Renati Des Cartes Meditationes de prima philosophia : in quibus Dei existentia & animae humanae à corpore distinctio demonstrantur : his adjunctae sunt variae objectiones doctorum virorum in istas de Deo ... anima demonstrationes, cum responsionibus

발행: 1658년

분량: 547페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

138 O si Ecet IONES QUARTH hiat Vir Cl. nihil in se quatenus est rci cogitaras, eptis, cujus eis.ctus non sit a perse enim , qua Pe Dus est res cogitans, nihil alii intelligit quam mentem suam,quatenus a corpore distincti ei At quis non videt multa in mente esse posse, quorum mehi conscia non sit - mens infantis in matris utero habet vim cogi. Iandi, at ejus conscia non est: mitto innumera similia.

De iis quae Theologos moraripossunt. tardiosum sermonem aliquando absolvam, libet hic bt .vitati consulere, res potius indicare, quam de iis accuta. tius dii putar . PRIM ubi vereor ne quosdam ostendat liberior haec phild sophandi ratio, qua omnia revocantur in dubium: &sane sit. thor ipse fatetur in Methodo, mediocribus ingeniis hanc viidesse periculosam: fateor tamen hanc invidiam in jnops ni ligari. Verumtamen haud scio an aliqua praefatiuncula haec Mec, latio praemuniri debeat, qua significetur de iis rebus serio accdubitari, sed ut iis aliquantisper sepositis quae vel minimam hhyperbolicam, ut Author ipse vocat alio in loco, dubitandi hic, finem reliquunt, aliquid ita firmum, & stabile reperiri potat: de eo ne pervicacissimo Quidem liceat vel tantillum dubitate, unde etiam fit, ut loco illorum verborum quod cum Authum

meae originis ignorarem, reponendum censerem, ignorare m a

In Meditatione q. de Vero &Falso multas ob causas, Milongum esset recensere, Vellem enter optarem, ut in ipsa Mec: tatione, vel in Synopsis duo significaret. Primum est, se, dum causam erroris inquirit, de illo potis inum satagere qui committitur dijudicatione veri & falsi, po autem de illo qui contingit in persecutione boni & mali. Cum enim prius illud sussiciat ad Authoris institutum pum : dc quaeli c dicuntur de causa erroris,in gravissimas o ctiones incidant, si etiam ad posterius caput se extendant ii dentia nisi fallor exigit, & flagitat docendi ordo, cujus Aut noster amantissimus est, ut quaecunque ad rem non faciun pa

152쪽

OBIECTIONEs Qv ARTAE. XSPaltercationibus ansam praebere possunt, omittantUr,ne aum 1 etor de superfluis inutiliter jurgatur, a necessariorum percep im

one retardetur.

Alterum quod Authorem nostrum indicare velim , eii, dum asserit nulli nos rei assentiri debere , nisi quam clare re distincte noverimus, de iis tantum rebus agere quae a a uisciplinas pectant, & sub intelligeretiam cadunt, non vero de Ias quae ad fidem pertinent, & ad vitam agendam et Itaque se damnare opina Nilum temeritatem , non prudenter credentium per suasionem. Tria enim sunt, ut sapienter monet B. Augustinus de utilit . credendi C. Is . vela nitimas et in animis hominum ais tu etione dignissima: Intesistere, credere, opinari. Intelligit, qui certa ratione aliquid comprehendit. Credit, qui gravi aliqua authoritate commotus verum esse arbitratur etiam quod certa ratione non comprehendit: opinatur, qui quod Vesciat sescire ex imat. inari autem duis ob res turpissimum est: quod ediscere non po

tera quisbi jamse scire persuasit, si modo illid discipales, si perse-

ipse temeritas non bene affecti animi gnum est. Ruod intest imm igitur , debemusIrationi: quod credimus, authoritati; quod opinamur, errori. me dictasunt ut inteletigeremm nos retentd fide, illarum etiam rerum quas nondum comprehendimus,

a temeritate Ornantium vindicari.

Nam qui dicunt nihil esse credendum, nisi quod simis, id unum cadent nomen optuationis, quod fatendum es turpe ac miserrimum: eo quis diligenter con deret plurimum interesse, utrumse scire qui putet, an qAod raescires intelligit, credat aliqua authoritate commotus, profecto erroris di inhumanitatis, atque superbiae crimen vitabit. Elpausopo , c. 12. subjungit. Multapossunt asseret quibu3 en datur, nihil omnino humanae societatis incolume remanere, cinihi credere tuerimu quod nonpotuerimm tenereperceptum. Huc u . que August. Quanti momenti sit Virum C. haec distinguere, ne multi hoc tempore ad impietatem proclives ollius verbus ad eversionem fidei abuti possint, ipse facile pro sua prudentia judicabit S a Verum

153쪽

Igo Oa IECTIO Nns QII A R TVerum quod maxime Theologis offendiculo fore praevidebest, quod secundum Viri Cl. dogmata,salva re integra remane. re non posse videantur, quae de sacro sanctis altaris mysteriis eo

cet Ecclesia. Fide enim credimus ablata ab Encharistico pane panis sub stantia, sola illic accidentia remanere et ea autem sunt extensio sigura, color, odor, sapor, aliaeque sensiles qualitates. Qualitates sensiles nullas esse putat Vir. Cl. sed tantummo.do varias corpusculorum nobis adjacentium motiones, quibus varias illas impressiones percipimus, quas de inde coloris, sapo ris,odoris nominibus appellamus et restanet ergo figura, extensio,

mobilitas. At negat A uthor facultates illas absque aliqua sub stantia cui in sint posse intelligi, nec proinde etiam absque illi existere: quod etiam repetit in responsione ad Theologum. Nec agnoscit inter illas affectiones, & substantiam, distincti.onem nisi formalem, quae sussicere non videtur ut quae sic distin. guuntur , a se invicem etiam divinitus separentur.

Non dubito quin qua pietate est vir Clarissimus id attente ei ligenterque perpendat, summo sibi studio judicet incumbe,

dum , ne cum Dei causam adversus impios agere meditatur, i dei illius authoritate fundatae, & cujus beneficio immortalem illam vitam , quam hominibus persuadendam suscepit, secuta secuturum sperari aliqua in re periculum Creasse videatur. Sesponcio ad manas Objectiones. agi Ora potui Tem optare magi Sperspica Cem,nec simul mα ossiciosum scripti mei examinatorem, quam illum esse experior cujus animadversiones ad me misisti; tam humanitere. nim mecum agit, ut ipsum & mihi, re Causae favere facile perci-Mam, & nihilominus tam accuratet illaque oppugnat circum pexit tam que intime pervidat, ut sDecem etiam in reliquis nihil esus aciem effugisse, ac praeterea Lam acute illa urget quae judicvit esse minus probanda , Ut non Verear ne quis existimet ilum quicquam gratiae causa dissimulasse : iaeoque non tamno Veor iis quae objecit, quam gaudeo quod in pluribus non eversetur. Re '

154쪽

REs Po N S I o N E s Qv ARetae. I cI esponso adprimam partem, de natura mentis hamara . Non hic morabor in gratiis Viro Clarissimo agendis, quo a me divi Augustini authontate adjuvarit, rationesque mea Ra proposuerit ut timere videretur, ne non satis sortes aliis apuparerent.

Sed primum dicam ubinam probare coeperim, quo pacto meo quod ni Ialiud ad meam esseotiam (hoc est ad essentiam sol ms mentis pertinere cognoscam, praeterquam quod res cogitarat , -- quatur nihil etiam aliud revera ad ictum pertinere nempe ubi pro bavi Deum existere, Deum scilicet illum, qui potest omnia quar o clare, ae distincte ut pollibilia cognosco.Etsi enim m ulla forte in me sint quae nondum adverto cui re vera illo in loco Iupponebam me nondum advertere, mentem habere vim corpus movendi, vel illi esse substantialiter unitam quia tamen id quod adverto, mihi sussicit ut cum hoc solo subitastam, certus sum me a Deo potuisse creari absque aliis que non adverto , atque ideo ista alia ad mentis essentiam non perti

nere.

Nihil enim eorum sine quibus res alliqua esse potest . mihi Videtur in ejus esse nita comprehendi, & quamvis mens sit de esssentia hominis, non tamen est proprie de essentia in cntis quod humano corpori sit unita . Dicendum etiam Est quo sensu intelligam distinctionem realenis nora inferri ex eo quod una res absque asia concolatur per ab actio nem intesim us rem ma quate concipientis, sed taUtum ex eo quod uuaquaeque res a que alia complete stet e ut res completa integsecta tur. Neque en Im exrstimo adaequatam rei cognitionem hic requiri, ut Vir C. affunest, sed in hoc differentia est, quod ut aliqua cognitio sit adaequata , debeant in ea contineri omnes omnino proprietatets quae sunt in re cognita: & idcirco solus est Deus qui novit se habere cognitio nos rerum omnium adae

qua taS . Intellectus autem creatus, Etsi forte reVera habeat rerum

multarum , nunquam tamen potest: scire se habere, nisi pecu liariter ipsi Deus revelet , ad Loc enim ut habear ad aequatam

S s alicujus

155쪽

et E RESPONsIONES Q u A R T T. alicujus rei cognitionem, requiritur tantum Ut Vis cognoscendi

quae in ipso est adaequet is tam rem, quod facile fieri potest tui autem sciat se illam habere , sive Deum nihil amplius posui se in illa re quam id quod cognoseit, oportet Ut sua vi cogno scendi adaequet infinitam Dei potestatem: quod fieri plane te

pugnat. Iam vero cogno endum distinctionem realem inter duas res, non requiritur ut nostra de iis cognitio sit adaequata, nisi

possimus scire ipsam asse adaequatam a sed nunquam possumus

hoc scire, Ut mox dictum est, ergo non requiritur ut sit adi

Itaque ubi dixi no incere quod una res absque alia intelligat

ter abstractionem intellectas rem inadequale coucipieUtis, non puta. vi inde posse inferri, ad distinctionem realem requiri cognitio nem adaequatam, sed tantum cognitionem , quam nos ipsi petabstractionem intellectus non redderemus inadaequatam. Longe enim aliud est cognitionem aliquam tale plane adnquatam, quod nunquam Certo scire possumus an sit verum,nilia Deo reveletur: & aliud eo usque esse adaequatam, ut a nobis per abstractionem intelle eius inadaequatam non reddi perci,

piam US.

Eodemque modo cum dixi rem intelligendam esse completi sensus non erat intellectionem debere esse ad equatam, sed talltum rem satis debere intelligi, Ut scirem effe completam. Quod tam ex antecedentibus quam ex sequentibus puta, bam esse manifes hum, distinxeram enim paulo ante entia is, completa a comple Pis, diXeramqrie requiri Ut unum quod et ex iis quae realiter distinguuntur, tanquam ens per se, & ab o

inni alio diversum intelligatur. Pos ea vero eodem sensit quo dixi me complete intelliget: quid sit corpus, statim subjunxi, me etiam intelligere mentesse Te rem completam sumendo scilicet intelligere complete, intelligere esse rem completam in una,&eadem significatios; Sed hic merito quaeri potest quidnam intelligam per fracompletam,& quomodo probem sussicere ad distinctionem lem, quod duae res taD quam completae una absque alia mici ligantur.

156쪽

Itacue ad primum respondeo me per rem eo ut m et r*liud intelligere quam substantiam indutam iis for I S, butis, quae suffciunt ut ex iis agnoscam ipsam esse idM Neque enim substantias immediate cognoscim' iux aminotarum est, sed tantum ex eo quod percipiamus quasdam OL maS,sive attributa quae cum alicui rei debeant inesseuteXaltant, rem illam cui insunt, vocamus Sub antiam. Si vero postea eandem illam substantiam spoliare Vellemus iis attributis ex quibus illam cognoscimus, omnem no Train de ipsa notitiam destrueremus, atque ita verba quidem al1Qua cieipsa possemus proferre, sed non quorum significationem mare dc distincte perciperemUS.

Non ignoro quasdam substantias vulgo vocari M struum ;Sed si dicantur in completae quod per se solae esse non Possint, fateor mihi contradictoriium videri, ut sint substantiae, hoc est res per se subsistentes, & simul incompletae, hoc est per sestere non valentes. Aliter autem dici possunt substantiae incompletae, ita scilicet ut quatenus sunt substantiae, nihil quidem

habeant in completi, sed tantum quatenus referuntur ad alI- quam aliam substantiam, cum qua unum per se componunt ita manus est substantia in completa, cum refertur ad totum

corpus cujus est pars , sed est substantia incompleta, cum sta affectatur: ta eodem plane modo mens de corpus sunt substan-riae in completae, Cum referuntur ad hominem quem Componunt : sed solae spectatae sunt completae. Quemadmodum enim esse extensum, divisibile, fgUnatum&c. sunt formae, siVe attributa, ex quibus agnosco substantiam illam quae vocatur Corpus: ita esse intelligentem, volen rem,dubitantem,&c. sunt formae, ex quibus agnosco substantiam quae Vocatur Mens: nec minus intelligo substantiam cogitantem esse rem completam, quam substantiam extensam.

Nec ullo modo dici potest id quod Vir C. subjunxit, curpus

forte se habere ad mentem sicut genus ad speciem , etsi enim genus possit intelligi sine hac, vel illa differentia specifica, non potest tamen ullo modo species sine genere cogitari.

Nam, exempli causa, facile latelligimus figuram nihil cogitando

157쪽

tando de circulo squamvis ista intellectio non sit distincta, nisi iii

specialem aliquam figuram reseratur, nec de re completa nisi hi turam corporis comprehendati sed nullam circuli differentiari specificam intelligimus, quin simul de figura cogitemus Mens autem distincte&complete, sive quantum sum cit ut in beatur pro re completa, percipi potest sine ulla ex iis formis, si( attributis, ex quibus agnoscimus corpuS esse substantiam, ut pula me in secunda Meditatione satis ostendisse;corpusque intelligitui distine ebatque ut res completa sine iis quae pertinent ad mentem. Hic tamen urget Vir C. eis aliqua mei notitia parari possit ab

que notitia corporis, non tamen inde confici notitiam illam esse cis m.

pleiam , O adaequatam , ita ut cretussim me non falli, dum ab eis h. Da mea corpus excludo. Remque declarat exemplo trianguli se

micirculo inscripti, quem possumus clare & d incte ina elligete

esse rectangulum , qUamvis ignoremUS, vel etiam negemus illills basis quadratum aequale esse quadratis laterum; nec tamen inde licet inferre dari posse triangulum, cujus basis quadratum aequale non sit quadratis laterum. Sed quantum ad hoc exemplum, multis modis differt a re proposita. Nam primo quamvis forte tria dulus sumi possit in concreto pro substantia figuram habente trian. ularem , certe proprietaS habendi quadratum basis aequale dratis laterum non est substantia, nec proinde unumquodq: ex is duobus potest in tolligi ut res completa, quemadmodum intelliivuntUr Mens & Corpus: nec quidem potest res vocari, eo sensiti

dixi satis esse quod possim unam rem (nempe rem completa ab

que altera intelligere, etc. Ut sit manifestum ex verbis quae seque tantur. Praeterea invenio in me facultates, este Neque enim ista

facultates dixi esse res, sed ipsas accurate a rebus, sive substantiis distinxi. Secundo quamvis clare & distincte possumus intelligere triangulum in semicirculo esse rectangulum, absque eo quod ad

vertamias ejus basis qUadratUm aequale esse quadratis laterum, noli tamen ita possumus clare intelligere triangulum in quo basis qsi dratum sit aequale quadratis laterum , quin simul advertamus e rectangulum: atqui & mentem sine corpore & corpus sine mes te clare &distincte percipimUS. Tertio quamvis conceptus in

anguli semicirculo instripta talis haberi possit, ut in eo aequaliisti

158쪽

inter quadratum basis,& quadrata laterum non contineatur, non potest tamen haberi talis ut nulla propolito inter basi, quadra tum di qUadrata laterum adhunc triangulum pertinere intelligam tur , ac Proinde quamdiu ignoratur qualis sit ista proportio, nulla de eo potest negari, nisi quam clare intelligamus ad ipsum non pertiDere. quod de proportione aequalitatis nunquam Potest intelligi. Sed nihil plane in corporis conceptu includitur quod Pertineat ad mentem , nihilque in conceptu mentis quod pertineat ad

Itaque quamvis dixerim is esse, quodpo sim tinam rem a gue

altera clare es distacte iniectigere Sc. non ideo potest subsumi, at clare si distincte inte sto hunc triangulum , Oc Primo , quia Proportio inter quadratum basis, & quadrata laterum non est reScompleta. Secundo , quia non clare intelligitur ista pro Porvio aequalitatis, nisi in triangulo rectangulo. Tertio. quia nequidem

triangulus distincte potest intelligi, si negetur proportio quae est inter quadrata ejus laterum & buis. Sed jam dicendum est Quo pacto ex haesi, quod unam sub Lmitam absque altera clare S aistincte inita am, certus sim uuam ab alia excludi. Nempe haec ipsa est notiosubstantiae, octod per se, hoc est absque ope ullius alienus substanti e possit existere , nec UllUS unquam Qui duas substantias per duos diversos conceptUs percepit , non judicavit illas esse realiter distinctas. Ideoque nisi certitudinem vulgari majorem Quaesivissem, contentus fuissem ostendisse in secunda Meditatione Mentem ut rem si absistentem intelli gi , quamvis nihil plane illi tribuatur quod pertineat ad corpus,&vici vessa etiam Corpus intelligi ut rem subsistentem etsi nihil illi tribtiatur quod pertineat ad mentem: nihilque amplius addidi item ad demonstrandum mentem realiter a corpore distingui quia vulgo res omnes eodem modo se habere judicamus in ordine adi psam veritatem, quo se habent in ordine ad nostram perceptionem. Sed quia inter hyperbolicas illas dubitationes, quas in primae Meditatione proposui,una eo tisq; processit ut de hoc ipsosne mape quod res juxta veritatem sint tales quales iplas percipimus certus esse non possem quandin authorem meae originis ignorare

