장음표시 사용
81쪽
Cat quenquam. Tertium nomen est Aedonat, scriptum per aleph, datet , nun , lod, quod de se est totius iudicij ,nihil gratiae continens nisi pro v t gratificatur a primo nomine Eliele, media' tibus tamen intermediis dimensionibus . & istud Edonat in ultima locatur sephiraph, sicut Eliele in prima.
Secundu nomen inter haec duo extrema medians , est nomen tetragr. ineffabile: quod intiphereth media linea locatur,media inquam inter sephiroth a dextris, & sephiroth a sinistris: Idcirco de utroq; latere participat , tanquam extrema connectens . Vnde pulchritudo cognomento dicitur: nam proportionaliter influxuum omni u genera continet . Tetrag. igitur est nomen clementiar, asephiroth etiam partis sinistrae defluxum ausumit. Ideo iudicii nomen adipiscitur. Et hoc nome tunc punctis Elohim notatur, scilicet perateph, segol, holem, hiric, & sic profertur Iehoi, sicut Elohim; qui tamen, de sui natura proferri deberet. Iehouali, punctis videlicet, laua, holem,& cameE. Verumtamen hoc ineffabile nomen, & si de Gtroque ut vidimus extremo participat; gra-etia tamen in eo magis elucet, quam iudiciuni: plus enim erga creata gratia,& clementia 'tixur, quam id iose inam praemiatur
82쪽
tra condignum; & punit citra demerita. Ideo quandoque hoc nomen inestabile supplet
iudicij nomen, quanquoque autem gratiae. Et quando in iudicio assumitur, hoc fit, ut Dςus manifestet se iudicium inferre magna cum clementia; ita quod puniens doleat, ut digit propheta. Heu consolabor super inimicis meis . & alibi. Non est: voluntatis meae mors peccatoris: sed magis ut conuertatur,&vinati Inessabile igitur nomen licet sit gratiae nomen, negandum tamen non est , quin sit
α iudicii. Idem est nomen Dei, quod ipse
Deus, & virtus diuina ; si recte sentiunt doctores Hebraei sic interpretantes. Sicut de angelo misso pro tutela, & ducatu Mosi is statur Dominus dicens. Ecce mitto angelum meum, qui praecedet te, obserua eum, &audi vocem eius 3 quia Domen meum in ipso . est, id est virtus nominis mei, & diuinitatis araeae , ut supradicti exponunt. Et per nomenta sadai N J fiebat antiquitus mirabilia usque ad Mosema &, a Mose usque ad Christum in quadrilitero n)π illo magno nomi-nc . Omnes enim literae huius sacratissimi nominis significat numeros circulares. Nam, iod, dat denarium n he, quinarium a nausenarium 3 qui omnes , & soli sunt numeri circulares, ut supra iacium est in conclusonibus Mirandulae ; ut innuatur, quod Deus est
83쪽
co oldine procedit; reducendo omnia in se, sicut ab iplo processerunt. Qilod per Isaiam testatur dicens . Ego sum primus, & nouisis mus 3 manus meae fundauerunt omnii Ordinando videlicet eadem in meipsum , ut sphqricum ordinem prosequerentur. Vnde non potest in aliud tendere, massa haec re,.
rum creatarum, nisi in eum , cuius simula chrum tenet. Omnes insuper lineae circuli a centro Exeuntes in circunferentiam, & ab ea in centrum, denotant, quod omnes creaturae emanantes ii centro supremaeiph rae. tenduni in circunferentiam eiusdem sphγrae, tanquam in finem earum. Sicut etiam accidentia omnia innituntur substantiae,quae
est eorum subiectum , & sustentaculum; sic
creata omnia, quae tan quam accidentia r
spectu primi, quod est a sesp., innituntur
ipsi, a quo dependent i & in quo tanquam in sustentaculo continentur: & in quo errant tanquana in proprias formas explicarentur, & ad ipsum aspicsunt, & tendunt, tanquam ad locum, & domum propriam. Vnde sine ipso, tanqua peregrina non pos sunt diu pers stere, seis, ipsum redire sata gunt, maxime homo;qui orta in virtute continet, & potestate, ut docet oismegistus. Qui moriens Calcidio reserente dicebat . Hactenus
84쪽
I D Oi G M Α Τ A. s A o et Hactenus fili pulsus a patria vixi peregrinus,& exui; nunc incolumis patriam repeto , cumque post paulum a vobis corporeis vinculis absolutus discessero , videtote Me me quasi mortuum lugeatis , nam ad illam optimam, beatamque ciuitatem regredior, ad quam uniuersi ciues mortis conditione venturi sunt. Ibi nanque solus Deus est summus princeps , qui ciues suos repellet suavitate mirifica, quo haec, quam multi vitam existimant, mors est potius dicenda, quam vita. In hanc sententiam veniunt Didymus , Hiarchas , Porphyrius, Proclus, Plotinus, Iamblicus; qui omnes hortantur ad Deum exorandum cum spe obtinendi , quae petunt, ex sua magna bonitate. Vnde Proclus docet dicens. Qui volunt numen, aut nomen summi principis assumere in suis orationibus ; habere debent cognitionem illius. N celle est enim, ut inuocans cognoscat inuo
candum, si rite ipsum inuocare velit. Vnde Psalmographus canit. Protegam eum, quo
niam cognouit nomen meum i non quIa inia
uocauit, sed quia cognouit Oportet etiam, quod habeat cognitionem , & symbolum cuin uocato , iuxta illud Apostoli. Nemo potest dicere Dominum lesum nisi in spiritus in-cto , id est ni si .naturam, &.sortem hominis coelestis, & spiritualis, sapiat. Postremo re
85쪽
quiritur, quod sit unitus cum inuocato,qui scilicet est caput diuinorum nominum tam in misericordiam tendentium, quam in iustitiam. Et haec est ratio, quare Deus Mosi
perorubum ardentem nomen suum tetrag.
nam indicauit quia ipsum ad describendam
mundi fabricam , atque legem elegerat. Vtraque enim ab ipso nomine emanauit.Hinc ut sciret , quae scripturus erat, nomen illud ei indicauit: Et hoc est factum, quia collisurus erat Ammomino praesidentem a lapto , qui per solam vim nominis ipsius col bdendus erat. Et etiam . ut operaretur signa, & portenta , quae Deus in . Egyptum mittere decreuerat facienda nominis ipsius
virtute. In igne vero existens docere voluit,
ut indicaret, quod ipse Deus ignis, & igneuhabet nomen,& igneam virtutem . cum ipso est operandum: Bonum est tetrag. bonis: vi
patet de Mose, quem tanta diuinitate repleuerat, ut Deo plenus, & Deus Pharaonis dictus sit e nam virtutem diuinitatis in ipsam Pharaonem: exercere debebat. Hinc fuit verus rex unctus diuinitate: de qua Vnctione loquitur Ioannes, dicens. Vncti nem habetis a sancto, & nostis omnia. Sicut igitur est nomen clementiae, sic etiam est iustitiae, ut patet ex supradictis. γ D. Cab.
86쪽
l D O G M A T A. - D. Cab. Peccatum Adae fuit truncatio regni a caeteris plantis. F. A. Cabalistarum docendi modus esther parabolas, figuras, & similitudines. parabola nanque significat iuxta sententiam, quasi rerum dissimilium comparatio: quare sermo parabolicus est bonus. Primo, quia datur de rebus sensibilibus, ex quibus tam ignari, quam docti capere post uni. ut patet id e parabola illa . Exijt, qui seminat semin re semen fuit: omnes enim percipiunt quid' semen sit, & quid ager, Scaetera. Secundo,
quia narrata imprimuntur: parabola nanque artificialis memoriae vicem gerit. Te rio propterea, quod scientia .nostra ortum
habet a sensu: ideo cum parabolis sensibilibus symbolum habet. Quarto, magna est enim spiritualis consolatio ex parabolae conquenientia cum re spirituali per ipsam figurata . Nam Paulus doctrinς huic conformis dicit . inuisibilia Dei a creatura mundi per ea , quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Hic igitur doctor parabolice , & docte Adς peccatum pertractans , theologo
tum nostrorum modum non obseruat. De
catum ergo primorum parentum consistit, quia no obedierunt Diuino prςcepto, quod erat, ne comederent fructu, H gnum illud: quod lignum est lex. Homo mcu efflet crea-
87쪽
C AB ALISTAR VΜ. tura, legis praeceptis dirigenda videns Adam se constitutum super omnia creata Cit cui oraculum dixerat, Dominamini volucribus coeli, piscibus maris, ac bestiis terrae existunabat se lege non indigere, sed habere merum imperium omnia ad libitum disponendi, suasus maxime a muliere parte videlicet inferiori,& animalique a malo Eqm ne seducta facile in prςceps ruit. Hinc contempsit legem deuorans, & conculcans ipsam . Peccauit igitur per mulierem : quae ii nistram partem tenet, iuxta illud leremiae. Ab aquilone pandetur omne malu . & istud peccatum fuit voluntariu ; alioqui non sui ias et peccatum. Vnde oleas ait. Perditio tua Israel ex te videlicet est. Auxilium vero in me tantummodo. Auxilium tamen prquis uni fuit ab aeterno pro hoc peccato, dicente Ioanne. Agnus occisus est ab origine mundi, in remedium videlicet peccati. Sic etiam fuit ipsum peccatum ab aeterno prς uisum I N per consequens ineuitabile. Quod aperte confirmare videtur Paulus , dicens. Omnia con-Husit Deus in incredulitate, & sub peccato,
ut omni u misereatur. Quomodo autem illa duo simul copatiantum, nulli adhuc mortabael reuelatum. Dicunt tamen theologi nostri . ridae peccatum tripliciter conliderari potest, fundamentaliter videlicet, radicaliter v
88쪽
D O G MATA. Ister, & finaliter. fundamentum nanque peccati eius inobedientia fuit. nam peccatumileste Augustino est dictum, aut factum , aut
concupitum contra Dei legem. aut,est transgressio legis, & coelestium inobedientia mandatorum, secundum Ambrosium . Radix huius suit auaritia: quq orta est in terra salsuginis inobedientiae. Principium autem huius fuit superbia: quae ex avaritiae radice germinauit. terminus huius fuit gula . Peccatum igitur Adae fuit inobedientiae nisum, radicatum in auaritia, initiatum a superbia, dc tandem in gula completum. Caeterum Cabalistet considerantes spiritualia minus no- . bis nota sensibus : & insuper, quia intela lectus noster sensibus alligatur ita, quod nihil intellectum est, quin prius sub sensu fusrit; idcirco de hac materia sub signis sensibilibus pertractant dicentes. Peccatum Adae fuit truncatio regni , siue ultimae plantae a caeteris plantis: ideo nota quod corpus temperatissimum aliquando uillonantiam maximam sentit. Quod duplici ex causa fit. Autera est distemperamentum humorum, aut ex superfluitate, aut ex diminutione. aut alteramento intrinseco , vel extrinseco proueniens . Altera quia accelestibus dissidet, .ut influxus alias boni ipsi noceant. Dissident quidem, declinante animo ab eo, quod e
89쪽
quirit coelestis influxus. Quam deordinati ianem multae aliae subsequuntur, quia statim
subijcitur dissidens malo Daemoni inquit Proclus I quousque debitis expiationibus
expurgetur. Relinquentes humorum distemperamenta medicis , percurremus ea, quae ad rem nostram, & ad meliorem hominem bene instituendum spectant, Distemperaniatur enim humores, unde infirmitates sub Oriuntur, non tantum ex superflua, dimia nuta, vel alterata materia , sed saepius , quia ab animo male regitur corpus . Si enim superfluo cibo pascitur, unde superflui geneiarantur humores,culpa est animi non frenan
iis ingluuiem. Et si cibi noctui comeduntur, in culpa est animi imprudentia. Et si homo aliquid perpetrat, unde oriatur tristitia, &augeatur atra bilis', qua humores inficiuntur , aut magis doleat, & tristetur de occurrentibus quam deceat, Vt melancholia comprimatur; hoc est ab animo male se haben te, qui tristitia absorbctur: quae corrumpit potentiam habentis. Si vero animus tanquam dux in toto humano exercitu , cum imperatore, seu rege consenti as, omnes inseriores appetitus, & vires ben e moderatur,
diligens omnes indebitos hostes, si aliqua tristitia ex pugna,au V labore reportatur, illaeuangelica est, non nocens , sed statim vertetur
90쪽
tetur in gaudium. Nam sicut diligentibus
Deum omnia cooperatur in bonum, ita dissidentibus a Deo omnia nocent, omnia vergunt in malum, quia contra huiuscemodi discolos armat se creatura omnis in ultionem
scilicet inimicorum Dei, ut dicitur in libro Sapientiq. Hinc Augustinus ait. Omnium malorum causa est peccatum: quod est deordinatio, & distem peramentum animi , &ducis humani. Quo male regente, rebellant omnia, & distemperantur in sui domini perniciem. Tunc animales spiritus, amisso se no in pugnam congrediuntur, insurgunt humores mali, & etiam boni deordinati, vicissitudine quadam segregati abinuicem, compus vexant, & torquent . Tunc nocent influxus coelestes. Tunc Dei lictores, &ipsi intorquendos homines sese expediunt, iuxta illud prophetae. Et immissiones per angelos malos. Tunc ut inquit Isaias θ percutiet te
Dominus aere corrupto. Quod cognostens regius propheta dicebat. Miserere mei D mine, quonia infirmus sum i sana me, quOniam conturbata sunt omnia ossa mea, id est vires, &.virtutes meae. Nec dicat quispiam, quod infirmitates proueniant ab illis naturalibus causis, quas commemorat Avicena, videlicet inanitione, repletione cibi, vel a