Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

71쪽

Quaestionum Liber secundum

assedunt, utiIem se praebuit, indicare potius has rationes,

quam nova instituta via Iegentium animos turbare maluimus. Iam ut de inventione ipsa dicamus: elegiacum genus a Propertio recte prae ceteris expetitum esse, ex iis, quae in universum de ingenio poetae et de elegiaci carminis natura disputavimus, necessario paene eIficitur. Elegiis enim gratae illae naturae et humanarum conditionum quodammodo imagunculae commendantur, quas Propertius eximie fovet. His rursus animi inquietudo accommodata, qua ille diutius in una re haerere non potest, sed ab altera ad alteram transcurrens affectuum suorum veluti quaedam vestigia ubique relinquit. In eligendis autem sarminum argumentis, quamvis identidem poetae ingenium cerni paleat, quoniam alia aliis ut accommodatiora sibi praeserat, tamen, ut in rebus humanis, non ubique aut semper disserenita conspicua est, neque securi, ut ait ille, abscissa. Itaque elegiarum omnes species in Properito inveniri supra xidimus, Per quas sum ubique semina ingenii dispersa sint, in aliis eminent, in aliis recedunt. Nam in Ie ibus argumeniis doctrinam explicare aut in placidis lusibus horridam brevitatem affectare, ne fas quidem est, non modo aptum. Itaque noster quoque humilia subtiliter, alta graviter, mediocria temperate dicere didicit. Elegiae autem materiem ex privata potissimum Vita repeti, nec modo hanc describi, sed etiam varios, qui inde in poetae animo nascantur, motus ad consentum revocari vidimus. Hinc sponte iam colligitur, ut argumenta illorum carminum, quo propiora sint veris Fit ne cDnditionibus et ipsa poetae illa quodammodo pr0gnata, essint efficaciora magisque legentibus probentur: son ira ut proxime suasoriis et fictis thesibus accedant, ita saepissime

Vers sanguinis et succo carentia, nisi exiguam ingeniosorum lusuum laudem non mereantur. Quantum enim decursio Ferae pugnae, declamatio umbratilis forensi actioni distat, tantum hoc illo genere inserius. Nam Ieri poetae animus Semper aliquid molitur semperque pronus est ad fingendum, dum occasio adsit; quam in heroico carmine et scenicis fabulis Ionge secus se habere atque in hoc nostro genere videre proclive est. Illic enim poetae mens sedula et generandi cupida rebus disinis humanisque perlustratis, tota in materiem Sive novam et a se comparatam sive antiquis fabulis praeformatam quodammodo demittitur et dum innatam vim in alieno argumento formando domandisque veluti reluctantibus rebus exercet, imaginum, ut ita dicam, praegnans et gra i- dum pectus exonerat. Hic igitur poeta cum argumenta Iongius saepe repetet, tum vel inventione praeteritam aetatem

72쪽

Caput IV. Do inventione Propertii.

iaeitatus, semper aliquid Iaudis assequetur. Id quod a Propertio lactum est in iis carminibus, quae epico generi proxima sunt libri IV, I, I - 72. 2. 4. 9. 10. Contra in angusto elegorum spatio occasio non anxie quaerenda ultro se illi offerat oportet, praesertim ubi res ipsa, quam occaSionem diximus, affectuum inde nascentium pondere Superatur. Hi animi motus quo veriores sunt, eo magis probantur. Fingere enim causas sterilis, quamvis contra videatur quibusdam, erit ingenii. Namque cui vita quotidiana nihil praebeat, quod terrestri saece purgatum cedro dignum expoliat, is nisi prorsus miser, certe poeta non est. Frustra enim cum tarda sit natura et hebetes oculi, vitam et conditiones accusat, quasi coloribus careant. Nec enim aut surdus audit, aut caecus videt. Allectus vero et pugnantium cupiditatuae certamina, in quibus II rici carminis summa versatur, fingere, non modo poetae, sed ne simplicis quidem hominis est, ne dicam, sani. Pectus enim unum est domicilium et sedes scintillae illius homini divinitus immissae, quod ingenium vocamus. Hic quae Fere Sunt, dummodo ipse, quem fingimus, sit poeta, etiam vera sint, et nullius rei additione pulchra et poetica, necesse est. Hic igitur incorruptus motuum illorum fons, quos IFrisus poeta et elegorum scriptor integros in carmine ponit. Quos qui non sensit, invenire nullo pacto potest, nec usquam cognati sensus expers imitatio magis frigeat, quam in hoc genere. Unde egregium illud Horatianum de Pindari sectatoribus iudicium. Hinc veras elegias esse eas, quas poeta ipsius vitae causis et

occasione certa motus et in carmina actus scripserit, apparet: quanquam fuerunt, quos totum hoc genus, quamvis Goethii summi auctoritate tutum, superbe sontemnere non puderet. Has autem oscasiones parvas Saepenumero eSSe,

et quae nisi ipsi poetae aut pulchri aestimatori minimi mo menti videantur visumque fugiant, ex modo dictis sponte sequitur. Purgat tamen eas poeta, ingenio alit, in maius auget. Unde ipse Propertius:

Non haee Iliope, non hare nidi eantat Apollor Ingenium nobis ipsa pue ιι a facit.

Et mox singulis, quibus in carmina accendatur, rebus reIatis:

Seu quidquid feeit, sive est quodeunquo locuta, maxima de nihilo nascitur historia.

Neque ut talia argumenta inveniamus, longius quaerendum est. Pertinent enim eo El. I, 2. 3. S. II. 15. IT. I S. II, 3. 5. 7. 8. 9. I 0. II. 14. Ib. 16. II. I9. 20. 21. 26. 28. 29.

73쪽

Qnaestionnm Liber secundus.

30. 31. 33. III, 3. 6.8. 10. 15. IB. 20. 2I. 24. 25. IV, 7. S. et, ubi causa non ab amica ipsa Fenit, I, 4-7. 9. 10. 12.I3. 2I. 22. II, I. 34. 4. III, 7. I 2. 18. 22. 23. IV, 6., quanquam hoc ut eiusdem libri II. altioris iam spiritus. Atque ita Propertius in veris vitae rationibus haeret, ut haud dubie Vitam ex ipsis carminibus refingere et ad sobrium examen sine audaciae crimine revocare nobis contigerit. Quod in Ovidio illo et fabulosa Corinna vix cuiquam liceat. Quanquam etiam Propertius quaedam habet, in quibus parva historiae illius semina paene delitescant, nec nisi amicae vel sodalis appellatione, qua epistolae similis forma efficitur, certam fuisse carminis originem significetur. Sic Ι, I 4. 19.20. II, 6. 18. 22. 24. 32. III, 9. Quibus magis etiam communis videtur παρακλαυσίθυρον Ι, IG.; CFnthiae Iaudes II, 2. 13. 25.; amandi in compendium redacta doctrina ΙΙ,4.;

Cupidinis pueri imago II, I 2. in qua iure quodam quis coniecturalis causae a Quintiliano Inst. Or. II, 4, 26. commemoratae meminerit: is Quid ita crederetur Cupido puer, ac volucer et sagittis ac face armatus ); amantium servitus II, 13.; eiusdem libri sarm. 27. , ubi solis amantibus horam m0rtis certam esse prodocet; immortalitas poetarum III, I.;

dulcis inertia III, 5.; mulierum imperium III, II.; a arilia puellarum ibid. 13.; Spartanorum ludorum laudes ibid. I 4. El. ΙΙΙ, II., ubi Bacchi opem implorat; incontinentia mulierum ΙΙΙ, 19. El. IV, 1, 71. ad fin. , ubi priora Sua studia irridet; lena IV, 5. Cui rationi paullo diversa, ubi

totis libris praefatus de Titae suae carminumque ratione generatim exponit Ι, I. II, 1. III, I. His enim, ut Fidetur, assoluti libri ipsi occasio fuerunt. Nec tamen aut haec, quibus laxiora cum poetae satis incula, aut carmen illud IV, 3. , ubi siclis nominibus veros homines velat, ob id ipsum commenticia habere fundumque, ut quidam Toluerunt, heroidum

Ovidianarum existimare reliquorum carminum consormatis permittit. Sed utique causas carminum perturbationes asimi ipsis causis excitatae premunt. Has enim demum turbas, dolores, gaudia, spes, timores, am0res, odia, iras, cupidines, dum urgente animi sollicitudine veluti largo sumine effusa eloquendi luminibus temperat, Tersuum numeris adstringit, compositionis arte in fines iustos coercet, sarmen nascitur vere elegiacum. Haec igitur cum causis, quibus poeticus ille furor cietur, vera Sunt elegiae argumenta, nec no S praeterea aliud ullum si diis placet - consilium noFimuS, nisi forte quis occasionem c0nsilium dicere malit. Iam Vero,

quid ex illis argumentis Propertius polissimum expetixerit et

quatenus pertracta erit, Fideamus.

