Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

6 6 Staterae Mormn in Deum refertur, & quod amplius est fortasse falsi um auget, sed non Authoritatem; sicut videre est in Principibus illis quos expressis iussu imposuit Deus; & in eorum juccessioribus, quos, mediante vel electione Populi, vel ex Legibus Reipublicae, & R tionis dii hamine, fecit creari. Similiter, Mon magis censentur obligare Praecepta Dei quam Ecclesse, ut in observatione Septimae Diei, & Festorum Nativitatis & Epiphaniae ipso usu evidens est. Sic itaque nihil prorsus interest ad plenitudinem & firmitatem Potestatis Ecclesiasticae, an imme-αiate, vel mediante Successionis dc Depu-

tationis Jure, Possessio incipiat.

672쪽

ET HI CARUM,

STATERAE

MORUM,

EXAMEN DUODECIMUM,

Potestate Ecclesiae &Hierarchia.

TRUTINATIO

PRIMA.

Potestate Ecelesae circa Doctrinam.

Roximum est, ut quantum se extedat Potestas,Ecclesiasticatentemus aperire.Tria autem sunt quae in arenam prodeunt;

DOGina,Disciplina,&Mores .Doctrina alia est

673쪽

Statera Morum est accepta dudum a Maj oribus, alia nova. Acceptae attestari habent Minores, non de illa judicare. UndePotestasEcclesiae circa illam non est alia quam declarare quae s1t sententia a Maioribus ultra omnem memoria ad nos derivata sine disputatione & dubio. Nova,vel ut certa vel ut Incerta proponenda est: Certa non nisi per Revelationem vehper Demonstrationem haberi potest. Ait rum profiteri Ecclesia debet, si aliquid n vi pro Certo credendum proponat. Revelatio clarh spiritum Prophetiae dicit , ad quem non pertinet Magna Conquisitio, qua in Synodo Apostolica & in cunctis postmodum Ecclesiae determinationibus exercitam esse testatur Historia. Superest itaque ut quicquid novi ab Ecclesia pro Certo statuitur, tanquam inVentum per Conquisitionem, hoc est Demonstratum proponatur. Demonstratio modo quando pendet pure ab acceptis,& iis quae omnibus prudelibus nota sunt, facilis est. Unde ejusmodi Ueritates ab Ecclesia abunde proponi natae sunt,neq; requirunt in auditore ad assensum aliud quam ut credat Acceptis,& prudes sit. Haech habeat, pronus assentitur propositis. Veritates autem quae a scientifica Demonstratione pendent, quonia etiam Clavis Theologica in Ecclesiae potestate est, ab Ipsa pro

674쪽

Meamen duodecimum.' 6 9 certis statui& proponi possunt, modb ipsi

constet esse demonstratas. Jus enim scientis est absque dubietate propalare quod ab L.

que dubietate certum ipsi est. Demonstratio ex Authoritate sive Sacrarum Literarum sive Sanctorum Patrum ad utram harum classium reducenda sit, non est praesentis laboris. Satis est, si Demonstratiorii E facta sit veritatem sic agnitam pro Cerra proponi posse. 2. Supersunt scibilia quae Incerta sunt ip-s Ecclesiae, quae proCertis proponere si Ecclesiae permittatur, eo ipso&Eccles a proponens dicitur posse, & quidem licite, decipere Fideles; & aequum esse Fideles decipi : Quod Dogma adeo prophanum est ut neque expectari possit a Theologo, neque

in Theologo tolerari. Attamen videndum an eadem sit Lex de Prohibitione veritatis Incertae quae est de ejusdem Propositione. Videtur enim in cautelam prohiberi posse Incerta enunciatio, etsi eandem proposui Lse temerarium fuisset. Uerum, ipse quaestio Veritatem discludit : Quoniam enim dicitur Veritas prohiberi posse Cautelae gratia, quaenam haec cautela sit inspiciendum est; neque potest in hac materia esse alia Cautela quam Erroris; prohibetur itaque Propositione forth inducat assentientes in Er-

675쪽

6so Statera Morum rorem. Error itaque vel intelligitur esse quisit in ipsa Enunciatione, vel qui deducatur ab ipsa. Neque de Errore ipsius Enunciationis caveri potest, cum Incerta Enuntiatio obnoxia sit Errori ex utraque parte contradidi ionis.Unde,qui prohibe unam partem cogit impingere in alteram. Uel itaque utraque Propositio & assirmativa & negativa prohibenda est; vel, loco Cautelae, ab uno Errore ponitur Inductio in aliam. Palam est itaque in Incertis Enunciationibus si de earum Ueritate quaeritur, Utramque fortasse Silentio damnari posse , Unicam non posse. 3. Sin de Errore in quem inducat In certa Enuntiatio arguatur, ita recth addi tur vox ; sed simul monet de periculo Incautorum esse sermonem. Quaerendum itaque est qui in hac causa Incauti censendi sint. Et statim evidens est eos qui censentur in hac causa Do Tot Censores non posse pro Incautis haberi tNon potest itaque Prohibitio abstractEloquendo , iis facta intelligi qui eum l

cum in Ecclesia obtinent qui Enunciationum& Ueritatum ipsi Censores sint; nota potest enim censeri Cautela iis esse ne cessaria.Tales cum plerumque sint qui Pr

fetares sunt Theologiae, & Theologicas

676쪽

Examis duodecimum. GIargutias penitus callere creduntur, Prohibitio Cautelae causa facta eos non Comprehendit ; &, si non illos, neque potest illos comprehendore quibus ipsi explicant quantum ipsi mei noverunt, hoc est, Theologiae Studioses , alidquin eadem Lege dissiciliora quaeque Haereticorum argumenta ab iis celari deberent. Prohibitio itaque Doctrinae Incertae ad eos solos pertinet, qui neque ad Theologiam pertinent ut periti, nequc ut discentes; hoc est, selos comprehendit vel illiteratos ; vel, si literati sint in aliis Discipi in is, qui Theologiae tamen seriam operam neque dederunt,neque

dant.

. Consequens addictara, non posse Ecclesiam Doctrinam aliqdam Incertam prohibere titulo Censurarum Mor lium ; ut quod sit Scandalosa , derogatuva Ecclesiae,corruptiva bonorum morum, seminarium malorum, aut simili quapiam seu Morali seu politica Censura. Climen im clarum sit Veritatem per se non esse Causam Mali, consequens quoque esto On posse ipsam condemnari malorum qiaae ex vulgatione ipsius interdum nata fiant sequi; sed esse Hominum non Senistentiae Uerse vitium quδd Mala ex illis sequanzur: ex eo quod intempestive αE e imper-

677쪽

6sr Statera Morum imperfecte, dc indebito modo publicent

Veritatem. Cum itaque Notans enunciationem Incertae Ueritatis , quantum in

ipse. est notet ipsam Veritatem , palam fit Illicitum esse Propositionem dubiam aliqua Censura notare. Quod non imp dit quin Publicatores coerceri & possint &debeant ; si ad malum finem vel malo modo Incertas enuntiationes in vulgus j adhi-

tent.

s. Par ex adverso est, laudare Incertam Veritatem, vel eam amplem Theologico assensit quasi piam. Esse enim Piam, includit qubd conformis sit Deo, qualis nulla Falsitas esse potest. Praeterea , saltem hoc intendit talem sententiam utilem esse verae devotioni promovendae , quod de Mendacio & Ficto pronunciare Blasphemum est. Ad minus itaque Temerarius,& Temeritatis condemnandus est Theo-JUus , qui Sententiam , quam agnoscit esse Incertam , venditat tanquam Ram;& multo magis quisquis in Ecclesiastica

potestate constitutus attentat Subditis suis sententiam Incertam pro Pietate commendare. , Quis enim potest securum redderequbd non sit contra honorem Dei λ Si enim Falsum sit quod enuntiatur, & Gloria Dei erit credere quod sit Falsum, & adversiis

678쪽

Examen duodecimum. Gloriam Dei credere esse Uerum. Et haec Doctrina praecipue extendenda est ad illas persuasiones quae inducunt Credentes ad Fiduciam Salutis & Persectionis collocandam in Actionibus, de quibus non constat quod sint salutares Devotioni & Animae Agentis, quomodo eas esse insinuant Lau

datores.

6. Illustre hujus dicti Testimonium, Concilio Tridentino desumitur ; ubi, cum motum fu i siet ut Decreto de peccato Originali adderetur pie credi Beatam Uirginem immunem esse ; Restitit ordo Praedicatorum hoc argumento ; qubd, si decretum foret esse Pium hoc credere, Impium seret hoc non credere ὁ &, quod sequitur, ex obliquo decisa maneret Quaestio quam Concilium in priori statu relinquere cupiebat. Unde particula illa omissa est ; nihil obstante importunitate cujusdam Episcopi Hispani,qui ex consensu caeterOrum ordinum & Universitatum contendebat non posse negari esse piam. Quasi consensus cujuslibet Multitudinis in opinionem Falsam, posset eam Piam,& proi de Veram reddere; vel quod non posset aequὰ dubitari de illorum Volo quod Sententia illa foret Pia, quam quod foret Ue

679쪽

61 Staterae Morum

. Ex decisione circa Sententias fit gradus ad decisionem circa Libros qui fiunt exEnunciationibus ; &non sunt aliud quam

Enuntiationes confirmatae. Libri itaque vel propter Errores prohibentur vel propter accidentales aliquas rationes. Si pi op- pter Errores contentos & promotos , palam est, nisi extingui possent Libri, exutilitate Ecclesiae esse ut Doctorum manibus ingerantur potius quam e X cutiantur. Si enim inter Heterodoxos vel pravos in-Veniantur, tunc Ecclesiae necessarium est Errores & Probationes errorum notas esse;

aliόqui Fideles perversioni eXponuntur. A Uulgo itaque removendi sunt ejusmodi Libri, sed conservandi Doctis. Verum est, piat quam in libris Pugilum Ecclesiasticorum Errores manent satis impugnati, fortassis ipsos Libros etiam e Doctorum manibus tollere consultum esse poterit; Ii-cEt experientia doceat Haereticorum Libros impugnatoribus esse necessarios, etiam postquὲm a pluribus sunt confutati. Neque amplius de Libris necesse est disserere. Prohibitiones enim quae eX aliis Causis sunt ut ex Vindicta adversus Haereticos , cujus gratia etiam boni ipserum libri,imd Sanctorum opera ab ipsis impressa, sed Ex ipsi Sacri dc Ecclesiastici Codices, modo ab

680쪽

Examen duodecimum. 611

ab eorum praelis exeant, inveniunt Ecclesiasticis Interdictis subjacere, non pertinent ad opetam nostram, sed ad Caput Disi proxime occipiendum.

TRUTINAT ΙΟ

Potestate Ecessa circa Risus se

Personas.

I. Isciplinae itaque tres partes sunt, Ita seu potius Subjecta: Caeremoniae, Vita Clericorum, & Cultus Laicorum seu Populi. Caeremoniae continent Sacrificii & Sacramentorum & Sacramentalium ritus; quorum administratio ad Clericos spe- stat. Sacrificium & Sacramenta quoad Substantiam a Christo descenderunt , &per consequens non potuerunt non ubique Christiani Orbis ab Apostolis esse in usum introduina. Palam est itaque ad Substantiam Traditae Do strinae pertinere, neque posse in ea Ecclesiam plus quam in ipsam Doctrinam. Quoad adjuncha,fuerunt in diversas Ecclesiae partas ab Apostolorum vel

SEARCH

MENU NAVIGATION