Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

co6 Staterae t lorum in Laudem Dei di manifestatum iri omni

creaturae,quare erunt etiam illi objecta votorum. Respondetur, Deum non petere Laudem & Honotem sui sed Hominum gratia , ut impii ad ipsum convertantur , hoc est, eam Laudem quae servit bono Proximi &Ecclesiae. In die autem Iudicii, cum jam perfectum est opus Ecclesiae, Laudem non amplius esse Bonum Deo. Unde ea de quibus non prius laudabatur Deus nihil ad eum pertinent. Secreti proinde actus non sunt materia Voti,cujus est Bonum aliquod Deo offerreut aliud consequatur.

TRUTINATIO

SEXTA.

Obligatisne o Perfectione

VOTI. r. E obligatione Voti ex iis quae deI I Promissione supra dies a sunt pronunciandum est votum obligare ex virtute

632쪽

Examen decimum. 6or Constantiae quam debet sibi Homo, & quidem magis circa Promissiones Deo fallas quam hominibus, quanto excellentiora Bona sunt Divina humanis, & quantb majorem reverentiam debet homo Deo quam PrOXimo. Uerum,ex eodem capite solvitur vovens ub Obligatione quam erga homines contrahit, ut teneatur implere illa quae visus estpromista etsi non illa vere pollicitus fuerit; quia Deus cor videt,& eX ambiguae elocutionis si ve per voces si ve perci rcumstantias Amphibologia nihil lucratur. Quod intelligendum est si Votum non fuerit manifestatum; & proinde ex vi honoris Deo praestandi non teneatur homo ea facere quae homines aedificandi expectant. Simile quidpiam est de Obligatione ex vi acceptationis. Cum enim nihil Utilitatis Deo afferat Laus & quae Laudem creant ; neque pendeat Deus quoad suas operationes ex promissis creaturarum quae satis praevidit sintne solida futura necne , ex illa parte nulla obligatio accrescit Voventi , quandiu nulla Lex Postiva , sive Divina sive Ecclesiastica misceatur; quae si mis

centur, non spectant nisi ad Ρrovidentiam externa, di circa illa quae homines in rationes nati sun t reducere;&propterea exiis quae

dicta sunt Legibus aestimare oportebit an

633쪽

Votum sit talis Natarae ut eX acceptatione obligationem creet.

a. Ex iisdem Legibus & Consuetudine

saltem per argumentatione a paritate pendet definitio Deliberationis sussi cient is seu

maturitatis ad emittendum Uotum obligatorium : Cujus proportio ex natura rei sumitur ex Materia Voti. Clim enim major deliberatio requiratur ad negotia maioris

momenti, non est statuenda una regula omnibus votis. Votis itaque quae totam hominis vitae rationem implicant, qualia sunt vota Castitatis, Religionis &c. requiritur sequalis deliberatio illi quae petitur ad Hereditatem dc posscssionem paternorum bono xum , vel potius Administrationem ineundam. Videbitur alicui aetas quae ad Matrimoniti censetur idonea similibus etiam votis sussicere, quia Matrimonium est quaedam dispositio de toto vitae cur siu : Et cedendum est comparationi cum distinctione quidem, sed utriq; parti applicanda . Vel enim interveniunt Parentes sive in Matrimonio conciliando sive in voto edendo vel non : Et Resolutio posita procedebat de casu quo Parentes seu Tutores nihil conferunt, sicut quando Administratio Haereditatis aditur. Quia autem Libertas Filiorum in immatura. atate nondum est plene ipsorum, sed ex parte

634쪽

Examen decimum. 6o Ite inParentibus vel Tutoribus , Inde fit iis

vel consentientibus vel dirigentibus valer Promissionem dc Votum quae alioqui tum haberent idoneam causam. Ut enim supra patet tenendae Promissionis ratio est, quia cum seret erat ex ratione illam facere. Loquendo vero abstractu ponitur sufficienseausa ut rationabilis fit Promissio quando Parentes & Tutores, si ipsi met habentus pro prudi,ntibus & amicis eam permittunt& dirigunt.

3. Urgebis, minorem aetatem requirias Legitais ad validandum. Matrimonium quam ad Administrationem ponorum. ueri spondeo, me non intelligere rationem talium Legum. Unde, ut hujusmodi Constitutioncs,ubi sunt, tenendae sunt quia Leges sic ordinant; ita non ex vi ipsius Pa, hi vel Promissi Mude sumpti, sed ex obedientia dea bita. Legibus tenenda munt Promissa, si veMatrimonialia si ve Votiva .Patet ulterius, ex eo qudd Votum sit pars quaedam orationis, quod sit adhus ejusdem facultatis, nempe Intellectus Practici, &qnbd non sit immediate actus Religionis sed imperatus ab a Lehu Religionis. Neq; obstar quod Votum sit

ordinatio alterius actionis pertinentis ad cultum Divinum ; Religio enim est: Virtus quaedam in Voluntate, unde ad Iustitiam

635쪽

61o Stateiae Morum reducitur a Sancto Doctore; & non est ordinatio quae est adfus Intellectus; sed Affe- , ex quo procedit tanquam imperante Cultus Divinus; & cum inter caetera per quae Cultus Divinus perficitur unum si ut aliqua redi e ordinentur quod est ossicium Intellectus, Religio imperat Intellect ui ea ordinare, quorum unum est emittere Uo

. Unde elicitur declaratioillius quaesiti, num melius sit agere ex voto vel sine volo : Sicut enim clarum est melius esse r- maliter&abstracte loquendo,agere eX causa Voti,sic evidens est eum qui agit praecia quia tenetur Volo, & non ex eo motivo propter quod fecit Votum, clare non aeque benὸ agere atque qui agit ex illo asse tu vicujus ipsumUotum fecit. Praeterquam quod imperseeta est actio agentis praecise ex vi Voti, quia eo ipse inconstans est respect uillius voluntatis quam habuiti quando fecit Votum. At , si ponatur Agens ex vi voti non praecish agere ex obligatione propositi, sed etiam ex Voluntare, qua rationstseu operante obligatione Voti conservat etiam Voluntatem perpetuandi actionem ex motivo propter quod secit Uotum, sic melius est agere ex Voto quam sine Voto; Vel potius, melius est homini ex eo quod

636쪽

Examen decimum. 6I rhabet Votum, quam si non haberet. Dices , qui agit ex Volo & ex affectu quo ipsum Votum edidit ex gemina Virtute agere, & per consequens melitis illo qui ex Ib-lo affectu agit: Uerum, si affectus retinendi Voti non sit nisi Religionis Uirtus, &asseistus edendi votum fuerit idem & eadem vis Animi dispersa circa duo objecta materialia l conservationem nempe Voti &effectionem rei quam voverat) si non inde reddatur minor, certh nullo modo evadit major ; non erit perfectior operatio ex eo quod procedat ex vi Voti quam si procede rei sine cogitatione de Uoto. s. Aliud solet afferri, quod sicut donans Arborem &Fructus plus donat quam si s los Fructus donaret, sic qui se obligat Volo melius facit quam qui ex pura Bonitate aliquid agit. Sed neque exemplum est propriEVerum, neq; illatum. Si enim proptmea dic tur plus dare quia dat lignum alboris & fructum quam n solum Fructum donet, verum quidem est, sed non applicabile ad propositum; nisi quis velit ipsam quoque Ani

mam donari cum Uoto, quam non credam esse Authorum mentem. Si autem sensus si plus Fructus dari,debet supponere eum qui facit actum abstrahendo a Volo, non elice- . re actum circa totam vitam suam sed dunta- Cc y xat

637쪽

6Ir Staserae Morum

xat circa praesenteni actum, quod est muta .re Subjectum actionis : Ac si diceres, qui donat fructus omnium an nroum dat amplius quam qui donat fructus unius Anni solius ; Quod clare quidem verum est, sed non contingit Quaestionem, quae procedit circa actus qui sunt circa idem objectum ex diversis tamen causis. Vel itaque ponendum est actum seu intentionem operantis absque voto se extendere ad totam vitam , vel a stionem ex voto se eXtendere duntaxat alpraesentem actionem seu materiam ut recthliat comparatio. Neque refert quod Intendens possit non perficere, sed Uovens tenea- tui perficere quod vovet; Intendens enim si non perficiat reus est Inconstantiae; & V vens non est magis reus nisi propter externam obligationem accedentem ex vi Propalationis, quae necessitas est accidentaria es non ex vi Voti, neque necessarib respicitur in agem e ex vi Voti.

Ex dictis mihi satis videtur patere, quod ubi de summaperfectione est quaestio, & ex ratione illius Persectionis talis Aetio

et ribuenda esst sive modus actionis, quod nulla mentio de Volo habenda sit. Sicut, quando quaeritur an Beata Virgo omiserit VotumUirginitatis ante 'n nunciationem, non est tutum sic arguere; Dicit se non co-

638쪽

Examen decimum. gnosere Virum, de hoc intelligendum non est; de praeterito quasi quod nondum cognovis .set Uirum, patet enim quod Angelus de futuro loquebatur; ergo, Beata Virgonbligauerat se Volo ad non cognoscendum Virum.. Potest enim alia intercidisse causia; &, si Hi stoliam consulas, plane videtur fuisse quia nondum nubilis foret, sed data a Parentibus Iosepho tanquam pupilla donec corpus, etc-tate ad veniente,fieret idoneum; talia enim Matrimonia frequentia sunt inter probos , ut post Matrimonium ratum Consummario differatur aetatis vel valetudinis causa. Docet enim Historia Sanctam Uirginem non nisi tredecennem fuisse quando concepit de Spiritu Sancto, quae aetas plerumque nondum est mari si Uiro ; & decebat talem Concepticam: petas quae de se praeferret non 'iss opus Viri illam impraegnationem. o dic mora quae in sacra Scripturae insinuatur qua in domo Iosephi mansit intacta , bsque ulla significatione alterius impedimenti, idem confirmat. 7. Simile est de Apostolis & primis Christianis, an in vi Voti alicujus Communitatem bonorum iniverint & paupertatem

tenuerint. Non enim consequens est, vivebant communiter, ergo ex Volo. Neque

639쪽

614 Statera timorum ei sint eo quod mentiti sint Sphitui Sanctor

Palam enim est quod dicebant sese totum praetium afferre clim non asterrent, quod est clarὶ mentiri. Non itaq; adeo faciliter ab Actu ad obligationem Voti transiliendum est. Uotum enim signum imperfectae perfectionis est, cum sit ex natura rei quaedam captivatio hominis ex conscientiu imbecillitatis propriae, propter quam non considit se actionem quam intendit perfectiarum,

nisi aliquo modo vinculum sibi imponat. Non itaq; Principiis Christianae vitae quibus ebulliebat Sancti Spiritos fervor digna stat Vota, sed medio cuidam statui Ecclesiae sunt convenienti . IN s T I

640쪽

Pag: 61 INSTITUTIONUM

ETHICARUM,

SIUE

STATERAE

MORUM,

EXAMEN UNDECIMUM,

Adoratione & iuramento.

TRUTINATIO

PRIMA.

Adoratione , se specialiter G

1. Rationi quae in interioribus adhibus completur respondet in Corpore Sicut enim oratio, secundum essentiam seu prout naturaliter procedit ab Ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION