- 아카이브

Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

91쪽

potissimum ex accidentibus animae, scilicet ira', tristitia, gaudio, & similibus ..hςc enim reguntur ab animo: cum in eius potestate ut dixi cuncta sint posita. Nec criminetur quis complexionem: quia, ut inquit Ecclesiastes, Deus secit hominem rectum,& temperatissimum : quo ad corpus videlicet, Manimam. Ipse tamen se immiscuit infinitis quaestionibus, vel ut habet veritas Hebraica9 ipse quaesiuit cogitationes multas . Vnde non contentus rectitudine , statu persecto, in quo ipsum collocauerat opifex, v gatus est circa multa: unde subsequuta est perturbatio animae, & corporis ,&omnimoda deiectio a statu,& a rectitudine sua.Quod in protopaste plenissime indicatur : qui non contentus recta lege, quam ei constituerat plasmator ipsius, coepit quaerere veritatem, unde ea perturbatio animi sequuta est. Et in hac tentatione Adam non fuit seductus,m lier autem fuit seducta, ut dicit Paulus. Et ideo mulier dixit. Serpens decepit me. Adam vero non sic dixit, scilicet decepit me quisepiam. Dico etiam quod & si Adam deceptus fuit, non tamen deceptus fuit,quantum Eua. Error etiam est in parte animali: quae non percipit, quae Dei sunt, non autem in

parte spirituali: qu ut Apostolus aio iudicat de omnibus. Hinc peccatum per erro

92쪽

DOGMATA. 13rem, seu per fragilitatem commissum facilὸ remittitur. Et quia homo non peccauit deceptus ; ideo difficillima fuit venia, & a Dei s lo filio impetranda. Vnde dicunt quidam , quod si Adam non peccasset, verbum Dei non suisset incarnatum. Vnde Paulus. Misit Deus filium suum factum ex muliere , factum sub leger ut eos qui sub lege erant, redimeret. Cum igitur Christus venerit tanquam redemptor, videtur, quod si peccatum redimendum non suisset, pater ipsum filium non misisset. Apostolus tamen dicit, quod ptiedestinatus sit in virtute; & praedestinationis nulla sit ratio ; omni ratione , &occasione semota Christus missua sui stat: pro

ut destinatus erat. Sicut enim omnia corpo

ris huius mystici membra saluanda praedestinata sunt, & praeelecta ab qterno, iuxta illud Apostoli, Elegit nos pater ,' videlicet in ipso scilicet Christo, ante mundi constit tionem; sic & multo magis ipsum caput nostrum Christum: in cuius persona propheta canit. In capite libri scriptum est de me. Vnde & Hebreti asserunt, quodlanima Meusiae a principio fuit in mente diuina prima, praecipua su per omnes creaturas. Quo sensu dixit Christus. Antequam Abraham fieret , ego sum . Cui Paulus adstipulans ait. mi est imago Dei inuisibilis, primogenitus Om-C a nis r

93쪽

D OG Μ A T A. I' ordinatio nuncupatur Ilan Sephiroth: truncus arboris huius est tiphereth tetrag. Radix est ehele cheter. Rami sunt reliqua octo nomina , scilicet Iah chocmali, Elohim binach, Et ghedulab, Elohim ghebura, Tetrag. Z

uat neZach, Elohim zeuaoth hod, Sadat is sed Edonat malchuth. Ab eliete igitur tan- . quam a radice scaturit defluxus per ordinem in inferiores , & postremo in malchuth. Quae dimensio tantum gaudet influxu,quantum a superioribus recipit. Sicut igitur radice ab arbore excisa , flores , folia , &fructus cadunt , sic per peccatum Adar suit

excisa malchuth ab elieie radice cheter , & alipheret tetragia stipite, & consequenter ab omnibus sephiroth ; sic vacua remansit malchuth bono influxu, & ipsa dicitur regnum , siue quaestor regis tetrag. creatis diuina sacramenta distribuens. Vacua igitur permanente ipsa dimensione, nihil boni nobis conferre potest. Antea vero quam Ad mus peccaret, malch ut a supremo praetoriocheter sibi assumebat influxum : & sic totus

ordo sphristicus siue ipsa gloria funditus se,

dem locauit cum imis: Omnium enim crea,

turarum hierarchiae se se respiciebant secundum ordinem graduum, cum superis sup ra, sephiroth videlicet ad inuicem ;&cum imis ima, creata cum creatis. Itaque Storia,

94쪽

uti cum superis, ita cum imis moram traxit. Coeli cum elementis vinculo quodam mutuum sortiebantur amplexum: alterumque altero mutuo adimpleueatur: & canales s phiroth adamussim opus suum exequeban- . turi A superis uberrime deorsum migrabant fluxus , ut tam inferiora, quam superiora autissimi nomen repellerent, ut dixit Rab Ioseph. Dum igitur gloria malchuth cohabitans , se non minus terrenis, quam coelesti bus insereret, Adam protinus peccator effectus est. Quapropter confusi sunt ordines illi: canales an stactum subibant. piscinarum defluxus trahebantur: & gloria se abstulit amalchuth ; vinculum illud omnino fuit dissolutum. Quo facto malchul a c teris excisa plantis, gratiae donum nobis impertire minime poterat: itaque arbor sterilis remansit. Hoc oeconomico, siue politico exemplo ostendi potest de imperatore ; qui contestabialem sibi in seriorem habet: & ipse q ustorem

sibi habet inferiorem; hicque oeconomum habet sibi in seriorem, & inferior suo obedit superiori ordinario immediate. tamen si imperator omni inferiori immediate praeciperet , oeconomo videlicet, ne cuiquam ele mosynam erogaret; tunc is oeconomus sta

rim ei supremo domino obtemperaret. Sic Deus tetrago tanquam princeps gloriet seph '

95쪽

roth, in Adae pretuaricatione praecepit mal ut, infimae omnium sephiroth, tanquam dispensatrici sanctorum chrismatum , ne in Adam bonum influxum influeret, etiam si ipsa malchuth boni influxus plena extaret: quod semper accidit; & si quandoque vacua dicitur, id respectu est nostri: nam nihil nobis boni tribuit,ac si nuda esset. Et hic est mos Dei secundum Cabalistas: qui cum merita iniustis respondere procurat, praecipit suo regno, siue dispensatrici malchuth, ne bona in ipsum influat e, ac si a ceteris plantisprqcis,extaret: & hoc dicitur truncare vitimam plantam. Et huius decisio non tantum super Adam cecidit, sed etiam super .totam posteritatem suam, quam infecit, immo totum mudum insecit. Et si Deus sit clemens, punit tamen in tertiam, & quartam generationem , ut Moses ait in Exodo . quia mali

tia parentum transit usque ad quartam generationem . Priuantur igitur filij haeredit te paterna: sicut etiam iure ciuili cauetur, quod bona rebellium, & omniu, qui committunt crimen laesae maiestatis , fisco appl centur. Vnde & filij remanent bonis priuati. Aliquando etiam ex malo sanguine paterno inficitur filius: & aliquando ex bonitate pa

tris fit mundus, & plenus benedictione. Hinc saepius inuenitur, quod propter Pa C rentes

96쪽

CABALISTARUM rentes Deus sauit filijs. Et quia filius malo sanguine parentum inficitur 3 hinc prohibetur accessus ad mulierem menstruatam' ne proles inficiatur. Secundum vero secretiores theologos punit Deus in tertiam, id est in animam trifariam , & loquuntur more Pistonico , & Cabalistico, & in quartam, scilicet cerpus ex quaternario multiplici confectum: & parcit in millibus, id est millenario propter millenarium illum cubum, videlicet denarii, quod Deo conuenit. nam millenarius in eo,quod finis est ultimus numeri ultimi, & consummati; Deo attribuitur, qui omnium est finis. Peccante ergo Adam primo parente, peccauit tota humani generis massa, quae in ipso continebatur: nam rami omnes, & fructus cuiuscunque arboris sequuntur radicem . Hinc si radix reis

spersa fuit aliqua amaritudine vel colore; fructus quoque sunt amari, &simili colore colorati r ut de persico sanguineo patet. Vnde Adam, qui suit radix totius generis humani , insectus, omnes ramos, & solia arboris infecit: sicut ait Apostolus ad Ro. Radix amaritudinis sursum germinans impedit, & per illam inquinantur multi. Et de bona radice iterum dicit. Et si radix sancta, & rami similiter: Non tamen ramus a ramo inficitur,n

que exsiccatur: sed qui exsiccatur, excisus

igni

97쪽

DO G ΜΑΤΑ- igni traditur, alijs in trunco vivis remanen tibus. Et ne apud aliquem remaneat iusta querela de insectione a primo parente contracta, voluit Redemptor omnes renasci in eo, meliori persectione , & pulchriori r dice, quam fuerat in primo parente: quamuis ipsius radix foedata non sui siet: ut patet in libro Gen. Rabbi Berachias super illud, Hae sunt generationes coeli, & terrae in creatione eorum ; dicit: mamuis creatς fu rint secundum plenitudinem suam, atque persectionem; quando tamen Adam primus peccauit, diminutae sunt,& corruptae, at que concusset: & ulterius ad decentem compositionem non reuertentur, donec filius Peres veniat: iuxta illud Ruth vltima, Hae sunt generationes Peres, quod plane scriptum est : In signum. Lquod omnia, quae propter peccatum diminuta erant , per fi lium Peres qui a nostris corrupto vocabulo Phares dicitur perfici, & compleri debebant. &hoc in Messiae aduentur in quo uniuersum , quod propter Adae peccatum pene corruerat, instaurandum erat, & mors ipsa destruenda, siue influxus Samael. Et sicut antiqua in lege bono influxu non potiebantur nisi prius circuncisione purgati, aut oblatione, aut quoquo alio modo; ita nunc illius regni gratia digni non reddimur.

98쪽

CABALISTA R V Mni si merito sanguinis Christi: qui omnibus

veteribus sanguinibus prevalet. Et sic Agnus ille innocens dignus fuit , ianuas regni aperire: quarum prima est malchuth: quae 1 Iudaeis i ublata est , de bonis Christianis tradita, dicente Christo Iud is . Austretur a vobis regnum, & dabitur genti, id est populo Gentili.Et sic influxum illum per septem c nales septem sacramentorum in nos funditabunde. Et quando Deum offendimus, regnum hoc donorum spiritualium nobis

aufertur, & truncatur a cetteris plantis, ut diximus.

D. Cab: Cum arbore scientit boni , &mali , in qua peccauit primus homo, creauit Deus seculum. FA. Mundum creauit Deus, ut ostenderct suam bonitatem: non enim ab lexternis causis impulsus ut Hierocles testatur) ipsum condidit, sed ex mera bonitate sua. Et quamuis mundum creaverit, non tamen propter hoc mutatus est Deus ipse; cum dicat per os Malachiae. Ego Dominus, & non mutor. Et David. Tu autem idem ipse es, semper videlicet. Boetius quoque ait. Terraru, coeliq, sator, qui tempus ab quo. Ire iubes: stabilisq, maues das cuncta mo

ueri.

Fuit igitur Deus stabilis in sapientia, qua

omnia

99쪽

D OG ΜΑΥΑ I omnia ab aeterno praevidit, nulla in ea facta mutatione: sed mutabilitas fuit in re: quae accepit esse ad extra ; pro ut in verbo, & Ω-pientia erat ab qterno. Hinc Plato sapientissimus scriptum reliquit, quod in Deo est prouidentia, & sapientia qterna; in coelis est

satum di, in rebus vero particularibus continis

gens, & nouum . Causa vero sinalis, quae potissima est, ea sui , ut sapientiam suam, quam filium esse diximus, extra manifestaret . Hinc propheta canit. Omnia in sapientia secisti; quae sapientia & verbu idem sunt, per quod verbum cuncta facta sunt, scilicet

a Deo solo iussu, aut verbo. Et hoc quia non indigebat opifex instrumento aliquo,ut produceretnideo sufficit solum verbum. Factum est etiam id miro ordine; cum enim verbo quodam ideati, & intrinseco omnia productione facta suerint ; quid restabat, nisi verbo explicare, quod conceptum erat λ Et cuomnia virtute diuini nominis producta sint, exprimendo ea, quae in virtute diuini nominis continebantur, per vocem , aut iussum omnia prodibant ex eo nomine, sicut ex arboris trunco rami, flores, & frondes, &caetera huiusmodi prodeunt. Verbo etiam hoc, coeli firmati sunt, & spiritu oris eius omniS virtus eorum, ut cantat plat. Verbum est unicum fundamentum omnium 3 iuxta

illud

100쪽

C A B A. LISTARUM illud apostoli. Portans omnia verbo virtutis suae. Et id,quia intelligendo, id est in sapientia, Deus omnia fabricauit. Sapientia autem& verbum Dei unicum est, quo intelligiis ipsum, & creaturam , nec enim poterant res produci a Deo operante per intellectum,nisi verbo. Ideo canit propheta. Omnia in s pientia fecisti. & quom uis omnia dicantur

facta per elohim z ibit, quod est nomen

iustitiae , & seueritatis , & e latere sinistro .ut narrant sapientesse facta tamen dicuntur in sapientia, quς est a latere dextro,& pietatis. In sapientia quidem primo, id est in verbo Dei locata erant omnia. Iuxta illud Ioannis. Quod factum est. in ipso vita erat. Vnde in Targum Hi rosolymitano, ubi nos habemus, In principio creavit l, habetur Bechoemali nrtam, id est in sapientia creauit Deus coelum , &terram. De quo Elchana doctor Hebraeus,

ct solennis , pulchre , & diffuse pertractat , declarans . quod principium fabricae incipit a Beth a, quod domum significat,

di sigillum, ut in conclusionibus Mirandulae diximus. In qua sapientia, tanquam in domo praeexistebant omnia , antequam per. Elohim, vel per spiritum sanctum in sermas

proprias explicarentur . nam communicatio

ad extra, quae amore fit, per spiritum sanctum

SEARCH

MENU NAVIGATION