Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

Successorum prudentia diversi modὸ introducta. His reverentia ex Antiquitate &Authoritate instituentium conciliata est,&propterea non nisi ex gravi necessitate tangenda sunt, quae ab immemorabili origine firmitatem traxerunt. Attamen Ecclesiae potestas non deest, si inconvenientia ev dunt , illa mutandi ; quandoquidem Ecclesia moderna est: aequa Iis Vel potius eadem Antiquae: Quorum Verd Origo nota est, servata Lesum regula quod melius sit mediocribus uti quam frequentex alterationes inducere, plene dispositioni Eccle. sae subjacent. a. Cleriis uni in duabus Aistionum lineis consideratur: Ordinariarum,quae vel in Administratione Sacrorum, vel in Honestate se gerendi, impenduntur; Sc Erar ordinariarum. Quoad priores, palam est, decentiam & assiduitate requiri per consequens, proprium esse Ecclesiae ut eas curent & imperent. Posteriores oportet esse immunes & a Vitiis &a specie Vitiorum, di eatenus si acent sollicitudini & imperio Ecclesiae. Ultra haec non habet Ecclesia Ius in Clericos, ut privatum vivendi morem, vel Personas quas frequentent vel colant, iis determinet; quoniam , his positis, Vivunt ut Clerici, quod selum imperare iis

682쪽

' Examen duodecimum. 617 est in potestate Ecclesiae; &, in caeteris,Homines sunt, & communi Hominum Societati obedientiam debent, Haec Vera sunt, quamdiu abstrahitur specialibus Pactis &Institutis, per quae uberior potestas Ecclesiae concessa esse potest. Nos enim quid ex Natura Ecclesiae & Clericorum notione consequatur investigamus, a Legibus Positivis& Moribus abstinemus.Sic autem speculanti clarum est Finem ad quem instituti sunt Clerici esse ut Populus Christianus verbo & exemplo ad vitam Beatitudini a quirendae idoneam a Clericis educetur;& palam est haec perfici si Clerici & Officio suo fungantur, & citra Suspicionem Criminis conversentur. Ex vi itaque Finis non possunt ad alia cogi; εζ, quod sequiatur , Ecclesia quae ex vi talis Finis agit,

non habet ex natura rei ulterius in eos Imperium. 3. QDd Extraordinarias Actiones attinet ; eae Vel Sacrae sunt, vel Prophante seu Communes. Sacra est mitti ad Conversionem barbarae nationis vel inter Haerericos,vel cum gravi periculo ad administra tionem Sacramentorum, velut tempore

pestis. De his sicut clarum est eas cadere sub Scientia & Providentia Ecclesiae,sic palam est quaestionem esse particularem in cujus

Ee 4 vel

683쪽

6 18 Staterae Morum

vel quorum potestatem cadat particularibus Presbyteris & Clericis ea imperare; &propterea disserendam esse quaestionem donec de speciebus Potestatum Ecclesiasticarum pronuntiatum sit. Quoad actiones

prophanas seu communes patet Clericos aeqvh liberos esse atque Laicos; cum non extendat se regula Imperii Ecclesiastici ad eas. Hoc formaliter vitelligendum esto. Cum enim Ecclesia praeter Scientia Sacrorum habeat Politicam, qua sese tanquam. Corpus Politicum administret 8c defendar,

ex hoc capite non eximuntur ainiones communes Clericorum a potestate Ecclesiae; sed non jam ut Ecclesiae, sed velut cujusdam Reipublicae seu Communitatis.

. Tertiam partem materiei disciplinae Ecclesiasticae statuimus esse Cultum Lateorum astoc est, illas Laicorum adtiones quibus cultum & venerationem Deo debent & reddunt.Harum aliae sunt Publicae,aliae Privatae: Et statim surgit haec Divisio Potestatis Ecclesiasticae, ut privatas nata sit dirigere non imperare, publicas etiam imperare. Palam est enim si Laicis, hoc est, ignaris cultus Divini permittatur universaliterquae colunt privatim applicare Cultui Divino, necesse sit Superstitionem & aliena a Cultu Divino in populi adoratio

684쪽

Examen duodecimum. 6ssnes irrepere. Licet itaque Laicis eorum quae probata sunt Ecclesiae quod libuerie in privatas devotiones asciscere, non autem nova introducere. Hujusmodi it que Laicorum Cultus quoad Di rectionem subest Ecclesiae; sed non quoad Imperium, nisi mediante Laicorum consensu , ut, si consuetudine, vel directionibus ultro acceptatis dudum Legis vim nacta sint illa instituta. s. Quoad Publicas actiones , imprimis clarum est eas omnes ab Ecclesia imperari posse quae necessariae sunt ad populum in ea pietate conservandum, quae requiritur ad hoc ut ex majori parte & plerumque ad vitam aeternam de facto pertingat. Cum enim Virtutis ratio dico illius quae proprie talis nominatur) consistat in motione voluntatis ad actualiter agendum, non lassicit Decretis Ecclesiasticis ut ejusmodi sint ut per. illa qui de se volet psit pius esse ; sed talia ut faciant homines velle pios esse. Sicut in Reipublicae Legibus expectatur ut tales si ni quae faciant Pacem & Justitiam actu observari plerumque. Sequitur in caeteris quae ad Ecclesiae splendorem vel meliorationem morum faciunt,

Clerum habere Ius persuadendi, sed non imperandi. Cum enim Imperium asserat

685쪽

66o Staterae timorum

necessitatem Obedientiae & a stionis imperatae, si finis ob quem agit Clerus non confert necessitatem aliquam actioni imperatae, neque conferet potestatem Clero imperandi talem actionem, ut qui ab ipso fine regulandus sit. Verum, hoc non obstat quin Laici teneantur obedire hujusmodi praeceptis si data sunt, quia non est illorum judicare de Necessitate quam Finis quem intuetur Ecclesia donet actionibus ;&propterea ex supra explicatis de Republica clarum est Populum submittere se debere, si nihil aliud spe fietur. 6. Uerlim, si constet Decretum Cleri obstare Civili Gubernationi populi,non tenetur Populus obedire Ecclesiae. Clim enim Ars Civilis Gubernationis, etsi suboridinata Ecclesiasticae, tamen, certis & indubitatis , hoc est, quae falsa esse non possint, Principiis sit fundata, hanc autem comprehendat populus, hoc est, Magistratus; fit aeum comprehendere posse Cieri judicium

esse salsum ex repugnantia quam habet cum fuis Principiis certis de evidentibus.

Neque obviari potest ex hoc quM magis certa sint Principia Fidei quibus Clerus nutitur: Quoniam enim vera non possint sibi invicem adversari,clarum est si pars Populi evidenter vera, partem Cleri esse defe-

686쪽

Examen duodecimum. cci

stuosam. Et Universaliter, quoniam quae a Deo sunt, ordinata sunt; & Utrumque Regimen a Deo sit, reipsa impossibile est Gubernationem Ecclesiasticam esse oppositam Civili ; imb necesse est ipsam confimmare & perfect iorem reddere. Unde, per hanc Dodi rinam non derogatur Obedientiae quae debetur Ecclesiae; Sed Vitia &temeritas Clericorum, quando non satis discussa Veritate ad iniqua Imperia procedunt,impediuntur ne in effecta perniciosa prorumpant, &ipsi Ecclesiae detrimentum de dedecus concilient. 7. Attamen, non videtur impossibile evenire ut amo eadem Populi & detrimentum grave inferat Temporali Statui & tamen multum commodi afferat redhae populi erga Deum administrationi;secundum

ilIud qubd qui volunt Divites fieri incidant

in laqueum Diaboli. Sed, statim evidens est qnbd si sermo duntaxat fiat de divitiis, vel gloria, vel smili aliquo accidente, Gubernationi Reipublicae praeferendum sit comis modum Spirituale, dc posthabendum detrimentum Temporale: Sed, si Incommo-idum spe stet vel Securitatem vel Tranquillitatem Reipublicae a Ciero cedendum est Magistratibus. Magis enim necessarium est ut sit Respublica quae quoquo mo

687쪽

66a . Statera Morum do possit perduci ad Beatitatem, quam ut spe felicioris status pericliterur ne non maneant qui vel sc perduci possint ad haereditatem AEternae Salutis. Et per haec aliquomodo determinatum manet in quibus Ref. publica Ecclesiae sive obedire teneatur, sive tepugnare licite & honesth permittatur.

TERTIA.D EPotesate Excommunicationis. . Icut Bona imperare obsequiosis sic &O deterrere Superbos a Malefactis ad

Disciplinam pertinet. Quare etiam hoc operis nostri est quibus Terroribus utatur Ecclesia exponere. Hi sunt praecipuὸ aeternorurn Malorum Denunciationes. Hae de Voce fiunt, & Actione.Uoce, per Praedic etores & Doetares;Actione verb,pereXclusionem ab iis alumentis per quae tardiores Animae ad c Hestia desideria eriguntur. Hae sunt Sacris Caeremoniae & 'Consuetudo cum illis qui eas frequentant. Terrores AE- ternae Infelicitatis intentant Praedicatores

688쪽

Examen duodecimum. 663cae Doctrinae quae eos continet. Proposterioribus recolendum est quomodo potestas Ecclesiae originem acceperit, nempe, eXPraedicatione seu persuasione populi ad obediendum Fidei Christi: Cujus ubi competens multitudo conspiravisset obedire praeceptis & documentis quae ab Apostolis vel Apostolicis Uiris acceperant, obtinuerunt Haedicatores vim Doctorum & Gubernatorum; consentiente populo sequenda esse praecepta sui Doctoris. 2. Palam autem est, populum consentientem Apostolis, cum foret sub Imperio Politico principum qui non obediebant Guangelio, quibus & docetrantur obedire, non potuisse consentire in potestatem ali- qnam quae Civiles suorum Gubernatorum Leges violare posset; cum ipse non suus foret sed sub aliena potestate. Clarum itaque est non potuisse aliam Potestatem dare luis Praedicatoribus quam ut volentibus denunciarent Euangelium, & imperarent ea quae ipsis sadhu libera erant. Clim itaque Christi praeceptum non aliud acceperint quam E--uahgelicae Praedicationis &Administrationis Caeremoniarum,non apparet unde Apo stolis vel Clemeorum Succetari ex vi pura Fundationis Ecclesiae alia potestas competere possit. adverso, cum congregatio

689쪽

Fidelium & exercitium Legum Euangeli, carum foret ad io nullo modo Civili Gubernationi adversa , & quod sequitur pro sus libera, acquisivit eo ipse iusta Multitudo ex ipsa Naturae vi qua permissum est cuique privatas adtiones suas pro libito moderari , ut possent quos Vellent admittere,& quos nollent ab exeicitiis suis repellere, prout illi Fini conveniens erat cujus gratia Euangelicas Leges sibi imponebant. Unde eos qui molesti & noxii erant Fratribus &Exercitiis, rejicere a Communione sua licebat & conveniebat. Erat autem Communio & in Sacris Exercitiis&in Vita communi , licebat itaque quando utraque libera erat, ab utraque repellere eos qui mathse gerebant, & quicquid Communitati agere liberum erat, hoc ipsum liberum erat conferre in Praesidem Communitatis. re evidens est, Clero, hoc est, Praesidibus Populi Christiani, competereJus Excomis municandi , hoc est, a Communione tum Sacrorum tum Communium Actionum merentes talem poenam repellendi. a. Video objici posse & Christum Dominum per eas voces, sit tibi tanquam thnicus , Publieanus , & Apostolum cum prohibet dicere Excommunicatis, Mdocet illum qui salutat Impium commu

690쪽

Examen duodecimum. nidare malignis ipsius operibus, clare potestatem Excommunicandi praebere. Quinimo audet Apostolus, Ide. inquit hae absens scribo ut non praesens durius agam, secundum potestatem quam Dominus dedit mihi &c. Quid potest apertius enuntiari quam Potestatem Uindicandi esse a Christo Ecclesiae traditam λ Deinde, quod Petrus Ananiae&Sapphirae fecit, nunquid a P pulo hanc Potestatem habuit Sed facilis est responsio, Non in hoc sitam esse quaestionem, Utrum a Christo sit haec Potestas , certum enim est a Christo esse; sicut nemo Theologus dubitat Regiam & quamlibet aliam Politicam Gubernationem a Deo esse; sed quaestio est quibus gradibus a Deo data sit; immediatόne an mediante libera acceptatione Populi; & haec aeque evidens est atque prior. Cum enim ipsa a ceptatio Euangelii sit libera, quomodo non ex Populi Voluntate pendet quod ex illa pendet 8 Et, sicut Euangelii acceptatio non alia poena firmata est quam AEternae Damnationis hoc est, nulla visibili paena de- nunciata etsi reipsa non acceptantes Ε-vangelium ulciscatur sua improbitas;) Sic neque alia poena fundatus est rectus ordo gubernandi Populum Fidelem.Sed evidens

est neq; Eccleuam eqnsistere posse sne hac

SEARCH

MENU NAVIGATION