장음표시 사용
771쪽
mines regere. Imb clarum est, sententiam opposuam irrationalia mandata in Deo ponere &per consequens Brutam quandam Naturam; quod sine Blasphemiae horrore audiri non potest. I i. Quidam tamen aeqvh insolentes atque ignari Theologiae, credunt & clamant de Fide esse hanc Potestatem & Imperandi modum in Deo; & ab hoc monstro deducunt similem in Potestatibus creatis Tyrannidem. Fingunt qua damΡroprietatem in rebus , per quam priva tis rem suam familiarem non administrare sed pro libito dissipare liceat, non a lio titulo quam quia Sua est. In Magistratibus Civilibus 8c Ecclesiasticis laudant ΡΟ-entiam Leges condendi, & in iisdem dispensandi quia Domini sunt; maxime in Papa , & quoad Leges Ecclesiast 'cas & quoad bona Temporalia Ecclesiae, vim inesse Credunt ferendi, tollendi, donandi, distribuendi, prorsus pro libertate sua. Uerbo, tollunt
fel E a Gubernatoribus omnem Legem Conscientiae& timorem poenarum aeternarum pro mala administratione suorum munerum, quantum ipsa Natura non in os
illis objicit furiosam hanc iniquitatem ; &cogit eos ubi male fixerunt generale principium, in particularibus moderari absque
772쪽
justa aliqua regula ,& hoc modo totam Obedientiam confundere. a. Eandem impotentiam & conatum Dominationis necesse est ut imprimat haec sentetia Superioribus Regularium quantuspiritus Salam Mansuetudo & caelestiu meditatio non retrahit)adversum suos subditos. Haec enim diversitas est sententiarum, quod Naturalis Ethica doceat crimen delinquentis aestimandum ex nocumento Boni Communis dato, neque implicat Contemptum Superioris , sed negligentiam vel aliam cupiditatem Subditi. Haec autem Regulatis Obedientiae ratio ferε in omni crimine contemptum Superioris & totius Gubernationis ingerit particulari crimini, ne
que tollit quidpiam de illo quod gravat
crimina ordinaria; quam politich nihil arguo , sed certe cum ingente Servitute Subditorum , qui in singulis adtionibus quasi crimen Rebellionis adversus Superiores objectum sibi intuentur. Unde praesumunt aliqui Superiores ipsam qualitare criminis in ipsis praecepto determicare, diceres praecipio tibi sub paenά peccati mortalisivel, v lo, si non egeris quod jubeo,ut pecces quan tum si furatus fuisses, vel falsum testimoniu
773쪽
7 8 Statera Morum imb ipsius Christi Domini Judicis , ut
illi praeeant quomsdo puniturus sit deli-13. Uerum, libet considerare naturam Voti Obedientiae Regularis. Quid enim amplius dicitu quam Promittentem obediturum Superiori suo, seu Uirtutem Obedientiae exerciturum erg' mandata ipsius. Virtus verb Obedientiae respicit Utilitatem Communem ; non . itaque Votum alligat ad plura quam Simplex Obedientia aliorum in simili Communitate degentium qui nullum votum emiserunt. Sicut , si Conjugatus voveat Castitatem maritalem, non ad amplius quicquam tenetur quam si illud non vovisset. Sed fortassis magis tenetur ad idem : Non prorsus nego ; nam qui saepius idem promittit majorem inconstantiae labem incurrit 'quam si semel promi si siet ; alioqui omnes
in Baptismo omnia peccata vitare polliciti sumus Deo, &Conjux in Matrimonio Castitatem Deo promisit suae conditioni propriam. Non tamen eX eo censeI tur notabiliter gravitis peccare quam si talia vota non emisissent , quia non se credebant novo vinculo innodare quod non sequeretur ex vi ipsius actionis. Sic
774쪽
Examen decimumtertium. 7 3plinam Christianae vitae non spectant, sed
duntaxat ad Bonum Communitatis plus peccare , quam si nullum votum ierax . Dices, apprehensonem , &, quod sequitur , intentionem Voventis esse amplius sese obligare. Respondeo , apprehensionem voventis efle duplicem ; Unam , quae ex vocibus loquentium formatur, aliam quae ex visis actionibus naturaliter consurgit. Et prima quidem Apprehenso admodum rigorosa est; Professio enim Vocalis plerumque valdἡ magnifica & ostentationis plena est, posterior verb, dum subminit qubd haec praestiturus sit vovens secundiim usum de consuetudinem Communitatis, multh mitigatior est; &, secundum hanc apprehensionem de intentione Voventis potius judicandum esse videtur; quoniam Segnius
ut dicit Poeta) irrItant animum demissa per aures , m quae sunt oculii subjecta
fidelibus. Uerbo, Voces, communes sunt& aequivocae; praxis, particularis & cla
rs. Quate huc deveniendum est, Obedientiam Regularium voce & ostentatione tentis esse majorem Saeculari , reipsa eandem. Neque decurri necesse est in ex-
775쪽
71o Staterae Morum tremum oppositum, ut Regulae Religiosorum neque sub peccato veniali obligent; clim certum sit nullam aes ionem in particulari non esse vel positive bonam vel positive malam , & Regulam non esse aliud quam Indicium vel declarationem quid bonum quid noxium sit Communitati cujus Regula est, peccatumque esse aestimand umsecundum bonitatem vel gravitatem damni quod infertur Communitati ex violatione Regulae, quando Regula rectὸ instituta
est. Quando autem ex cupiditate vel imperiositate Superioris fertur, violationem ipsius sumere gravitatem ex laesone ordinis& unitatis in Communitate, quae eX violatione ejusmodi praecepti pullulare nata
776쪽
I. 'in Ertia Obedientiae Privatae species sic fere exercetur: Vidua vel Virgo, Vel aliquando Viri , cupientes servire Deo, Viro spirituali, sive Sacerdoti sive aureri de cujus. Virtute & experientia vehementem opinionem conceperunt, sese in disciplinam mancipant; confirmant subjefictionem suam emissis voto, quod plerunΑque lex appellatur, quatenus Ecclesia non solet illud agnoscere seu pro rato habere. Materia Voti plerumque est ut . actiones quae spiritalem profect umgunt illae solae sint quas Spiritalis Di Aor consulit vel permittit. Sed, quoniam cunctae totius Vitae operationes secundum virtutem & sectis agi possunt, facilis est extenso subjem hujus ad omnes illas operationes , quas vel imbecillitas voventis vel cupiditas dirigentis compre-
777쪽
Statera i Momm .hendere desiderat. Adde his persuasionem quandam quam Dominationis affectatores insinuant vel potius adigunt in animos singulorum, Bonum Obedientiae esse quoddam per-se-appetibile ; & celsissimum Sacrificium quod Deo immolari potest, esse Subject ionem Voluntatis, utpote Supremae in homine Facultatis. 3. De his modo inquirendum est,&pri-mb advertendum Uota quae Ecclesia non agnoscit, hoc est,positive negat suam mentem circa illa declarare, non posse habere
rationem Votorum. Cum enim Votum
essentialiter sit de Meliori Bono, Ecclesia
autem , defugiendo confirmationem italium votorum, eo ipse declaret se incertam est an sint de Meliori Bono, consequens esse hujusmodi Vota non esse de Meliori Bono ; cum tantidem sit non esse & non apparere. Similis in his defectus est, ex eo quod plerique docent promissa non esse rata nisi sint acceptata, Promissum itaque factum Deo non est ratum nisi acceptetur a Deo; nihil autem potest praesumi accepi tum a Deo de quo Ecclesia dubitat an sit acceptandum nec ne. Similia itaqueVota nullam vim habent majorem Fideli Proposito.
3. Opponi potest quaedam Vota dici
Simpsticia, etsi Ecclesia ea acceptaverit, eX
778쪽
eo quod Promissarius non acceptat promis sionem in tota latitudine, Ut, si quis promit- 'rat se serviturum per annum , & Promissarius acceptet cum huc conditione, si toto anno necessarius fuerit. Quare , non videtur acceptatio Promissionis esse necessaria. Respondetur, hunc casum esse speci
lem; & quantumvis Promissio ut supra dictum est) obliget ex praecisa voluntate Promittentis absque acceptatione Promis- .sari i , ramen quod in foro Exteriori possit exigi absque acceptatione Promis arti,sive cum sola acceptatione conditionali, singulare est & ex potestate Ecclesiae non Legum
natura introductum , quae aequalitatem armant &non Dominationem eX una parte,
servitutem liberorum ex alia ; Uel potitia dicendum Ualiditatem habere hujusmodi Promissa, ex eo quod sciant Promittentes subeundam sibi esse i hanc casus conditionem, & spe allelfhi vel alio motivo adducti voluntar1e cara sibeant. Quod deinceps in his Votis considerandum est, Materiei nomine venit. Et quidem quoad actiones per se ad profectum spiritalem tendentes nihil videtur objici posse, quin Votum particulari sa--ctum, seque ex hoc capite validum sit quam Votum declarato dc agnito Superiori, mo-
779쪽
7s Statera Morum do electio Magistri spiritalis prudenter
sit gubernata. Actiones autem quae Peraccidens faciunt ad spiritalem vitam Votis hujuscemodi ex pluribus Capitibus repugnant. Nam neque Ecelesiasticis convenit, sed magis probrosum est amonum temporalium callentes esse ; neque,ssint, sese ad illas exercendas demittere;& tandem Laici gubernati ex imbecillibus imbecilliores fiunt, quia non sese exercent in iis actionibus quae iis propriae
s. Objicies, Eleemosynam facere proprium esse Ecc)esiasticorum , hujusmodi autem indigentibus consilio providere n mediocrem esse Eleemosynam. Respondetur, spiritales eleemosynas quales sunt docere ignorantes, corrigere peccantes e c. quae mente & prudentiu spiritali fiunt, esse quidem Clericorum proprias; non autem
eleempsynas corporales curare immediate & per se sed per Laicos Clericalis OH-cii est. Ipsi enim neque pecuniis neque otio abundare praesumendi sunt. Rursus objicies, necessarium esse Ecclesiae ut praecipui inter eos publicis negotiis etiam ει- cularibus intersint, dc nonnunquam praesint. Reponitur, aliud esse quod per se con-.xenit Ecclesiasticis, aliud quod in artihulo
780쪽
Examen decimumtertium. aliquo vel supposito malo necessariuna est. Sic , si s upponantur Laici oppressiu-ri Eeclesiam, nisi Ecclesiastici gratiam apud Summates obtineant, necessarium erit sed in casu, non perse) nonnullis
Ecclesiasticis negotiis saecularibus operam aliquantam dare , non obstante quod ratione status in abstracto inconveniens
6. Ultimo consideranda venit illa propositio, quod Obedientiast per-se-bonum seu simpliciter simplex, & virtus per-sc-amabilis. Quae Propositio est clarissime fal-Sa; cum, ut supra dictum est, Obedientia supponat Ignorantiam vel habitualem vela qualem;hoc est,qubd vel ignoretur quod agi oporteat, vel certe non liceat vel libeat scientia uti. Palam ergo est, cum hi defectus non sint per-se-desiderabiles, etiam quod non aliter quam cum his est bonum, hoc est, Obedientiam, non esse de--- desiderabile. Qithd autem vocetur Sacrificium suavissimum Deo, clarum est non significare amplius quam quod inter Sacrificia se potissimum , hoc est , omnium quae in Dei honorem occidenda seu mortificanda sunt, Voluntatem & Intellectum esse nobilissima. Verum , aliud est dicere haec eae nobilissima mortificandorum,