Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

161쪽

de quo in canticis dicitur . Fons hortorum de puteus aquarum viventium . Fons quoq;

est filius, de quo Zachatias . in illa die erat' sons patens domui David, de habitantibus Hierusalem in ablutione peccatoris, & monstruatq; quod onines exponunt de CKristo' Dei filio . Fons etiam est spiritus sanctus, de

quo Ioannes fiet in eo fons salientis in vir ' tam aeternam; hoc autem dixit de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. primo tamen praemiserat dicens r qui biberie ex hac aqua; quam ego dedeto . haec autem aqua vitae, ante Christi aduentum, solos Iudeos irrigabat quia salus extudeis estiadueniente vero Christo , tune aqua haec iori gauit uniuersam terram. stius etiam fuit fons aquae vitiae, quem petebat Moses in numeris . De hoc sente in canticis dicitur. sensbortorum puteus aquarum viventium . De

quo sonte ait Ioannes ostendit mihi fluuium aquς vivae splendidum . quς aqua unica Christus est , aut eius sapientia, quae dicitur aqua saluatoris, cum in ipso praeesset Iex quς data

fuit e quod sacramentum reserans Paulus duxit . bibebant autem de spirituali consequentiati eos petrar petra autem erat Christus. vn-dὸ aperte voluit innuere sapientiam legis Hebraeis datae, emanasse a Christo, sub met Dora petrae . Et licec est ratio , quare Hebruti

162쪽

CABA LIST AR Vbi satiati Ni uino sente Iegis acceptae, adliua stire videbant , quia di si data suerat tunc

lex; adeo tamen inuoluta erat, ut sitiret populus eius intelligentiam. Hinc communiter

concludunt antiqui theologi,legem fuisse bis

datam , primo in scriptis : postea oretenus declaratam fuisse asserunt. & hanc vocant Cabalam, id est reuelationem ore ad eos s

αm. De hoc sonte dicit Zacharias ut duxi erit fons patens domui David. & hab tantibus Hierosolyma iste fons clamabat intemplo dicens: Si quis sitit veniat ad me, de bibat . hoc loquitur Ezechies, dicens: Estundam supet vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,& ab idolis vestris . & dabo vobis cor nouum, & spiritum nouum, id est baptismum.& isti sontes, quamuis in se semper sim ex berantes , quia infiniti: exiccati tamen dicuntur quantum ad nostram utilitatem: quando videlicet , exigentibus sic peccatis nostris, obturantur meatus in nos influentes, iuxta illud. Auertente te faciem turbabuntur: auferes spiritum eorum ,& descient, Sin puluerem suum reuertentur. Isti tres sontes unum constituunt sontem: sictu tres

personae diuinae sunt unus Deus,& opera Dei ad extra sunt indivisa. ideo ab isto fonte, sue mari, siue horto paradisi exit fluuius quarum

163쪽

quarum viventium, qui . diuiditur in quatuor flumina, quae flumina etiam dicuntur sentes secundum Pythagoram . qui fluuius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, & talices omnes ilic videlicet habitantes . nam Vales canit . Inebri lbuntur ab ubertate domus tuae, & torrente voluptatis tuae potabis eos. Ad irrigandam autem uniuersam terram, diuiditur in capita quatuor . Quod quadrifaria conditio terr ni hominis exigit. Sicut enim ternarius diuinis rebus est addictus : ita quaternarius corporeis, & humanis , quia ex quatuor et mentis constituitur. 6dhuc quadrifariam diuiditur hic fluuius, ut in ipsum hominem terreum , ipse fluuius totius bonitatis influat diuisim, qui beatos unum cum Deo effectos irrigat coniunctim. irrigaI enim nos. ab oriente per gratiam, a meridie per scien- tiam & pietatem, ab Aquilone per castigationem ex expiationem, ab occidente vero

per benignam susceptiMem. V nde flumina

sempiterno fluxu ad m e currunt, unde traxerunt originem et iuxta illud Ecclesiastis. omnia flumina intrant in mare . & paulo post. Ad locum unde exeunt flumina reuertuntur. Sic etiam creaturae omnes, d

ueniunt ab illo mari magno supram undano supradicto, transeuntes per causas secundas modo

164쪽

CABALISTARUM

modo occultissisimo: tanquam per fistulas, civenas mundi. Sicut, re animalium semen per occultissimos meatus transit usq, talopum, ubi formatur in corpus. Quo formato indefectibilem cursum currit, quousque reuertatur ad mare Archerrpum, unde ex

uit, nisi peccato insectus , labefactatus ve sit. Et quia infinitum est mare illud; ideo non redundar ex xeuersone illarum aquarum creatarum: scur non fuit diminutum, quaado aquae illa: exierunt. Et quia aliquia veri- ratis in litera continetur circa descriptionem

illorum fiuviorum,eriam de ipsis undo orianrux, & quo , quassi fluant dicendum est. pro ut habetur, a Geographis. Physon ergo

s ue Ganges s ut vult Hieronymus est Indis .

fluuius inter fiuvios asterentes aurum praecipuum:'cuius ortu est in medijs montubus, Artemidoro authore . Et de hoc dicit textus, & urum torrae illius est optimum. Geon vero qui Nilus existimatur , transiens per Omnem terram lethiopiae, & ab ultimis finibus terrae australis fluit ad septentri nem mirabili, α vario cursu. origo eius est in partibus Maurit niae, non longe ab Oceano stagnante ibi lacu, quem Helidem v sant, deinde abscondit se itinere aliquot di xum , rursusq, rumpit alio lacu maiori in Mauritania caesariensi; iterum hareni. Wc

165쪽

'DOGMATA. νε plus per deserta viginti dierum fertur ad proximos Aethiopes. Deinde prosilit in sontem qui niger dicitur . Inde Aphricam ab Aethiopia disterminans medios secat A thiopes cognomine Astaplus, & tandem de-Uenitad mare aEgyptum, hic oritur in Aphrica . Tigris autem qui vadit contra Assyrios in regione maioris Armcnia: fonte conspiacuo oritur in planitie, ubi tardior fluit, hievsq; ad Medorum fines, Diotus appellatur: Tigris postea vocari incipit . quod veluti sagitta volare uideatur : nam sagittam Medi tigrin appellant. & transit per raro

dam, & Tesbitem leuior arsamas innatat. postmodum in Euphraten mergitur, E Phrates uero in monte Patiedro maloiis A meniae oriri dicitur eadem plaga percurrens Armeniam maiorem a Cappadocia disti

guit, Sinsnum persicum c quod Mace r brum dicitur suit, Hinc nulla coiectura assequi possumus quomodo ista quatuor num

na eandem habeant originem, cum ex ditantissimis locis oriri videantur . Quare dice dum relinquitur, ut mare sit sons illorum quatuor nominatorum fluminum. Sed tunc non erit locus aliquis particularis qui hortus , aut paradisus delitiarum dicatur a n bis inaccessibilis . Vnde typica uidetur omnino illa descripuo fiuviorum, per quos in

166쪽

CABALISTARUM

telliguntur quatuor elementa, & principia rotius esse producti, & subindicatur illa quadruplex virtus hominis quadriliteri: Quod

nomen Orpheus, & Homerus Oceanum uocant diuinarum primo & humanarum rerum originem semper existentem , secun

do in Deorum generationem emanantem, tertio terrena irrigantem, quarto in omnem

fluidam materiam stillantem e cuius iterum emanatio per forma quidem in Angelis, per veram participationem & imaginem in ratione praeditis animantibus , per imaginariam in rationis expertibus; per umbra denique in corporum figuris reperitur: quae Gmanatio quadruplex per quatuor etiam ab EZechiele uisa animalia innuitur, quorum leo igneus est: Aquila aerea: Homo in aniam a potissimum, & in semine aqueus: Vitulus uero terreus, & terrae cultui semper addictus. Quae elementa composita simul uni- eam ollendunt faciem, & uirtutem , ideo dicitur quatuor facies uni, quatuor pen-Dae viai. Ideo indicatur illa quadruplorum virtus nominis quadriliteri, aut quadruplex effluxus praecipuus archetypi. Quae omnia describuntur per illa quatuor flumina et eo

quod i Brum habeant simulacrum, sicuti per Arbores , fontes, hortum, & huiusni vi altiora dolaribuntur sacramenta . Cum

167쪽

DOGMATA. s enim unus sit sons vitae duplicis; qui in Iersmia dicit. Me dereliquerunt sontem aquarum viventium , necesse est, ut omnes,&naturalem, & spiritualem vitam habentes &reliqua caiqua sunt) omnia hauriant ab illo fonte , a quo fluuius procedit. de quo in Gen. dicitur: Et fluuius egrediebatur de loco voluptatis , qui Deus est ad irrigandum primo ipsum paradisum, id est totum

archetypum , per diuerses canales rerum nobis communicandarum. & istae sunt a quae supram undanae : quae super coelos a Mose,&Davide elle dicuntur. Ab illo igitur fonte vitae emanare dicitur aqua vel fluuius : qui statim in quatuor capita partitur , & irrigat uniuersam terram. Quae aquae vitae prius sunt in paterno fonte cli ter Elion, id est corona superior. postea insilio chocmali , idest sapientia: qui & ipse est sens ut dixi Papud patrem existens, ut in psalmo dicitur. Quoniam apud te est

sens vitae. apud patrem enim est filius ἐν cui pater omnia dans, & ipsum sentem constiatuit, ut merito dicere possit. Ego sum viata , utranque scilicet naturalem, & spiritalem omnibus tribuens. Quando enim dicimus omnia quae facta sunt in ipso vita erant, de naturali vita dicitur . nam ab illo sonte

diuino vitae decurrit aqua , essentia videli H cera

168쪽

i CABALISTARUMeet,&esso omnium rerum: quod prima diuisione diuiditur in quatuor elementa tanquam in principia, & primaria rerum materialia primordiar qui estentiae fluuius egrediebatur de voluptate, id est de deitate sceliacissima, ad irrigandam,& persundendam. uniuersam terram , id est materiam , quae Primum produina , terra appellata est, dc recte primo decursa diuidi dicitur in qu tuor capita, id est in quatuor elementa , cum quibus, & nomina fluuiorum conueniunt

de quibus alias. Sed cum ipse ait . Ego sum resurrectio & vita ; de spiritali intelligitur vira et quae perpetuata sit vita aeterna, quam&ab ipso Dei filio babemus ι sicut ipsemet plerisque in locis testatur dicens. Ego vitam aeternam do eis, & iterum: si quis bib rit ex hac aqua, quam ego dedero; fiet in eo fons aquae salientis in vitam ut dixi in αremam. extat & alius sons vitae in eo sanctissimo archetypo: qui spiritus smetus est. α hic aliquando dictus spiritus vitae: sicut in Ezechielu legimus. Et spiritus vitae erat in rotis :dς quo in psalm. canitur. Emitte spiritum tuum ,& creabuntur . ea quidem quae mortu & destruct erant. Et si sint res sente , vnva tamen sunt in illo sonte vi

tae, & essentve Diuinae, Ensoph dicta, id est infinitas, seu infinitudo , sine qua nihil vi,

169쪽

DOGMAΤA ssuit , & nihil est: omnia enim ab uno prou niunt . Et quoniam in Deo est paradisus, ideo edem, id est paradisus unus est. Et sicut

1 Deo omnia proueniunt, ita ab hoc edem paradiso omnia procedunt , & in ipso omnia quietantur:De quo psalmus satiabor cum apparuerit gloria tua: non est enim in hac

saeculenta terra; sed in coelo. Et quia voluptas sustentaculum creatorum dicitur; filius chocinali cuncta sustinet i, Paulo teste. pO tans omnia verbo virtutis suae. Et sc omnes spirituales gratiae immediate ab ipso fi lio chocmali proueniunt, & demandantur ab ipso in spiritu sancto Binali executore. De quo Paulus. Alij datur sermo scientiae ;alij &c. Idem autem spiritus diuidens singulis pro ut vult,& eae tres numerationes

primae videlicet,cheter Elion pater,chocmah filius, & binali spiritus sanctus unum sunt,& idem in essentia, & unum esse. Quando

autem hoc unum esse Diuinum incipit communicare se caeteris sephiroth in serioribus; tunc inquatuor capita diuiditur, sicut sunt quatuor literae nominis tetrag. per quod facta sunt omnia, sic in mundi fabrica, & eo. rum quae sunt mundi edem, id est tres prinmae di mensiones , quae paradisus dicuntur ut vidimus diuisus est in quatuor capita. Nam ad persectum rerum esse, & mundi,. 3 H a quatuor

170쪽

CABALISTARUM quatuor illa requirebantur , quae sunt gh dulati, ghebura,tiphereth,& malchuth. sons igitur, qui in haec quatuor diuiditur binali,

est ibi totalis & integere quia tantum respi- cit ad intra: Sed quando in rebus creatis in-i flait, diuiditur in quatuor capita. De hoc . fonte loquebatur Christus,dum dicebat;Fiet in eo sens aquae salientis in vitam cternam. postea subditur. hoc autem dicebat de spiri-

tu sancto quem accepturi erant credentes in . . . Cum. Primum horum capitum est gedulati, id est Amor dc pietas: quae ad rerum productionem concurrunt, ut dicit Boethius, & I roeles Amore Deus cuncta creauit. secundum est ghebura. i. iusta gratiarum distributio a secundum estghebura.i.iusta gratiarum distributio , secundum videlicet rerum cap Citatem - Nam entium,unumquodq; de bonitate, &persectione tantum accepit, quantum iuste decuit, ideo ait sapientia. omnia

in numero,pondere,&mensura secisti. ter- tium ad creationem rerum concurrens, est

xipheret, id est virtus masculea ; quae influit. quartum est malchuch, id est virtus staminea quae recipit. Et ne miremini quod tales sexus in Deo reperiantur; quia Isaiae ultimo dicitur. Ego qui alios parere facio, ipse st . illis eroe si enim hos sexus creatis tribuit,

crgo ipse hos in se habet: quia non habena do,

SEARCH

MENU NAVIGATION