei in quantum talis. Neque quicquam dubitandum sese ostendit in hoc discursu. Ulterius itaque indagandum, est& videndum asse-etum ad Finem Ultimum posse duobus

597쪽

F7 a Staterae Morum modis intelligi ; Uno quidem, ut significet

procedere ex cognitione quod Bonum amatum sit Ultimus Finis : Posteriori, ut Amor sit conformis Naturae& rationi Ultimi Finis, hoc est, sit talis qualis debetur Ultimo Fini.

TRUTINATIO

SECUNDA.D EEssentia Charitatis. T. C Ed ex hoc responso gravior insurgito querela Videtur enim sequi nullam

esse in hac vita Charitatem, cum natura Ultimi Finis exigat ut omnis actio & omnis gradus & modus acti nis sit integre &plen E conformis & adaptatus acquisitioni Ultimi Finis ; qualis Amor, cum vel raro vel nunquam adipiscatur in hac vita multum angusti erunt limites Charitatis, & Fidelium Charitate imbutorum. Distinguendus propterea est modus Amoris Ultimo Fini debitus in eum qui substanrialiter con

598쪽

Examen decimum. F73 formis est Ultimo Fini, dc eum qui perfecte, hoc est, & quoad Substantiam & quoad

Modum, eidem conformis est. In quo, ne aequivocatio haereat; Eum Amorem dicimus substantialiter esse conformem Ultimo Fini, qui masiam ipsam actionum nostrarum & partes eam integrantes quarum moles singularum conspicuam proportionem ad integram vitam habet,) ad ipsum Ultimum Finem dirigit; etsi minores, quae Vitae rationem non tollant , incorretias dimittat & quasi vagas. .n specialiorem rationem hujus divisionis habere cupit, respiciat Avaros Foenor1que totaliter incumbentes ; quorum sicut universalis cogitatio& vitae institutum est ad congerendas pecunias , & non ad iis utendum; sic comestio , dormitio & aliae non rarae actiones absque hoc respect u perficiuntur. Eadem est de ambitiosis ratio,eadem de voluptuariis; si qui alii Fines Vitam hominum quasi Universam occupant. Qu's si intueamur , exinde ad veram Virtutem oculos flecten..tes, facith qualis Amor sit ille qui Charitas vocandus est dispiciemus nobis figura

bimus.

2. Ex determinatione posita delabimur in aliam ingentis momenti, puta ad deter- minandum Formale objectum seu moti

599쪽

17 Statera tauorum

Vum Charitatis ; patet enim qu bd sit Deus ut fruendus. Non ut ipsam fruitionem includamus in objecto formatissimo; led duntaxat illud quo fluendum est: , secundum illa secundum seu propter & per quae frui-bile est. Determinatius loquamur. Q niam Possessio Dei est Cognitio, ea quae Cognoscimus de Deo seu potius id quod meretur in eo cognosci, est sicut objectum dire-dhum cognitionis sic & objectum in quod collimat Desiderium seu Charitas nostra.

Certe enim nihil sive in Philosophis sive in

Sanctis legimus adeo amandum quam Bonum, quam Beatitudinem, quam bene esse, quam Felicitatem. Omnes Theologi in his duobus ex Naturae vi consenti uiri,& Deum amandum tanquam Ultimum Finem,& Ultimum Finem esse Beatitudinem. Ex quibus evidenter concluditur Deum quatenus est

Vltimus Finis esse Objectum Charitatis

nostrae. Verum, fac non esse, sed sub alia aliqua ratione a Charitate amplexari ; nece se est hunc motum Charitatis non esse primum sed a priori pendere ; cum totus Naturae motus originaliter a bene e s se incipiat & in illud tendar, Charitas aurem in Natura fundetur, & vim suam a- stivam ab illa trahat. Ast, si motus Charitatis non sit primus, neque circa Vltimum

600쪽

Examen decimum. mum Finem erit cum sit ulterior sta is ex quo derivetur & in quem reducatur, motus autem Voluntatis ab uno amato ad aliud amatum progredi nati sint. Unde fit rursus, qudd Charitas non comprehendat omnes actus nostros clim primus ab ea sit exemptus. 3. Rursus, non est sortissimus; cum ab alio sumat sortitudinem, qui per consequens sex necessitate est fortior ipso. Item, clarum est eum quem nos ponimus motum esse ex ς instituit 6ne Naturae, hoc est, Dei; & om -

nes motus naturales esse creatos conformes γi est. Item, si Deus alio titulo est Objectum Charitatis, objectum Charitatis est a nobis electum , & per actus nostros, & non ex vi Institutionis leu Creationis : Non est itaque Deus quem desideramus quia ad eum conditi sumus, & inquieta est anima nostra donec ad eum perveniat. Rursus, nos Creaturae sumus, hoc est, defectuosi, dc qui nati sumus ad hoc ut per sciamur: Fi- .nis itaq ; noster est perfici, & Vltimum Bonum nostru quod ultimo nos. Taniadem , nihil prodest Deo ut nos eum ame-mis, quare itaque cogitabimus quod ab eo progressit qui nobis est Naturalis vocaverit nos ad alium magis dissicilem & minus

SEARCH

MENU NAVIGATION