74쪽

Capnt IV. Da inventione Propertii.

Amoribus inre prImns locus. In hIs enim destriuendis

poeta summus artifex. Cupidus autem est et ardens,

nec tamen illa cupiditas libidinosa aut turpitudini obnoxia, nec iure hoc nomine a Dissenio spraes. ad Tib. p. LII.) Propertius

cum Ovidio comparatur. Quamvis enim non ut Tibullus placidam quietem amore quaerat, - ne tamen hoc nusquam Properitum facere credas, cf. El. I, 4. II, 7. I, 14. exit., quarum extremam vere Tibullianam dicas - at neque obscena ioca admittit, nec crudam Voluptatem expetit, sed his omnia maiora habet animi cultum, ingenii artes atque adeo morum nisi simplicitatem, quae tunc omnino nulla fuit, humanitatem tamen et naturalem quandam bonitatem. Cf. El.

I, 4, II. et egregius locus II, 3, 9. sqq. Add. II, 13, s. sqq. et rursus de moribus II, 22, 14. 27. Nec profecto vilis erat aut non amabilis CFnthia, quam

talis poeta ita amare posset, suiusque mortuae tam piam memoriam in posteritatem propagaret. Atqui Fere eum et toto pectore et intimis animi sensibus amasse ne ipsum toties attestantem in partes adhibeam neve ad quinquennale illud serxilium toties iactatum provocem, quid Verus amor esset et coelestia animorum simul corporumque vincula non ignorasse eum atque adeo melius tenuisse, quam haud scio an ullus

veterum poetarum, iam dolores illi dulces gaudio summo mixti declaraverint, quorum in Ovidio ne Testigium quidem, in Catullo saniore utique ab hac parte rudia tantum quaedam initia ses. Catull. 68, 18. is Venus, quae dulcem suris miscet amaritiem cf. 64, 95.), Propertius adeo, quoniam Romanus sermo verbo caret, quo affectus ille mixtus die Helim ut h) significetur, ipsa hac voce od olo res' utitur, ut I, lo, I 3., qui Iocus male idcirco ab interpretibus ac- sepius est, quam is paulo antea dixisset: istum te complexa mori entem, Galle, puella vidimus. A CI. iterum I, 3, 15. M idi ego te toto vinctum Ianguescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus et supere optatis animam deponere Iabris'; quibus adde egregium locum II, 15, 52. 1in. et cave tangas ibidem v. 35., ubi frustra suerunt, qui dolores in salo res mularent. Neque igitur mirandum, quod inter media amorum gaudia interdum mortis memoria intex,

qui locus ab interpretibus parum intellectus dilacerandi earminis causam dedit. Unius autem dominae fidelem amorem non solum ipse toties prae se fert, sed hunc potius, quam vilium puellarum desultorios affectus poetae animo fiscommodatum fuisse, ea ipsa carmina docent II, 22, 23. , ubi satorum duritie adius, alia via instituta dolorem consolari

75쪽

Quaestionum Liber a undas.

sindet. Bio enim ex subtilibns illis argumentationibus, quibus novam rationem amicis probare Tult, lacile apparet, quam parum serio mens ei dedita suerit. Neque enim diu sustinuit, cum contra in CFnthiae amore totus sit. Prae hoc omnia

sordere sibi ait Ι, I 4, 23. II, I 4, 23. III, 2, II. , sine hoc vitam indignam I, I 4, 15. , nec maiora se expetere huic vitae solum aptum I, 6, 24. ΙΙΙ, 4. fin. II, I, 45.; fortius etiam II, 7, 14. I, 7, 5. sqq.). Neque nos ipsam istam nequitiam, cui tota amantis anima tradita est I, 6, 25. II, 34,

19. sqq.), Se era fronte improbemus. Nam, qui semel seriam vitae rationem suam professus est, hunc, si sortiter eam teneat neque in medio itinere dubius subsistat, iniuria vituperes. Atqui Propertius haec privatae vitae gaudia ut iur- harum publicarum requiem et saeculi medicinam laudat et aliis probare studet. Hinc El. II, 15, 40. sqq. .

Puntem si euneti vellent decurrere vitam, Et pressi multo membra iacere meo INon serrum erudele esset neque bellica navis, Nec nostra Actiacum verreret OSSG mare.

Itaque omnia paene, vel quae primo inspicienti maxime aliena videantur argumenta, ad hunc unum amorem refert es. II, 31. III, 7. sn. ibid. II. III, 4. fin. , hic color perpetuus, quo animi veluti picturae circumlitae videantur, huc unumquodque sarmen in orbem redit, ut vere dicas: Cynthin prima fuit, Cynthia finia erit. Hactenus autem ne duris quidem Catonibus notandus. Quid enim iniimo et fido amore, quid perpetuo animorum som mersio aut amabilius, aut pulchrius, aui earmine dignius Cum vero cupidius exardescit voluptas, tum non de pulpito mores pro docere poetae esse memento; nam et formae Sua

Iaus est; est etiam divinus quidam voluptatis ardor I, I 0, d. Fqq. I, I 3, I b. sqq. II, 29, 15. sqq. II, Ib, I - 30.);

formae autem admiratorem esse quis hominem, quis Poetam, quis Propertium Tetet At, quanquam praeceptor bonorum morum poeta esSe non debet, perdere tamen eum mores nefas. Omne enim inhonestum turpe et poesi contrarium. Audio. Neque vero Properitus ut Ovidius libidinis pruritus Per omnes numeros et modos damnosa industria prosequitur, aut artificiose quaesita nequitia contrectat. Sic enim, quae in unum veluti amoris corpus coniuncta grata apparent, dis-Besare et singula sobrie percensere, hic non amor est, Sed erudelitas, quae in amoris viscera saevit, et cum se Solum et libidinem non amicam spectet et amet, masturbanti Potius, nisi rudeat, talem hominem quam amanti comparaFeris

76쪽

Caput Iv. Do laventione Properui.

cy. instar omnium spurcissimum carmen Ovidii Amorr. III, 7.). Contra Propertius integras ubique ponit et quasi vivas amoris imagines et tacenda pudico amictu velat cf. EI. I, 4, I 4. I, I 3, I 8. I, 3, II - 30.). Neque igitur in turpitudinem explicandus I, 3, 16.), aut has excusanda vulgata lectio

El. ΙΙΙ, I 0. extrem. Puerorum autem amorem, Romanis institutis ne excusandum quidem, nunquam carmine persequitur, semel bisve transeundo tantum commemorat, Sicut El. I, 20., quam tamen. Hylae fabula, qua suavis amicitiae potius quam libidinis vincula describuntur, totam paene occupat, et El. II, 4, II., ubi dum fatorum duritiem aegre fert, duorum malorum Ie- ius puerum quam puellam iudicat.

Non minus vero quam in amore in ceteris, quae sum illo necessario coniunctae sunt, animi perturbationibus vehemens; nam et dolor acerbus et vere flebilis, et gaudium exultans, quorum illum per omnia carmina dispersum, hoo in triumphis amatoriis maxime splendescens invenimus. Simplicitatis autem amor morumque in legritas in qua cf.

EI. I, 2. I, II. II, 6, 25. sqq. II, IS, 23. sqq. II, 25,

25. sqq. tenerrimis sensibus orationem illic praesertim implet, ubi corruptas suae aetatis consuetudines cum simplici naturae cultu comparat, ut Ι, 2, 9. sq. Ι, I 4. luit. II, I9., qua rusticationis gaudia innocentia describit. Has autem imagunculas nescio qua desiderii dulcis aura asilatas, quibus ingenua naturae pulchritudo ita commendatur, ut amissa generis humani integritas modo tacite defieri videatur, modo apertius argui, cum apud veteres rarissime inveniri multi recte animadverterint, inter quos nunc instar omnium Behkerum

nomino Charicl. I. p. 219, 11.): Propertius ubi illud attigit,

nostris sentiendi rationibus proxime accedit. Cf. praeter Iocos modo allatos, quorum causa aperta est, El. I, I 4,I - 6. I, 20, 38. Suavior eliaci cum priscorum hominum frugalitatem praeleritam ita dolet, ut antiquum vix eredas hominem. Cf. II, I 6, 19. I, 2, I 5., prae ceteris autem III, I 3, 25. sqq. Nec tamen aut frigidam contemptionem ignorat, ubi indignae amore suo puellae valedicit II, II. III, 24. 25. , aut odio aeri parcit, ubi in perverSum saec Ium invehendum sibi est, ut III, 13. II, 6, 19. sqq. ibid. 35. sqq. II, I 6, 5. sqq. Satirae vero non imparem auctorem dicas, si memineris, quantis salibus bile mixtis lenam istam perfricet IV, 5.) aut volsum nepotem cum amica mascula IV, 8, IT - 20.). Tum vero etiam ira ita exardescit, ut adversario mortem minitetur II, 8, 25 - 28. . Rursus sese attollit et vatis divini instar ab avaritia rebus Romanis i

77쪽

Quaestionnm Liber aeeundus.

teritnm venturum praenuntiat III, I s. sq. , non falsns eventu augur. Nihilo tamen secius Romani populi et Romanae civitatis admirator summus III, 22, II. sqq. III, II, 59. sqq. IV. I, 4b. sqq. III, 3, 5 -II. , quam a tam parvis principiis in augustam illam maiestatem non sine diis crevisse

III, II, 65. . Neque igitur sterilem poesi agrum nec superis ingratum opus futurum esse existimat, si a primordiis hane tantae Urbis historiam earmine prosequatur IV, I, lib.). Hinc Augusti rerum restitutoris debitae laudes es. II, I 0, .

15. sqq. II, l6, 4 I. sqq. III, 4. III, s. sn. IV, I, 46. IV, s.

add. Quaestionn. L. I. e. 5. sn.), hinc indignatio adversus reginam barbaram, foedum Romae iugum imponere frustra eo natam sta. III, II. IV, 6, 2I. . Nusquam vero vilis adulator. Nam et is civilia busta Philippos libere dolet II, I, 27.), nec ab Actiacae pugnae commemoratione candida dicendi simplicitas abest II, I 5, 45.), et Pompeii moriem perpetuam nominis Romani nolam suturam esse praedicat III, II, 36. , nec eum, qui a partibus Octaviano contrariis steterat, GaIlum epitaphii honore carere vult cl. El. I, 21. . Hac

eum simplicitate artissime cognata videtur esse propriae Iirtutis conscientia, quae quam is falso pudore non celata

cf. I, 7, 21 - 24. III, I. III, 2. IV, I, 63-66. aliorum tamen bene promerilis nequaquam officit cl. II, 25, 4. II, 34. s. sn.). Raro Tibulli more affectibus remissis placidam tranquilli gaudii quietem describit, ut eum puellae diem natalem carmine gratulatur III, 10., aut lente iocatur, ut III, 23., ubi tabulas suas perditas queritur, raro eliam minuta SD-Iertia ratiunculas subducit, nisi cum destitutum unius amoris iter vanis argumentis excusare frustra studet II, 22. 23. 24.), irrisor, puto, magis sui quam irridendus. Eadem porro, qua in suis, in alienis asseelibus descri-hendis arte utitur. uno in genere nobile exemplum Ta peiae furor IV, 4, I9 - 88. . Nec spernendum breve sed sensuum plenum sarmen I, 2I., ubi Gallus moribundus extrema verba fugienti commilitoni mandat, quae sorori nuntiet. Utque in his tragicum paene παθος conformationis,q. d. , fgura dominatur quod rectius argumenti genus existimaveris): sic composita magis oratione ηθος mon minus feliciter ei cedit, unde El. IV, II., qua in Corneliae persona matronae Romanae et dignitatis muliebris velut exemplar proponitur, regis am elegiarum appellare iam as Sueverunt. Cuius quodammodo παρφθίαν damnosam lenae orationem dixeris, qua perversi Fetulae mores non minus luculenter

exprimuntur IV, b, 2I - 60. . Lentus rursus, quam is et

78쪽

Ipsum sicut superiora illa fiebile argumentum, c3nthiae s sutidum nostem poetae visae querimonia IV, 7. : Arethusae autem fides et absentis coniugis curae IV, 3. puellaribus

vere nec tamen matrona nobili Indignis verbis significantur.

Nec denique hic non commemoranda Cynthiae post breve discidium redintegrata gratia, in qua ipsius mulieris orationa et ad levitatem animi et ad illam, de qua dixissius, naturalem bonitatem illustrandam egregie utitur. Sed in universum ita in descriptionibus versari

amat, ut rerum formas et certos Status per omnes numeros persecutus veluti imaginem oculis subiicere et in rem praesentem Iectores perducere Videatur; quod genus φαντασίας Graeci appellant, visiones Latine interpretati sunt. Longe diversum id a Tibulli ratione cf. Dissen. p. LXXXIV. ,

apud quem eius usus nulla vestigia. Huc vero ex Propertio pertinet Cynthiae dormientis suavis imagunculta. I, 3. init..HFlas aquam hauriens I, 20, 35. sqq. , Iunonis Lanuvinae sacra IV, 8. init., triumphus III, 4. , Μusarum antrum III, 3, 25. , plurima per ἀτια, multa etiam per cetera carmina hic illic dissipata. Hac indole et naturae studium ortum, de quo supra diximus. Quamquam ut discipulus Graecorum humanam pulchritudinem supra omnes alias merito extolliti Huius enim non modo admirator est, sed aestimator etiam

callidus. CL II, 2, 5. II, 1, 6. 2b, 43. 3, 9 - 22. 29, 2b. sqq.; hinc quoque palaestrae muliebris laudes III, 14,

1 - 20. Nec vero unquam hae descriptiones agendi progressu carentes disguunt aut si gnare videntur, sed modo comparationum luminibus quasi versicolores placeut, modo grata aliarum formarum vicissitudine excipiuntur. Qua dexteritate multo etiam admirabilior illa alienos sensus ad verum exprimendi Iacultas hoc effecit, ut Propertius unus poetarum Romanorum, ubi opus est, suae sonditionis suique populi morum et temporis, quo vi ebat, oblitus externis et priscis hominibus suum ius esse et modulum meminerit. Itaque et fabulae antiquitatis quadam aura grata legentem affiant, et aliarum gentium instituta non illito Romano fuco integra et pura et ingenua narrantur. Quae ratio cum in αἰτίοις maxime valet, tum devotionem illarum Indarum mulierum III, 13, I 5. sqq. ita ad veritatem accommodate a Propertio enarrari testis, qui ipse vidit, asseverat, ut nihil supra es Paldaaeum de Erott. Romae. p. 68. . Adde virginum Spartanarum certamina III, 14, 2 l. et breves et concinnas barbarorum descriptiones IV, ID, 39-49. IV, 3, S. s. . Ceterum . ne hic iam de imitatione poetarum Alexandrinorum dicam: quantum in versandis poetis ea indole ait ad us

79쪽

ianaestionum Liber secundus.

quamque intime alienos non modo sensus, verem ellam dicendi genera imbiberit et sua fecerit El. II, 34, 6 I. sqq. soli salis possint declarare, ubi in recensendis poetis elegiacis eorum ipsorum verbis ita abusus est, ut illos de se Ioquentes fecisse videatur. Itaque initium Aeneidis habet . 63. 64., mox ThJrsin et Daphnin ex Ecl. V. et VII. arcessit, et TitFri sub persona latitantem Virgilium amabili Iusu ipsius eius versibus paululum modo immutatis alloquitur. uuodsi de superioribus, qui T. 31-40. tanguntur potiusquam recensentur, poetis certius quid affirmare spernae eorum iactura Velamur, Fersu tamen s I. sqq. quin ipsius Galli verba a propria significatione, quam in carmine habuerint, ad poetae illius vitam et exitum deflexa expresserit, nequaquam dubitare nos ad interpretalionis Germanicae l. c. indicavimus. Namque Euphorionis Chalcidensis, cuius '--τα Cornelium Gallum interpretatum esse scimus cf. L. I. c. b. Dissertat. de Prop. amice. et amorr. p. 5. n. 20. Serv. ad Virg.

Ecl. VI, 72. , fragmentum excerpiis Ptolemaei Hephaestionis

quod solis nominibus permutatis eandem prorsus quam Propertiani versus sententiam exhibet, quam apte ad fata Galli extrema transferri potuerit, facile est ad perspiciendum. Ab eadem indole fabularum antiquarum doctrina est repetenda, qua ut rarissime Tibullus, ita frequentissime Propertius usus est, ut fontes, unde eam hauserit, nunc non

raro delitescant. Cl. El. I, II, II. I 3, 2I. II, I, 61.2, 7. II. I 2. 51-54. 8, 29 38. 28, 29. III, 18, 31-34. II, 28, 5 I. 32, 35. 34, 38. III, I, 27. 6, 4 I. 7, 2I. II, 13 - 16. I 3, 25. I 5, II - 24. I 8, 3I. 22, 4. Quibus si nunc quidem obscurior interdum Fideatur, non accusabis. Nam non modo communi studiorum ratione ab aequa- Iibus probe tenebatur, - atqui his maxime scribebat - sed re vera melior animi pars in praeteritis potius temporibus, quam in praesentibus non admodum iucundis Fersabatur.

Praeterea illarum fabularum quotidie paene admonitus est egregiis summorum artificum speribus, pretiosissimis Graeciae spoliis, quibus tum Roma incredibilem in modum scatebat. Cl. Flor. ΙΙ, I 6. Strabon. VIII. c. o. g. 23. Vitruv. V, 4. sin.

Polyb. IX, 10. Plin. N. II. XXXIV, 2, 3. 7, 17. XXXV, 40, 24. XXXVI, 24, T. Pausan. VII, 16. Liv. XXXIV, 52.

XXXIX, 5. XXXV, 39. 40. Plutarch. Aem. Pauli. 32. Fron- tin. Strat. III, 4, 15. Sallust. Cat. II. Sueton. Caes. 47. Aug. 3I. 57. Winhelm. Hist. Arit. X, 3. q. 2I. XI, I. 2.

80쪽

Caput IV. Do inventione Propertit. TI

p. ISS. Quod si exilis augustae illius pulchritudinis umbra, quae in nostram usque aetatem desdendit, prodigium paene videatur cI. Gerhard. Descrip t. Urbis Rom. Τ. I. lib. III, 1. p. 280. sqq. , quid miramur quod poetae nostri sensus, qualem supra descripsimus, facilis et pulchri avidus libenterea argumenia arripuerit, quibus dum modice et cum prudentia uteretur, gratam notarum formarum memoriam consciis ei*ibus moveret verumque carminibus decus c0mpararet Artificiorum enim Graecorum notitiam, iam tum Romae passim iactari coeptam cI. Interpp. ad Cic. Epp. Famili. VII, 23. Horat. Sat. II, 3, 64. Mulier. Archaeol. p. III. I 84. 4. et G. , in Propertio maximam atque intimam fuisse certum est. Quam enim sagax eius sit et elegans in hoc genere iudicium, unus satis edocere potest Iocus El. III, 9, 9. Sqg., ubi octo versibus totidem artificum ingenia diversa audacter hercle et docte describere conatus est. Ηius certa saepissime animo eius obversata esse signa quae partim etiamnum extant), haud absurde colligas. Quod ut in descriptione Apollinis Palatini II, 31. argumentis non eget, ita nobis etiam de Io persuasum est El. II, 28, II., ubi vid. adnotata. Elegiae autem I, 3, I. Sqq. , Si sum V. S. compara eris, pulchram Statuam expressam credas, quam nunc in Mus eo P. C. Cleopatrae sub nomine asservatam post ingeniosam Visconlii interpretationem M. P. Cl. Τ. II. tab. XLIII. Ariadnam a Theseo desertam esse VV. BD. plurimi c0nsentiunt. Cf. Bunsen. et Gerhard. Descrip t. Urb. Rom. Τ. II. P. II. p. 176. Incertum enim somnum produnt tum pedes transversi iniectis et paululum confusis palliis obvoluti, tum manuum altera capiti imposita, altera mentum fulciens, eadem prorsus specie,

qua illic Crnihi* describitur,

- non certis nixa caput manibus.

Porro El. IV, G. ut o. 31. 32. Palatinum Apollinem citharoedum significari comparatio El. II, 3I. docet, ita versibus insequentibus 33 - 36. aut statuam Apollinis Vaticani omnium nobilissimam ipsam aut, nisi aetas addixerit, de qua etiamnum plurimos video dubitantes, exemplar eius colores quodammodo praebuisse docti antiquarii ante nos iudicaverunt. Cf. Win Lelman n. Hist. Art. XI, 3, 10. E. Q. Viscontium Mus. P. Cl. T. I. t. 14. et I 5. C. O. Mulier. Arch. p. 465. Bunsen. et Gerhard. I. l. p. 157. n. 96. Neque igitur sollicitandus est sanus locus II, 32, II., aut vana d0ctrinae iactatio in Maronis nomine exprobranda. Quin ad eandem causam refero rapti Hylae descriptionem I, 20, 43. sqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION