장음표시 사용
751쪽
comparatione earundem potesatum m Injugis c Mandatis,staliis par-
I. TI Actenus de Imperiis legitimis pro-1 1 nuntiatum est : Supersunt Injusta& Violenta, quibus diximus Obedientiam deberi ad vitanda mala Publica ex In ob dientia secutura.Et deObedientia debitaCi- . vili Potestati supra dictum est quoad mandata quae non extendunt sese ultra adtiones Civiles : Quoad caetera in memoriam revocanda est distinctio de Essentialibus &-Αccidentalibus, ut non obediat quisquam in iis quae sunt essentialiter bppolata Saluti AEternae. Rursus, inconvenientia quae se- quuntur ex negle a Authoritate fere duo esse; alterum est quod evilescat Authoritas, neque legitimam in Iustis vim retineat quae
752쪽
quae ipsi necessaria est, alterum, quod Fautores injusti Decreti per factiones & seditiones graviora mala inferant quam sit ipsa obedientia injusto imperio. His praefatis; Si injustis a Papa imperiis auxilio utriusque
Curiae inferioris resistatur, fere nullum im- conveniens sequitur; nam neque damna Ecclesiis aut Reipublicae inferri possunt, neque authoritas imperiorum justorum multum vilescit; cum & resistentes prudentes sint, dc Curia Romana adeo cauta, ut, si semel erraverit, non facith in eundem .errorem cum infamia frequentis repulsae sit recasura. Sin Civilis Potestas cum Papali conspiret adversus Ecclesiam τ' Ec-clasiae in accidentalibus quasi per compositionem cedendum est, in Essentialibus usique ad omnimodam vim & coaetion a re
Σ. Similiter, si Civilis Potestatis imp peria inEcclesiam sunt injusta, juxta easdem Leges gerenda est Ecclesia; Malum enim idem est, nempe a Civili Potestate. Neque alia fere ratio est ; si utraque inferior Potestas ad inferendam vim Papali Potestati conspiret Tanta est enim Potestas Papae ur Ecclesiastica Potestas absque Civili nihil adversus ipsam injustὶ valeat agere) Unde constat necessitatem
753쪽
7;8 Statera Morum obsequendi imperiis injustis sei E ex conjunctione cum Civili Potestate nasci, & in ipsa
prim b radicari. Attamen, quaenam censenda sunt injusta mandata Curiae Papalis λ Ex
natura rei, quaecunque tentat propria authoritate in alieni Dioecesi, excepta Necessitate ex Crimine oriunda ; Sed de facto , quicquid tentat praeter quod Iura permittunt vel Consuetudo firmiter recepta. Et eadem ratio est de Patriarchis, Archidipiscopis, & Primatibus respectu suorum Suffraganeorum. Nemini enim horum alia Potestas est, quam ex Iure vel Consuetud ne. De Episcopis respectu suorum Subdi- toruin, cum Ipsi habeant rationem Iudicum Subditi verb Ignorantium, novoria debet esse Passio vel aliunde Rationis perversio ut Mandatum ipsorum censeatur esse Injustum i sicut & in caeteris debet esse notoria
invasio novae & inusitatae vel refutatae a'.
Ehionis in Subditos, quae requiritur ad In obedientiam seu ad notam injusti Imperii iaSuperioribus. Ad inferiora descendendo deducitur ex determinatis proprium esse Papae congregare Concilium Generale, quia est propriissimὶ pertinens ad gubernationem Εc clesiae Collective. Non tamen est ad eb proprium ut in desectu ripae non possit κb idii
754쪽
Examen decimumtertium. fieri ; neque adeo in Potestate Papae, ut, si inconveniens sit Civili Potestati ut Episcopus aliquis regno absit, possit Papa illum cogere. Sed, postquam congregatum est . Concilium, habere vim suam ex Univer1alitate, neque irritum esse quia alio modo 'congregatum est;neque esse in potestate Papae illud. di luere, vel suspendere, Vel transferre. Esse item proprium Papae per se vel Legatos in ea praesidere; sed Praesidentiam nullam aliam Potestatem dicere quam exequi ipsum Concilium secundum Regulas quas ipsum Concilium sibi statuerit, & conari ut omnia secundum antiquas consuetudines & pacifich gerantur, Crea' tionem Papae etiam durante Concilio non pertinere ad Concilium sed ad Cardinales seu Clerum Romanum , quandoquiden Pontifex Maximus non per se creatur, sed Episcopus Romanus, cui accidit esse Summum Pontificem. Ulterius, Conciliorum esse Leges Ecclesiasticas pro Univeria Ecclesia condere.
. Item, In Summo Pontifice, extra Concilium , nullam esse vim Leginativani
respectu Universae Ecclesiae; sed, si quas
condit, extra Territorium ipsius habero Vim ex receptione; cum Leges Conciliare ex te vim habeant,etsi per non receptionem
755쪽
vel praxim cam perdere sint natae ; cum non sint Decreta nisi Hominum , & cum proportione naturam Legum Civilium induant. Quare Decrerales, & similia mandata Pontificia, alibi valida esse alibi invalida , juxta quod sunt recepta vel non. Unde Confirmatio Congregationum Regularium quae a singulis Episcopis pro suis Dioecesibus fieri potest ) pro tota
Ecclesa a Summo Pontifice , rata est vel ex vi Consuetudinis , vel ex particulari Acceptatione. Similiter , Decreta Congregationum Romanarum ex iisdem Capitibus vim habent; nisi quae sint quarum institutio Papae a Concilio Generali commissa est; quales videri possunt Congregationes quae vocantur de Concilio & Indices s. Item, non esse in Potestate Papae aliquem Regem vel Imperatorem extra Territoria suae ditionis temporalis Creare ; sed Populos esse qui haec faciant vel Respublicas majores : A caeteris autem Principibus vel Rebuspublicis agnos ci, & ut hujusmodi tractari ; ad quod non est dubitandum quin Gratia & Exemplum Pontiscis plurimum valeat. Non esse in Potestate Pontificis creare Episcopum extra suum Territorium nisi in
756쪽
Examen decimumtertium. Ipartibus Infidelium, in quibus desunt alii Episcopi qui hoc faciant. Multo minu negare alicui regioni Episcopum , & ad
ministrationem Ecclesiae in aliam mutari , neque sine consensu Populi neque cum illo ; quoniam est contrarium Mandato
Christi , qui in Missione Apostolorum
creavit Episcopos per Universum Orbem ; & adversus Traditionem Ecclesiae quae hanc formam .administrationis semper retinuit, & adversus substantiam Ecclesiae seu Hierarchise quae in Ordine Episcopali consistit. Ex adverse esse in potestate cujuslibet Ecclesiae Christianae tapiscopos in partibus Infidelium creare, re multo magis eraedicatores mittere modo ordinatὸ & sine disputatione mitarum & confufione fiat, ad quae vitanda Potestas Papalis saepe est necessaria. Praeterea Confirmationes Episcoporum non pertinere ad Papam .ultra quam per
Legem & Consuetudinem introductae
6. Ulteri is, non esse in potestate seu Papae seu Concilii imperare Ρrincipibus vel Bellum vel Pacem vel ut poenis Wmporalibus Subditos suos vel alienos assiciant , quando Conciliis Rerum- publicarum videtur non esse opportu Hb s num .
757쪽
7 3 2 Staterae Morum num. Deliberatio siquidem de his rebus pertinet ad Consultos Politices. Neque itaq; legitimh excommunicantur Magistiatus Rerum publicarum, etsi contra ipsum Statum Ecclesiasticum bella gerant, modo eX Civilibus praetensionibus hoc agant .EXcommunicatio enim propter notoria crimina non ad disputabiles casus tuendos instituta est. Consequens est neque ministros Principum posse excommunicari , qui freti titulo vere disputabili adversusEcclesiam per vim procedunt. EXcommunicatio enim propter certa & nota crimina,non ad determinationem litium facta est. Ex eodem titulo neque ad detegenda crimina potest adhiberi Excommunicatio. Non enim paena imponitur Iure, antequam Iudicium & senten tia lata st. Neque refert qu bd Curiae Civiles eXerceant quaestionem in conscios criminis ut complices prodant; Supponunt enim crimen esse notum,videlicet quod criminosum sit celare sectos. Qui autem eXercent
quaestionem in illos contra quos suspicio vel semi probatio producitur, ipsi viderint qno Iure ; nisi vel semi probatio accipiatur legaliter & non naturaliter; hoc est , ut secunddm Naturam probatio sit plena, sed secundum Leges si imperfecta; vel certe crimetri cum perieulo Reipublicae adeo
758쪽
coniumstum sit, ut ejusmodi periculum etiam morte innocentis redimi aequum
7. Ulterius, non posse Episcopos Legem
ferre de secretis; puta ut non ad sacram Synaxim accedat sine confessioneSacramenta4li qui peccato secreto detinetur; & per consequens Canonem Concilii circa hoc sub jectum esse declaratorium, non imperatia Vum. Eodem pertinet Reservatio Casuum rCum enim in Concilio nullum verbum sit quod extendat potestatem reservandi pecacata ad peccata secreta, ex vi Concilii declaratio est tantum Generalis permissive: Et, sicut sine dubio peccata solius cogitationis reservari non possunt. sic non est necesse credere alia peccata secreta posse reservari. Unum superest inquirendum in quo videtur specialis quaedam ratio esse, nempe de mandatis quae feruntur Contra Doctrinam quid teneatur agere iri uste condemnatus. Clarum autem videtur, si Injuste condemnatus est quoad substantiam. nempe quia Falsa est Doctrina , non posse eam retractare. Proximum est , an possit saltem tacere : Sed hoc pendet ex Necessitate quae est in Ecclesia cognoscendae Ueritatis damnatae, & ex Utilitate quam procreatura est publicatio per Condemna-
759쪽
tum : Si enim utravis harum dest, potest flere ; alioqui non potest. Et satis videtur pro brevis hujus Tractatus ratione de his Potestatibus vel Legibus esse dictum, si object ionem unam diluamus quam proponit Author Historiae Tridentinete; nempe Romae quaedam horum teneri pro Erroneis . Cui respondendum est, Ubi de Theologia est serino, ambiguum manere Romae an Parisis, Salamanticae an Lova- ait potior sit Theologia, & per consequens modicae esse Authoritatis quid R
760쪽
obedientia oeconomica se Regulari.
a. oost discussionem Obedientiarum x Publicarum ad Privatas accedendum est. Illae fere tres sunt, Oeconomica, Regularis, & quaedam Singularium Volo vel Proposito alligatarum Personarum ut suo loco explicandi mihi intentio est. Oeconomica duo continet segmenta, Filiorum ad rirentes , & Uxoris ad Maii- tum et Obedientia enim Servorum vel Famulorum non sic propriὸ dicitur. Ratio enim Obedientiae in eo consistitquδd intellectus Obedientis submittitur intellectui Imperantis , ex eo scilicet qubd Imperans habetur pro Intelligente, Obediens pro Ignorante; quantumvis contingat sui vocant materialiter peritiorem esse Obeiadientem Imperante. In Servis autem & F mulis, non Intellectus sed operatio submittitur Imperanti; non enim operantur formaliter quia gnorantes sunt, vel se ha-