Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

in Staterae LMorum qui Petri & Papae in Actione investigandus est. Et sic videmus Petrum in Actione Primum fuisse. Dum viveret Magister,Pri- imus fuit in Fidei Confessione : Post Ascensionem Dominicam in supplendo defeetuis Uesiae per Apostasiam Judae fatiscentis. Post receptionem Spiritus Sanis hi, praedicando & Judaeis & Gentibus ; in damnando

Sacrilegium & Simoniam;Et tandem in ferendis Legibus ex communi Collegarum Volo. Par itaque credere est similia esseJura Summorum Pontificum. . Verum , ut magis vive stringamus quaestum , divido Ecclesiasticam operationem in Communem & Particularem. Communem voco illam, quae ad Universitatem Christiani Populi spectat: Particul rem appello, quae ad singulos Episcopatus, vel Patriarchatus, vel Primatias. Rursus, Communis Actio declaranda est; Alia enim est quae ad singuloo omnium spectat; ut, Jejunia,Festa, Mores,& hujusmodi alia: Alia est, quae pro tota Collemone laborat; ut, Defensio Juris Ecclesiastici in Communi, Condemnatio Haeresum, Schismatum sublatio &c. Secundum has Divisiones inquirendum est de ossicio Papali: Et inprimis , Actio Communis Communitate Universali, hoc est , singulis comnium Traescribenda. ex natui a rei , seu ab

712쪽

Examen duodecimum. 687strahendo a Consuetudinis & Legum humanarum vi , speetat ad Concilium Generale. Patet enim tot circumstantiarum

accidentibus involutam esse hujusmodi Α-ctionem, ut ex natura rei requirat determinationem Peritorum totius Orbis Christiani, hoc est, omnium Judicum singularum Dioecesium ; hoc est , omnium Dpiscoporum. Ad Papam itaque pertinent quidem similes Aetiones ; sed, ut per Concilia Oecumenica,& ex illorum votis peragendae.Sunt enim, ut dictum est, Episcopi hujusmodi actionum Scientes dc Iudices. s. Aistio, quae Communis est quia respicit

Collectionem, consideranda est secundum necessitatem : Uel enim requirit expediti nem subitariam,vel potest ad Conciliu Generale referri. Si prius, clarum est spectare per se ad Papam seu Ecclesiam Romanam ;modo sit in conditionibus in quibus possit Ecclesiam sublevare. Quodsi non sit,spectat ad quoslibet Episcopos in quoru potestate est, quod Necessitas Ecclesiae postulat subsidium ipsi exhibere. Necessitas enim cuilibet Authoritatem donat Animarum saluti providendi ; quandoquidem Supremi Fi- nis & Boni rationem induit & ex illa agit. Adtio Privata extra proprium Episcopatum, non potest pertinere ad Papam , nisi

713쪽

688 Statera orum

vel ex consuetudine, aut Jure positivo, vel certe ex Necessitate. Necessitas intercedit quoties non redi e geritur ab iis, quorum interest vel immediate vel mediath; hoc est, Episcopis vel Conciliis minoribus. 6. Explicata quomodocunque singulorum Episcoporum potestate, quam eX n tura rei sortiti sunt, de Conciliorum potestate, sive de Episcoporum multitudine &Colle,si ionibus agendum ess . Clarum au- est ex supradietis, Potestatem quae est in Multitudine sepra privatam Perlonam sed aequalem e duobus fontibus exilire, Scientiae & Consensus. Scientia vel est Speculativa vel Prudentialis; Speculativa non necessarib est major in Multitudine, imb saepὸ in

insigni portione minor. Unde nu Ila Authoritas accrescit Multitudini ex Scienti ἀSpeculativa. Verum , Prachica & Ρrudentialis quae eX experientia nascitur, e pectatur major in Multitudine quam in particulari. Quare Leges & Lites quae ex Prudentia pendent, ferendae & terminandae sunt a Multitudine quae supponitur perfecta, qualis est Episcoporum,adversus sententiam particularis cujuspiam; neque solum unius particularis, sed etiam ad versus notabilem partem Collectionis Judi

eum; quae quanta sit in similibus, vel Lege

714쪽

Examen duodecimum. 689 vel Consuetudine fermh stabilitum esse se-let. Sin vero de Condemnatione partis, verbi gratia de Excommunicatione vel Depositione Episcopi sit quaestio, clarum videtur quod Multitudo tanta debet esse ut habeat rationem Totius ad Partem ; hoc est, ut in morali testimatione Universalitas sese teneat ex parte condemnantium. Clim enim aequalis in aequalem non habeat potestatem, purus autem Numerus non det rationem

Superiori tatis, non superest aliud quam ratio Totalitatis quae possit requirere cedentiam, tantam, ut pertineat ad ipsam Su stantiam Cetaris. Non videtur itaque hujusmodi sententia a majori in minorem partem seni posse ex Natura rei, sed tantummodo ex Lege seu priori aliquo consensu quo obligata maneat minor pars cedere potiori . Notandum autem est omnes Episcopos, ex ipsa Ecclesiae ratione, esse ejusdem Unius Corporis membra, & propterea non requiri consensum aliquem Civilem , qualis in Rebus publicis desideratur ad dandam rationem Totius & Partis, sed haec haberi ex ipsa natura Fidei & Rel gionis Catholicae. . Attamen, quibusnam Episcopis seu cui Concilio sistendus est ex natura rei Episcopus, maximὶ Archiepiscopus, vel Prima s

715쪽

Go Staterae cinorum mas , vel Patriarcha λ Respondetur, cum clarum sit illum esse membrum suae Provinciae, seu tantummodo Primum suorum Suffraganeorum, & solo Jure positivo praelatum , quae praZIatio ex Crimine perdipotest, palam est omnium Comprovincialium, sit tot sint ut Unus totius Multitudinis non sit notabilis pars , arbitrio illum subjacere: Sin pauci sint, ex proximis Provinciis illum numerum coire debere , ut respei tu omnium non sit aestimandus rationem totius infirmare. Haec dicta sunto ubi Leges Ecclesicasticae nihil oppositum constituerunt, vel major Legibus Consuetudo introduxit.

716쪽

ὸ Pag: 69 INSTITUTIONUM

STATERAE

MORUM,

EXAMEN DECIMUMTERTIUM,

tia respective ad omnes Po

testates.

TRUTINATIO

PRIMA.

Papae se Conribi comparatione. t nondum liquet quid de Ro

mano Pontifice pronuntiandum sit; qui cum Primatum a Christo Domino &Jure Divino possideat, proculis

717쪽

692 Staterae inorumculdubio non est in Ecclesiae Potestate eidem derogare. Non videtur itaque ratio Multitudinis adversus Ipsum praevalere posse ut cedere teneatur quasi Pars Toti: Cum tamen ex adverso evidens sit, non Ecclesiam propter Ipsum, sed Ipsum propter

Ecclesiam natum esse & creatum. Attamen,

si propius Quaestionem intueamur, & quid si quod Christus speciatim contulit Petro, facile apparebit non aliud esse quam onus gravius Amonis , seu sollicitudinem Totius Ecclesiae. Neque cum ratione dubit ri potest quin tale onus comitentur gloriadi praemia humana;Uerlim, non a Deo immediatὸ, sed ab Ecclesia. Christus enim prohibuit suis Ministris talia expectare vel assumere. Sed idem Ecclesiae praescripsit per Apostolum suum , ut operariis mercedem retribuat;cui debemus tributum,Tributum; cui vectigal, Uectigal; cui honorem, Honorem. Haec itaque non consequuntur ossicium Papale vel Episcopale ex vi Praecepti Divini facti ipsis Ministris; sed ex vi inspirat1onis & ductus Spiritus Sancti per quem subditis imperat ut haec

impleant,& honorificent, seu recipiant ad se missos. Quod si verum sit, palam quoque erit, sicut Praemia temporalia, ita& Poenas

ab Ecclesia iussi igi posse; nullibi enim vel

718쪽

Examen decimumtertium. in Sacris Literis vel in Historia Ecclesiastica,aut Sanctis, immunitatem a Poenis supposito delicto) legimus, vel fando accepimus: Verum, e contra, deponendum esse

Papam qui Haeresim doceat expresse declaratum est. De caeteris Ecclesiasticis dignitatibus a quibus ad Papatum fit gradus &argumentatio,notius est quam ut disputari possit. a. Haec tamen disserentia videtur inter Summum & alios, quod nulla indignitas Pers nae possit crimen in Cathedram deri-Vare , ut Petri Successio a Ditione Romana separari valeat. Hoc enim Christi Institutione fundatum est ex morte Petri in illa Civitate nὶ vaga dc incerta sit Ecclesia qubrecurrat, & ubi Caput agnoscat. Tantummodb itaque Personam, sicut electione de caeremonia stabilit & consecrat, sic ob Delictum potest deponere & desecrare Ecclesia. Palam itaque est inania sine fundamento esse commenta illa Theologorum, quae deplui de Coelo quandam immobilitarem in Caput Pontificis dum ab Ecclesia Consecrationem recipit, fisssiunt; cum Authoritatem per vim Successionis accipiat, sicut caeteri Episcopi ; & originaliter, non Episcoporum tantum, sed& Sacerdotum potestatem e coelo derivari nemo dubiter.

Unde

719쪽

69 Statera i orum Unde mirum est qnod adeo levia figmenta virorum ali6qui Doctissimorum & graviLsimorum rectoribus insidere potuerint,

absque ulla apparente causa veI occasione, ut secare Fidem & Unitatem Ecclesiasticam adeo futilibus opinionibus paratos non paucos reperiamus; Tantum Religio ρο- tuit suadere malorum, sed incaute suscepta, vel magis indebite ampliata. 3. Ex his aperietur via ad cete, em illam Quaestionem de Papae & Concilii Superioritate evolvendam.Crediderim enim utrimque in extrema discessum. Inprimis enim & Papae esse convocare Concilium, &in illo per se vel Legatos suos praesidere inevitabiliter ex principiis supra positis sequitur,qubd in iis actionibui quae ad Collemonem Ecclesse speetant proprium sit ossicii Papalis eas incipere & promovere. Ex alia rursus parte quia ColleAio est Judi-

Cum,hoc est, peritorum & capacium, qui a se sententiam ferant, & non ex alieno ore pendeant, palam inde est Papam in Concilio non supra Concilium praesidere; adeo ut Definitiones persectὸ debeant esse Communitatis seu Concilii,non ripae ut a Concilio sejuncti; utcunque utrum scribendae sint nomine Concilii an Papae in Concilio ex ordinatione Ecclesiae pendeat tamen Ve-

720쪽

Examen decimumtertium. neradae sunt ut Cocilii, non ut Papae solius. . Consequenter, si quaeratur an Concilium habeat potestatem vel Authoritatem supra Papa, respondendum est: non habere, sed potestatem Papae esse Supremam in Ecclesia Dei. Ex alia parte si petatur an Concilium possit Judicare sive Decreta si ve personam Papae in causa criminis, nullatenus

est dubitandum. Et, si petatur quomodo Synodus hoc aistura sit sine potestate λ Sciendum est potestatem proprie dictam, & ut

Communiter accipitur a Legum Consultis significare potentiam quandam eX concessione aliena personae alicui in existentem. Sic Princeps potestatem habet eX concessione populi, per cujus Voluntatem potentiam regendi accepit; Iudices& inferiores Magistratus ex Concessione Principis : Et sic quaerunt Doctores in Concilio Authoritate positivo quodam Iussu Dei impertitam Concilio, sicut Primatus a Christo concesius est Petro. Sed intimitis dirigenda est intuitio dc quaerendum, Unde in populo potestas sit constituendi sibi Principem,& statim apparet non ex aliquo titulo Justitiae vel Donationis, sed ex vi Naturae,& ex eo qubd Homines sunt, qu bd Creaturae natae gubernare se cum Ratione.

Iade possunt pacisci, dc stare Pactis: Inde

SEARCH

MENU NAVIGATION