Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

36 Statera Morum

beant pro Ignaris; sed quia alienum optas agunt, & non suum: Quod ejusmodi est atque si Plistor imaginem Stulti vel Rustici pingat, quam Ridiculam facere Artis

est. Sic itaque Famulus & Seruus ingenio- sh dc intelligenter agunt, si opus maximε ad voluntatem Dominorum agunt, si ve ipsum opus bonum sit vel malum. Sed obediens facit voluntatem imperantis ut actio sua perfecta evadat, & qualis communi bono consentanea est, &per hoc ipsi quoque Obedienti. a. Exclusa itaque obedientia Servili, quae magis Fidelitas quaedam est 3c constantia in pa Ris tuendis quam Obedientia, Uxoria Filialis in hoc conveniunt ut sint

conjunctae cum reverentia & amore.Patera

familias enim habet rationem Ρrincipii respectu utriusque: Respectu quidem Uxoris est principium operandi ; respectu vero Filiorum & Esse & Operandi. Major itaque Reverentia a Filiis debetur quam

ab Uxore, quae movetur duntaxat ut a

Principio Conjuncto; & magis sequitur ut sinistra dextram quam regitur quasi Suppositum distinctum. Amor autem Uxoris major est quam Filiorum, cum nascatur quasi ex quadam identitate,& cum qu dam aequalitate perseveret. Ubedientia U-

762쪽

Examen decimumtertium. 73

xoris est ex suppositione majoris Prudentiae & Experientia in dispensatione Oeconomica &iebus humanis. Unde per se limitatur ad illa quae ad communes actiones pertinent, per accidens se extendit ad Detiones particulares & proprias Uxoris, qUatenus redundant in rem familiarem &Maritum. Unde subdita est quoad vestitum, ut si decorus & moderatus; quoad conversationes, ut stat honoratae di insus. peetae; & quaecunque alia tangunt Maritum & rem familiarem.

3. ad spiritualia palam est non esse subditam Marito per se , docente ipso' Apostolo causam justam eue separandi cohabitationem, si non habeat libertatem serviendi Domino cum pace. Sed, sicut hoc verum est quoad Substantiam, sic quoad Accidentia & gradus multa Uxori cedenda sunt, si Maritus substantiam Cultus Divini illi permittat. Et ex his Justa Imperia aestimari possunt. Quae ver b injusta tolerare debeat Uxor, ex malis Separationis aestimandum est : Quousque enim non sunt graviora Separatione eousque patienda sunt, si levioribus remediis emendari non possint. Inter gravitates autem Separationis numeranda sunt mala, non quae solam Uxoris persenam tangunt.sed etiam M

763쪽

738 Statera Morum& Filiorum educationem, & rem famili rem, & ipsam Persenam Mariti cujus bonum non potest desistere esse ipsius Uxoris

bonum.

. Filialis Obedientia inde nascitur,qubd Pater Actionis Humanae censetur peritior quam Filius; & propterea Filio, dum adhuc imperitus est, a Natura datus Tutor. Postquam Filius jam evasit sibi sufficiens, obligatio Obedientiae extinguitur;

manente Reverentia, Gratitudine & Amore, a quibus nunquam absoluitur. Addendum est his Jus quoddam Fidelitatis ex spe haereditatis & bonorum paternorum. Agnita radice obedientiae deduci potest ejusdem qualitas ; Verbi gratia , quod non perseveret postquam est Pater-tamilias seu quasi Dominus actionum suarum Civilium ; quod non teneatur ex vi Obedientiae facere quicquid Pater mandaverit tanquam ipsius Servus , sed ea in quibus Pater dirigit ipsum ad bonum ipsius Filii. Haec intelligenda sunt dicta

de Obedientia naturali citra innovationem Legum vel Consuetudinum , dc citra respeistum ad alios Titulos Reverentiae, Gratitudinis de Amoris circnmstantias in utramque partem obligationem extendentes vel contrahentes. . Pr

764쪽

Examen decimumtertium. 739. Proxima Divisionis pars Regularem Obedientiam continebat , cujus contemplanda est origo & Status. O ligo ejusmodi fuit. Cum pii aliqui homines se diu in Sancta conversatione exercuissent, plures fui imitatores conciverunt ad similem vi- . tam instituendam. Qui ut fit credentes peritiam exercitatorum sibi multum proficua fore sese illorum in disciplinam tradiderunt; obsequentes omnibus ipsorum praeceptis,donec de se lassicientes existimarent, tunc recedebant. Ita ut in principiis non

Votis sed Propositis, & sonasse Promissis Prima regerentur Monasteria.Hinc factum est ut pro libito non pauci vagarentur , e tiam cum offenssione Ecclesiae. ; quae se vilipendi propter sequiorem dc negligentiorem vitam in habitu profitente & pollicente strictiorem Asteticam sentiebat. Unde& Philosophi Ethnici qui Rhetoricam, de scientiae praesertim Platonicae) vanitatem sectabantur , exprobrabant Christianis, quod per Vestitum rudes homines Philosophi denominarentur. Natae sunt hinc Ec- clesiasticae Regulae de stabilitate Monachorum , & ut extra Coenobia non vagarentur.

. Ex his Legibus Ecclesiasticis evaserunt Monasteria perfectae quaedam Communitates ; in quibus jam duplex esset Obedientia.

765쪽

o Staterae Mors tia. Una quasi Disciplinae , necessaria iis qui vitam spiritualem ediscebant; & altera necessaria tuendae paci & commodis Monasterii. Erant quidem a principio Monachi quasi consecratae persenae, quibus ad

saeculum ex natura rei non erat regressus,

praeseitim illis qui abEpiscopis tenebantur; quanquam.etiam aliis Eremicolis improperabatur si turbis populi assuescerent. Sed post has Leges stabilitatis, clim viderent plura instituta subitb crescere neque difficulter exarescere, ipsi Monachi de conservandis Monasteriis selliciti Uota invenerunt ; quibus primb singuli sese illigarent Perpetuitati vivendi in Monasterio; deinde, supposita hac Voti obligatione ab Ecclesia agnoscenda, etiam ab Ecclesia quasi I ure & non selo Imperio agerentur

ad tuendam Communitatem sartam tectam. Hinc distinctio Voti Simplicis & Sol-lennis; qnorum prius Voluntatem Regularis certam redderet, posterius actionem etiam inviti confirmaret. 7. Et utcunque originaliter Uotum Obedientiae duntaxat ad discipulatum spiritualis vitae se extenderet; nunc tamen etiam ad actiones idoneas Communitati ser-Vit. Neque enim quaerendum nobis est quid

deberet fieri, seu quid expediat; sed videndum

766쪽

Examen decimumtertit-r. 7 Idum quid de facto exerceatur, & de illo inquirendum. Quod autem Uotum Obedientiae prout de facto in usu est se extendat ad omnia quae conveniunt Communitati, evi dens est: ex praxi illa generali; ut quando Superior in quacunque materia licita imperat in virtute Sanctae obedientiae, se credant Subditi ex vi Voti teneri ad exequendum mandatum. Hujus itaque Obedientiae naturam investigare nobis propositum

est. Quoniam incredibile est quantum in

Natura rerum tum Ecclesiasticaru tum Civilium , apprehensionum mutationem effecerit ; & per consequens quantum Natura Humana passa est ) etiam ad ionum & Convisuetudinum. Sciendum itaque est quod Gbedientia Civilis & Ecclesiastica ex natura rei a Conscientia procedebat , quatenus spectabat Bonum vel Malum Reipublicae

ex Lege nasciturum, vel ex Legis violatione erupturum : Procedebat quoque eX Ira,

ut Apostolus loquitur, propter poenam impendentem : Sed obedientia Spiritalis

procedebat ex Bono personae quae instituebatur in cultura Animae suae, ut Passiones Rcciderentur & exterminarentur; inter

quas non minima si non maxima) erat quaedam Superbia Intellectus, qua homo natus erat sese immiscere iis quae non intel-

767쪽

7 a Statera Morum ligebat, & quasi Vanus & excors sibi agenda exequebatur. Ad hanc domandam Patres Spirituales exercuerunt discipulos in agendis quibusdam, quae non alia utilitate praedita erant nisi ut assuescerent Discipuli aliqua agere quorum ratio & bonum in intellectu Superioris residerer; obsequentes non aliud sedi arentur quam agendum

esse,quia is imperabat qui melius quam ipsi intelligeret quid fieri expediret, & quid vitandum foret.

8. Neque dubium esse potest quin haec ratio exercitationis oc sancta & praeclarh inventa fuerit ad eradicandum asse Shum Superbiae Intellectualis. Sed, quia quod usu- venit) quae videntur seriunt mentem, &dum gestorum causae latent incautos spectatores facile ad incongrua trahunt, inde factiim est ut in hujusmodi Ascesi educati

devenerint in eam sententiam, vim Obedientiae extendere se ad talem actionem universaliter. Et prim bin vitam Regularem non discentium tantummodo sed etiam docentium introductum est, ut crederent sese obligatos non ratione Boni Communiratis in qua degebant, sed quia tale erar placitum Superioris; quasi Superior non deberet regia bono Communitatis , sed ipsum foret Communitatis Bonum ab ipsius nutu pen-

768쪽

Examen decimumtertium. 7 3

dere,&ipsius Voluntatem facere Bonum Communitatis. Repugnabat siquidem Ratio& Natura Humana, sed vincebat Consuetudo dc non penetratarum causarum dissicilior indagatio. Et Natura quidem obtinuit ut parce exerceretur,Consuetudo autem ut ratio Obedientiae in tali exercitio posita crederetur. 9. Neque mirum si hi qui hanc rationem inter se fixerant, cum Cathedras Scholarum ascenderent, eandem ad reliquum orbem extenderent , & Obedientiam quae Praelatis & Principibus exhibetur similiter a voluntate eorum pendere existimarent.Usq; ad solium Dei hanc eandem rationem eveXerunt, & novum quoddam attributum Dei, quod Dominium adpellaverunt novo sensu illius vocis confinxerui. Sanetis enim Dominium Dei sonabat Omnipotentiam,qua Naturam condere,d struere, pro libitoq; immutare valeret: Posteriores, qui Libertatem eo usq; eXtenUaverunt ut nulla reliquerent nisi in qua Deus Omnipotentiam exercere non posset,coadii sunt fingere novu Dominii attributum, per quod, citra quam libet Physica seu entitativam sive actione sive potentiam,teneretur

Libertas quasi ex judicio Rationis subesse anadatis dc imperiis Divinis,quia alioqui est

769쪽

Creator quasi ex gratitudine ; vel iit clare explicem quem esse sensum illorum autumem, absque ulla alia ratione quam

quia Deus est; hoc est, quia sic est,

absque ulla consequentia ex aliis attributis

notis Dei. Sed ponitur & potestas quaedam Imperandi in Deo, de Obligatio Obediendi in Creatura, gratis & absque alia persuasione quam quod sint quia sunt. Attamen, ex hia fiistione in Divinis inferunt participatam quandam & similem vim Dominaniadi in Humanis, seque Civilibus atque Ecclesiasticis, nedum in Congregationibus Regularibus, in quibus & aliis piorum instruistionibus , sacrificium quoddam Voluntatis sibi imaginantur, de quo postmodum agendum erit. io. Nunc satagamus ostendere hoc novum Dei attributum neque ullum esse posse, neque merito introduci. Primo itaque patet superfluum esse,cum ex omnipotentia habeat vim praemia & poenas abunde cumulandi, ex quibus connaturaliter m ventur humani animi ad opera sua exequenda. Con sequens est neque hominibus' neque Deo congruam sse hanc explicationem: Non Hominibus, quandoquidem natura Hominum ad bonum proprium nata& attenta est; unde per praemia& poenas

duci

770쪽

Examen decimumtertium. 7 Fduci'selet& debet. Sed neque Deo, cum Deus sit Author Natinete; lc, ut consequente & constanter ad sua principia se gerat, debet Hominem per proportionata ipsi motiva ducere & permovrere. Rursum, est adversum naturae Dei; cum enim Deus sit Voluntas quaedam identificata Intellectui, clarum est non posse velle aliquid nisi prae- determinatum quodammodo sibi ab ipso Intelleistu : Intellectus autem Verum dispicir , & Uerum in agendis idem significat quod Optim rim,& Optimum illud est quod

maxime convenit ill1 Machinae quam Deus molitur ; & illud maxime illi convenit quod aptissimh seu cum maxima dulcedine & congruitate ad instrumenta&parres . Machinae opus suum perficit. Clarum itaque est Deum non posse aliud velle, quam quod maxime secundum Naturam est rerum administrandarum. Cum itaque Naturae Hominum conveniat per poenas &Praemia moveri, non potest Deus aliter imperare hominibus quam proponendo bona& mala secutura. Et sic patet Deum manifestissimh in Lege Veteri, in qua videtur Imperio cuncta agere,nunquam nisi poenis re praemiis propositis mandatum aliquod tulisse. Contrarium itaque Naturae Divinae est aliter quam per praemia & poenas ho

SEARCH

MENU NAVIGATION