Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

221쪽

uuaestionum Liber tertina . MuItaque dat talis surti praeeepta docetque, Pua nuptae possint sultere ab arte virum; Me fuit hoe itii fraudi, legiturque Tibullus Et placet, et iam te principe Notus erat.

Iam vero de Propertio haec addit:

Invenies eadem blandi praecepta Properti, Districtus minima Nec tamen ille nota.

Talia igitur praecepta, quoniam nulla in Propertii libris, qui quidem nunc extant, usquam in eniantur, ut plurima deperdita sint, colligit. Verum accuratius Ovidii locum considerantibus nihil aliud poetam Telle apparebit, nisi ut, quo facilius lasciva sua carmina excuset, in omnibus vel severissimis epicorum et tragicorum poetarum operibus mulla occurrere doceat, quibus, si qua puella Voluerit, alere possit impudicitiam. Neque tamen idcirco quemquam aut Homerum patrem aut sanctum Menandrum perditorum morum accusaturum esse. Hoc idem in ipsis amatorii carminis auctoribus valere docet, singulosque deinceps, qui ante suam aetatem hoc genere laudem asseculi Sint, enumerat. Longius in exponendis Τibulli scriptis commoratur, ut qui suo generi proximus diseriis verbis passim praecepta dederit, quibus nupta fallere possit virum. Pausis absolIit Propertium, in quo eadem inveniri praecepta ait. Quid igitur 3 Nonne omnia Properiti volumina, in quae iis abuti Velit mulier nupta, talia continere praecepta dicamus t Quid enim de praetore dicam I, 8. , quem ut st0lidum pleno Fellere pecus finiathia carpere iubetur II, I 6. , quid de elusis custodibus II, 23, 4. , quid de Crnilii a fune in amantis amplexus furtim delapsa II, 7, IT.), de mille excubiis. et liminibus frustra obsignatis IV, 1, 146.)8 Nonne talia exempla efficaciora sunt praeceptis, quae doctae expositionis traduntur ambitu, praesertim cum suo exemplo similes amantes docere se velle Ρro

peritus toties profiteatur Cf. L. II. Cap. IV. adde El. ΙΙΙ, 3, 47. sqq. . At ne vera quidem, quae ratione et xia exponuntur, praecepta desunt. Adspice modo, sis, doctam iIIam lenam, quae El. IV, 5, 2I - 60. omnes fallaces istas artes in compendium redactas de pulpito quasi prodocet, non vagarum solum puellarum Sectatoribus, Verum etiam maritis nocitura. Quae si ipse Propertius multum abest ut probet: nihil hoc ad rem. Nam hoc illud est, quod Ovidius dicere voluit, ex scriptis salso mentem poetae diiudicari. Egregie autem iterum hic hallucinatur Nobbius l. l. p. 39. , qui ut Lachmannum refutet, eorrupto utitur El. II, 34, 83. testimonio. Illic enim Propertius non de se loquitur, sed de

222쪽

Caput I. De integritato operum Propertianorum.

Virgilio, nec amoris praecepta commemorat, sed agriculturae. Nam

Tu eanis, inquit, Aseraei veteriS Praecepta Poetae, .stuo seges in campo, spo viret uva iugo.

Novum argumentum Laelimannus ta Fulgentii grammatici lies limonio repetit, qui in libello de prisco sermone n. 34. lsub V. Dividia 'ersum nubet, quem nostra exemplaria nou

agnossunt: Disidias mentis conficit omnis amor.

Sed Fulgentii auctoritati quantum tribuendum sit, hoc docet, qu0d S. F. satillare n. 22., erba haec: is Catillata geris vadimonia, publicum prostibulum quae manifesto alius Ssri-yt0ris sunt, eidem assignat Propertio. Neque pluris faciendus est Servii locus, quem cum ad Virg. EcI. V, 21. Ferba haec: is testes sunt sidera nobis A ut Propertiana citat, memoria paululum lapsum El. II, 9, 41. ante oculos habuisse patet. Servius enim, si modo Servii sunt verba nec receniissimi interpolat0ris, quae in optimis membranis non compareant: is igitur, qui Servii nomine venit interpres Virgilianus, quam ipse suae memoriae fidem habeat, confitetur ad Ue0rg. I, I9.: is uncique puer monstruior aratri ubi: Alii, inquit, Τriptolemum, alii Osirin volunt, quyd magis erum est, ut dicit Propertius vel Tibullus. Tibulli enim Iocuae El. I, 7, 29. intelligendum esse ipse Lachmaunus xidit. Istis igitur causis antiqua Propertii exemplaria plura continuisse carmina, quam quae ad n0stra temp0ra Periiuuerint, nequaquam e incitur.

. . ' a .

De perturbato libri secundi statu.

Maiores utique turbas movet notus ille locus Properiit, ΙΙ, 1.3, 25. , qu0 pro gravissimo sententiae suae firmamento Laclimannus p. XXII. iure utitur:

Sat mea, sat magna est, si tres sint pompa libeιΙi,' tuos ego Persephonae mataima dona seram.

Quem Versum, quamquam libro tertio aut absoluto aut certe scribi coepto compositum se esse ipse testatur, in libro secundo inveniri, quis est quin iure miratus sit Itaque alii locum sanum coniecturis tentarunt, et Heliasius quidem audacissimo sonatu satis elumbem versum procudit: Magna satis, duo tresva mei sint pompa libeIli -

223쪽

uuaestionum Liber tertius.

aliis, ut Broukliusio et Burmanno ex libro di tio ista hne

iracta visa sunt: alii cautiores interpretationibus subvenire

instituerunt. Etenim Vulpius non Propertii, sed Mimnermi, Callimachi, Philetae libellos intelligi voluit, cui inconcinnae interpretationi quod ipse Burmannus postea obsecutus Sit, Lactim annus iure indignatur. Paldamus autem de Erotico.R0m m. p. II.) uessio quo modo Scaligeri verbis nihil certi hic affirmantis Casligg. in Proper t. p. I92. in Suum usum conversis Propertium id sulum velle ait, ut tantum sibi tem-ydris restet, qu0 possit ires libros somponere; id quod a concitatissimo huius loci assectu et ab inflantis quasi etiam praesentis Iu aeris descriptione alienissimum esse patet. Non enim disserri mortem cupit, sed quandocunque ad enerit v. 17. , tres libros se sequi. Rursus autem in Laelimauni sententiam pedibus transimus, cum absurde poetam

acturum fuisse iudicat, si, id quod Barthius voluit Vit. Prop. p. LXXXIII.), coniunctos cum libros II. et ΙΙΙ. ederet, hoc

carmen, in quo trium librorum mentio aperte fieret, nulla quidem necessitate coactus secundo inseruisset. Sed novum

et plane inauditum Nobbii commentum est l. I. p. 35. sqq. , qui ita equuleo quasi quodam hunc locum distorquet, ut libellis non amplius libellos, tribus non tres significari iubeat. Quamquam libeIlos etiam minoris ambilus libellos appellari, hoc quidem nemo illi eripiet. At si distinctus et definitus numerus adiiciatur, tres libros tria volumina significare sertum est. MAt tres , inquit, is Sunt pauci. Hoc et Vulpius dem0ns traxit ad eum locum et comicorum testimonia identidem demonstrant. Sic Plautus ΜiI. Glor. IV, 2, 26.: tribus verbis; Trin. IV, 2, 121.: te trihus verbis volo. uuasi vero idem esset usus vocis alicuius in certa dicendi formula, qualis sunt illa tria verba, idem omnibus aliis locis. Tribus verbis significari pauca Terba, proverbiali quodam dicendi genere, usus docet sommunis: tribus libris paucos libros, nequaquam docet. At negat ille. Τestem enim satis locupletem in medium prod cit Valerium Catullum. Sed hic quidem circumspectione opus est. duo modo enim Nobbius testibus suis abutatur candidosque veterum scriptorum animos ius yeierare in itos cogat,

iam bis edocti novimus cf. L. I. Cap. V. p. 23. L. III. Cap. I. .

Quid autem hic Catullus I, 5.

Cum ausus es, ait, Corneli, unus natorum Omne aevum tribus e licare chartis.

En igitur iterum illud: η γλωσσ Osuosιοκ -. Etenim in hoo tesilaeonio taxando Scaligeri ad hullo locum adnotata

224쪽

Caput II. De perturbato libri secundi statu. 215

castigg. in Catuli. p. 5.) exeripsisse salis duco. Hic enim: si Dupliciter , inquit, is peccaui docti viri in huius loci enarratioue, primum cum Annales Nepotis intelligunt, quorum cum Grammatici decimum quintum citent, non efficient, id quod Folunt, nempe illud tribus chartis esse breviter, uti ipsi exponunt. Alter error sum tribus chartis, ut iam monui pro breviter accipiunt . At tribus

chartis, quod dixit, paene pueri ipsi explicaverint tribus libris. Ita u. Serenus:

charta.

An senses aliud, quam centesimum tertium librum ludicari uuare doctis viris, qui id proverbia I iter interpretan-iur, per me quidem tacere licet. Haec . Scaliger. Illis vero argumentis, quibus tres istos libellos nisi de tribus carminum voluminibus intelligi non posse efficiatur, si hoc addideris, quod incongrua quaedam in medio libro secundo offendi carmina, negare non possumus es. de Dispositionestu u. L. II. Cap. V. , satis probabilis fieri videtur Lachmanni

coniectura. Αt, ne inconsiderale illi obsequamur, parumper antea dispiciendum erit. Primum enim non tam misera est huius libri conditio, quam Lachmanno videtur. Multis enim Iocis interpretatione subveniri, multis omnem elevari difficultatem, si poematia plura integra quidem per se, Sed ad eandem occasionem ita perlinentia, ut facile in unum ambitum continuarentur, interstilio seiuncta iterum componeremus, L. II. Cap. V. docuimus. Plurimum autem officit coniecturae Lachmanni nexus ille internus nati modo et crescentis, vegeti deinde et stuctuantis, deficientis denique et extincti amoris, quem et uos Lib. I. Cap. extr. exposuisse nobis videmur, et cui tripartitum Toluminum numerum egregie accommodari Pal-

Tu loqueris, cum sis iam noto fabula libr o, Et tua sit toto Cynthia lecta foro.

Quae post duos libros editos prosecto non scripsisset. Quamquam hunc scrupulum ita tollere studet Lachmannus, ut secundum et tertium suae recensionis librum simul editos dicat.

Sed utut est, denuo semper subit et ad defendendam Lachmanui sententiam resurgit cum Xersus iste toties debellatus, tum Fulnera nonnullorum carminum hiantia, quibus nisi se rum et ignem adhibueris, nPyum restare sarciendi remedium confitendum est. Novam iLitur instituere placet Iiam, salebro8am fortasse ipsa noxitate, nec nisi causis antea prudenter

225쪽

Quaestionum Liber tertius.

exploratis ingrediendam, ad cuius finem iam in prooemio

interpretationis Germanicae p. 15. digitum intendimus. Primum enim hoc certum est et extra omnem dubitationis aleam positum, extremum librum non a poeta ipso su- Perstile, Sed opus postumum ab amicis, aut quibus aliis hoc munus obtigerit, in lucem editum esse. In hoc uno s-- gentiunt, qui de ea re dixerunt omnes: Barthius Vit. Prop.

p. LXXXIII. Lachmann. ad EI. V, I. inscrip t. Ρaldam. Epi St. dedicat. in Propert. p. XI., idem de Eroti. Romm. p. 70. n. 99. Hei chert. de Η0stio poeta, n. 5. Etenim tam diver-80rum generum et temporum scripta continet, quam nullus reliquorum, inter quae etiam eae servatae sunt studiorum

primitiae, quas ipsum poetam postea improbasse complures testantur loci cs. Quaesit. L. I. Cap. V. VI. L. II. Cap. II. y. 55. Cap. VII. . Nam, quae Nobbius de quadrisIllabis versuum terminationibus protulit, ut contrarium demonstraret, has meras esse nugas, ex Lib. II. Cap. VI. kkpliis extremissatis apparuerit. Moesto enim et flebili generi longiores

illos exitus perquam accommodatos, narrationibus autem et sedatis expositionibus alienissimos esse, recte iam observavit

PaIdams de Eroti. Romae. p. 69. . luidi quod ante amoris tempora haec condita esse ἐπυλλια aperte declarat posterior Primi carminis pars, quam prooemium suturi operis destinatam supra significa imus p. 55. . . Has enim, quam nequaquam simulata s0llicitudine scriptae priori parti postmodo adiecisse Propertium Lacti mannus recte perspexit ad e. l. , Poeta siclo Horoscopi nomine Felatus ipse pristina sua studia irridens talia profert inde a V. I 35. , quae, quod futurum verbi tempus declarat militiam Veneris patiere - Veneris Pueris hos lis eris - ΕIudet palmas puella - Nil erit

bos - te premet ansa - Illius arbitrio noctemque diemque videbis - Gutta cadet - Nec mille excubiae iuvabunt), omnia vaticinantis modo edita omnes sales omnemque Sanguinem perderent, si principium carminis post initium umoris, aut, id quod maius est, post finem adeo scriptum esse Nobbio concederemus. Quo autem propius huius sarminis scriptio ad tempus, quo Cynthiam cognoverit Propertius, accedat, eo maiorem irrisionis vim esse, eoque facilius . intelligi, cur poeta sub magi istius persona in sua ipsius quodammodo viscera saeFiat patet. Qua Sola causa post reliqua eiusdem generis carmina 2. 4. 9. 10. cf. Cap. V. hoc Romanorum Αἰτίων prooemium compositum esse divinaveris. Sic autem qui coniiciat, recte eum coniicere, Versus huius

elegiae tertius docet, ubi, cum Apollinis Palatini Actiacae Pugnae victoris mentio fiat, ante anni 726. initium, quo de-

226쪽

Caput II. De perturbato libri aeonndi statu. 217mum Phoebi aedes in Palatio dedicata et inaugurata est, haec Scr. ia esse non posse, Cassius Dio docet LIII, 1. Unde simul amorem Cynthiae non ante annum 726. initium cepisse contra Lachmanni rationes Praef. p. XXVI.) novo argumento evincitur. Hoc igitur iam in aprico est, praesertim sum dolatum solum et multis locis minime perpolitum dicendi genus computaveris, librum quartum, utpote qui multa , iuvenilia poetae opera ab ipso improbata et supremae manus lindigentia contineat, post obitum Properiti ab aliis procu

Iam Iero elegiam II, 10. , quod prooemium Lachman- lnus fecit libri sui tertii, non post excussum amorem a. U. 732. init . , sed discidii ipsius tempore anno 729. scriptam 'ieSSe, Supra demonstrasse nobis videmur L. I. Cap. III. VI. Restat autem, ut ne posse quidem eam alio tempore scriptam esse evincamus. Primum enim per esset mire factum, si poeta libro, qui totus usque ad 1inem in celebrandis amorii us suis Fersaretur, praefationis loco carmen praemitteret, quo illis amoribus valediceret: nec rursus, si Lachmanni iuVentum mittimus, aptum erat, uno carmine ex alieno tem pore inculcando reliquorum veluti dramalicam compositionem Perturbare. Omnis autem Iis dirimitur uno eiusdem elegiae

versu, qui facem quasi in his tenebris subministrat, 16.:

Et domus intactae te tremit Arabiae.

Namque de Aelii Galli expeditione hunc locum intelligen-

dum esse, perspicuum. Plinius enim N. H. VI, 32.): is Romana inquit, is arma solus in eam terram adhuc intulit Aelius Gallus, equestri ordine Quoniam vero in ta- jctam dicit Arabiam,' sequiorem quandam expeditionem de qua cf. Plin. N. H. VI, 31. s. D. Suet. Vii. Tiber. s. 9.), quam Τiberius, dum anno V. 734. Orientis res componit et Parthorum signa repetit, minatus, neque tamen aggressus est, intelligere vetamur. Aelii vero illius Galli exercitus, quem Arabiam ineunte a. U. 730., Caesare Augusto, C. Norbano coss. ingressum esse Cassius Dio LIII, 29.) narrat, quamvis et fortitudine et bellandi arte hostibus longe esset superior, tamen persilia Srilaei, Nabataeorum regis, per stre

nos a loca circumductus primo statim mense et aliis calamitatibus et novo morbi genere miserrime VeXatus post atroces clades prorsus periit. Cf. Strabon. XVI, 4. Hinc Dio l. l.): ἐν de ταυτα εγίγνεeto, καὶ alarii τις στρατεία καινV αν Ἐν αμα καὶ τελος επεν. Quomodo igitur, quaero, post illam expeditionem hunc versum . scriptum esse dicamus, quo tantum abest ut Propertius rerum domino adulaturus

227쪽

Quaestionum Liber tertius.

fuerit, ut eum nuperae cladis invisa recordatione egregie Iaesisset. Itaque aut initio expeditionis i. e. anno 730. aut, id quod reliqua temporum ratio iubet cf. L. I. Cap. V. III. VI. , dum bellum molirentur, i. e. anno V. 729. cumpositam eSSehanc elegiam necesse est. Huic interpretationi etiam verbitremendi significatio apiissima, quae in periculo futuro et prope instanti fere propria est. 'Proximi autem Iersus:

Iam Negat Euphrates equitem post terga tueri, Parthorum et Crassos se tonuisse dolet; India quin, Auguste, tuo dat colla triumpho

imprimis nobis favent. Nam si hic quoque de anno 734. cogita eris, quo Ind0rum legali Augustum Antiochiam adiisse traduntur cf. ReFn. ad Virg. Τ. IV. Addend. p. 209. , redditorum a Parthis signorum, quibus tantum Augustus gloria-hatur, quorumque, ubiubi occasio tulerit, poetas meminisse videmus, nullam hic mentionem fieri iure mireris. Rectius igitur haec in universum ad submissionem et debiles Partho-

bitrum intestinarum contentionum sibi expellisse Dio narrat LI, 18. Et revera iam infra Ventidium deiectus erat Oriens Tac. Germ. 37.). Indiae autem numen apud antiquos remotiores omnes et Asiae et Asricae plagas continuisse, praeceteris autem Aethiopes dictos esse Indos, et Hyginus do

demonstra' erunt I. H. Vossius ad Virg. Ge. II, II 6. sqq. et Uunderi. ad Tibull. II, 3, 55. Itaque v. 15. ad eiusdem Aelii Galli expeditionem reserre non dubitamus, quam paulis ante a. 728 29 contra populos supra Aegypti sines habitantes fecerat. Nam Strabo I. I.: τουτον, inquit, AIDον Γαλβον) Irru Dpεν ὁ -εβαστὸς Κωσαρ διαπειρασόιιενον

κDIν Ορcυν TVν τε Teco γλοδυτ ικην τὴν προσεχλὶ τλῆ ΑἰγυRTD . Iam Vero, si iis elegiis, quas discidii tempore scriptas esse constat, decimae et undecimae cf. L. I. Cap. VI: p. 44. Cap. III. p. Ib. sqq.) proxima carmina consideramus: dus decimo interruptam videmus amoris historiam et quasi fabulam, qualem L. I. Cap. VI. constituere auSi sumus, eleg. . autem 9., et ea, quam Scis, 13., qua ipsa istud ulcus v. 25. et 26. continetui, ita laborantem sententiarum nexum idemus, ut nisi seu Gibus atque quadrigis coniunctionem petamus, in altera xv. 41-52., in altera FV. 43 - 58. 'S-suli iudicandi sint panni. De superiore ηero ita rem egit

228쪽

Caput II. Do perturbato libri secundi statu. 219

Lachman s, ut verbum addere longum sit. Nam nnllo modo lyartes coeunt: is Illic enim I. I - 40.) desperat amator, puellae infideli cedit, Cupidines se omnibus spiculis, ut pror- isus pereat, configere iubet; nunc repente solum ac viduo toro victurum se esse promittit Eodem modo novissimos iEl. 13. versus 43-58.), ad priorem eius carminis par ltem prorsus non pertinere, ita nos confidimus L. ΙΙ. Cap. V. demonstravisse, ut tuto ad eam disquisitionem lectorem possimus ablegare. Hanc autem perturbationem cum iam tum animadvertis- Sem, quo tempore de carminum ordine ad certos annorum sues revocando nondum coeperam cogitare, has duas laceras: partes dum comparo et accuratius excutio, non Sine magna mea admiratione vidi, coniunctas integrum et ab omni parte solidum efficere carmen, cuius hoc esset argumentum: Poeta postquam sidera et matutinam pruinam fidei constanter ser j xatae testes advocaFit, in posterum eandem fidem amicae,

quamvis inimicae, praestiturum se promittit. Nihil se optare, nisi ut rivalis' pro conatu abalienandae puellae p0enam subeat. Hoc igitur Iehementer se velle ait, ut, media puella, mortem alterna manu sibi invicem inserant El. 9, 41-52. , quam ut primis annis Subiisset, optat, quo multa profecto dira effugisset 13, 43 - 50.). At hanc serte gratiam, inquit, mihi concedes, ut Veneris exemplo amissum defleas amicum, quamvis nihil lacrimis tuis proiectura v. 51. ad fin.). Verum haec ut per se levia casui fortasse originem ldebere adducamur, tamen si omnia, quae de El. 10. scri- ipti0ne, de alieno El. I 2. argumento, de praepostera libri tertii commemoratione El. 13, 25.), cruce ista interpretum, de postumorum operum editione modo protulimus, haec autem omnia si colligamus, sponte paene BaSci Iideatur con- :iectura, quae omnem hanc litem facile componat. Credo enim eos, quibus edendorum Propertii operum postumorum lsura conligerit, quaecunque indigesta atque per varios codicillos dispersa invenissent, in unum quarti libri volumen coegisse. Hinc eius libri tam varius et paene centoni similis aSpectus. Cum vero quaedam animadvertissent, quae ut aperte ad praeterita amoris tempora pertinerent, ita dicendi genere et materie reliquorum librorum carminibus simillima

essent sid quod de El. IV, S. nequaquam valet), his locum,

quo aptissime collocarentur, quaesiisse. In exemplari autem poetae αυτογραφύ circa sarmen decimum et undecimum spatium offenderunt xacuum, quo temporis intervallum, quod inter utramque libri partem conscribendam intercessisset, significaretur. Huc, quae laceris scidis inscripta parum congrue

229쪽

Quaestionum Liber tΘrtius.

coartaverant, incuIcaFerunt. Hinc quoque fortasse factum, ut in plurimis codicibus sit. s. pr0ximae I 0. adhaeresgeret. Illam enim a principio mutilam esse Lachmanni rationes minime evincunt, qui hic pri0res interpretes adunco nimium naso suspendit. De usu enim particularum adversantium ab initio carminum positarum, quo tu usu definiendo omnis haec lis versatur, cf. L. II. Cap. VI. Alia est ratio El. 34. , quam sint voluminis secundi adiecerunt. Scriptum autem esse hoc carmen paullo ante discidium siFe anno TES. exeuute, V. 91. Sqq. testantur:

Et modo formosa qui multa Lycoride Ga ι Ius

Mortuus inferna vuInera lavit aqua.

Obiit enim Cornelius Gallus Foroiuliensis a. 728. teSle Cass. Dion. LIII, 23. Circa idem autem tempus Virgilium

componenda Aeneide occupatum fuisse sol I. Tv. 61 - 66. docent et alii et Ialtu. introduci. ad Virg. Aen. p. XXV. IX. Ceterum ex hac nostra coniectura simul apparet, Secundum et teritum librum adornatos illos quidem et iam di-ι , gest08 ab ipsis p0eta, nec tamen ex prixalis scriniis Sosius suos aut ΤrJphones nactos esse. Cui, si quid videst, hoc imprimis argumentum faxm, quod primum librum a reliquis Segregatum iam quam unum et absolutum opus C In thiae nomine inscriptum in publicum prodiisse, plurimae ratione Spersuadent. Primum enim, quod et Pald anuis recte obserFat de Eroti. Rominia p. 69. et nos uberius supra persecuti sumus, tantam in eo inVenimus limae sollertiam, quantam tu nullo reliquorum. Deinde Iero poeta ipse apertis illudi didit verbis El. II, 24, I. 2.: γΤu loqueris, eum sis iam noto fabula Iibro, Et tua sit toto Cynthia Ieeta foro 'Cui assentitur adeo eius libri inscriptio, qualis in plerisque codicibus legitur:

et Iemma epigrammatis Martialis XIV, IS9., quod Schneid vino teste, in omnibus libris manu scrip tmlegitur: M o no-B ibi os Ρropertii. Et ipsum illud epigramma hac acceptat sententia multo significantius Cynthiam i ux en ite vel iuven ale Propertii carmen dicit. Id quod recte Ruhnkeuius

et Hassent, ergilius in notis ad e. l. mss. observant. Quodsi

Lachinatiuus ad El. II, 14, 26. ΙΙΙ, 5, 26. ed. Lips.) diserta illa testimonia ita detorquet, ut 3ιονοβιβλον, id quod solum siguificare Poleat, librum singularem significare

230쪽

Caput II. De perturbato libri secundi statu. 221 neget, non is sensisse videtur, se ipsum adversariis tela aptasse, quibus suam de libro secundo dispertiendo coniecturam peterent. Nam eodem hanc litem redire, quo Nob biis omnia, Supra a n0bis resutata, facile est ad perspiciendum. Sed transversum egit Lacti annum falsa alius loci interpre-

Et quoscuruIue meo scripsisti nomine verSus, Ure mihi: Initi es desine habere meas.

Nam meo nomine scriptos idem esse iubet, quod meo nomine inscriptos Iersus: meo numine proprie nihil aliud esse, quam mea causa Vel propter me et innumerabiles alii loci docent et Ciceronis orat. pr0 Rosc. Com. 14., ubi alieno nomine et causa prorsus ut συνωνυs a iuxta po uuntur. Hinc meo nomine scripti versus sunt, quibus ego celebror nomenque meum. Eandem hanc quidem causam fuisse, ut libri vel poemata, quibus amicae celebrarentur, ipsius inscriberentur n0mine, tantum abest ut negemus, ut et Properiti primum librum a poeta superstite editum inde nomen traxisse modo significaverimus, et usum

hunc iam inter Graecos valuisse superiore libro cap. VII. exposuerimus. Sed alia est rei causa, alia verbi significatio. Quare, ut veri non est dissimile, Propertium, si quando ipse scripta sua coniuncta edidisset, Fel postrema reliquorum librorum carmina eodem nomine priori libro subiuncturum fuisse, ita iam factum id esse, illo versu salso colligi existimamus. At ne PorphJrionis quidem Verba, quae, si in praeceptis purae Latinitatis quidquam valeret scholia-Stae auctoritas, Lachmannus fortasse in rem suam adhibere potuisset, aliter explicanda esse censemus, qui Horatii Carm. I, 22, Ii .: is Dum meam canto Lalagen sic interpretatur: si id est, carmen in Lalagen amicam, eius B omine sompositam ' Hoc enim velle ii detur: Horatius Lalagen appellat carmen in honorem amicae Scriptum, quoque eius no men celebretur. Causam enim addit, quod talia carmina ulgo argumenti nomine appellarentur et inscriberentur. si Sic

et liber Lucilii decimus sextus Collyra inscribitur eo, quod de Collyra sua scriptus sit. Potuit enim hic quoque dicere: quod Collyrae nomine scriptus est. Quam Varios enim usus haec dicendi formula recipiat, Q. Memmius docet ap. Suel0n. Vii. Terent. 3. : is uuae domi luserat ipse

Scipio) nomine illius Terentii, in scenain detulit Id.

de illustr. gramm .: Aluos libros Orbilius suppressos redemisse se dixit, vulgandasque curasse nomine auctoris Alia enim prorsus ratio est forinulae sub nomi ue, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION