Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

191쪽

Quaestionum Liber aecundus.

octo, anapaesti sedecim inveniuntur. In tertio libro etiam evitasse ea videtur, cum inter 495 versus choriambi novem, reliquorum duorum generum singuli solum pedes extent, donec in extremae aetatis carminibus prorsus paene dei tescunt. Nam in trecentis El. IV, I, 71 - 150. IV, 3. 5. s. 7. 8. II. versibus duo sunt omnino choriambi, unus anapaestus, unus iambus sum anapaesto continuatus. At ne illud fortasse soli limae sollertiae tribuendum esse credas, quam in primo libro praecipue evidentem, reliquis carminibus quominus pariter adhiberet, praematura morte p0ela Sit impeditus: neque in universum ita rudia posteriorum librorum carmina iure dixeris, neque in iis ipsis elegiis, quibus mollem versum sibi prae ceteris poetis vindicat III, I. et 3., st. Supra et cap. insessu.), ne semel quidem longiore usus est exitu . Neque vero in brevium atque longarum temperatura aliud quid secutus est, quam ut gra italem numerorum sum arietate, quoad eius seri posset, coniungeret. Itaque, quamvis plures in hexametris spondeos, quam dactJlos esse vellet, tamen ita hos dispertitus est, ut alter semper priorem versus partem alter sequentem obtineret. Cui quoniam accedit, ut molossi pondus ante caesuram multo quam ceteripedes gravius esse videatur, haec prodiit hexametri figura Ionge frequentissima:

m mihi constantis deiecit Iumina fastus

ad enias exempIar inter 353 primi libri hexametros, 58 ve sus sunt expressi; inter 681 libri II: II 6; inter 495 libr. III: 83; inter II 5 libr. IV, Εl. I, I - 70. El. 2. 4. 9. 10.: universi 28, inter 300 reliquarum eiusdem libri elegiarum: 59. Quae est omnium hexametrorum pars fere septima. Huic proxima figura:

Donec me docuit, castas Odisge puellas.

ad ΙVh: 21 versus perlinent, i. e. 211 universi, sive decima fere omnium pars. Nec multum numero distat, quamvis incitatior ratio haec:

Nam modo Partheniis amens errabat in antris.

contra rarissimi qui aut ex meris daculis constant, quorum triginta tres universi inFeniuntur, aut ex pluribus, hasi figura: - υυl l -llυυ l - ου l - ου l

192쪽

Caput VI. Da eloeullono. 183

cuius generis sunt 62; pauciores etiam, quorum pedes iniquius sunt dispositi, hoc modo: l - υ υ l - liuol - υ υ l - υ Ul - υΗorum enim item atque tu solis dactylis sunt 33. Omnium autem rarissimi, qui ad hoc schema facti sunt: l l - il υυ l - υ υ l - UUl - ω

1am numerum 25 non superant.

Multo contra plures, qui quinta soIa sede excepta solis londeis compositi sunt. Sunt enim III numero. Quamquam epicis argumentis minus accommodati visi fuerint propertio, siquidem 175, quibus illa carmina conficiuntur, hexametris ter modo ea figura usus est. Quod magis fortasse etiam in hoc schema cadit: l l - llυυ l l - υυ l - υqtad cum in universum sexagies novies admiserit, in illis carminibus plus quam semel non invenitur. Spondiacum Fero hexametrum sexies tantum omnino posuit. Eorum porro, qui pro πενθ*Msιερεῖ alias caesuras habent, multo minorem esse numerum, iam supra diximus; sed inter eos, qui post alteram arsin incidunt et deinde ἐφθζμυιερῆ adiungunt, haec utique figura usitatissima: - Uυl-ll-l- UUl -ll-l - UUl - Uquae tricies semel in omnibus carminibus invenitur. Quae omnia tam accurate excutere et quasi ad decempedam poetae ingenium exigere velle si cui putidum videatur atque adeo in selicis sollertiae: nae equidem illi lubens assentia modo aliter certi quid omnino de hoc loco posse constitui doceat. Iam ero quoniam semel versuum natura solis Iongarum et brevium syllaharum dimensionibus et intervallis variis intelligitur, qua tandem alia ratione eam expendas, quam numerando et metiendo Ergo hic ipse labor, quantumvis videatur ieiunus, illud certe praestiterit, quod qui laboriosum omne tamquam servile infra se positum ducunt, nunquam asSequentur, ne fallaci sensuum iudicio contenti prosundius quid sapere nobis videamur, si hunc vel illum versum magis aut minus Properti anum esse tamquam

de tripode dictemus. Quale est splendidum Paldami arbitrium, qui De Eroti. Romm. p. 69. not. 97.) Broukhusium ad El. II, 25, 3. pro Fulgato hoc:

Vis unum it potes infelix li requiescere mensem sis, quamvis frustra coniectantem: Hae potes inseliae it unum requiescere mentem -

193쪽

Quaestionum Liber secundus.

eo argumento refutare conatur, quod hic versus Ovidia nam prorsus Volubilitatem, superior ille gravitatem Propertii prodat. Qui si alienis auribus plus quam suis credidisset, nunc considentia sua risum nobis non debebat. Nam haec sigura, quam modo damna it, quamque Vere Propertianam esse bunus ille Bata us probe persenserat, saepius invenitur apud nostrum, quam uni ersa exempla illius, de vadiximus, ἐφθ Vsusιερους, cuius altera haec figura pars tantum est perexigua. Nam in libro I vicies, in II tricie εocties; toties item in ΙΙΙ, in IV autem Septuagies se.

xies oscurrit.

Pentametrorum ratio simillima hexametris, quam quanin his de solo priore hemistichi 0 agitur, cuius haec furinx- UU-ll omnium frequentissima I 0 IS enim exempla inveniuntur, quae est plus quam dimidia omnium pex- tametrorum pars); ea quae Solis longis componilur rarissifia. Nam non saepius quam ducenties septuagies bis extat. uuae, autem contraria huic, in qua dactJlus bis sibi iungitur, una minus est frequentissima 414 enim ad id schema facti sunt versus : nimirum hic quidem pentametri natura, quae respondentem sibi uiriusque hemistichii rh thmum expetit, quamvis robustiori illi et graviori secundae sedis pedi ultro cesserit,

plus tamen, quam sola Farietas Ialuit. Ceterum haec ipsa severior pentametri lex, quae plus quam quattuor modis variari numeros non permittit, uniformem magis elegorum Sonum efficit, quam carminum heroic0rum. Cui cum accedat, ut in ipsa argumentorum varietate aimilis tamen quidam omnibus poematis color sit obductus: non est admirandum, quod in hoc genere rarius res gestas adaequato VerSuum s0no persequi et quasi imitari licet. Quamquam Propertius, quod quidem intra hos snes praestari potuit, praestitit. Ne enim

hic, quae de vario caesarum sententiarum usu dixi, repetam, quibuscum duplicis caesurae ratio artissime est s0niuncta,

neve iterum hic colligam, quae passim proximis paginis attigi: quis non ipsis numeris, i. e. caesuris et breVium longarumque sJllabarum mixtura, Sententias exprimi et quasi auriabus infundi sentiat his versibus:

Cuius inaurati e e Iebrarunt limina currus.

Alter enim gravitatem admonentis spondeorum pondere simulat, alter procerarum vocum tumore magnificum aliquid sonat. Rursus leviter properantium sIllabarum gratam negligentiam

194쪽

Caput VI. De elocutione. 185 in El. III, 23. quis non admiretur Aut quis imperitantis Apollinis vocem audire sibi non Fideatur IV, 6, 52.:

Tempus adest i committe rates t ego temporis auetor ceti. y

Praeterea etiam diversae litterarum Sunt Firtutes, quarum temperatura alia aliis argumentis est idonea. Nam eum in carminibus, quae maiore spiritu esseruntur, plenae dominantur et rotundae TD cales, quales sunt a , ο, u et diphthongi et quae a Graecis Latinitas est mutuata: humiliorem se monem planae illae et exiles i atque e unice decent. Quod Propertium minime neglexisse sentiet, qui carmen illud di-thγrambicum III, 17. cum quovis primi libri amatorio somparaverit. Rursus obscurae illae et Velut de profundo sonantes moestum aliquid habent et lugubre. Quapropter optime επικζδιον in Marcelli mortem II, 18, 1. sic orditur:

Clausus ab umbroso qua alludit Pontus Averno

itemque in Cornelia:

ta movent superos: tibi portitor aera recepit, obserat herbosos Iurida porta rogos. Sic moestae cecinere tubae, cum subdita nostrum ceti.

Nec consonantium ubique idem usus. Nam cum in universum rarius positae tum et liquidae et spirantes et inter mutas mediae mollem efficiunt et suavem sonum, qualis in his:

lun formosa suo Clitumnus flumina lueo Integit, et niveos abIuit unda boves

vel :luamvis ille sua Iassus requiescat avena.

Contra densae et tenues et frequens littera canina fragorem cient et crepitum, expetitum interdum in descriptionis exsedentiam, ut III, II, 33. Sq.:

MoIIia Direaeae pulsabunt sympana Thebae, Capripedes calamo Panes hiante canunt.

Verum hic cum omnia iam artificia illa simul in certamen eniant, non procul abest id genus, quod Oνοιιατοποιιθν Ocant, IV, 8, 29.:

Cum subito rauci sonuerunt cardine postes Et levia ad primos murmura facta lares.

- tubicen vicina Curetis Cum quater et lento murmure Saaea Iovis.

IV, 3, 65. ζ

Humbea cum tortae sparguntur pondere fundae, Subdolus et versis increpat arcus equi3.

195쪽

Quaestionum Liber aecundas.

Nonne plus quam Homericum audis: λ ζε βιος Sed evidentius etiam III, 17, 3b. sq:

Uertiee turrigero iuxta dea magna Cybebe Tundet ad Idaeos cymbala rauca choros

et quod frustra sollicitaverunt I, 20, 48.:

Tum sonitum rapto eorpore fecit 'Ins.

Atque haec quidem fere fuerint, quae Sanctissimas usquequaque et abditas orationis poeticae x eluit latebras perscrutatis nobis idonea visa sunt, quibus ingenium Propertii atque ars paullo accuratius, quam adhuc factum est, possit aestimari. Restat, quod etiam ab iis, qui operosam hercle illam et non raro spinosam in Iestigationem Vero poetae studio ducti itobiscum sustinere non vertii sunt, iamdudum eIgagitari intelligo, ut tandem ad studiorum eius subsidia et instrumenta per eniamus, quibus ingenium aluerit artemque ad illud Iastigium duxerit. Nam cum de reliquis eius Titae rationibus primo iam libro egerimus, poetarum Alexandrinorum, quorum carmina non m0do probasse, Sed admiratum se esse atque expressisse etiam ipse toties profitetur, in transcursu solum mentionem fecimus.

De imitati one poetarum Aleaeandrinorum. Cf. Observationes in aliqnot Sex. Aurelii Propertii locos, quibus Callimachum et Phileta in imitatum se esse prositetur. Halberstadii 1836. 4. scholasticis libellis praemissas.

Atque primum quidem hoc neminem admiraturum esse credo, Alexandrinorum poetarum exempIaria, quae libera republica a Romanis diu adeo despecta iacuissent, ut Ciceroi etiam Euphorionis cantorum Tusc. ΙΙΙ, I9. , quem IO- cum varie interpretati sunt Helchertus de Horatii obtrecta-l toribus β. 3. Poeti. Latt. reli. p. 288. Obbar. in Annali. Ialin. III. p. 95. Meine L. in Euphor. Chalcid. Fit. et Scripti. p. 33. sqq. et rursus Ueichert. de Licinio Calvo k. 8. p. 28.et 0bbar. in Annali. Liti. Berolin. a. 1834. Sept. p. 114. CL Paldam . de Eroticis Romanorum. Gr3phisW. I 833.) iudicium 'tamquam quorundam effeminatorum iure sibi contemnere videretur, tum cum Augusto principe in unum dominum summa rerum vertisset, unice expeti et Iectitari coepta esse. Nam similes vitae conditiones similia procreare studiorum genera consentaneum est. Atqui primo quidem aspectu non ita dissimiles tum res Romanae ividentur fuisse Alexandrinis tem-

196쪽

Caput VII. De Imitationa poetarum Alexandrinorum. 18Tporibus. Amissa enim libertate rei publieae cura nisi penes

dominos nulla, privata omnia, et utrobique inventi, qui totam vitam litteris impenderent. Sed haec, ut dixi, primo adspectu. Nam accuratius intuentibus vereor, ne plurima illius similitudinis pars evanescere videatur. Romanis enim hominibus Italia patrium solum; omnia magnae memodae plena; Romani numinis apud exteros maior, quam unquam fuerat, auctoritas. Praeterea reipublicae non modo species quaedam dura erat, sed multi civitatis proceres opulentia domuum et antiqui nominis splendore reliquias quasdam IN bertatis sustentabant. Neque enim illud de nihilo, quod praeter ipsum Augustum Maecenas quoque et Messalla et Pollio ille Asinius bonarum artium patrocinio certabant. Nec statim Dinnes in adulationem ruere, sed multa pro illis temporibus dicendi simplieitas; siquidem non Lixio, quod Pompeianus videretur, Caesar fiebat infestior, et libertatis vindices Philippenses non modo lugere mortuos, sed laudibus etiam extollere liberum erat cf. Sueton. Aug. 54. Tacit. Ann. IV, 34. Heindi. ad Hor. Sat. I, 2, 36. 48. Prop. III, Ii, 33. sqq. et adnot. ad interpret. Germ. . Quid multa Augustus debiti satis imperii heres cI. ad Prop. IV, I, 46. 6, 38. et quae disputavimus libro I. de diis patriis c. I S. p. 44. Sqq. et 20. itemque L. II. c. s. p. 84. et sospitator populi paterque patriae merito habitus III, 4, I. II, 55. sqq. IV, 6. tota). Nec tantum patrias religiones et antiqua gloriae Romanae monumenta restituebat, sed mores etium emendare, et quantum fieri liceret, ad pristinam frugalitatem reducere tentabat cf. Lib. I. Cap. 5. Hor. Od. IV, Io, s. sqq. 5, 2 l. sqq. Epist. II, I, 2. Sueton. August. 27. 32. 34. 42. 72. 73. Ovid. Tristi. II, 232. Mett. XV, 833. Flor. IV, I 2. exlr. Cass. Dio. LIV, I6. Oros. VI, 22. et quos deIege Papia et Poppaea agentes citavimus ad interpr. El. II, 7. Germ. itemque uuaesit. harum L. I. Cap. 6. III. cap. I.

Dissertat. inaugur. Hal. I 835. p. 22. B. 80.). Ac procul dubio multi Italorum antiquam morum integritatem Ser a e-

mam migrarent, senescentis veluti civitatis venis noIum semper et sanum succum infundebant. Quotus quisque enim eorum est, quibus tum Romanae litterae nomen debebant,

quin aut in Apuliae Pelignorumve montibus aut qualicunque

122. sqq. Hinc et agrestis vitaε simplicitas et rusticationum stu

dium: de quibus es. Hor. Sat. II, s. 62. sqq. Virg. Ge. II, 458. Prop. II, I9.

197쪽

1M Quaestionum Liber ecundus.

Obscuro patriae angulo penates suos coluerit 3 Adde, quod

sermo Latinus tum demum cullus et expetitus ipse quodammodo argumenta, in quibus xires exerceret, circum Spiciebat. Adde quod integrae vires, quod recens ad litteras tum demum repertus est impetus. Λpud Alexandrinos omnia contra. Deiecta Graecia, eversae civitates, externi reges, Sae id omini. Ea ipsa autem, cui olim Graecia historiae suae famam debuerat, civitatum singularum libera potestas, quam iuuiali in divisae gentes publicarum rerum omnes participes essent, haec ipsa a DToxolua potissima communis perniciei causa. Nam ut alia taceam, perditorum morum pestilentia ne minimum quidem oppidum contagione liberum reliquerat. ix Aetoliae pastores simplices remanserant, Sed qui nuu- quam humaniorem cultum assectassent. Tum vero intestinae turbae et crudelia bella, cum omnes civitates pariter in medio p0ailae essent, nulli pepercerant. Ubique terror et fuga et tumultus, ubique urbium et agrorum Vastitas, miseria ubique cf. instar omnium Dro1sen. de Alex. successoribus

IlI, 3. init. p. 422. . Quid mirum, quod tam diris temporibus simul cum morum disciplina etiam sermonis Graeci pura facili late perdita Athenis mediis Attice loqui obliti sunt CI. Bernii. hist. litt. Graeco. Ι. p. 353. sqq. coli. p. 290. Iam vero in illa immani calamitate unicum Musarum refugium, mox orbis cultioris vertex, Alexandria caput populi barbari, abiecti, infamis cf. ad Prop. III, II, 39. sqq. Interpp. ad Theocr. Adoniag. 50. Iuven. Sat. IX, 84. XV, 46. Bernhard F. I. l. p. 350. . Ipsa Nilolica turba sentinae ex omnibus populis et civitatibus haustae congluvies Polyb. XXXIV, 14.

Drumann. de rebus Ptolemaeorum. BernhardΥ. I. l. p. 352. . Vel optimi viri, et litterarum quod supererat Verum decus, patria tamen profugi illic exulabant. Nec quidquam in eo exilio inFenerunt, quo poetarum ingenia excitari, ali, incendi 50lent. An tu mihi aulae regiae splendidam magnificentiam commemoras quae vero pulchri sensu et tenero Graecarum Venerum quasi sore exuta semper frigebit. An templorum maiestatem et solemnes in deorum honorem cultus institutos et pompas quae sine vera immortalium fide et religione inania sunt omnia. An studium regum bene olorum, hercle, et qui de bonis artibus immortaliter meriti sinit At absurda adulatio surgentes spiritus pressit, neque honor a regibus utique doctrinae habitus eatenus saltem valuit, ut castrensia ioca et ludibria semper arceret cf. Athen. XI. p. 493. D. Sqq. Diog. Laert. II, III. HeFnii opusco. I. p. 89.). Ne multa, saeculi vitia potentium decretis aut munificentia nunquam emendabuntur, nec unquam regalibus impensis collectae PI

198쪽

Capnt VII. 'De imitatione poetarum AIexandrinorum. 189

viae aquae vivum iugis fontis gurgitem praestabunt. Quare

non est quod miremur, si iidem Iiri, qu0rum Iaborem in- , defessum et immensam doctrinam omnis aetas admirata est, in poematis nihil aliud quam suum Saeculum expresserant. Itaque GaIlimachus, qui iure instar omnium eius aetatis poetarum Saepe nominatur, in plerisque eorum carminum, quae nunc quidem comparent, Versificatur p0tius Iidetur quam

poeta. Nam quidquid intento labore et sedulo studio effici potest, illud quidem praestitit; numeri enim molliter properantes nunquam nec fragore nec hiatu aures laedunt; rhetoricis flosculis callide dispositis variegata oratio et perpolita

rarioris doctrinae emblematis plus quam Tulgare sapientibus placere studet. Sed cum in argumentis circa externas semper rerum species haerens nunquam in ipsum pectus descendat: nec affectibus percellit legentes nec dulcioribus sensibus delinit, et dum versuum tinnitus auribus excipimus, nullos in animum aculeos admittimus. Quocirca hJmnorum praesertim sp endidum illud frigus intuentibus nimis etiam benignum Ovidii iudicium videatur, qui Amorr. I, 15, 13. :

Battiades, ait, toto semper cantabitur Orbe pluamvis ingenio non vatet, στ te vate .

Nam cum eam supra viderimus inveniendi et eloquendi cognationem, ut ipsa demum argumenti ubertas orationem tollere et pennas ei addere posset, hac ille felicitate destitutus et

circa singula anxius, fortiter assurgere Feretur, humi semper iacet et unus omnium maxime απτωτου appellatione dignus

cf. Longin. 33, 6. Spatiling. ad Quintil. X, 1, 59.), nunquam probabilem illam dicendi mediocritatem superat, quam solam Apollonio laudem Quintilianus concedit X, I, 54. .

Quod autem circa externas rerum species et veluti umbras eum haerere diximus, hoc ideo aperte elocutioni nocet, quod cum flosculis et asseclato cultu inania exornat argumenta et tanquam gravissimas res Venditat, absurda nascitur rerum atque Verborum repugnantia. Hoc vero κακόζύλον ita omnia eius carmina occupat, ut, cum iis dicendi figuris, quae in repetitione Verborum Versantur, per Singulos paene Versus utatur, iure dubites, quom0do earundem semper Focum repercussum ad taedium usque sonitum cum brevitatis studio, quo idem Callimachus iactare Se solet, reste comp0nas.

Nam ut uno pro millibus exemplo destingar, quod tantum est auri pretium,' ut in Deli honorem Hymn. in Delum v. 260. quinque versibus aurea omnia in ea insula facta esse praedicet:

199쪽

Cui geminos Iocos duos cl. Ηγmn. Apoll. 32. et Dian. II 0., ubi tanquam primas laudes aureum omnem Apollinis et Dianae apparatum recen Set. Quanto rectius Propertius in corruptorem illum generis humani invectus:

Auro pulsa fides, auro venalia iura, Aurum lex sequitur, mox Sine lege pudor.

Hic enim repetitionem postulat argumenti gravitas, illic vana omnia verba et splendor inanis. Talibus igitur si ineptam insularum terrarumque fugam Η. Del. v. 70 - I90.) et Apollinis per 70 versus vicies quinquies repelitum nomen addideris Η. Apoll. I-70.), vix est, quod Lucianum reda guamus, qui de scribenda historia p. 3TI.: OLν ορρς τέ xia 'Oμηρος ώς φιεγαλοφρcυν ποιM' καίτοι ποιUTῆς ων παρα9εi τον Tανταλον κῶ τον 'Ιξίονα κH Tίτυον κει

ιαχος ελεγεν, ποσοις αν οἴει το υδ υρ &χθι προς τολος του Taντο λου ξγαγεν - εἶτα ποσοις αν ' ίονα ἐκυλμσεν; Cf. Suid. v. Σε ριανος. Sed quid istuc est rei Num comparationem Properiti et Callimachi instituentes iam Paene, quam non sint Similes, demonstrare velle videamur Aa mendacii reum agentes poetam Umbrum, magistros quihus ipse gloriatur invito eripiamus Quid ' non iniqui iudices risum prudentibus debere Tidemur, cum adversa habeamus tot et tanta antiquitatis testimonia' Nam ut circumspectum inprimis et acrem pulchri aestimatorem Quintilianum audiamus, hic Inst. Or. X, I, 58.: o Tunc , ait, is et elegiam acabit in manus sumere, cuius princeps habetur Callimachus; secundas consessione plurimorum Philetas occupavit', et assentientes habet Teleres, quotquot elegiarum nuctores commemorarunt, omnes, Si quidem ubicunque principes eius generis recensentur, nunquam hos duumxiros omissos esse video, cum tamen et Callinus et Μimnermna

primi elegiae conditores, et qui florentibus rebus Graecis 8sripserunt, saepius taceantur. Plerique vero Callimacho primas deserre ultro partes non dubitant. Nam Ovidius Amorr. III, 350.: se Sit tibi', inquit, o Callimachi, sit Coi nota poetae Μusa , idemque Rem. Αm. F. 760.:

Cul Iim ne hvm fugito, non est inimicus Amori, Et eum Callimacho tu quoque, Coe, nocea -

200쪽

Caput VII. Do imitatione poetarum Mexandrinorum. 191 quibus Iocis add. Tristi. I, 6. init. II, 367. et quos supra citavimus versus I, I 5, 13. Sq. Bis igitur cum instar omnium hos duos solos appellet, commune doctorum iudicium sequutus

est. Nam cum Ovidio totus facit Propertius III, I, I. 3, b2. lIV, 6, 3. sqq. III, 9, 44. II, 34, 31. et Statius Silvv. I, l2, 2b2.: is Hunc ipse Coo plaudente Philetas Callima ch usque Umbroque Propertius antro Ambissent laudaret diem. Nam Ρroclus quoque quamvis antiquioribus illis non omissis, his tamen suam principatus partem de industria vin- Idicat, siquidem in Phot. Bibl. p. 3I9. h. : Ἀριστευσαι, ait, et J φιετρέω elegos inteli.) Καλλινον τε τὸν Ἐφεσιον κoiantis ινερsιον τῖν Koλoch υνιον, αλλα κH τῖν του Tηλεφου Φιληταν τὸν KHον κῶ Καλλίφιαχον τὸν Βαττου. Unde Grammaticus Biblioth. Coislin. p. 597.: Ἐλεγειοπο ητο ἐδ, Καλλῖνος, Μίανερ/ιος, Φιλλητας, Καλλίφιαχος, et Taetz. Schol. ad LIcophr. Vol. I. p. 2bT.: 'Eλεγεαὐν δε ποιηταί Καλλίφιαχος, Μ4ινερμος, Φιλητας. Quid Theocritus,

sive quicunque Θαλυσια scripsit agrestis Musae auctor Suavissimus' stui sum ne comparare quidem se Philetae audeat, etiamsi aliquantum laudis modestiae Firi dandum esse confiteamur, tamen qui a tanto poeta tam urbana laude extollatur, nonne ipsum egregium fuisse iure solligimus Nam x. 37.:

Eundem vero Philetam si inferiorem etiam Callimacho pluria morum sententia fuisse intelligimus, illum profecto Callimachum, cuius ex hJmnis nobis apud animum fingimus imaginem, honoribus antiquorum consensu ultro ei delatis indignissimum fuisse haud dubie pronuntiamus. Atqui veteres omnes tantum auctoritati Aristarchi et Aristophanis tribuisse, si tamen ab his in ordinem receptos elegographos nostros vere perhibetur cf. Ruhnken. liis t. crit. Drr. Graeco. ad Rutil. p. XCVI. sqq. , ut, quod illis grammaticis placuisset, ipsi non modo culpare non auderent, sed ut Iiri ceteroquin acutissimi et qui suis quam aliorum oculis plus confidere semper consuessent, in his duobus de industria caecutientes immeritas Iaudes uno ore recantarent: sic qui existimaverit me quidem iudice nisi arrogantissimus, satis tamen inconsultus prudenti

bus debet videri. Quem errorem vix effugit Helcherius de Apollonio p. 38. et HeFnius Dpus es. T. I. p. I 04. , quanquam hic ipse aliquatenus sibi repugnat cf. prael. ad Virg. Aen. ed. II. p. 43. apud Hagn T. II. p. 26. sqq. . Multo vero groius pecca it vir doctus in Accessionibus ad Sulgeri

SEARCH

MENU NAVIGATION