장음표시 사용
211쪽
DOGMATA. 7srum: cuius binali sigillum est litera he n rquae concessa fuit Abraham in eius nomine, ut supra dixi. P. M. Omnes ante Mosen prophetarunt
F. A. Qui corporeis sensibus addicti sunt, his naturae arcana, Detu; sacramenta sub velaminibus,& sensibilibus signis data sunt. eis autem,qui sensus exercitatos, interiores videlicet, ad boni discretionem, & mali veri, item,& falsi habent, cibus solidus datur: ει communicatur sapientia: quae persectorum est: & eorum , qui sensuum exteriorum usum in meliorem commutarunt, interioribus utentes . Duo enim sunt intellia
gendi modi, a naturalibus distincti. Primus est visio, & clarus rerum Diuinarum contuitus , & contactus : alter est arquatio ipsius veritatis , ab alijs expositae cum intellectu nostro. Ad primum gradum deuenerat Moses circa naturalia: iuxta id, quod promiserat Dominus,dicens. Videbis posteriora mea, creaturas videlicet: quq respectu opificis sunt posteriora: quia sunt eius effectus : ideo L gici arguendo a posteriori, dicuntur arguere ab effectu . de quo modo cognoscendiloquens sapientia , dixit .' A magnitudine speciei, & creaturae, poterit cognoscere horum creatorem , &si Moses rerum naturam
212쪽
CAB. ALISTARUM non cognouisset, neq; arcam,neq; tabernaculum ordinare sciuisset in quo triplicis mun di, archetypi videlicet, & maioris mundi, ac minoris persecta continebatur imago: n que rite applicuisset sacrificia&c. Diuina stiam illi patefecit Deus, dicens. Ostendam tibi omne bonum . Et sc Moses moriens morte iustorum preciosa, videbat illud summum, & omne bonum et hac enim morte moriebantur prophetς, Deique amici omnes, cum ingrediebantur ad illa Dei penetr Iia. Alter autem cognoscendi modum, per quatam videlicet veritatem cum intellectu.suit Mosi notus melius, quam A ristoteli, decar teris philosophis: clare namq; percepit v ritatem , e medulla sacrarum literarum emanantem i, & ablato velamine, & reuelata ficie perspexit ea, quae vulgo,& sapientibus mundi abscondita erant, & tanta certitudine ut omnis ab eo sit amota perplexitas . De huiuscemodi scientia Mosis scribens Eupolemon, dicit . Mosem suisse Inachi, & Ogygis temporibus, & hunc sapientem,qui omnem suos docuit sapientiam . Ad propositum conclusionis dico, quod lux Diuina omnem intelligentiam superat adeo, ut ibi ea contianeantur, quae latent etiam summum Seraphinum, ut inquit Dionysius. In Angelicis autem mentibus diffusa, di secundum in teu
213쪽
DOGMATA. 8.ligentiae suscipientis naturam suscepta in varios diuiditur gradus, omnes nihilominus supra rationis terminos, in hominem autem dimissa rationalis est. & haec multiplex pro largientis libito, qui singulis,prout vult , diuidit : iste largiens ante Mosem fuit mauchul: nam prophetae quoque Mosen praec dentes ut fuere antiqui patres prophetarunt in malch ut, quasi ab alijs sephirot superioribus non receperint: nisi a malchut,ali
rum sephirot notitiam minimὸ habuerunt . Alij dicunt, quod Abraham,qui Mosen pra cessit, omnium dimensionum notitiam h buit. primus enim fuit, qui de hac materia Lephirot seu dimensionum tractarit , & li. brum de coordinatione harum dimensio- alium reliquit, immo Enoch eo antiquior de his multa in scriptis reliquit. De illo enim dicit Berosus , non tantum Hebraeorum, sed Chaldiorum , ac Scytharum monumenta tradunt Noe luminis Diuini plenum extitisse. Futuram inundationem praedixit: arcam fabricatus est, hominum &iumentorum seruauit semen. Armenos postea, & Scythas, deinde Italos quos scriptura chitimos appellat naturae secreta, Theologiam , sacrosq; ritus docuit, & cursus astrorum, annosquς ad motum solis, & mentes pro lunae cursu distinxit . primi hanc soluunt obiectionem, dicentes
214쪽
CABALIST ARVM dicentes: quod isti patres pr dicti hoc priuia
legium sunt consecuti, ut talem habuerint notitiam. De communi tamen lege hoc omnibus non est admissum. ratio, quia tabe naculum , in quo Deus requiem trahebat
ante Christi aduentum, in triplici fuit disserentia : primum fuit vagum: Deus enim nullum habebat determinatum locum : in quo homines conuenire possent ad Deum consulendum, & ad gratiam impetrandam , sed modo hunc locum, modo illum ad exorandum eligebant,immo quandoq, particulares homines templum Dei extruebant: unde de Abraham dicitur, quod Deus quieuit supereum . dicit enim textus. Elohim quieuit super caput Abraham, tanquam intellige in super eius tabernaculum vagum,quia Deus i haeret creaturet, sicut lapis super terrae superficiem, mobiliter videlicet, ideo locus Dei indeterminatus erat. Mosis autem tempore tabernaculum fuit determinatum , sed mobile. & de loco ad locum portatile, ut arca foederis. Salomonis tempore, fuit tabernaculum, siue templum determinatum,& immobile aedificatum. Christus quartum constituit tabernaculum: quod est cor nostrum :Templum Dei est, quod estis vos, ait Apostolus . dicit ergo conclusio omnes ante Mossen prophetarunt per ceruam unico
215쪽
nem idest, per Malchuir sieut enim notitia
particularis loci, adorationis Dei, concessa non fuit eis : ita nec sephiroth superiores Malchut notae fuerunt antiquis: sed tantum Malchut luna archetypa, quae dicitur cerua unicornis . celebratos nimis in scriptura sacra prospicimus cervos , hinnulos, capreas, &capras : non solum in canticis, sed in lege,&Daviticis hymnis. In lege enim iubetur cooperiri tabernaculum ex pelljbus capra,rum rubricatis . Et prohibitis rhenibus, &adipe cuiuscunque animalis i cerui.& capreae
omnia comedenda conceduntur tanquam mundae ut in Deuteronomio legimus , ubi dicitur. Verum sicut comedes capream: comedes & ceruum. Et iterum. Vescentur eis , quasi caprea, & ceruo: quorum videlicet omnia intestina comeduntur, excepto sanguine: quia in eo est anima, quae non debet comedi simul cum carne: eo quod animalis anima non nutrimentum hominis , sed indeprauationem, conquinamentum & perniciem ipsius ut aiunt deuenit. In titulo vestro PsaI. a I. ubi nos habemus. In fine pro susceptione matutina: habetur in veritate lit rae .LVincenti pro aurorae ceruar & alijs plerisque in locis propheta hic adeo celebrat ceruos, ut clare intelligamus eos referri ad ali
qua meliora, & occulta: sicut & Origenes
216쪽
consentit , dum ait: ceruus, vel capra an malia quidem secundum rationem naturae, quam corporaliter gerunt, referuntur ad alia quas rerum incorporalium causas : ut illis
, inuisibilibus ceruis videatur posse conuenire M id, quod scriptum est. Vox Domini praepa--- Tantis ceruos 2 quae enim praeparatio ex voce
Domini fit istis visibilibus ceruis aut quae noctrina e voce Domini ad eos descendit quandoὶ Cervi igitur spirituales sunt: quorum formam, & imaginem tenet illiud animal corporale: quod voce Domini disponitur ad persequendum serpentium genus evoce utique illa Euangelicae legis : quae μuos, id est, mundos lauacro baptismi praeparat ad pugnandum : &disponit sub Christo contra serpentem illum antiquum Di bolum. In archetypo vero cerui, &caprae numina illa representant, quae dicuntur sephirot, & dimensiones inferiores, gedulati,&ghebura: quae inferiores dicuntur hod&nerach. per hic igitur numina, aut propri tates diuinas obtestatur Salomon sapientissumus in canticis dum ait. Adiuro vos filiae Ierusalem percapreas, ceruosque camporum ,
ne suscitetis , neque euigilare faciatis dii cham. Cuius iuramenti vinculum est, per tribunal iustitiae. unde scelesti puniuntur . Hinc per Uec iurans, dc obtestans omnibus cens
217쪽
DOGMATA. sacensuris, &sententijs a supernis tribunaliabus emanantibus se submittit, re obstringit , ut nequeat aliquo modo dissolui: sed repo
tet praemium de obseruantia sacramenti, po nam autem de eius transgressione. Et quia inseriores mensuret, quae hinnuli dicuntur, vocantur etiam ubera, illa videlicet, quae t ctauerunt omnes prophetae et ideo in eisdem canticis dicitur: Duo ubera tua, sicut duo
hinnuli capreae gemelli. Et malchut, quae est infima omnium. Et per hanc cervam vnia Cornem, solam videlicet, pattas, Mosen pra cedentes prophetarunt: quia nondum sephirot ordo eis innotuerat: nam adhuc sephiroth diuiset non erant in arborem a dextris, ct a sinistris: Deus enim in se continebat gratiam, & gloriam et tempore autem Mosis i cepit Deus aperire manum sinistram iustitiae,
in punitione transgressorum: tempore vero Christi aperuit manum dextram numeratio num tendentium in misericordiam e quare antiquitus malchut dicebatur unicornis equia nondum sephiroth erant diuita aderatris, & a sinistris: ut dixi Mosis vero tempore fuere diuisis: quo circa illi innotuerunt: α per superiores sephiroth prophetavit. At, ter dicendum, quod prophetantes ante Mosen ut secretiores Theologi dicunt pr
phetabant per ceruam unicornem . Ceres
218쪽
CABAL Is T A R VM sunt ubera suprema Diuinitatis ut dixi, dchinnuli ceruorum sunt ubera inferiora r a
quibus ut ipsi aiunt omnes prophetae
lactaverunt e & sicut ubera sunt bifaria: ita& cornua ceruorum . Alterum est enim prophetandi lumen e alterum autem virtus miracula faciendi. Quod Elisaeus non ignorauit, quia ab Elia in coelum ascensuro petiit duplicem spiritum eius, id est,
Vtranque virtutem, prophetandi videlicet,& miracula faciendi. Sed cum ante Mosen nunquam legamus aliquem secisse mirac la : Ideo diciture quod unico tantum nu prophetabant, & unica virtute ipsius cervae, id est, sontis virtutem prophetandi influentis . pertinet enim miraculorum perpetratio ad virtutem prophetandi . trunque enim pertinet ad spiritum proph ticum, oratio videlicet efficax: operatio virtutum , & manifestatio occultorum. De Abraham enim dixit Dominus Abimelech, qui eius uxorem acceperat. Redde viro 6xorem, & orabit pro te, quia propheta est, ct uiues r operatio vero miraculorum facta a prophetis patet: tamen in Elisaeo, qui sanauit Naaman Syrum, & panem adauxit: serum ex aqua reuocauit,& filium Sunamitis sutatiun r tum & in Elia, qui filium Sudoniae illius suscitauisi&coelum clausit. Et
219쪽
multa similia post Moseu a prophetis facta
sunt . Tertium quoq; prophetarum opus estinon tantum sutura praedicare , sed scripturarum ascondita reuelare. Sicut fecit Moses , & Aggaeus , vel Esdras , quorum alter Oretenus a alter per scripturam , legis sacramenta manifestam . Sic etiam pandens abdita officio prophetae sungitur: si- cu i Elisaeus cognouit munera , quae su sceperat Gieci a Nahaman . Aliter dicendum& doctius : nam quarti Reg. cap. 2. legitur , quod cum venisset Elias cum Helisaeo
in hierico , dixerunt, filij , id est, discipuli prophetarum ad Helisaeum . nunquid nosti , quia Dominus tollit hodie Domi
ui, silete . ex quo patet quod tam iiiij prophetarum quam Helisaeus praeuiderunt in spiritui futurum raptum Eliae : sed nesci banc illius raptus figuram e nec quid amplius, suturum ellet de Elia . ignorabant quippe significare Christi ascensum in coelum . & quomodo Elias erat venturus in Antichristi tempore ad praedicandum Chriasti secundum aduentum . Tam igitur piOphetarum silij, quam Helisaeus, tantum habebant simplicem spiritum propheticum defuturo Eliae raptu. Et ideo Hclisaeus quid futurum ellet de Elia cupiens scire , di-
220쪽
xit ad eum cum serebatur in paradisum. Obsecro Domine, ut spiritus qui est in te, d plex fiat in me: qua si diceret : ut sciam in duplici spiritu, quid figuret raptus iste tuus', de sciam & praeuideam sutura mysteria de Chri sto Messiali in lege promisso, quae non possum praeuidere nisi per duplicem spiritum , S lumen propheticum . Cui Elias respondit, rem difficilem petis. Quasi diceret, difficile est, & paucis concessum talem duplicem spiritum propheticum attingere. Hoc autem
dicebat Elias, quoniam ipse in duplici spirita
per suum pretuiderat raptum e qualiter Christus post passionem,ac resurrectionem erat in coelum ascensurus, & uniuersale dominium,& iudiciariam potestatem, & super omnes
creaturas accepturus: & qualiter erat venturus in fine mundi ad omnes iudicandum gentes: & qualiter ipse Elias praeuenire debebat ante ipsum Christum ad pr dicandum secundum eius aduentum: & qualiter erat ab Ah-tichristo occidendus. