Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

101쪽

nium igitur formarum particularium vis est a spiritu sancto eas explicante . Sicut ergo hoc verbum Mundum creauit ; ita fuit occasio praeuaricationis Adae . Adam enim per intellectum adeptum cognostens,

Deum decreuisse se legem daturum per unum hominem Mundo ; ipseque se futuret generationis humanae principium esse cognoscens s & mulierem Euam persectio ne praecellere , hanc appetijt dignitatem, ut scilicet esset legislator; nam sicut essen- . di fuit principium , ita , & bene essendi humanae naturae per legis dationem existere optabat : & ideo peccauit. Quare perbene dicit Paulus. Nemo assumat sibi honorem , sed qui vocatur . & Christus. Qui se exaltat , humiliabitur. Hinc Adamus illi legissatori subijci nolens, pe cauit. cognouit Adamus illum legislatorem hominem suturum .' non autem hominem Deum, siue deificatum . Sic enim non appetijstet . Sed quoniam hic gradus debebatur ci R Isaeo: idcirco de illo dicitur lonae. Propter me orta est hcc tempestas in coelo ab angelo gradus mei, aequalitatem cupiente ui voluptatis paradiso ab Adamo,honorem meum de fi derante. Lucifer enim sui pretcellentia animaduer

102쪽

D O G Μ ΑΤ A. Is Ascendit ut virgultum de terra, & sicut radix de terra sitienti. Diuiditur arbor primo in ramos maiores, & pauciores, postea in

minores quam plurimos ; &: Christus plenissima virtus , & gratia diffusa primo fuit in paucos apostolos, sed magnos, & robustos virtute, & per illos in quam plurimos alios; quibus ideo illi merito praeserendi sunt. . Vivit Christus in terra illa diuinitatis,& paterna , sicut ipsemet perhibet dicens.

Sicut misit me vivens pater, & ego vivo propter patrem. Quam susceptam vitam a patre

caeteris impertitur, ut vivat. Unde subinfert.

Et qui manducat me sumendo in cibu , sicut ramus a trunco, & radice, ipse vivet propter me . Vivunt, & pulchrescunt flores in arbore: succisi continuo arescunt. sic cogitatio, loquutio, & operatio vivunt in Christo. Vnde ipse dicit. Sine me nihil potestisfacere. Maturescunt fructus in arbore ab ea continua somenta suscipientes: sic iit ipsam et arbor loquitur, dicens. Qui manet in me, & ci in eo, ilic seri fructum multum . Haec Varbor radicem habet in paradiso , vel horto deliciarum. Totus enim hortus ,& omnis vera voluptas radicata est in antiquissimo illo patre aeternos nanium horum origine prima , siue plantatus est in essentia illa diuinat

quae est vera terra viventium : aqua omnis vita

103쪽

is D O G Μ A et A. I suit collocatus nedum homo ; sed etiam an gelus, & quotquot gustaverunt ut ait apo 1tolus virtutem sesuli venturi. Hebraei nantque hortum voluptatis', seculum venturumi vocant. Quo nisi aliqui in trassent, non dia, ceret apostolus, Qui gustaverunt virtutes seculi venturi. Has enim gustaverunt omnnes illi, e quibus Ioannes inquit, Vidimus gloriam eius. Illuc intrauit Paulus: quando raptus fuit usque ad tertium c xlum:quo de uenire nequiuisset, nisi per paradisum voluptagis transisset, ut. sapientes norunt. Illuc quoque intrauit Moses, & omnes proph

κ. Vbi ille legem, quam tradidit i & isti.

quet praedicarunt oracula , didiceruntihuiusmodi autem error, dum sucsumbunt,irreparabilis est, ut ducet apostolus: quia per Poenitentiam non tollitur. Hinc subinfert apostolus. Rur sv m crucifigentes filium Dei. Quorum verborum veritas est, quod sicut Adς peccatum non per poenitentiam ipsius,

sed per passionem Curisti suscepit remediu,

sic & error cuiuscunq; illac introducti non, deletur per poenitentiam, sed remedium patasionis Christi ad delendam ipsum opus est. Et illuc introducti pollunt tentari, & impugnari . Nam primus parens illuc tentatus, Mdebellatus fuit. Et quamuis paradisus vo-lyptatis sit calestis λ .potuit tamen Adam δ

104쪽

mmone tentari: & si locus eius non sit in mentus in coelo, ut ait Ioannes. Fuit quippe Adam mente in paradiso , sicut Moses, prophetae , & apostoli, qui illuc introierunt, sed

corpus,&animalis homo erat in terra. Hinc magno sacramento scriptum est, quod anti quus serpens accessit ad mulierem, id est Partem animalem, quae erat in terra. Propterea caute loquitur Moses, dicens, o Deus posuit homine in paradiso voluptatis, nulla facta mentione de muliere: sumpta quippe fuit e viro illic existente. Unde non fuit ibi collocata nisi per concomitantiam viri, ibidem collocati. Sicut meo faciente collocabitur corpus, & animalis homo in regno beatitudinis , sequens spiritum illius regni,& beatitudinis capacem . Et hoc si immutabitur , de spirituale surget, ut Paulus docet. Ratio huius fuit, quia paradisus voluptatis est obiectum solo intellectu, & portione superiori, & virili perceptibile. Hinc mulier,

quae partem animalem significat,illuc introia ducta non dicitur, nisi inquantum est unita viro, & per concomitantiam ipsius, ut dictum est. Et eo modo quo per virum introducta fuit , eodem modo cum viro eiecta

est. Et mulier eo quod mulier, id est quod animalis, quod passivum quoddam est,non est capax beatitudinis . Sed in eo tantum

105쪽

T A . xsquod de portione superiori participat, de suscipit a viro , cuius ipsa est imago, ut apo stolus ait; sicut homo illuc intrat per Christum, cuius imaginem tenet. Potuit tamen

ipsa sumere ex lignoscientiae boni, &mali in horto voluptatis, quamuis illuc non sue

rit introducta: quia cui dixi in fuit ibi per vi

ri concomitantiam. Et si etiam arbor, siue lignum sit platatum in paradiso voluptatis 3τamos tamen suos quouis extendit. Sicut enim Deus existens in seipso replet coelum,& terram ; sic & Christus quem iam diximus esse arborem scientis boni , &mali quamuis sit homo coelestis, & in coelo plantatus; virtus tamen eius quouis didundituri dicente Ioanne. De plenitudine eius omnex

accepimus. Et in sua Apoc. idem Ioannes loquens de ipso sub metaphora arboris prope sedem Dei plantatae, dicit, quod solia eius erant ad sanitatem gentium . Nec enimi imccel. sunt gentes sanandae: sed virtus eius quocunque extenditur, usque ad aegrotan tes in domibus his rerrenis, ac luteis . Hinc di pari modo in ipsis terrenis domibus habitantes possunt deuorare ipsam arborem , committendo aliquid contra ipsam. Eodem modo Plato in Phaedone loquitur de paradiso deliciarum . Terram enim describit vi uentium sublimem et in cuius comparationstb D a nos.

106쪽

. CABAT IS T A It v Mnos, qui terra hanc corruptibilem colimus assimilamur ijs, qui in profundo maris, vident solem e caeteraque astra per aquam: &existimant mare esse coelum continens ipsa astra. Si quis autem quemadmodum pisces emergentes e mari vident haec astra videret illam veram terram, veramque lucem,& verum cosum, illorum pulchritudinem hanc nostram multum excedere cognoscerer. Qilia haec habitacula sunt, veluti cauernae, aut arena, vel limus sordidus. Ibiq; videret arbores, flore, & fructu longe pretiosiores, quam hic reperiantur. Et vere sen-ἰtiens Plato, de vero paradiis ait. Qui pie

prae caeteris,uixerint, ij ex his terrenis locis tanquam e carcere, soluti ad altiora tran stendunt, puramque supra terram habitant: regionem, habitationesque his pulchriores nanciscuntunt quarum pulchritudo non est

secilis dicta. Pr mium enim pulchrum est. ερ spes ingens: ut ipse subinfert. Quod sor ite didicerat ab Isata, qui ait, Oculus non vidit , . Deus , absque te . arbor plantata in medio horti deliciarum, quae dicitur arbonscientiae boni, & mali: suit Christus, qui pacinis vitae. lignum vitae, & ipsa vita dicitur .a Plantata autem suit in medio , ut unusquiLIque facilius de vitae eius plenitudine pro captu suo suscipere postet .. Et haec albor vittat

107쪽

diuina videlicet persona in natura humana .in si ta, est arbor scien tiae boni, & mali e quia ipse solus, ut dixi, viator existens, experi batur bonum beatitudinis, S malum ii Manarum passionum. Est in se per arbor bo, ni, & mali, quia ipse prae caeteris nouit dis: sternere bonum a maior iuxta illud Eiaiae, Eutyrum, & mel comedet, ut sciat repro hare malum, & eligere bonum. Est denique arbor scientiae boni mali, cui datum est iudicium , & cognitio disternendi bonos ac malos in uniuertali iudicio. Haec autem arsebor, ideo a principio suit prohibita, ne in geretur , aut probaretur siue de ea commideretur et quia legem , & iudicium in ipso

existens expetiti, aut probaretnemo debebat , sed reuereri, & timere, semperque habere ante oculos, ut ad ipsius metam Omne nostras disponeremus operationes. Qua sensu dicitur in lege. Erunt luec verba, quae tifibi praecipio hodie, in corde tuo: & narrabi ea filijs tuis, & meditaberis ea sedens in domo tua, & ambulans in itinere, dormienRatque consurgens:& ligabis ea quasi signum

in mainu tua , & erunt ante oculos tuos .

Quod etiam in psalmis dicitur. Beatus vir λqui in lege Domini meditatus est die ac nomcte. Et quam optime hqcarbor legis,& regula diuini verti, dicitur esse scientiae bonit a D s mali r

108쪽

C A B A L I s Τ A R V Mmali r quia ex illa quid rectum, quid obis. 'uum , quid bonum , & quid malam sit ,

perpendere possumus. Hae enim docet nos, quando supremo bono frui debemus : dc quando, aut qualiter infimo, aut medio p tiri licite valemus . Et seruata illa arbore, ®ula illaesa, tunc possumus de omnibus arboribus comedere,id est in omnibus crea turis condelectari, & ipsas appetere appetitu minime obliquato. Sicut ergo ab arbore

illa recte, & debite suscepta omnis iustitia,

omne rectum , omne denique bonum procedit; sic ab arbore violata omne malum in genus humanum , & etiam in angelos pro auenisse comperimus. Malum enim a bono prouenit cum aliunde progredi nequeat, ut

aperte diffinit Augustinus in Enche . & ante eum Dionysius dicit. Omnium malorum principium, & finis est bonum . & rationciassignans, ait . Nihil operatur ad malum aspiciens, sed ad bonum videlicet, quod aut negligit, aut indebite appetit . Est igitur haec

arbor principium omnium bonorum,atque malorum : quia ipsam si quis veneratur, de obserarat, operatur bonum. Si autem eam quis negligit, & deuorare, aut pessundare' pr sumit; operatur malum: sicut de ipsa humano surculo insita protestatus est ille san- clissimus senex Symeon,dicens. Ecce posi--

109쪽

DOGMA Τ A. astus est hic in ruinam,in resurrectionem muliorum in Israel, di in omni populo, tam an gelico, quam humano . Peccauit enim angelus nolens ipsum suscipere tanquam V rum Dominum , & verum legissatorem,n que obedire regulis in eodem deseriptis:n lensque reuereri ipsum tanquam mediatorem, & per quem cohaeredes efficeremur juxta regis edictum. Quod Paulus cum Hedibraeis propalavit, dicens . Et cum introducerent eum primogenitum in orbem terra dixit. Et adorent eum omnes angeli eius sed aliqui illorum protervi a summa illa veritatis regula superbe declinantes in erroret,

o mςndacium prolapsi sunt. Qiiod ipsemet

veritatis sons attestatur , dum ait. Ille homi cida ab initio in veritate non stetit et immo voluit cut ait Ioannes occidere filium mulieris . Christum videlicet, aequalitatem eiu appetendo modo supradicto. Hinc etiam peccauit homo, ausus extendere ad ipsum manum rebellem modo iam dicto. Christua

enim legissator homo est: qui selus, simul.& semel gustabat bonum beatitudinis , α

malum passionum nostraru . nec enim fuit

alius quisquam qui simul fuerit beatus , &viator, nisi Christus Iesus r qui vere fuit a bor: cuius gratia distula fuit in ramos malo res pauciores apostolos e & est radicata in D terra

110쪽

iterra viventium , unde primam traxit origiis nem :&'si corpus suς diuinitatis organum a populo sicco,& Iudaeorum arido . De quo Esaias . Ascendit sicut virgultum de terra,&-scut radix de terra illa sitienti, ut dixi. via uit ergo Christus in terra illa diuinitatis, de paterna: sicut ipse dicit. Sicut misit me via

'Meny pater,&ego vivo propter patrem.mi susceptarii a patre vitam caeteris impertitur, ut vivant. Ideo sequitur , Et qui mauducatane, sumendo cibum, sicut ramus a trunco, di radice, ipse vivet propter me. Et ab arbo re ipsa vivunt flores cogitationum nostrarurdi ab ea succisae arescunt, & pereunt i ut ipsa dicit. Sine me nihil potestis facere , nec cogitare aliquid a vobis, tanquam ex vobis, &ca i ,

D. Cab. Magnus aquilo sens est animau tum omnium simpliciter: sicut alii dies qua

rundam, & non omnium . F. A. De animarum origine disputatur multis, &de inchoatione sormarum , unde progrediantur a & communi gressu conue ritum peripatetici r, quod animae corruptiblia

les ac mortales. egrediuntur de gremio maia ceriae, ut eorum verbis utamur. De intelle activa autem cum adhuc apud eos dubium sit,an mortalis vel immortalis r nec unde veniat, determinarunt: sed eorum princeps C

SEARCH

MENU NAVIGATION