Sex. Aurelii Propertii Elegiarum libri quattuor codicibus partim denuo collatis, partim nunc primum excussis recensuit, Librorum mss. Groningani, Guelferbytani, Hamburgensis, Dresdensis, Vossiani, Heinsiani, editionis regiensis, excerptorum Puccii, e

발행: 1843년

분량: 269페이지

출처: archive.org

분류: 시학

81쪽

Quaestionum Liber aecundust.

et El. II, 32, 39. ΠI, 3, 27. . Fabula vero Dircae III, I 5,

II - 42.) cum a poeta ita tractetur, ut non tam narrantis Partes suscepisse videatur, quam eius, qui nota Scientibus repetat, nec, nisi qui certa quadam imagine edoctus orationem summa modo capita tangentem coniunxerit, Satis eam possit intelligere: artis aliquod monumentum Romae tum multorum sermonibus vulgatum carminis occasionem praebuisse, neque

illud fortasse aliud suisse, quam quod ab Apollonio et Taurisco sculptum in aedibus Asinii Pollionis curiosis inspiciendum pateret cs. Plin. N. II. XXXVI, 4, I 0. , quodque fortunae lusa benigno ad nostra tempora Tauri Farnesiani nomine insigne pertinuerit, iam ad interpretationem Propertii Germanicam l. i. indicavimus. Similem rursus rationem es.

ad El. IV, 3, 21. de fabula obliqui Oeni.

Fabularum autem usus longe diversus in oratione pedestri atque in carmine. Illic enim ornatus Saepe gratia adscitae inter siguras rhetoricas referuntur; hic ipsius sunt argumenti Pars. Nam cum poeta non tam s0gitationes, quam affectus et visiones his excitas carmine includit, historiarum veterum revi- iscens memoria nequaquam Segreganda est. Ac lyricus imprimis et elegiacus omnia, quae usquam quaeque linguam fuerunt, ad carminis sui concentum revocare et quasi alter Orpheus imagines rerum citharae suae modulis parentes per pulchros choros dispositas se ducem sequi atque celebrare cogit. Iam vero ut in vita lauta et culta omnibus et undique terrarum collatis bonis nescientes saepe utimur, Sic poeta cultioris aetatis et disciplinae humanioris, quidquid non modo ex studiis sed ex ipso vitae usu altius in mente haeserit, carmine, hoc est, vitae imagine amplectitur, singulis primum appellationibus, ne peritis taedium moveat, res singulas tangens. Hinc Coae vestes et Orontea myrrha

I, 2, 3.) et esseda Britanna II, 1, 76. et Dorozan tum, Si usquam fuerunt, aurea ripa IV, 5, 25.) et Drycia terebinthus et cinnamon Arabium III, I 3, 5.) ad variandos quodammodo carminum colores adhibentur. CL II, I 6, 54. 25, 43. 29, 15. IT. I, 5, 6. II, 3, I 5. I 2, I 0. IV,

5, 25. 6, 8. Quae tamen omnia plerumque non iam in rerum natura adesse quam menti et cogitationi poetae obversari significantur. Itaque in negativis ea potissimum enunti tis vel conditionalibus invenies, velut sum dicit III, 5, 5. sq.:

Nee mihi mille iugis Campani a pinguis aratur, Nec miser aera paro elude, Corinthe, tua.

cs. I, 8, 39. III, 2, 9. II. II, 13, 22. vel II, 26, 23. r

Non, Cambysae redeant et flumina Croesi -

82쪽

Caput IV. Da inventiona Properui.

add. II, 27, 5. I 6, II. I, 6, 4. 9, I9. Synecdochae com

tum Iides genus, quod, cum praecipuum quidque ex quoque genere delibet ad praestantiam rei significandam, comparationibus imprimis aptum est. Itaque Μaeotica nix eum minio Hibero ex oppositis orbis partibus ad describendam puellae laciem arcessuntur II, 3, 11.). Hinc Ape I Ieae tabulae I, 2, 22.3; llinc Caucaso amici viridaria comparata I, 14, 6. et SIrtibus mulierum inconstantia II, 9, 33.3; hinc Pactoli liquores et Rubri maris

gemmae amorum gaudiis superatae dicuntur I, 4, 12. . Quare caTe, ne II, 13, I. propter Achaemenias sagittas Ituram expellas. - Neo Fero illa exempla tam doctum poetam testantur, quam Romae et in mediis Urbis lautitiis undique eonfluentibus educatum. Unde recte quis eius Musam urbanam rustieae modo recte intelligas) Tibulli oppo-8uerit. Quamquam ad usum et eventum non ita diversa ab eo genere ipsa fabularum doctrina, hoc fortasse solo discrimine, ut quanto maiores omnes res Tetustas fingat, tanto plus auctoritatis rei cum antiquis historiis comparatae accedere videatur. Quod ipse Propertius III, I, 23.) significat.

Quo enim magis 'et doloris gravitas vel amoris insania declarari possit, quam si cum interorum suppliciis componatur ut II, IT, T. II, 20, 29.) quis equus magis bellicosus inveniatur, quam Castoris II, 7, 16.), quae lyra dulcior, quam aut Orphea I, 3, 42.) aut Aonia Ι, 2, 28. aut Aganippea II, 3, 20.)' Hinc divitiae ΑIcinoi I, I 4, 25.), Cyta ines carmina I, 1, 24. , gramina Circes II, I, 53.) et Perimedis I, 4, 8.), hinc Chironis et Machaonis remedia II, 1, 60.). Nam HercuΙ ei labores II, 23, T.) et Penelopae fides III, I 3, 25. iam vulgi sermunibus trita. Cf. I, 4, 5. sqq. I 3, 29. 20, 6. II, 24, 25. 33. 25, 10. sqq. 26, 33. 37. 22, I9. I, 37. 3, 29.

I 3, 5. Neque igitur ostentationi tribuas, quod ubi generatim de heroico carmine dicendum esset, certa quaedam et nobilia eius generis argumenta recensuerit: Titanas, The has, Pergama El. II, I, I 3. cf. II, 34, 33. sqq. III, 9, 39. sqq. Verum haec semina dispersa, quae intra singulorum nominum appellationes subsistunt, initia tantum sunt uberioris illius usus, cum poeta non modo auctoritatem rei comparatione augere vult, sed certos etiam status et conditiones simili causa ex antiquitate petita ita illustrat, ut priscae historiae non nesciis magis perspicua rei quodammodo imago proponatur. Sed hic quoque rerum capita sola ponit, in quibus veluti cardo similitudinis versatur, ut in CFathia dormiente I, 3. init.); raro contra ut in Achille II, 8, 29. .

83쪽

Quaestionum Liber secundus.

Nec facile, ut hoc ipso loco fit, uno exemplo perfungitur, sed, quae est eius doctrinae ubertas, similia frequentat, nec tamen plus terna Fel quaterna. CL I, 3, I - 6. I, 13, 2 l. sqq. II, 2, 6. sqq. 3, II. sqq. I 4, I -I0. 20, I-8. 26, b. sqq. III, I 4, I 3. sqq. IV, 6, 33. 3qq. Huc etiam pertinent, quam is verae sint historiae, non fabulae II, 6, I. sqq. Cognata ratio, ubi docere alios se velle exemplis ex antiquitate pelitis poeta prae se fert, ut II, 3, 5 l. 6, I b. Sqq. 8, 21. I 3, 46. I 5, II - 16. 2I, II. Sqq. 22, 25. 24, 43. 26, 45. 28, IT. sqq. 30, 29. sqq. 34, T. Sqq. III, 2. init. III, II, 13. 21. sqq. 7, 39. 2, 17. Sqq. II, 9., cuius elegiae omne fere argumentum in fabulis et historiis versatur, itemque III, I9, II - 28. Itaque revocare εtudet peccantes poenarum adm0nens, quae similia Arimina semper mansissent, ut II, 16, 29. sqq. 18, I. sqq. 34, 29. Sqq. III, 8, 29. 31, 51. sqq. I9. init. , aut mores castigat et pudorem mox et antiquae simplicitatis et frugalitatis memoria, sl. I, 2, I b. sqq. Ib, s. sqq. II, 9,' 5. sqq. I 3, 53. III, I 3, 23. Rursus ad se ipsum conversus fatorum duritiem melioris aetatis memor conqueritur ΕΙ. I, I, 9. sqq. II, I, 57. 6, 23. IV, 3, 43.), aut sontra solatia inde quaerit, quod, ex quo homines fuissent, Iita malis non caruerit, ut II, 32, 32. 53. Atque in hoc genere idem qui supra usus. Aut

enim praecipua leviter percurrens exemplorum Seriem nectit, quod frequentissimum est, aut - idque rarius - in uno Persequendo diutius sommoratur, ut in Milanionis laboribus I, I, 9.) et Ulixis satis III, 12, 23.). Utraque ratio

coniungitur ΙΙΙ, I9. Sed bis tantum ita fabulam enarrat, ut in hac potius, quam in eo, quod carminis consilium vide tur, argumenti Summa versetur, sicut in IIIla I, 20. et tu

Prorsus autem diversum tertium genus est, cum in Iocorum descriptionibus poetam velut necopinantem historiarum antiquarum memoria subit. Hoc cum praeteritae aetatis admonitione elegis accomm0datissimum est, tum auctoritatem verbis addit et argumento vitam ut ita dicam novam et augustam. Nam simulacra heroum Telerum carmine quodammodo ab inferis excita terram desertam revisere et figuris supra humanum modum pulchris frequentare credas. Itaque B ai a e

Herculis operum admonent et Thesproti coloni Ι, II, 3. add. ΙΙΙ, IS. init.) et Misenum fatorum Aeneae ibid.), et Tibur Herculeo munere nobile celebratur IV, I, 8. , et patriorum montium antra Musarum praesentia commendantiir

II, 30, 21. Ηino epitheta illa ornantia: Herculeum Tibur et moenia Aeaei Telegoni II, 32, 3. sqq. Add.

84쪽

Capnt IV. De inventione Propertii.

m, Is, T. I 6, 33. 22, II. IV, 5, 23. Imprimis tamen ta-

Iium memoriarum plena est El. III, 22., qua Latinae terrae miracula omnibus totius orbis bonis praeferenda esse demonstrat. Itaque Actiacae quoque pugnae descriptio augustior, quod dii P. R. et Caesaris Augusti tutelares ipsi proelio, ut heroum temporibus, interesse finguntur IV, 6, 21. sqq. Eodem aliquatenus pertinet libia contra Palladem defensa II, 30,IT. sqq. , et quod in arborum nominibus amorum fabulo sorum recordatur I, IS, 19. sqq. At ne αντωνομασίαν quisdem, gratam Propertii figuram, ab hoc studio alienam esse patet, de qua in elocutione dicemus.

Nec tamen haec omnia semper aut ubique. Nam levioribus argumentis, quibus omne decus pura evidentia constat quaeque horae momento nata non intimum pectus sollicitant, sed animum mitioribus affectibus leviter tangunt, his vero argumentis recondj tam doctrinam intrudere putidum esset et

molestum. Qui lusus cum in Propertio pro eius ingenii natura utique sint rariores, tamen et in mellito illo carmine, quo amicae natalem celebrat III, I 0.), et in iocosis querimoniis, quibus tabulas deperditas dolet III, 23.), fabularum usu penitus abstinet. Quod vero ΕΙ. ΙΙ, 22, 25. Sqq. iocoso argumento falso mixtas eas esse quis opinetur: cavendum est, ne urbana erroris solio, qua ludentes poetae res frivolas tamquam gravissimas edere solent, cum seriis assectibus co fundantur. Ceterum rariores in libro primo historias inveniri, quam in iis, quos aetate et studiis pro estus Scripserit, so

sentaneum eSt.

Fabularum usui propinqua nec raro illis pertexta allego riae ratio est, suius genus duplex, origine quidem et virtute diversum, cum id commune habeat, ut utroque poeta aliud dicere, aliud intelligere videatur, a criticis recentiori-hus iniuria confusum perversis de toto hoc loco iudiciis o

casionem fecit. Nam alterum, quam continuatam trans Iationem esse iam veteres viderunt, qui ubicunque allegoriam commemorant hoc genus significare solent, probum est et orationi poeticae maxime accommodatum. Qua eum ne quotis dianus quidem sermo prorsus carere possit, IIriso ea poetae prae ceteris necessaria est. Quomodo enim ille certamina animi per varias rerum imagines percurrentis non modo menti et rationi legentium, sed oculis quodammodo proponeret, nisi similitudinibus uteretur quas poeta sensu suo ita penetrat, ut in unum idque vivum corpus coalescere videantur. Nulla autem comparandi ratio translatione efficacior. Haec enim est comparatarum rerum duarum artissima complexio. Sed de metaphora ipsa, quaaevis non exiguam ab

85쪽

Quaestionum Liber secundus.