159쪽

i s RESPONs Io NEs QS ARTAE me supponebam, idcirco omnia quae de Deo & de veritate, Etertia, quarta, & quinta Meditatione scripsi, conferunt ad coli clusionem de reali mentis a corpore distinctione, quam demuluin sexta Meditatione perfeci . Atqui, ait Vir C. intel o triangulumsemicirculo inscriptum absque eo quod iam ejus basis quadratum aquale e se quadratis lateram

Imo, potest quidem illi triangulus intellighetsi de proportion

quae est inter quadrata ejus basi & laterum non cogitetur: se non potest intelligi ipsam de eo esse negandam. Contra xe.ro de mente non modo intelligimus illam esse sine corpost, sed etiam omnia illa quae ad corpus pertinent, de ipsa possene.gari: haec enim est natura substantiarum quod sese mutuo ex.cludant.

Neque mihi adversatur, quod Vir C. adjunxit mirum non esse si dum ex eo quod cogitem colligo,me existere, id ea quam hoc

pacto efformo, me tantum repraesentet ut rem Cogitantem manc Odem modo cum naturam Corporis examino, nihil prorsus in ea reperio quod redoleat cogitationem: nullumque majus ab

gumentum distinctionis inter duas res haberi potest, quanquod in utramvis nos convertamus, nihil plane in ipsa deprehendamus quod ad altera non sit diversum.

Non etiam video qua ratione hoc argumentum nimis pro

bet, nihil enim minus dici potest ad ostendendum unam rem roaliter ab altera distingui, quam quod per divinam potentiaI possit ab ipsa separari. Satisque diligenter cavere mihi visus suae, ne quis ideo putaret homIncm s solum animum utentem euerrim Nam in eadem sexta Meditatione, in qua egi de distinctios: mentis a corpore. sim Ut etiam probavi substantialiter ille ei: Unitam : ususq; sum rationibUS, quibus non memini me ullas aiidem probandum fortiores alibi legisse. Atque quemadmodu*ille qui brachium hominis diceret esse substantiam realiterare liquo ejus corpore distinctam, non ideo negaret illud idem hominis integri naturam pertinere, nec qui dicit idem bracb Um ad hominis integri naturam pertinere ideo dat occasione*suspicandi non posse illud per se subsistere, ita nec mihi vid: Ot nimium probasse ostendendo mentem absque corpore e q

160쪽

posse . nec etiam nimis parum dicendo illam esse corpo i suo

stantialiter unitam, quia unio illa substantialis non impciai quominus clarus redistinctus solius mentis tanquam rei com pletae conceptus habetur : ideoque multum differta concepxu superficiei, vel lineae, quae non ita ut res completae possunt in ei ligi, nisi praeter longitudinem & latitudinem etiam profundi aliis tribuatur. Nec denique ex eo quod etsi cogitandi ii in infantibu f ita, in amentibus non quidem extincta ed perturbata, putandum est illam Organis corporeis ita esse assixam , ut absque iis existere non possit: ex eo enim quod experiamur saepe ab ipsis eam lmpediri, nullo modo sequitur ab iisdem produci s neque hoc ulla, vel minima ratione probari potest Verum tamen non inficior arctam illam mentis cum corpore conjunctionem, quam sensibus assidue experimur, in causa esse, cur realem ejus ab ipso distinctionem non sine attenta medita

tione advercamus.

Sed meo judicio qui frequenter ea quae in secunda Mealta-eione dicta sunt apud se revolvent, facile sibi persuadebunt mentem non distingui a corpore per solam fictionem,uel abstractionem intellectus, sed ut rem distinctam cognosci quia revera distincta est. Nihil respondeo ad illa quae de animae immortalitate Vir C hic adjecie, quia mihi non adversantur. Sed quantum ad animaS brutorum, etsi earum consideratio non sit hujus loci, nec sine totius Physicae tractatione plura de ipsis dicere possim quam quae jam in disseriationis de Methodo parte quinta explicui: Ne tamen Cmnano nihil dicam, maxime notandum mihi videtur nullos motus fieri posse tam in brutorum corporibus, quam in nostris, nisi adsint omnia plane organa,sive instrumenta, quorum ope iidem etiam in machina peragi possent, adeo ut nequidem in nobis ipsis mens immediate moveat membra externa, sed dirigat tantum spiritus a corde per cerebrum in musculos fluentes, eosque ad certos motus determinet, cum ex se isti spiritus ad multas actiones diversas aeque facile applicentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION