Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

676 Statera inorem

inter illos Primum Petrum. Postmodum septuaginta alios, quos dicitur designavisse. Inter hos duos ordines has differentias legimus, quod Apostoli sint Eleisti, Septuaginta Expositi, quasi non electiores sed Necessarii. Apostolis datum ut cum Christo

essent, & mitterentur ad praedicandum ab-sblute: Septuaginta tantum ad eos mittuntur ad quos Christus secuturus eos erat. Α-postolis data est plena potestas super Daemonia: Septuaginta dictum est tantummodo ut curarent Infirmitatem Hospitum sum rum, quasi in mercedem hospitii. Tandem Apostoli etsi legantur bini societatis gratia ivisse ad praedicandum, tamen ut eX sese

sufficientes singuli missi sunt, Septuaginta

autem ut imperfecti in societate,ut alter alterum adjuvet.

s. Evidens itaque bidistinistam esse a Christo Domino Hierarchiam; in Apostolos nempe & Discipulos; & Apostolos in unum Primum & reliquos secundarios. Ap stolorum quoque numerus post Astensonem Domini completus est, nunquam Dis.cipulorum. Apostoli Spiritum Sanctum dabant per Confirmationem, Discipuli non dabant. Apostoli in Conciliis loquebantur, Discipuli tantummodo assistebant. Et hanc

Distinctionem ab usque principio in ho

702쪽

Exumen duodecimum. diernam aetatem permanavisse tota Historia Ecclessastica & iam evidentia coarguit.

Siquidem evidens est in Ecclesiis semper de Episcopos fuisse, dc Sacerdotes alios subditos Episcopis, per quos Populum administrabant Episcopi; & Pontificem Roma.num, ut Succetarem Petri, semper inter Episcopos Primatum obtinuisse. Episco. pos porro, non privata Authoritate, sed cum Concilio Sacerdotum suorum rexisse Ecclesias, & ex Sacris Literis & ex perpetuo tenore Historiae Ecclesiasticae, dc ex necessitate Rationis, ut rectum & connaturale foret Regimen, evidentor convincitur. 6. Clim enim ieru agibilium ea sit conditio, ut ex variis circumstantiis pendeat, praeis sertim quando multis per unum Decretum providendum est, moneat autem nos quotidie memorice & comprehensionis nostrae

imbecillitas uni homini impossibile cisisse omnia multis necessaria vel meminisse vel rescivisse; palam fit Agibilia Humana non nisi ope plurium, quorum singuli circumstantias quae a si ionem in variis conditionibus subditorum comitantur, hi unas, alii alias pernoscant, ut sic nulla notabilis circumstantia, quantum possibile est, evadat indagationem & scrutinium Legem ferentis.

703쪽

678 Statera cingorum Legem congrue ad Populi commodum ferri non posse. Cum itaoue de Divina Institutione non possit esse Hispicio quod non sit conformisNaturae & idonea rebus recte gerendis, neque dubitari valet, quin Deus institueritEpiscopos habere Consiliarios quorum ope subernent Ecclesiam ; si autem

Consiliarios, certe rerum peritos, & eXpertos eorum malorum quae rectum regimen

interturbent;quos certh palam est , vel solos vel optimos, esse sacerdotes qui in parromadministrationis ab Episcopis vocati , &Episcopis gestorum rationem reddentes

clarissime proxime ipsi Episcopo) sunt i

donei per se loquendo ad cognoscenda mala & remedia Ecclesiis necessaria. Ni si itaque Episcopi Sacerdotum Collegium habeant , non ex Natura & secundum Christi Institutionem gubernant Ecclesiam.

7. Uerum , scut Episcopo necessarium est & Concilium habere, & ex ipsius consilio regere, sic Rationi adversatur ut teneatur sententiae sui Concilii stare. Sicut enim in speculativis disserere& indagare veritates si ientificas Dialecticae opus est, determinare verb easdem ad propriam Scientiam spectat; Sic & in Practicis, in serioris prudentiae est movere dissicultates, majoris

704쪽

Examen duodecimum. 679

eas conferendo, quod omnibus consideraritis sit minus inconveniens , quid majus ;& ex illo inferre quid, omnibus positis, praeferendum sit , quod negligendum. Quare, cum Concilium Sacerdotum adplius Osficium requiri conclusum sit fit posterius esse ossicium Episcopi ; adeoque essentialiter ex vi Finis superiorem esse Episcopum simplici Sacerdote. Et, quOniam Sapientis est judicare seu ordinare, Discentis aute inquirere,& dubitare, Epi copum perfectum esse&Magistrum, simplices Sacerdotes ad eos Discipulorum de imperfectorum , induere proportionem. Evidens itaque est Episcopi esse sententiam ferre ex latentia sua propria, facta vel occasionata ex dictis sui Concilii, vel aliun de etiam ; sed non ex illorum Sententiis,

quae nullae sunt, clim non supponantur habere potestatem ferendae sententiae ; quicquid sit de privato Personarum valore 6c ae- stimatione.

8. Attamen, quando dicitur Episcopum non obligari ad vota sui Concilii, non est intelligendum eum posse ex Voluntate sua magnum vel paruum determinare, sed ex Judicio & quasi Scientia collecta ex suggestionibus Concilii, vel aliunde ; modo ex Iudicio suo&non ex Volun rate, vel ex eo

F f 3 quod

705쪽

68o Staterae Morum quod prae aestimet alios suo Concilio quod

ex natura rei apparet esse vitiosum) sed, quia ipsemet aut videt, aut videre sibi videtur Veritatem seu Optimam Gubernationem in parte adversa sententiae sui Concilii esse positam; Alidqui tenebitur, si se habeat tanquam ignarum, praeferre sententiam sui Concilii cuicunque sententiae ali rum,qui ex ossicio & per se non supponum tur tantum periti esse rerum Ecclesiae suae quantum ipsum Concilium. s. Ulterius evidens est ex origine Ecclesiae , quam & Historia testatur & ipsa Natura clamat non aliter potuisse contingere ,

plures Episcoporum gradus inEcclesia esse. Cum enim Apostolus aliquis vel ipse in Ecclesia resideret, vel vice sua cum non rediturus discederet) succetarem sibi substitueret; ut Paulus Titum Cretae, Tim theum Ephesi, alium Antiochiae sive Ipse sve Petrus; iique in min/ibus Civitatibus ubi non residebant, alios instituerent; habet Natura, ut sic instituti, si quid dubii eos vexaret & ambiguos redderet, ad suos Institutores consili & directionis gratia illud

referrent. Ex quo clarum est natam esse oriri Consuetudinem graviora ad Institutorum suorum Iudicium referre; Consuetudinem vero in Legem trans re& facit Na

turas

706쪽

Examen duodecimum. tura, & in Magno Nicaeno circa Patriarcharum Pi ovincias clarissime & disertissinae expressum est. Evidens itaque est non potuisse non plures gradus in Ordine Episcopali suboriri. Hinc tres celebres illi gradus Patriarcharum, Metropolitanorum seu Archiepiscoporu, & Episcoporum qui alios sub se Sustraganeos non haberent. Et, sicut necesse est, quod non ex consilio sed casu adjuvante nascitur , etiam non perfecta conformitate ubique sibi concordare; sic neque horum Iura ubique eadem sunt, sed qualia Usus initoduxit. Io. Et adnata est quaedam quarta species Episcoporum, quae Primatum dicitur; qui, cum nequaquam aded amplam ditionem possiderent ut inter Patriarchas cominputarentur, & tamen eX usu antiquo & originario k nullo Patriarcha penderent, sed immediateUniversali Ecclesiae subjacerent, Primates proprih dicti sunt. Hic fuit casus Episcopi Cypri judicatus contra Antiochenum; & vel potest fuisse, aut denubfuturus esse aliorum Episcoporum nullum Suffraganeum habentium , cum quodammodo ex casu non ex consilio pendeat. Verum,de his omnibus clarum est,utcutiq; Vsus Superioritatem & Inferioritatem indu-Xerit, sem per manere aequalitatem essentia-

707쪽

68r Staterae Morum .lem, eo quod Inferiores aequὶ vim judicandi habeant atq; superiores, & differentia sit in quadam Persenali, hoc est accidentali praestantia in Iudicando; non quod ex necessitate Persona sit melior, sed quod habita vel habenda sit,ex Iudicio eorum qui OLficium contulerunt, praestantior; vel simpliciter, vel in conditionibus positis. II. Ex his colligitur quomodo celebris illa distinctio trium Graduum Perfectionis

communicandae,adHierarchiam accommodetur. Palam enim est Apostolos post Λscensionem Domini, tertium Gradum Ecclesiae ex Laicis adoptavisse,sub Diaconorum , hoc est Ministrorum, nomine; occasionem fuisse murmur natum ex inaequali distributione communium alimentorum : Et hanc

administrationem iis pro principali ossicio

datam,hoc est,opera Misericordiae esse primum Diaconorum opus; & per consequens caetera,maximὲ quae circaSacra ministrant, iis competere non tam ex Instituto quam

quia dignissimi post Sacerdotes inventi

sunt. Administratio autem Temporalium Clarh, quando exercetur ut oportet, emundat Animam a Coneu piscentia tempora-ὶium; & propriε idonei sunt aliorum Purgononi. Sacerdotes vero, ut diXimus, intelligunt, εc explicare aliis nati sunt quaeip

708쪽

Examen duodecimum. 683 ipsi didicerunt ; quod-Illuminationis vir

tus. Episcoporum demum est agenda iudicare, seu ad Finem Ultimum applicares quod est ire.

TRUTINATIO

mtestate Superiori Episcopali.

r. X diistis facile est colligere, non posse esse aliquem gradum in Ecclesia Superiore essentialiter Episcopatu; quia neque in Intellectu humano est praestantior actus quam Iudicii cui correspondet Epi L. copale Oflictum , neque in Vita Spirituali actus aliquis celsior quam Unire, quem ipsum sequi ad vim Iudicii & Discretionis p tam est. Unde & Papa explicatur per illas Voces Summus Pontifex, & quaecunque Superioritas ipsius annexa est Titulo Episcopi Romani. Ad idem pertinet quod nulla potestas Ordinis seu Consecrationis reservata est Papae ; Chrismatis enim confectio,& Confirmatio & Ordinatio communis est omnibus Episcopis. Qubd autem Agnos Dei consecret solus , & Indulgentias , Ff s com-

709쪽

684 Statera Morum

communicet quasi ex propria authoritate, est per reservationes novitias, cum palam sit Indulgentias ad Curiam Episcopalem semper pertinuisse, & Agnorum inventio nihil speciale ultra Calicum sanistificarionem habeat,& novella sit, cum in Sexta Sy-hodoCan. 8 prohibitum inveniat ut Ch r istum in forma Agni depingere, per has Voces, In imaginibus imposteru pro vetere Agno erigendam sancimus ; puta quam humanus character valet exprimere. Neque vim habet cavillatio de steteri Agno , quasi forma Novi Agni esset permissa: Clarum enim est& Ueteris Agni in hujusmodi cereis signis retineri formam ; & Baptistam a Vetere Agno nomen esse mutuatum, etsi de novo loqueretur. Cum itaque Summus Pontifex Iure ordinis & vi Sacramenti nihil habeat Praeferendum caeteris , quaerendum es linquo sedeat decantata Sanctae Sed is Emianentia, praesertim supra Ρrimates & Patri

archas.

2.. Neque d ubitari potest de Primo Privilegio ; nempe quod quicquid sit) ex Iuro

Divino sit, non ex Legibus Conciliaribus , vel ex Consuetudine duntaxat Ecclesiae. Cum Petri Privilegium ut sit SummitasThcologorum, hoc est, Episcoporum, & in Sactis Literis, & in Antiquitate, & in Tr ditio

710쪽

Esemen duodecimum. ditione euidentissimh conspiciatur. Hoc tamen non obstat quin alia Privilegia habeat iisdem nominibus quibus ea possidetit Patriarchae & Primates, quorum omnium celsissimus est. Sed, in hoc negotium situm

est, ut quid ex vi Iussi Divini possideat,quid

ex aliis capitibus enucleetur; Caetera enim ut mortalibus titulis accreverunt, scetiam& similibus causis decrescere nata sunt. Atque ut more nostro citra ambages ad viscera Quaestionis properemus,

3. Commemorandum est quod Paulus ait, secvatum desiderat , ianum opus desiderat: Sed, post Christum Dominum , qui Episcopos ad praedicandum & docendum misit, & Vae illis fecit si non euangelinarent. Non autem adeo lutulente hoc interpretor ut Euangelizare non aliud significet quam stare concionabundum in suggestu: sed quδd Praedicare significet curare Praedicationem; sive id gravi sermone fiat, sive curando eos qui id agant ,& quoad Uiram de quoad Mores,& potissime quoad Instructionem deformandis Populi motibus. Sed,in quocunq; consistat in Actione quaerendum est quid sit Episcopum esse. Achi nem enim eis praecepit Dominus; Potestatem Dominii & Fastum,& quod non Actionis gratia habetur, interdixit. Primatus ita-

Ff quo

SEARCH

MENU NAVIGATION