Inventione laudem mereatur, tamen quoniam prorehendo potius carminis progressui comparata, quam argumenti pars est, in elocutione commodius dicemus. Hic eatenus solum illustranda est, quatenus totum carmen lia occupat, ut eraallegoria appareat. Quo in genere duas res poetae sedulo cavendas Propertius seliciter evitavit, primum ne descriptione rei in comparationem adhibitae abreptus sui ipsius ita oblivisceretur, ut aliena aptis miscens similitudinem ex parte tolleret, deinde ne nova inventisne veras res ita Occuleret, ut Velo nunquam retecto oratio aenigmati similis fieret. Sic enim plane contrarium eius, quod velit, poeta efficiat, neque addat lumen sententiis, sed demat, quod et Horatio et Virgilio in bucolicis non semel evenisse constat. Aliter in nostro, cuius Εl. IV, 6. tota ad hunc locum pertinet. In hac enim aperta simulatis ita temperata esse ad interpret. Prop. Germanicam docuimus, ut species ex arcessitis, intel-

Iectus ex propriis veniat. Eodem tu genere ΕΙ. III, I. paene tota est. Nec tamen Propertius aut hic aut alibi in eadem translatione ad finem usque haeret, sed, quod est vi um eius et mobile ingenium, ab alio simili ad aliud transcurrit. Itaque V. I-4. sacerdotem se fingit rem divinam facie tem, deinde vv. 5. 6. sacro fonte bibentem; iam vero v. 8. artifex toreuticam exercet; hinc triumphanti similis xv. I 1 - 14. ; mox mutata imagine victor curulis

sertaminis. Quae omnia cum in sarminum suorum honorem excogitaverit, haec ipsa nova translatione v. I9. eum sertis mollibus comparat. Meras igitur vides metaphoras, quibus elegantissimis Properitum uti exempla intra allata magis etiam declarabunt. Ab hac ratione longe diversa altera est, quam nostri potissimum allegoriam intelligunt, Teteres προς υ πο σοι ἴας speciem esse voluerunt, sum generalis quaedam notis, quae a sensuum iudicio remota sola cogitatione comprehendi potest, figuram, vitam, intellectum atque adeo humanam personam induere cogitur. Hoc igitur ingeniorum senilium, vel quorum vena felicior cessa erit, in entum ut agaces pulchri aestimatores ceteris artibus merito expulerunt, ita ne in poesi quidem aeque ferri fatendum est. Quis enim, sum Nasonis Invidiam, fatale monstrum, vel Virgilii Famam, quamvis centum oribus loquentem et pulcherrimarum appellationum turba stipatam audit, aliud quam frigidam solertiam admiretur, aut ab Hercule Prodicio se ero puerorum terriculamento risum contineat Nam comicorum et Demi Aristophanei ratio admodum diversa est. Neque igitur in Propertio nisi pauca eius usus semina invenies, quae inter

86쪽

Caput IV. De inventions Propertii. D

figuras recensebimus. Nam ne quis hio cupidinis imaginem

obiiciat, cuius omnem descriptionem accuratam et tabulae quodammodo interpretationem El. II, I 2. conlinet: aliud est.' generalem quandam notionem in imaginem ad id ipsum inventam compingere, cuius Sententiam nisi titulo subscripto vix coniectura assequaris, aliud dei personam, quae vitam suam habet et historiam, cuiusque imago in o aenium mentibus haereat, ita describere, ut tui ipsius quodammodo animi naturam in illius cultu et habitu externo repetitam invenire tibi

videaris. Nec dissimile idyllium illud, quo poeta a Cupidinibus vinctum ad dominam deductum se fingit II, 29. , aut somnium II, 26. , quo Cynthiam naufragio proximam a debphino Musarum amico servatam, ut omen fidelis erga poetam

amoris accipit; aut illud III, 3. 3, ubi poesis elegiacae sacris

ab ipsa Calliopa initiatur. Primum eniae non a certis causis et personis remotae et quodammodo abstractae notiones edocendi gratia componuntur, sed ipsius poetae persona non dissimulata ubique adest et conspicitur et vitam rebus arcessitis tribuit. Deinde, quamvis iis, quae Ferbis significantur, alia etiam subest sententia, tamen illae imagunculae non anae sunt et exsangues figurae, sed quae sanctorum somniorum et deorum immortalium fide satis roboris atque nervorum accipiant. Id quod magis etiam de inseris valet, apud quos tota agitur El. IV, II.; st. II, 28, 25. sqq. 37. sqq. III, 5, 15. Sqq. IV, 7., imprimis v. 55-70., in quibus allegoriae ne vestigium quidem. Nam has res Omnes, quamvis dubias, tamen non certas nugas sibi videri El. III, 1. 30. sqq. docet. Itaque falso allegoriam credas El. III, 17. dithrrambo similem. Quamquam non diffitendum

est, quo magis antiqua religionum fides evanuerit, eo haec longius a veritate resedere sensimque in vana nomina et doctrinae ostentationem abire. Profecto enim alia vi Homerus Musam invocat, alia Propertius. Sed excusationem vel hi retentiores et fortasse laudem inde habent, quod veterum in lectione assidue versati ea, quae turba profana iam ut fabulas spernere solebat, pristina pietate colere visi sunt. Ceterum allegoriae genus istud deterius in poesi aequius quam in aliorum artificum operibus tolerari, non ita remotis causis perspicitur. Tum autem maxime excusabimus, cum notis ea, cui vita et persona tribuitur, non sola et nuda est qualitas rei, sed generis modo communionem Vel adeo snam rem, complures tamen partes complexam, pertinet. Levius igitur in collectivo, quod dicunt, nomine damnum, et cum Libertatem concionanteni non feras, Patriam tecum agentem studire sustinebis. Hinc autem transitus paratur ad aliud

87쪽

genus allegoriae maxime alienum et paene contrarium, quod tum a Veteribus sommuni προς corro ποι ἴας denominatione comprehendatur, ne cum altero confundas, sedulo saxendum est. Ita enim fit, si non notioni rerum, sed rebus ipsis, anima aut certe intellectu carentibus, vel naturae elementis vita et intelligentia tribuitur. Quod genus ut recentiorum temporum poetae variis modis excultum egregium et singu- Iare effecerunt carminum suorum condimentum, ita Teleres

pauca eius praebent et iam dispersa Testigia, ut haec quoque inter siguras potius dicendi, quam inter ipsa carminum nrgumenta reseras. Ita apud eos blandae illae imagines deorum fide et fabularum religionibus occupatae et pressae sunt. Nam sive fluctus marini, naufragum ut misericordes iuvent, implorantur, Ner ei de s emergunt III, 7, 67. soli. I, II, 25.); sive mare secundum Augusti navibus alla-hitur, non mare illud est, sed Nereus IV, 6, 2b. . Το-

naine Τ Iuppiter minatur ΙΙ, I 6, 52.). Hic coeli faciem temperat cf. ad III, 3, 48. , Neptunus undas II, 26, 42 - 45.). Utriusque autem regni Venti participes III, 7, 57. I 3, Ti. II, 26, 51. I, 18, 2. III, 5, 30.). Sol

ero, qui omnia perlustrat et Videt, Phoebus est II, 32, 28. I, Ib, 37.), Luna non ipsa fax nocturna, sed dea, quae equis suis lumen ministrat III, 16, 15.). Ergo ne Iinum

quidem e poculis fulget, sed ipse Iacchus II, 3, IT.), et Iuscinia non frustra querula Ityn filium miseratur III, ID, I 0.). Ubi vero Nilum eum Tiberi dissidere vides II, 33, 20. III, II, 42.), ibi ne undas sensu praeditas

poetica licentia existimes, fluviorum deorum admoneris ex aqua caput eaerulum extollentium II, I, 31. III, 3, 45.). Neque igitur Iontium deas Nymphas expellere iuvat III, 16, 4. , ubi Vid. adnotata, coli. Ι, Ι 8, 27. , quae ita Sunt cum donis suis eaedem factae, ut lymphae et Nymphaenomine, eadem origine, nisi sero in diversas significationes non abierint. Quid multa in illa sabularum frequentia poetis antiquis nova inveniendi facultate prorsus paene interclusis vix quidquam eius generis supererat nisi res arte fastae. Quamquam quoniam fides abest, aptissimi quidem Iusus illi Ovidii levitati, ex cuius carminibus totus huc pertinet liber ille Τrist. III. El. I.) in speciem amici lugeniis facete satis et scite exornatus: in Propertio vero nihil tale inveneris, nisi ex El. III, 23. , quam de tabulis perditis scripsit, Ve sum s. et Ii . eo velis referre. Sed ad Ovidii expositionem profusam et argutam tenuia tantum et statim relicta initia haec esse fatearis neceSSe eSt.

88쪽

Capnt v. Da dispositionis earminum Propertianorum. 79

Do dispositione earminum Propertianorum.

Post inventionem proxima laus est dispositionis, quam aliter a poeta, aliter ab oratore institui certum est. Hic enim cum propositum habeat, ut edoceat et persuadeat, praeparatas prooemio audientium animos media oratione, conferto argumentorum quodammodo agmine, aggreditur, ut iam cedentes et quasi fuga labentes, peroratione Fictos triumphans abripiat. Hinc si notum illud Platonis simile, qui

omnem orationem animali comparat, saput et s0rpus et pedes habenti, ad externam quidem speciem in orationem forensem non minus quam tu poema cadere Iideatur, multo

tamen aplius in hoc quam in illud dici existimamus. Nam

Orator, quae in natura rerum coniuncta et indiscreta invenit, mentis acie penetrare et seiungere et quo rectius audientes

quid verum sit diiudicent, eas notiones, in quibus status causae versatur, definire partibusque singulis ad suum cubque locum communem relatis rationes colligere debet. Itaque similior est ei, qui animal necatum dissecat et partes singulas atque recessus curiosis introspicienda proponit, quam artifici vivum corpus effingenii. Poeta contra, ne de scenis et epito dicam, sed ne lFricus quidem aut elegiacus id agit, ut doceat et demonstret, sed sarmen quasi fetum pro-treare studet. Huic non extra sarmen positum consilium, sed carmen ipsum consilium est. Hac re autem a ceteris,

qui vere dicuntur, artificibus differt, quod non unum xitae

momentum arripit et quodammodo Finstum proponit, sed, 'quae se excipiunt temporis serie, deinceps enarrat. Iam vero nullam vitam sine certamine esse constat. Certamina ergo cum veris carminibus omnibus includantur, Irricus rursus et elegiacus poeta eo reliquis distat, quod non vitam modo extra se positam deducit, sed sui ipsius, ut ita dicam, animi vitam. Itaque certamen non inter homines est, sed cum inter animum et res oppositas, quibus sum Iuctatur, tum vero maxime inter affectus ipsos secum dissidentes, quorum aut alterutrum superare aut utrumque pace componi necesse est. Hinc tripartitae quidem formae speciem poema cum oratione communem habere, consequens eSt. Nam sausa, qua animus primum moVetur, adeoque prima animi commoti aD

sectio exordium eIsiciet. Hinc, alio affectu opposito priori, divisus animus, qui ab utraque parte hostiles acies quasi instruit, carmen medium obtinebit. Certaminis denique finis, cum aut altero superante alter perit, aut ambo inter se placide son eniunt, sponte in exitum cedit. Atque hactenus

89쪽

Quaestionnm Liber secundus.

quidem omnia plana videntur et facilia. Sed maxima disquisitionis difficultas hinc nascitur, quod remissior interdum animus nescio quam sobriae litis potius et sermonis speciem huic carminum generi videtur praebere. Nam cum vix orti necdum adulti affectus primum moventur, tum ipsa dominamentis ratio ab utraque parte anxilio Focari et argumenta, quae alterutri saveant, hinc et illinc ponderari et expendi so-Ient. Quod genus - deliberativum recte dicas - quamvis apud nostrum initio El. II, 18. et III, 16. invenire tibi

videaris, tamen quoniam et sermo mortalibus in mutuum commercium est concessus, et plurima atque gravissima certamina homini ex hominibus oriuntur, nec ingenui viri animus rebus adversis vel secundis tantum moFetur et percutitur, quantum aliorum hominum studiis et iris et odiis et amoribus: ut cum his potius, quam sum rerum natura poeta luetetur ulque cum aliis saepius, quam ipse secum tacitus in carmini-hns agat, necessaris Sequitur. Hinc praeter ea carmina, quae in epicis argumentis versantur, paene omnia epistolae formam induerunt, ac ne tum quidem, cum solus lamentari se fingit, abstinet, quin aut CFnthiam tamquam praesentem

sibi obversari El. I, IT. I 8.), seque illam alloqui IT,

2-12. I S, 4- 24. 31. 32. simulet, aut in naufragio cum diis marinis II, 25. ad D.), in silvarum solitudine eum Ηamadrradibus et oreadibus I8, 2. 20. 27. sermocinetur.

Sed ut eo revertar: controversiae quasi cuiusdam et paene iudicialis causae speciem irabere poema idetur, si is, cui epistolae instar inscriptum est, pugnantium affectuum alterutri quasi patronum et advocatum se iactat, ut cum El. Ι, 6. amicitiae ossicia cum amore CFnthiae certantia Propertius facit, apud Tullum se excusare aliusque vituperia blanda gaudiorum suorum et dolorum descriptione ave iere studet. Cui argumento non dissimilis ratio est El. III, 9. et II, I., ubi tenuem suam Μusam a contemptu vindicans Μaecenatis iussa humaniter deprecatur. His adde El. II, 22. 23. 24, 1 - I6. III, II., quibus omnibus suae causae defensorem agere eum dixeris. Neque ita diversa El. II, 20., quamvis, quoniam non de iure sed de re quaeritur, statua causae alius est. Idem genus extat El. II, 2I. sed cum accusati Due mixtum; meram autem accusationem habemus Ι, I b.

II, 34. init.

Huic rationi quamvis specie valde similis, natura tamen diversa altera est, cum poeta, quae sibi in alia persona displiceant, vel incommodent, vel pericuIa atque adeo perniciem minitentur, persuadendi artificiis avertere et vincere ludet. Forma enim, ut in superiore, oratoria est eaque

90쪽

Caput V. De dispositione carminum Propertianorum. 81

suasoriis similis. Nam cum in animo eius, quocum litigat,

pravos assectus non adeo Superi0res esse considat, ut voluntas

rationi prorsus sit rebellis, hanc ipsam si alio quo veriere sibique inclinare vult, rationibus et argumentis eam aggrediatur oportet. Eo tamen a pri0re genere differt, quod

non utriusque pariis audienda Sunt et expendenda argumenta, sed, quoniam sum obnitenti allerius voluntate ceris tamen est subeundum, inter Spes et timores fluctuans ca men, rationum serie mod0 pr0 missis, m0do minis, modo iussis,

modo precibus pertexta, Iariis elegiae modis facillime accommodatur. Huc autem pertinent sili. I, 2. 4. 5. 7. 8, 1 - 26. II. II, 6. I 6. III, 15. 20. 22. Quarum si EI. III, 20. fortasse etiam ΙΙΙ, 15. inter prima stmoris tempora censeri reputaveris cf. Lib. III. cap. 3.), llas etiam re diversa caris minum Propertii iuxenili et ad ulla iam aetate scriptorum indoles apparebit. QuamIis enim iersa Sint et Iimata, haeciamen, quam significamus, i 0rma suasoriis similis rhetorum sch0las etiam lum red0let. Ne enim credas, quod et alii et in Tibullo Dissenius videntur opinari, carmina elegiaca eo magis probari, quo pr0piu3 asli 0nes forenses attingant, quoque accuratius argumenta in Singulas partes persequi possis: nos ea quae mod0 illustra imus genera ne poetica quidem esse consederemus, nisi p0etam, esilira quam ipse voluisse videretur, non tam rationibus salii de Subductis demonstrasse aliquid, quam ea argumentatione dispersit Suae ipsius vilae, ut ita dicam, elementa nescium paene s0llegisse appareret, ut ipsum veluti vivum Terumque habere et oculis aspicere Iiceret. Itaque, quae in oral0ris disp0sitione summa laus est, hoc in carmine nisi xilium, ac LeSSorium certe est, alque in eo solum uiri usque artis sines congruunt, quod iam carmen quam oratio exordium et medium aliquid et exitum habere debet. Reliqua, quae pro argumenti varietate iam in orationibus numero sunt infinita, in carni inibus, ita disserunt, ut non modo pro re nata, Sed pro ingenii indole poetas aliter atque aliter maleria sit adornanda. Itaque in eo genere, quod epico proximum est, his loriae x et fabulae ipsae sibi dispositionem efficiunt. duamquam πιτια Properlii ab epica poesi, quae proprie dicitur, ita disserunt, ut cum illius res gestae non circuitu quasi quodam certo claudantur, sed aliis ex aliis semper ortis certaminibus tum opus in infinitum crescere, tum in partes singulas facile dilabi patiantur: nostro, qui unoquoque eorum carminum originem aliquam x et nomen illustrare si hi proposuerit, certiores fines Sint constituti. Nam et prooemium habebit, quo quid explicaturus sit promittat, et persi

SEARCH

MENU NAVIGATION