Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

666 Statera tauorum

potestate Excommunicationis, unde aded, necessaria est atq;ipsaEssentiaEcclesiae,sed, sicut illa ita & haec per obedientiam voluntariam Populi vim & constitutionem obtinent. Sic tamen ut haec obedientia aeque clara ac necessaria sit atq;habere seu esse Ecclesiam.Ne mirum est quod Apostolus audenter loquatur & mandet; Loquitur enim ad eos qui agnoscebant Euangeliu,& ipsum ejusdem Dispensatorem, & cui concrediderunt gubernationem Animarum suarum. Voces autem Christi clarὶ insinuant Potestatem Populi ; voce Eeelesiae significante connaturaliter Multitudinem , ur appareat Praesulis potestatem inde originem traxisse.

d autem Petrus egit dc videtur simile quidpiam esse quod minabatur Paulus) ad

potestatemMiraculorum pertinebat: am constat non esse prorogatam ad posteros,sed vice ipsius adolevisse in cordibus Fidelium Constantiam Obedi entiae erga Raelatos ; lcadeo evidentem .ctam ut dubitari de illa nullo modo liceat. Successit etiam Confirmatio Politicae potestatis ad immorigeros

coercendos.

. Patet ex hac explicatione Excommunicationis illam non esse sitam in Praecepto ipsi Excommunicato, sed in Praecepto,

facto sepulo fideli,ut satis patet ex textibus

692쪽

Examen duodecinetum. 667

Sacrae Scripturae explicantibus EXcommunicationem,& ex natura Gubernationisει-

liticae & Legum poenalium;ut supra, cum geretur de illis, declaratum est. Ex hoc ulterius patet distinctio illa Excommunis tionis sententie ferendae sententie latae. Excommunicatio etenim sententiae latae de facto premit populum ad evitandum M lefactorem; nempe quando facinus est Notorium , alioquin enim necesse est ut denunciatio versus populum intercedat. Excommunicatio vero sententiae ferendae non urget donec ab homine Excommunicatio in- 'feratur. Patet etiam differentia Excommunicationis is Iure Scab Homine. A Jure nim est Excommunicatio, quando Ius imponit paenam Excommunicationis alicui crimini ; si ve de faeto eam ferat, sive ferendam praescribat: Ab Homine verb, quando Excommunicatio fertur propter delictum, cui ex vi Iuris non est conjunista Excommunicatio , sed fertur ex speciali occasione & prudentia Praelati; vel certe praescripta est ut ferenda, non ut lata. s. Nihilominus, falsum est quod e piret per mortem Latoris; sed habet rationem Legis, durante causa, nisi revocetnr, cum ex natura rei sit pars rectaeGubernationis Ecclesiae : Et, quamvis videatur ferri

693쪽

668 Statera Morem

temporarie, tamen est conditionaliter aeterna, scilicet nisi Satisfactio fiat. Et hoc ex eo quoque roboratur; quδd non solum Praelatus sed etiam Capitulum vel Concilium , Diocae sanum vel Provinciale, potest ferre EXcommunicationem, quasi ab Homine; quae tamen vel non censentur mori, vel saltem statim moriuntur quamprimum dis solvantur. Sciendum ulterilis, EXcommunicatum alium solere dici Uitandum , alium non vitandum sed Toleratum a de hoc ex decreto Concilii Constantiensis. Ad cujus distinctionis intelleis ionem sciendum est Concilium Constantiense in illa tempora incidisse in quibus abundabant

Excommunicati; oc, ut loquitur Apostolus, qui vellet omnes vitare in aliquibus partibus habebat ex mundo exire. Inde grave erat bonis observare Excommunicationis

praeceptum accuratὸ, & in praejudicium Ecclesiae cedebat : Propterea, Concilium eupiens huic malo adhibere remedium, distinxit Excommunicatos in duas Classes; Unam illorum qui forent denunciati; &aliam illorum, qui ex generali Iure essent excommunicati; seu Unam illorum qui ratione Personalis cujusdam delim forent ab Homine Excommunicati, quibus adjunxit notorios Clericorum Percunres; & aliam ii

694쪽

Examen duodecimum. 669 illorum,qui per sententiam latam absq; sp

ciali denunciatione forent Excommunica

ti: Et permisit hos non vitari, illos vero viatari vo,uit. Non quod de horum poena detractum cuperet; sed de molestia proborum dc periculo Animarum humiliorum quae facile sese scrupulis implicabant, satageret. Ex hac itaque intentione Decreti explic tio pendet ; quam viderint,quorum haec interest.

6. Nobis de pedise-Es istis Excomm nicationis agendum est: Quae, cdm EXcommunicatio ut actio Fori Externi, non nisi ad Externos Actus applicari possunt. In primis itaque quando Excommunicatus privatur communibus suffragiis Ecclesiae , duo patenter includuntur ; nempe, quod neque nominari debeat in publicis precibus , neque comprehendatur sub Communibus Vocibus ; verbi gratia, quando or tur pro omnibus Fidelibus, vel pro Circumstantibus , dc iis qui asserunt hoc Sacrificium : Neque ui sit Imperator, vel Rex,

vel Episcopus, ipsi Tituli quibus designa

tur commemorandi sint. Hujusmodi enim Expressiones vocantur Communia suffragia, quae ablata faciunt erubescere vel cer- iETurpem fieri Excommunicatum : Non

autem Interiora vota sive Ecclesiae, sive

695쪽

67o Statera Morum particularium proConversone & salute ipsius, Vel quaecunque auxilia proprie spiritualia, quae tollere a peccatoribus contra Legem Charitatis foret, & quidem praecipuam ipsius intentionem ut omnes homines salui sint, dc mandatum diligendi Inimicos. Patet haec Veritas tum ab expres.sione Apostoli qua illum finem Excommunicationis statuit ut confundatur Peccator& emendetur; tum ex usu Ecclesiae, quae rogat pro Excommunicatis Feria sexta hebdomadis Sanct se, quando quasi in luctu

Posita eos commemorat, non tanquam partes & communicantes Ecclesiae, quod est prohibitum eos reputare, sed tanquam mi- ierandos&Deo&ipsi. Τandem, quia Ecclesiae potestas data est ad sed 1ficationem, non ad destruinionem; impedire autem auxilia spiritualia est opus Destructonis. Neque diistis obstat quδd participatio Sacra- . mentorum activa dc passiva denegetur Ex-Commnnicatis , sicut de caetera Sacra inclu-svh usque ad sepulturam . . Responsio enim facilis est haec non prodesse sed obesse fil- scipientibus de administrantibus indignE , quales Excommunicati & supponuntur esse, de per se loquendo etiam sunt. Unde similia non anseruntur, sed declarantur a i ta per peccatum quod meretur Excom

696쪽

Examen duodecimum. 67 Imunicationem ; Exterior autem amo impeditur ad confusionem ipsius peccato

ris.

7. Rursus clarum est, privationem habilitatis ad Beneficia, & Iurisdictionis Ecclesiasticae , & Communicationis Civilis tum in Foro tum in communi conversatione cum Fidelibus ad eadem confusionem speistare, & esse partem praecipuam in E Coni municatione, cum maXime obdur to cordi ad poenitentiam valeat. Petes , an habeat Ecclesia ex sese, vel eX permissione seu donatione Civilis Magistratus ut denegetur Iustitia Excommunicato λ Respondetur, per se loquendo esse ex vi potestatis ipsius Ecclesiae, cum contineatur intra terminos conversationis , dceam ex necessitate includat , modo negans non sit subditus alteri ; tunc enim non nisi ex ipsius licentia potest negare Justitiam, praesertim si alter non sit subditus Excommunicanti : Quare , quoties eXercetur , in vi Ecclesiasticae diremonis exercendum est. Sed in particulari, si quando speciale dubium & dissicultas nascitur in Civili administratione Iustitiae, tunc ex deliberatione Civilis Magistratos pendet, an sit executioni mandan

dum.

8. Ex

697쪽

6 a Staterae Morum

8. Ex praemissis clarum est Excommunicationem non extendere vim suam per se extra ditionem Excommunicantis; Unde is quam alibi habet ex Lege vel Paeto positivo surgit. Similiter,caeterae paenae Ecclesiasticae, sive Censurarum rationem habe .

ant squales suntSuspenso & Interdictum, quo partim differt Cessatio a Sacris, sicut Depositio & Degradatio a Suspensione, edtantum qu bd haec sit aeterna, illa temporalis, sive Censurae& Condemnationis non habeant naturam sicut Irregularitas, quae non semper supponit Delictum & per consequens tunc non habet propriam rationem Paenae sunt quodammodo Excommunicationis partes, & per differentias a Jure inventas ab ea distinguuntur; &, quod sequitur, nihil speciale habent quod ad nostrum institutum attineat.

698쪽

Examen duodecimum. 673

TRUTINATIO

Potestate Eeelsae in Mores, o ia

mbentibus eam.

x. Ertia pars Subjecti ad quam se ex- tenderet potestas Ecclesiastica in

Moribus posita est ex divisione fact a. M res Christianorum dicimus illam amonem seu usum qui inter homines intercedit, ab-que speciali mixtione Sacrae alicujus caeremoniae , qualis est fere Moralium Uirtutum materia. Clim i laque mores ex vi naturalis Rationis in praxim reductae, inter homines adolescant , clarum est ex natura rei ad Rationis in rebus civilibus peritos per se pertinere. Quia tamen Providentia humana brevis est, nihil impedit aliquas Regulas quae dissiciliores ex sola vi Rationis forent, a Divina esse Providentia statutas ad homines ab erroribus tuendos. Has autem par est vel Traditione ab Ecclesiae initio esse ad nos derivatas,vel ex Sacrarum li

699쪽

6 Staterae Morum

literarum studio erutas : Et sive uno sive altero modo constent,esse eas Ecclesiastic Potestatis objectum. Σ. Piimo itaque clarum est pertinere ad Ecclesiam illos mores, qui cum Evangelio nobis traditi sunt, sartos& tedi os inter Fideles conser vare. Talis fortassis est Lex Monogamiae, & de non repudianda

uxore, & alia hujusmodi praecepta, quae non est dubium ab ipse Ecclesiae principio esse apud Christianos legitima ; quae, quia ex tradita Doctrina pendent, palam est pertinere ad potestatem illorum, quibus Traditam Doctrinam nos erudiendi cura commissa est. ad Mores autem sive Usum qui ex Sacris Scripturis elici posse creditur, sed non est a principio

traditus, hoc clarὸ constat non esse necessarium; & , quod sequitur, persuaderi poΩse non imperari. In ireliquis non habet Ecclesia potestatem, nisi quatenus Clerici Excellentissimi Reipublicae,& perspicacis simi Verse Rarionis, di Passioni suisque Utilitatibus miniis addi sti existimantur; hoc est, non ut Ecclesia, sed ut selectior populi

pars sunt & habentur.3. Tandem ex dictis habetur Ecclesiam esse capacem aliorum Jurium circa res Civiles , & iisdem titulis peruenire ad illa posse

700쪽

Examen duodecimum. perq; Populus ad illa pervenit: verbi gratia, Donatione Rerum publicaru, Praescriptione, Cestione, Emptione & Usucapione; msi qua usurpatio, in Principio injusta, ex vi

Naturae tempore & usu evadit justa, sic factam, eandem vim ad Ecclesiasticos in Bona& Potentiam vocandos habere quam habet erga Laicos. Cum enim per hoc quod Ecclesiae ascripti sunt non perdiderint Naturam sed illam perfecerint, & perseistiorem possideant, palam est: non minus quin potius

magis iis com petere quaecunque e X Naturaevi bona aliis contingunt. Non tamen ex hoc illatum volo, eos omnia similia Bona participare conveniens esse. Quid enim

conveniat ex iis quae de se agibilia sunt ad Scientiam vel Politicam vel Politicae subalternam dii quirere spectat. Nos Moralem

tractamus, in qua quid Virtuti Uitioque

dandum sit tantummodo inquirimus. Et sic quantum Deo ducenti infirmitas nostra an scultavit, de materia Potestatis Ecclesiasticae determinavimus. Superest, ut de Personis in quibus residet haec Potentia eX rerum evidentia, sequentes filum discurssis nostri, satagamus.

4. Quod itaq; legimus in Historiis sacris

& de quibus dubitare non licet, fere haec sunt:Christu duodecim Apostolos elegisse, de

SEARCH

MENU NAVIGATION