Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

176 Statera Gorum

quo indigemus p Clarum enim est, deside rium & Amorem Dei quatenus Cognoscen dus est seu quatenus persemvus Intelle- Elias, & per hoc totius Animae & Hominis, esse rectissimum & brevissimum & formali. siimum cursum ad hoc ipsum obtinendum&adipiscendum. 4. Sed opponi solet, quod Charitas est Amor Amicitiae,& amor Amicitiae nobilior amore Concupiscentiae quo Bonum nostrum diligimus; & Rationem s gerere Charitati nobilissimum modum esse tribu

endum. Haec ut elucidemus, commemoran

di sunt ex Aristotele tres Amicitiae gradus vel Correlationes. Infimus lucro tandatur, & magis Societas est dicenda quam Amicitia: Secundus voluptate concrescit,

ex eo quod qui eisdem studiis delectantur

propterea mutuum convictum appetunt:

Sed si vere loqui velimus, potius Sodalitatis quam Amicitiae faedus est inter hujusmodi. Verum , quia Voluptatibus dediti ut plurimum a benigniori natura hoc habent, hi paratiores sunt ad sese invicem fovendos quam priores;& propterea perfectius simulachrum Amic1tiae prae se ostentant. Tertius gradus eorum est qui vitae suae consilia communia habent, & sese invicem ex prudentia & bonitate aestimant; caetera sive

602쪽

Examen decimum. Voluptatis sive lucri instrumenta post habentes illis bonis quae Amicis inesse videnr, dc propterea de caeteris eisdem gratis, pro sua potestate & Amici necessitate, parati sunt providere. Et ex hoc gradu ad Fideles suos transtulit Amicitiae nomen Christus Dominus; ipso teste, qui quando illos jam non Servos sed Amicos diceret, reddidit rationem, quia intima sua sensa de

omnia quae a Patre accepisset iis commu

nicaverat.

s. Videndum modo est, utrum Amicitia in hoc sensu intercedat inter Homines &Deum proprie, an duntaxat Metaphoricli vel analogice. Et in primis, in Amicitia nostra mutua est communicatio arcanorum ex mutua necessitate. Qui enim sua secreta communicat alteri, propterea hoc facit ut consilium vel auxilium nanciscatur: Christus autem quae communicavit arcana non nisi in bonum audientium communica

bat. Ipse enim neque aliquo indigebat, &potens erat curandi per ipsos fieri quaecunque abi psis patrari cupiebat. Non est itaque aliqua Communicatio quae revertatUr a Creatura ad Deum, etsi utcunque a parte Dei Amicitiae ratio subsistat; quae, quando non est mutua, Benevolentiae magis rationem sertitur. quam Amicitiae. Et, cum deficiat

603쪽

Staterae Morum

ficiat ex parte Creaturae, clarum est Charitatem Creaturae non tam proprie ratione

Amicitiae habere quam habeat Humana. 6. Ulterius repetendum est Charitatem non esse qualemcunque Amorem , qua is f-que est qui Spem praegreditur , sed Achivum: Amicitia aute nostra quomodo activa est circa personam Dei ad quam est Amicitia ξPraeterea, omnes volitiones nostrae vel

sunt in ordine ad aliquid a nobis agendum, vel sunt Puelites & Femineae; cujusmodi sunt affectus qui ab Historiis Poeticis concitari lent. Tales itaque erunt hi actus quibus Deo verbi gratia)άEternitatem vel Omnipotentiam volumus. Poscunt Admirationem & Laudem Majestas & Bonitas Dei, assedi us altiores quam sit Amor quem vocant Amicitiae ; qui ad summum est affectus quidam impossibilium; ut, si Deus egeret, quid faceret quisquam ut egestatem ipsius luppleret;quae sunt nugamela a quibus animae piae prohiberi deberent, ne Spiritus in inanes flatus absumant. Ad de his , quod

nemoVirum Principem, vel servus He um nisum suum vocet, etiam tum cum Principes & Heri servos suos & vassallos. Ami-COrum nomine appellitant ; esset enim se &suam vilitatem oblivisci. Sic praetendere amare Deum quasi ex aequo, & velle retribuere

604쪽

Examen decimum Nbuere ipsi, &existimare se aliquid illi gratum 6c honorificum agere quando quasi liber e ei aliquid donat, procedit ex ignorantia pusillitatis humanae. . Dices, etsi non possim prodesse Deo, possum honorem ipsi afferre, possum gi a- tum illi facere sive in Animarum lucro, sive in subventione indigentium : Quare, pos sum extrinsecὸ prodesse Deo & mutuum reddere,sicutServus in Evangelio pro quinque vel duobus talentis alia quinque & duo obtulit. Verum, hi discursus sunt hominum imbecillium, non Theologia digni. Neque enim , clim omnia sint in potestate Dei,est in potestate mea ut quicquam aliter quam ad Maximam Dei Gloriam procedat.

Unde bonum est mihi quidem si in me ho-

noratur Deus, per virtutem suam cui ego neque addere possum neque detrahere: Sed ego non ex mea virtute aliquem honorem ei facio ut retributionem aliquam merear, vel compensem sue amorem sive benefactum ipsius in me.Similiter nullum Bonum est Dei ut pauperi vel spiritualiter perineunti ego succurram;sed indigenti quidem

prosum,adaequale tamen per beneficiu Dei in me quod dignatus sit per me facere quod potuisset melius sine me. In his itaque omnibus magis debitor manet Homo, nihilque

605쪽

18o Maura truorum retribuit Deo ; Unde similes discursiis

ex Apotheca Pelagianorum fere prod

eunt.

8. Ergόne improbandae sunt hae devo, tiones quibus inculcatur hominibus ut Deum velut Amicum colant, grati sint de beneficiis acceptis,& suscipiant velut Amicum nos invisentem, & hujusmodi plura quibus pleni sunt libri qui Spiritalis Uitae elementa tradunt 3 Absit; non enim V Mus est omnium appetitus , & prodest Lae imbecillioribus stomachis nondum aptis ad solidiora. Sed peritum oportet esse Medicum Conscientiarum, &singulis applicare quae iis conveniunt. Ipse Apostolus quantum exaltat Charitatem Dei qui Filium suum Unigenitum pro inimicis tradidit crucifigendum 3 Sed idem monuit se Sapientiam inter perfectos loqui. Haec tradenda sunt iis quibus conveniunt; Τheologis Sapientia Dei in his ipsis commendanda est, qudd aptissima instrumenta perficiendo Generi Humano & invenit& adhibuit. 1llis enim convenit intelligere

Deum nos vocare Amicos , quia tractat nos tanquam Amicos; non quia nos Eum vicissim tanquam Amicum tractare vel possimus vel posse praesumere debeamus. Vertim alius adhuc superest scrupulus:

Veste

606쪽

amen decimum. 13r

Velle enim Deum tanquam Bonum nostrum videtur ejusmodi ene atque illum per modum Utilis amplexari, velut Equum aut Uinum; quod a Ratione prorsuvabhorrere videtur , Sed dividendus est Α-morquem circa Uinu' habenu homines: Sunt enim qui Uino ad Sanitatem utuntur dc appetunt, dc sunt. qui Vino propter Delect ationem 'indulgent. Priores utuntur Vino; Posteriores dicuntur illo Palam autem est Deo in semetipse uti impos sibile esse ; Frui yer5 esse quod super omnia appetendum est. Non itaque indignum est amare Deum, sicut Ebriosi amant Uinum, scilicet, ut Summum suum Bonum; sed, sicut Modesti, qui ad ulteriorem Fru-Ehum illud adhibent. Atat, est Amor hic Concupiscentiae. Si dicis Appetitias Sensitivi, palam deciperis: Si dicis, partis Spiritalis , scito nobilissimum esse Actum oclonge excellentiorem quam sit Electio, quae eb usque bona est quoad a Concupis

Centia nascatur. Amare autem Deum per

Eleectionem est indignum Deo, quatentis talis, electionis enim nobilitas est respectu objecti qubd possit illud refutare. Unde eligere Primum Bonum ex imperfectione nascitur ; & hominis perfecti conatus est quantum potest fgere Voluntatem Bb L stan

607쪽

staterae Calorum suam circa Primum Bonum, ne sit versati

TERTIA.

r. a Lia Charitatis forma non raro pietatem sectantibus proponitur; neq; levi Authore, sed ipse Christo Domino sic nos erudiente , ut oremus dicentesinat 'Iuntas tua sicut in Caelo in terra,& in εις sone exemplo monstrans sic pugnas Carnis adversus Spiritum coercendas , dicendo, non mea Voluntassat, sed tua. Haec imita- bundi, Deum velut Amicum sibi aestimantes&ipsi placere satagentes, considerant nihil hominibus praeterea dulce esse nisi ut quae desiderant executioni mandentur. Hoc ad Divina traducentes putant hunc euia summum Charitatis affectum , velle quicquid volunt quia conforme est voluniati Divinae. Et sic procedentes materia- l. liter

608쪽

Examen decimum. liter ut loquuntur Scholastici non est dubium re ne agere. Cum enim nihil a voluntate Divina proficiscatur nisi quod optimum rebus est, imb nisi quod propterea Optimum est quia a Divina Voluntate proficiscitur , utpote quae sit essentialiter Summa Sapientia de ratio primaria agendorum, non possunt hi non semper acquies cere in eo quod reipsa optimum est. Sed cum affectus hic pro motivo suo vel possit habere, idcirco Voluntati Divinae obsequendum esse quia est ipsam et Ratio , vel quia est Voluntas Amici nostri, abstrahendo ab hoc quod sit ipsa Regula de Rectitudo; fere in hanc posteriorem rationem declinant Pietatis Magistri, hoc unum spectantes ut placeant illi cujus Voluntati obsecundantur. Hoc autem accipitur ex illorum hominum usu qui Voluntates suas, sive bonas si ve perversas, quia suntsuae observari volunt, & qua possunt essiciunt. PMlam est itaque hanc Devotionis speciem traductam esse ab usu hominum non sese ex vi Rationis gubernantium; Boni enim nolunt Voluntates suas, nisi sint conformes Rationi,adimpleri. Imperfecta itaq; est haec Charitas , dc docendi sunt Pietatis studiosi propterea velle se conformare Divinae Voluntati quia est ipsa Rectitudo

609쪽

S semper causa ut optime gerantur res humanae ; &, quod sequitur, nostra Voluntas recta non potest non esse quatentis ipsi conformis est quae est perfectio nostra. Unde hujusmodi Charitas magis est circa res creatas quam circa Deum; 'Volumus enim per illam rebus creatis bene esse,'illas mamus scut oportet. 3. Unde apparet quare sit naturale Spiritui Charitatis diligere Proximum. In primis enim, cum Charitas sit persectio Rationis, Ratio autem dictet similia' similibus congruere, omnes autem homines per Unitatem Naturae similes sint, consequens est Charitate nos assici ad hoc ut omnes homines habeant quae nobisip-ss convenire existimamus. Adde , quόd cum Amor ssit activus, & per consequens qui Charitate est imbutus ex ea ipsa qualitate fiat operativus seeundum naturam Charitatis, non potest non quaerere ipsam Charitatem & effectus ipsius propagare. Et rursus, ex eo quod Charitatem sortititus sibiipsi vult optime esse, vult exercere nobilissimos actus: Cum itaque nobilis.,simi humanorum actuum Int quatuordecim illae Misericordiae species, illis delectatur. Sicut enim actus perfecti est potior dc nobilior actu perficiendi, sic face-

610쪽

Examen decimum. 13F

re opera Misericordiae plus prodest facientibus quam recipientibus, ut praesertim in operibus Spiritualibus) clarum est. Nam , sicut Magister docendo acquirit Scientiam perfectius quam Discipulus; sic, qui docet Ignorantes, corrigit peccantes, cons blatur afflictos &c. magis prodest suae Animae infigendo sibi illa praecepta quae proponit, quam ipsis quibus proponit. Et haec omnia demonstrant Proximum amandum sicut nosmetipsos, quia illa ipsa bona quae maxima in nobis existimamus, proxi

mis communicare conamur.

. Ex quo patet Legem amandi Proximum eam esse ut nobis non noceamus; dico spiritaliter; hoc est, ut nihil adversus tendentiam nostram ad Beatitatem Proximi causa admittamus: Et, quod eX eo sequitur, tunc duntaxat Saluti seu Bono spiritali Proximi operam impendendam esse, quando hujusmodi opus est Optimum quδd pro

nostra ipsorum salute tunc temporis agere possimus. Charitas enim ad Proximum; sicut caetera opera,imo immediatius caeteris, ab amore Beatitudinis pendet. De caeteris itaque benefaciendi proximo Legibus tantundem clarum est, hoc homini intuendum utrum Beneficentia quam eXercet, Omnibus consideratis, sit fructuosa Animae ip

SEARCH

MENU NAVIGATION