Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

616 Staterae Morumnes, sed etiam Legales ic Sanctas s Verum, ut insinuem, quando sunt vitiosae; ad quod Caput sint reducendae.

TRUTINATIO

Iuramento se Adjuratione.

I. 'I' Empus modb est ut reliquam Reli- I gionis partem exequamur, quam diximus consistere in applicatione Dei ad ad nos, quod per Iuramentum fieri ibidem dictum est.Etsi enim per Sacramenta & Benedi mones videatur Deus applicari nobis; hoc tamen proprie est recipere a Deo, non verb applicare illum nobis; quandoquidem nemo Sacramentum sibi applicat, sed ab alio tanquam Dei iclinistro accipit ; etiam cum quis Sacram Eucharistiam suscipit; a Sacerdote enim primb & principaliter tiaditur. Etsi enim Sacerdos in Missa illud sus.cipiat, suscipit tamen quasi unus de Populo, & non tanquam Minister; &, quantumvis materialiter sit una Persena, formali terest a se diversus.

652쪽

Examen undecimum. a Iuramentum autem est Precatio quaedam, qua optat Iurans ut Deus sibi bonus vel malus sit prout verum vel falsum est

quod jurat. Non itaque duae sunt jurandi

differentiae , Invocatoria & Execratoria. sed unica ; Utrumque enim Iuramentum est Execratorium. Cum enim Iuramenis tum sit ad faciendam Fidem de re occulta& ignota audienti, Invocatio Dei, etiam non formaliter Imprecatoria , duplicem vim habet: Una est, ut Deus manifestet Veritatem, & sic testimonium ferat; Altera est, ut ex vi manifestationis audiens habeat Iurantem , si fallat , pro Infideli & omnino execrando homine , qui Uinculum Summum honestae actionis, quod est reverentia Numinis , nullateis nus agnoscat. Patet autem quovis ex his duobus modis invocet Deum , imprecari sibi Malum si Iuramentum falsum evadat. Omne itaque Iuramentum est Imprecatorium seu per Execrationem fa

ctum.

3. Rursus, non est dividendum Iur mentum in iuramentum quo Deus vel Creatura invocatur: Uere enim omne Iuramentum per Deum est : Quod videtur exprimere Sacra Scriptura , quatenus cum negat jurandum per Coelum vel

653쪽

6r 8 Staterae tragorum

Terram,reddit rationem,quia haec scabellum pedum Divinorum sit, illud ejusdem

solium .Ratio autem est quia Creatura,ut in Iuramento accipitur non habet vim aliquam attestandi, nisi mediante Dei Providentia & Applicatione. Sic itaque quando per Panem, vel vinum vel Lucem juratur, Sensus est, Deus haec mihi faciat noxia si falsum dico. Tantundem est , quando per Caput vel vitam alienam juratur. Sensus enim est, Deus illi Uitam non proroget si falsum dico.. 4. Conditiones Iurandi solent assignari,

ut fiat in Judicio, Justitia & Veritate. Et de

Veritate quidem clara est res neque disputatione eget. Judicium ab aliquibus pro Prudenti sumitur; sed videtur aequius esse prout senat sumi; hoc est, non esse jurandum nisi in materia. litigiosa ad terminandam litem.Clarum enim est clim Juramentum institutum sit ad faciendam fidem, necessarib praecedere Litem, hoc est ut dissideant Jurans & cuiJuratur de Veritate aliqua incerta & judicanda. Non itaque jurandum est, nisi quando Lis aliqua terminanda est per Iuramentum; unde frustra Mincongrue jurat qui non credituro jurat; Sed tunc tantlim jurandum est quandia apparet Lis finienda interposito Ιurejurandos

654쪽

Examen uniscimum. 6as do. Iustitia Iuramenti includit reliquas circumstantias prudentiales quae concurrunt ad hoc ut aequum sit jurare; verbi gratia,ut

Iurans habeat aetatem, ut Iuramentum

praestetur cum gravitate & decentia &non praecipitanter. Et si qua alia rinuiruntur ad dignitatem talis actionis. l . - . Uera itaque &necessaria divisio Iuramenti est secundum materiam seu enunciationem confirmandam: Quae vel est Speculativa vel Practica; Speculativa, quando juratur simplex Veritas de praeterito vel praesenti: Practica , quando quid agendum juratur, seu quando Iuramentum est Promitarium. Et de prima specie lassiciunt quae diei a sunt: De posteriori videndum est quid virium Promissioni addat. Neque quando Promissio de se irrita est aliquam vim addere potest; nemo enim confirmat quod non est;unde, si Promissio de sese nulla est , confirmari non potest. Si autem Promissio sit ex sese tenenda , non facit Ι ramentum nisi ut Violatio ipsius sit gravior 8c nocentior. Facit tamen ut promittens teneatur promissionis conditiones acrilis intueri, neque sit praeceps in promittendo , neque judicando promissionem esse Perperam factam; sicut gravius inconveniens quod natum est sequi ex actione, nain Dd α tum

655쪽

Staserae LMorum tum est majorem sellicitudinem in agente

6. Patet etiam leviorem esse obligationem Voti quam Iuramenti ; Non ideo tantum qubd Votum sit Promissio

quaedam quae naturaliter a iuramento solet confirmari ; Verin , quiae major est Irreverentia profiteri Deum esse Mendacem , quam Hominem esse mendacem

. Ex die is de Iuramento palam est Iuramentum esse actum quo profitemur agnoscere Excellentiam Dei; puta, quod sit Scrutator cordium ,& Verax, & Punitor Periurii ; quare clarum est a Religione imperari. Est autem, sicut Oratio, actus Intellectus Practici formaliter. Vox communissima Iurantium est Praepostio Per. Significat autem haec Vox Mediationem ; &, quando adhibetur ad Veritatem manifestandam, mediationem Testis. Unde, si addatur alicui rei quae ex se Testimonium ferre non potest, non facit Iuramentum; sicut, quando additur' Fidei vel Honori r tunc enim tantum v catur Probitas vel eminentia loquentis intestimonium; dc non valet amplius, quam, Ne habeas me dignum fundesone M loco meo , Vel conversatione humana , si ti-

a. hi

656쪽

Examen indecimum. bi mentior. Sed qui dicit, coram Deo lo- vel, Deus scit, jurat: Etsi enim v ces grammatice non habeant vim Iuramenti , tamen adhibitae ad confirmationem Veritatis simi Invocatio Dei: Iurare auiatem per Falsos Deos inter Christianos non est Iuramentum sed pura fietio, & magis ostendit Promissionem cui addita est esse ludicram quam addat aliquam obligatio

nem. -

8. Tandem, qui utitur Voce Iuro Y

r. jurat, si enim Iurare si Deum testem citare , qui dicit Iuro , dicit, Deum testem invoco. Cum dicitur Uerum .esse jurandum , intelligitur quod Iuranti est Veiarum, hoc est, notum. Unde non potest

quisquam Iurare nisi quod ei Sensu serceptum est, audita se audivisse , facta vidisse. Si quid autem per incerta media vel Signa novit , debet illa Signa jurare,

non autem Rem ipsam. Unde in Promis serio Iuramento non potest jurare quod credit impeditum iri, sine explicatione conditionis, verbi gratia, quantum pendet Promittente. Ρetes, an Iuramentum de re indifferente teneat λ Respondetur, nullam amonem in particulari, decu-jusmodi sunt Promissiones & Iuramenta,

esse indifferentem; semper enim aliquid

Dd a Boni

657쪽

63r Staterae comorum Boni vel Mali, Utilis vel Incommodi agitur. Unde Mercator qui jurat se merces non distradi urum pretio oblato, mutatis conditionibus neque Promissione neque Iuramento obligatur quia actio de bona facta est mala. Qui vero fingit se jurare, hoc

est, Externum iuramentum praestat, sine intentione ut Deus veritatem manifestet,

verἡ jurat & obligatur ex J uramento; quia

citare Testem est actio Externa non laterna;&, facta actu, irritat sequentia modo conditiones maneant, sicut & in Promis isonibus contingit. 9. Aluratio solum nomine tenus ad Iuramentum pertinet. Est autem Persuasio quaedam per interpositionem Sacrorum .Et ad homines quidem vim habet ex ignorantia eorum qui adjurantur ; si enim intellia gentes sunt, noverunt Sacra illa nihilo amplitis propter commemorationem obligare. Deo autem, ili Sanistis, vel etiam Daemoni-hus adhibetur ad Fidem in nobis excitandam, non ad illos permovendos.

658쪽

Examen undecimum. 633

TRUTINATIO

Adoratione aliorum propter Deum.

1. DXplicatis quomodocunque quae ad Q. Adorationem Dei spectant, consequens est Adorationem quae aliis propter participationem Dei supernaturalem debetur inspicere. Supernaturalis porro partic, patio Dei qua aliae Creaturae sunt excellentiores nobis, in Fide Spe & Charitate primario resident , aut in dotibus his corres pondentibus; hoc est, Visione&Comprehensione. Charitas enim non excidit, ut ait Apostolus, sed magis pe fecta evadit. Statim patet alios esse venerandos quia habent 'has parricipationes Dei;alios ver b, quia credendi sunt habere; prior gradus pertinet ad Sanctos , sive Angelos sive Homines, quos credimus bEterna Beatitudine frui. Hi enim constanter creduntur habere, non posse ab habenda Excellentia deficere: Quare, absoluth adorandi sunt Adoratione testificante creatam illam Excellentiam.

659쪽

63 Statera Suorum

et . Infra hos & inter nos Homines nemo supponitur ita Charitatem habere, ut aliis perfecte cognitum sit illum eam habere , & multo miniis quod non posse ab ea deficere. Sed neque comprehendere Valemus in quo gradu Excellentiam illam habeat. Hujusmodi itaque Persenis debetur Reverentia, vel nomine Publico vel Privato. Privatum nomen ex puris conjecturis pendet ; &, quod sequitur, est liberum singulis eo titulo venerari vela veneratione abstinere juxta prudentiam cuique a Spiritu Sancto infusam. Publico nomine debetur Reverentia iis

quibus ex sanctionibus publicis permirusum vel imperatum est: Signa Sanctitatis

gerere.

3. Horum autem duo gradus sunt. Aliis enim tributa sunt signa Charitatis adeintae, aliis Charitatis speciali prae caeteris Christianis nisu appetendae atque prosequendae. Et quia primus & quasi infimus gradus Charitatis prosequendae consistit in purgatione Animae ab affectibus corporeis dc mundanis, hi posteriores primo Poenitentes dicti sunt, & ' ossicium illorum areditum est esse invigilare puritati Animae, per secretionem a caeteris hominibus & illorum conversatione ἱ & propterea

660쪽

Examen undecimum. 63 s

Monachi vocati sunt,& Anachoretae; &, a loco ubi degebant, Eremitae. Ii vero quibus tributa sunt Signa Charitatis ad ei, t ' Po- cantur Clerici, quasi Sors & specialis p

Domini seu Christi. Hi in duos grad , i, . nalogos dividuntur; Vere &per se si cos, & Clericorum Ministros. Uere p oprio Clerici sunt quibus Osficium cst , idc-

nias a Christo institutas. Ministri suiu,qui necessaria Clericorum functioni suppedia

tant. .

. Palam autem est ex dissis admodum diversam Adorationis speciem deberi his tribus generibus Virorum Venerabilium. Er, sicut aequivoce seu analogich annuntiatur Saninitas de eo qui eam habet & de illo qui eam quaeritat, seu est in via ad illam acquirendam, sic etiam specie Venerationis quae debetur ex signis tributis Charitati adeptae esse propriam & per se Venerationem; Illam vero quae ex Signis prosequendae Charitatis duntaxat debetur, esse improprie &secundario dictam Venerationem. Tertia autem Ueneratio proprih spectat ad illam quae debetur Uasis vel Reliquiis: Hujus modi enim Clerici honorantur ut Instrumenta quaedam Viva Sanctitatis, non ut Armalem Sanissitate habentia nisi per acci- Dd dens

SEARCH

MENU NAVIGATION