장음표시 사용
721쪽
c, H Stater CMorum habent posse dare Magistratui potentiam in personas & actiones suas , quod est constituere illum Magistratum. Sic itaque Christus Apostolis suis dicendo,
te, Remittite ct retinete peccata, constituit illos, & in illis Episcopos Successores, Congregationem quandam Supernaturalem, ceu novum Genus Humanum creans; dans
illis Fidem seu Rationem Fide elevatam pro Fundamento &Basi novae Uitae quam
deinceps eos vivere oporteret. Nunc itaque sicut Homines sese gubernant Ratione, sic Praelati per Fidem seu Rationem Revelatione elevatam ; & sicut Ratio praescribit hominibus, scandala dc offendicula pacis auferre debent quibus modis optime possunt. s. In hac itaque virtute & Natura supernaturali conjuncta cum Communitate Reipublicae Christianae fundatur Actio qua Universalitas Episcoporum agit contra Episcopum particularem qui sit membrum illius Communitatis, cujuscunque dignitatis sit , ea non absolvente Ipsum neque a vi
Naturae Humanae, neque a vi Supernaturalitatis seu novae quodammodo Creationis
quam Christus Dominus fundavit suo de Jussu& Sanguine. Nihil enim magis adversum naturae Hominum & ipsi Rationi est,
722쪽
Examen decimumtertium. 697 est, quam impedimenta securε & quietὸ vivendi impunia permittere. Unde, mirum est quomodo Viri, alidqui prudentes, perinsuadere sibi potuerint Christum instituisse, ut Papa propter Haeresim solam deponi valeat, in caeteris impunis existat. Fateor e quidem postquamPapae saecularis Supremitas conciliata est, quoad crimina quae St tum vel Ditionem ipsius tantummodo laedunt, oportere Ipsum frui privilegiis reliquorum Principum ; Quatenus autem est Caput Ecclesiae non poterit deponi nisi ob crimina quae Universiam Ecclesiam graviter laedant quales sunt Haeresis & occupatio Tyrannidis Universalis in Ecclesiam , immania scelera quae in totam Ecclesiam infamiam derivant. Iudicant itaque Episcopi sive Papam sive alios Episcopos ubi postiva Lex silet, ex vi Juris Naturalis Divini fundati in ipsis ossicio illorum , non per specialem Concessionem, sed per ipsam Cre tionem & Consecrationem ; quod principium altius & efficacius est quam positiva quaelibet Concessio, cum ab iplomet Principio, Deo, utraque prodeant; sed haec magis accidentaliter, illud magis substantialiter. Sic itaque evidens manet, quomodo,
etsi Concilium nullam propriε dictam Authoritatem superiorem Summo Pontifice
723쪽
698 Staterae inorum habeat, eum tamen judicare Actaque ipsius
6. Nondum satisfactum esse scio adversae Sententiae Patronis ; propterea specialius adisos loquendum est. Hi credunt Christum Dominum D. Petro omnem Potestatem Ecclesiasticam commisisse, caeteris Apostolis ab ipso pro sententiae suae consilio dispensandam. Unde cbnficiunt illum addere posse vel tollere ab Episcopis ΡΟ- testatem prout ipsi visum fuerit in Domino. Fundamentum hujus sententiae conficiunt ex iis promissionibus seu iniundi ionibus quae specialiter factae sunt Petro, sive per collationem Clavium sive per trinam repetitionem mandati oves suas pascendi; addito etiam, sive mandato sive prophetia,
quod confirmaturus foret Fratres suos. Haec testimonia armant Discursu, ut credunr, Demonstrativo, sic arguentes. Deus, cum curam aliquam committit vel imperat quippiam,dat simul facultates & in strumenta necessaria ad operationem imperatam:Cum itaq; Universalem Curam Ecclesiae suae Papae imposuerit, cum Mandatum
addiderit oves & Agnos Christi pascendi, non superest locus dubitandi quin potest
tem necessariam haec agendi simul contu-lexit. Sed potestas necesiaria ad rectam gu
724쪽
armen decimumtertium. . Gybernationem eii , ut possit facere qui quid ei visum fuerit expedire ad perfectum regimen Ecclesiae : Dedit itaque Petro &Succetaribus plenariam Potestatem agendi quodcunque visum fuerit expedire ad utilitatem Ecclesiae. Addunt Regulam ex Jure; nihil distinxit nihil restrinxit seu excepit; omnia itaque illi licent, saltem quae ipsi expedire videbuntur. Onerosior enim est illorum opinio qni Dominium ipsi tribuunt & posse in Legibus
dispensare, & gratuita quaeque facere mere ex vi potestatis absque legitima ulla alia causa quam quod aequum sit unumquemque de suis pro sua libertate disponere, absque onere reddendae Deo vel Homini rationis.
725쪽
I. π Oc est, fundamentum, non malex X dixerim Unicum, adeo perniciosi
Erroris, & adeo immanis Tyrannidis in Ecclesiam introducendae. Et si enim videantur Sanctorum dicta &gestorum eX- empla aggerere, sunt tamen potius honorifica Santiae Sedis elogia,vel decorὶ gestorum monumenta quam Potestatis testimonia; cum ex adverse ingens rerum Christianarum alveus retrorsum ferat. Libet itaque primd Sententiae merita eX pendere, postmodum argumentationis fallaciam increpare. Quoad priorem partem Videnda est qualitas propositionis, & quomodo ad nostram notitiam derivari potuerit. Suta stantia Propositionis haec est. Christum Dominum integram Ecclesiae suae dispositionem, Unius hominis, neque semper
726쪽
Examen decimumtertium. Isuturi Petrae, ingenio & viribus , conta edidisse; ut in omnibus &singulis Provinciis ex informatione Romae percepta & sui propositi sive integritate sive imbecillitate dicat, hic esto Episcopus , hic nullus. Hὶc tu impera Joannes, illic tu Andrea: Hanc partem Ecclesiastici Thesauri possidebit Philippus, potiorem Jacobus. Pote-
tas singulorum Romae mensuram accipiat, quot annos absque renovatione habiturus
sit, quando nulla sit futura ipsis facto quo
non nova auspicia Romae petita sint. Neque fingo in his quicquam quod vel non praesens aetas viderit, vel fidelis historia narraverit. Imo eb usque processiam est, ut neque scribi permissa voluerint quae non prius Romae fuissent via. Non queror Abusus in exercitio qui in Ministros refundi possunt, Publicam Assiimptionem Potestatis fleo. Ultra decem milliarium millia Ro-mά absistunt ipsi Antipodes,dc non erubes,cunt optare sibi potestatem Romani, pinguiora beneficia & dignitates illic conferendi & adoptandi; etsi minora sint Episcopalibus, etsi curae animarum praesentaneae alligata. Inquies , nunquam hoc egerunt. Credo equidem; quia nunquam
potuerunt: Sed potestatem defuisse, non Gg a VO
727쪽
voluntatem arguunt quae in Europa gesserunt gerunt. Et, si improbum est extendere executionem in partes adeo dissitas, seque iniquum est in propinquiora eXercere,
cum potestas non sit in haec major quam in illa, sed occupatio facilior. Si Potentia , qualem profitetur haec sententia) data est, aeque data est in impossibiles ejusmodi regimini Provincias , quam in Q-la proximitate obnoxias. Evidenter itaque conclusum' est talem Potentiam inutilem & impossibilem esse, atque proinde nunquam datam. Romani Ethnici commemorantur Imperii sui pomoeria contraxisse quia magnitudine laborabat, & unius Civitatis Obedientiae erat grave nimis. Horum Catholicorum vanitati non siti Lficit adjectus vel incognitus Romanis antiquis orbis. 3. Deinceps , convertat Lector animum ad Errores in administratione Ecclesse necessario secuturos; perpendat, quando ubique proprii sunt Pastores, quando
munia sua ex conscientia & cum diligentiueXequuntur, quando per Concilia Provinci ilia & Nationalia saepe collecta castipantur occurrentia mala, quot tamen ubique Morum deliquia necessarid interveniunt λ Quid itaque erit, quando unus Pastor
728쪽
Examen decimumtertium. 7o3stor Romae degeret, Orbis Christianus per
mercen rios, ad Domini sui placitum euncta digerentes , administrandus erit λ Si quid Curiae placuerit , exoneratam suam conscientiam modo illi obediant existimantes λ Pro remedio quocunque Romam usque currendum erit. Non palam est prodi Sanctam Ecclesiam avaritiae & libidini ministrorum Sentiunt tenuiores quanto levius sit oppressionem subire, quam dubium auxilium aded longὶ quaesitum proficisci. d moneam alienigenas pro consuetudine tyrannidis ubique Dominaturos λ indigenas perpetuo suspectos habitum iri λ Qui Politica meditantur facile cumulabunt hunc locum uiaque ad horrorem legentium. Nos indignitatem & vilitatem Generis Humani in hac
administratione & ex hac erupturam eX- pendamus.. q.. In eo consistit Nobilitas Humani Generis,.qubd suarum actionum Sciens dc Dominus sit. Ex hac administratione sequitur Unam Civitate esse Scientiae domu,caeteras Orbis pat tes Animaliu genus,appetitu ducendum velut Canes & Pantheras aut Accipitres,propositis verberibus &escis ad . , venationem, sic illas ad ea quae Genti Romanae congrua visa fuerint exequenda,per
729쪽
γ Staterae Morum pellendum. Aristoteli indignantur Philosophi, quod aliquas Nationes Servas natura aestimaverit: - sunt animo excipiendi hi qui caeteras prae Una tali stigmate notantῖ Fides enim Natura quaedam est, &qui unius Dominatui lege ridet subjiciun- Lur, tantundem est ac si natura servi forent : Deus populos liberos condidit, non Unum sed omnes ; in omnibus capacitarem ingenuit, qua aliqui eorum de summis humanae naturae negotiis arbitri esse valeant, si congruis disciplinis de educatione fruantur. Quantum scelus est Uni Civitati Libertatem & ipsum Esse Hominis in carcerare l
s. Quid qubd haec sententia jam olim in damnationem Haeresis proscripta est a Gregorio Magno , Sanctissimo & Dignissimo Pontifice λ Si enim Episcopi non nisi Vicarii Apostolici sint& deputati Ρapae, tota Authoritas in una Persona resiodet. Si Episcopus sit, non per providentiam circa communia , sed per per imperium in singularia , evanuit profectb Res & Virtus Episcopalis muneris, nomen mansit;Desponsatio Ecclesiae, Principatus Judicandi, radix Charitatis, quasi circa proprium Gregem fervor, elanguit. Nuncii sunt Apostolicae Cathedrae, mut m biles
730쪽
Examen decimumtertimm. 7OFbiles ad libitum , nihil habent quod curent vel diligant cras in aliam partem delegandi. Hanc singularitatem Dominationis si
non invadant Pontificio nomine hujus sen-rentiae assertores, atque adeo antiquae illius Haereseos novi propagatores sint,ego pro sus caecutio. De Nomine Episcopi vel Patriarchae tam versalis non litigo; Uoces enim sunt ambiguae ad plures significationes: Et haec ipsa Vox in significatione nociva repudiata est ab aliquibus Sanctis pontificibus, dc in sano sensu ab aliis acceptata. Unde Levium est hominum de Voce cavillari. 6. Alice his talem esse hujus Subjectionis vim, ut non temporariis incommodis, non Corporeis vinculis,neque Corpus Poenis alliget; sed ipsum Animum,ipsam Mentem invisibiliter coerceat. Legitur de quia busdam Tyrannis qubd Fletum miseris&oppressis interdixerint; sed hujus Dominii
Leges sunt, ut neque te oppressum viaere aut permittaris. Primum Jussum fertur, si dubitas de Ualiditate hujus Imperii, Haereticus abominandus es. Nisi in Corde agnoscas & intimis sensibus reconditum habeas a Christo Domino &absoluto Dei imperio constitutam esse hanc Dominationem, reus es Gehennae Iguis, dc tene-