장음표시 사용
661쪽
dens ut supponuntur esse gradus ad Tormalem Sanctitatem habendam. Patet quoque cum haec Signa sint ex Rei publicae Decretis posita , non licere privatis Venerationem uni generi debitam alteri tribuere si quis faciat, violare eum Leges & ordinem Reipublicae. Vertim , ratio operis postulat ut magis specialiter de utrisque agatur , ut Christianus homo n6rit quid singulis eorum deferendum sit. s. Horum duorum ordinum ad excellentiam Charitatis adorabilitatem spectantium clarum est praeferendum esse illum cujus membra actu posse Dsae Charitatis nomine agunt; tum quia Dignitate praestat, tum quia Origine &executione prior est ; ctim non per Institutionem prolixam quomodo in Monasteriis acquiritur Sanctitas) sed quasi per Creationem , insuso Spiritu Sancto in
die Sacro Pentecostes, nativitatem acceperit. Adde his Necessitatem : Cum enim perfectio vitae Christianae in exercitio Theologi earum Virtutum consistat, qu rum initialis est Fides, Fides autem ex Auditu si, & Auditus ab Eloquio pendeat, Deus autem semel locutus est per Unigenitum Filium suum, & abiit;necessum est
662쪽
est ut Allocutio Dei ad nos permanet auxilio dc denunciatione illorum qui ab ipso audiverunt. Necesse est itaque Apostolos de Discipulos Christi accepi sse ab Ipse,& pos . sedisse, & secum tulisse vim testis candi Ecclesiae;quae in duobus consistit, ut non pos,sent oblivisci sibi tradita vel fingere non tradita, & ut possent Infidelibus verita- tem sui Testimonii patefacere ἱ quod, dum singuli essent, per Miracula faciebant : Postquam autem tanta facta est Ecclesiae plenitudo, ut ipsa de Apostolorum dicti, In fallibile Testimonium ex ipsa
natura rei haberet, cessaverunt in Ecclesia Miracula ; et si , cum opus seret Infidelitati convincendae suppeditaren- 'tur. Mansit tamen in Successoribus Apostolorum Virtus docendi Ecclesiam, hoc est, regendi ipsam. Si enim Subditi sint boni, idem est: declarare illis quid sit fa- opus,& imperare. Qui enim novit quid
sit Bonum & non vult operari eo ipso non est Bonus.7. Ex hac potestate regendi Bonos consequitur alia excludendi Malos a consertio & communione Bonorum. Ex ipso siquidem quod quis habet potestatem declarandi Bonis, malum & iniquum esse. Communicare operibus Malorum ,
663쪽
quod Ase ipsis dicere sit communicare nequitiis ipsorum, palam est habentes Potestatem declarandi quid sit Agendum, habere etiam Potestatem prohibendi Bonis Communionem In;quorum; hoc est, habentem Clavem Scientiae, eo ipso habere Clavem Correctionis seu Potestatis Nertim,
haec hactenus sic sunt tradita ut non videantur excedere limites credendorum;
nempe tradendi quae ab Apostolis accepta sunt,& separandi illos qui non acquiescunt huic Fidei. Attamen, si indagationem persequamur, patebit hanc Potestatem etiam ad Disciplinam & Mores pertingere & perviam ire. 7. In primis enim dubitari nullatentis cum ratione potest, quin Apostoli &Discipuli, qui immediate a Christo Missi nem acceperunt, in Provinciis quas obibant, & in quibus Ecclesias fundabanr, prudentissimos ti maxime idoneos elegerint, qui in absentia sua ipsorum Ecclenas
fundatas regerent & erudirent. Si itaque a
liquid non ex ipsis Apostolicis dictatis sed
ex consequentibus ad illa in litem veniret, vel certhm dubitationem , nunquid non Naturae humanae obliviscimurs dubitamus ad ipsos Apostolos si ad forent, vel, si deessent, ad maxime conscios dc penetrantiore1
664쪽
Examen undecimum. 63stiores senserum Apostolicorum deferen- du, ut quid vere consentaneum Apostolicae dodi rinae foret quid adulterinum, ex illorum arbitrio penderet, &a plebe Christianorum susciperetur. Si enim Consequentia in Principiis lateant, sed instat; quid reliquum est, nisi ut qui Principiorum callentiores sunt, in ipsis etiam consequentia dis. picere possint & posse credantur. Clauis itaque Scientiae etiam ad omnia illa extenditur quae ex traditis ab Apostolis pen
8. Numerantur autem illa duplicis ordinis : sunt enim quae pendeant ex solis Traditis, seu ad quae Cognitio nostra derivatur sine aliis mediis; Et sunt, quae non nisi adjunctione aliorum Principiorum collugi possunt. Et haec Principia vel sunt quae a Prudentibus ignorari non possunt, vel quae
ex scientiis Naturalibus petuntur. Et st tim clarum est has Veritates postremas roquirere in Iudicibus peritiam Scientiarum; Priores vel b non requirere quicquam quod plerumque in Prudentibus non reis periatur.Omnes itaque hasVeritates per se pertinere ad successores Apostolorum clarius est: quam ut dissicultatem patiatur et
Cum ipsae tertii ordinis a Scientiis inseri Tis notae pendeant, unde aequius est illas
665쪽
is o Statera Morum expectare in succetaribus Apostolorum si se immisceant communibus doctrinis,quam a Professoribus inferiorum disciplinarum qui altiora Principia,cum quibus sunt conjuncta ea quae ab Apostolicis definienda
sunt , ignorare censentur. Praeterquamqvbd ipsae Ueritates & earum firmitas magis refundenda st in altiora Principia quam in inferiora dc debiliora. Attamen, non hinc inferendum est,quaecunque a succetaribus Apostolorum traduntvi ad Fidei ut vocant) Theologicae vel Catholicae praecisam rationem spectare ; sed ea
tantum quae reipsa ex Tradisione accepta sunt ', Caetcra tamen firmam quoque Obedientiam inducere, juxta firmitatem consequentiarum, si speculativa sunt; vel, si practica, juxta debitam administrationem Fidelis populi. 9. Moneamus hic quos hactentis sue-
cessores Apostoloru appellavimus consueto vocabulo Ecclesiam appellari, non accipiendo Ecclesiam pro Collectione omnium Fidelium, sed pro Praesidibus doctrinae & disciplinae Christianae. Clarum qu que est cuilibet tantillum prudentiae dc cognitionis in re Ecclesiastica habenti , Pote statem illam quam Ecclesia habet, hoc modo oc ordine in illam esse deductam ; Nem
666쪽
Examen undecimum. pe ut Apostoli Miraculorum Virtute arma ii doctrinam Fidelibus inconcussa firmitate traderent, & illa a Fidelibus absque omni ambiguitate & renitentia suscepta fumrit. Caetera qnoque Apostolorum Haecepta a Fidelibus velut Leges tenerentur summaeque Prudentiae diciamina , pro illo rerum statu in quo ab Apostolis instia tuta fuerunt. Vides itaque, prudens Lector , lassicientem Originem & Fund mentum Christianae & Fidei & Disciplinae ; hujus per obedientiam Voluntatis& desiderium recte agendi ; Illius, per subjectionem Intellectos amplectendae
Duo itaque ex hoc discursu indubitate relinquuntur; alterum, sic introd turionem esse factam; alterum hanc Introductionem esse lassicientem ad effectus in Christianae Reipublicae actione & usu exercitos &necessarios. Utrum autem ad vehementiorem& abundantiorem Unionem Populi cum Pastoribus aliud praeterea Vinculum potestatis gratis infuderit Deus, deinceps est inquirendum. Evidens enim est usu Introductionem explicatam occupavisse voluntates Christiani Populi, & illas solidasse informamGubernationis & imperii,quantum Vis temporalis, & Praescriptio longi Usas Leges aut Gubernationem Civilem
667쪽
6 2 Statera inorum quantumlibet firmissimam vel stabilivit,ueI stabilire potest. Unde Ecclesiastica ΡΟ-
testas; omnium quae sunt est maxime legitima, diuturna &sequa. Io. Haec doctrina, etsi in sese clara &naturalis, & Potestatis Originem qualibet Naturali feliciorem Ecclesiae deferens, non paucis tamen displicet δc in sussiciens videtur. Imaginantur itaque in Deo Potestatem quandam Moralem, seu Jus quoddam , per quod non solum licitum sed etiam quodammodo Consentaneum sit Deo Creaturam pro nihilo reputare, eandem affligere Animi causa, an nihilare, & sine alia ratione quam quia sic Voluntas ipsius
fert quomodocunque tra stare. Hanc Potestatem Moralem Supremum Dominium vocant;deducta,ut ex denominatione patet paritate quadam exDominio &Servitute inhumanis usurpata. Neque veta Theologia
negat in Deo Supremum Dominium ; sed illud collocat in Omnipotentia ipsius, seu in Potestate , qua potest subgicere Mi om-ma; non in Jure quodam seu in Potestate Morali. Addit vera Theologia Sapientiam Dei esse aequalem Potentiae ipsius , di Bonitatem Sapientiae non esse imparem : Unde impias iudicat hujusmodi
Propositiones, quod Deus absque justa
668쪽
eausa possit Creaturam annihilare & cruaciare ;Et, si ageret, adversum Leges Sapientiae & Bonitatis acturum; quarum illa jubet nihil sine digna causa omninb moVere vel agere;haec saltem nihilMali cirraΡrovidentiae Leges vel inferre vel velle vel etiam pati fieri ab alio. Rursum, quid signi-
sicat Ius in Deo λ Potestatem Moralem eXCreatione rerum inceptam, hoc est Relationem realem temporariam in Divinitate,
quales sanior Theologia repudiat. II. Deinde Dominium significat Virtutem Α istivam respondentem Passivae in Creatura , quae Servitus dicitur. Facit itaque Deum dc Creaturam esse Causas Aetivam subiectivetm in eodem ordine. Malὶ itaque collocatur Ius seu Potestas Moralis in Deo, & ed infelicius, quod Moralis Potestas ex consensu Voluntatum nasci solear, ut Deus ab humana Voluntate pendere debeat quoad hoc Dominium, si Vere Moralis Potestas est. Ast, 'si nulla talis
Potestas est in Deo,non poterit a DeoCreaturis communicari, neque Creatura dici
Domina per participationem talisDominii: Sed quaecunque talis Jure dicitur, hoc habebit ex participatione Omnipotentiae ,
quia potentiam habet subiugandi sibi rebelles. Sed quicquid sit, videndum est in quo
669쪽
collocent Potestatem commemorati Theologi. Hoc scilicet volunt Deum quasi per Imperium mandare inferioribus ut obediant superioribus : Et non alitendunt Praeceptum Dei esse ut Superioribus obtemperemus. Prius itaque censendi sunt Superiores quam hoc Praeceptum incumbat subditis. Non itaque Potestas seu Superioritas eorum consistit in hoc Praecepto, sed prior est. Non itaque Superioritas est ex hac immediata participatione Potestatis Divinae, sed ex Assensu Voluntatis Humanae quo
1Σ. Haec sic dicta sunt, si ratio Praece ti intelligatur immediata; si enim per rati
nem Praecepti intelligatur operatio Rationalis Creaturae secundum Rationem se su jicientis alteri Homini, sive cogitet de Deo si ve non, sic non est negandum ex vi Praecepti communicari hanc Potestatem aDeo. Uerum,aliud est effectionem Dei per Creaturas quarum vis cognoscitur allegare ;aliud, ignotam quandam Voluntatem Dei cujus limites nullos aestimare possit mus , sed immensam quandam reverentiam ei debemus nullis Legibus constrictam, nulla mensura ponderabilem. Et hoc est ad quod aspirant hujus sententiae Authores, ut quodammodo Deificata sit Potestas Su-
670쪽
Examen undecimum. periorum ; Inferiores verb, quasi ad mysterium inscrutabile, cum admiratione conniveant,& se duci quasi mutas pecudes permittant. Neque prorsus inficias eo cum incapacibus hunc morem procedendi & Utilem esse& Honestum , sive illi pueri sint, sive Barbari; sed in Scholis inter Theol
gos haec doceri non sustineo r Imprimis erim tollit omne Iudicium quid superior possit mandare, & quatenus Inferior tene
tur subjici ; quando, non per Leges, sed per immediatum Dei Imperium, quod nul- tibi nisi sortὶ in Vocibus Universalibus
scriptum reperitur, administranda est Obedientia. Deinde, tollitur illa condescensio superiorum ad Interiores ex aequalitate de aestimatione communis sortis nasci solita: Fingitur enim Imperans quasi Deus vel Dei membrum, prae quo vilis sit subditorum ordo, Superiores ad Tyrannidem animantur, Inferiores ad Ambitionem acuuntur ut sint Superiores & Excellentiam illam participent. 3. Caeterum, haec magis Theologichquam Moraliter disputata sunt. Vere enim eodem redit, sive Deus Ecclesiae seu Clero Potestatem immediate infundat ad ordinationem & institutionem Ecclesiae, sive mediante ipsa actione Ecclesiae. Semper enim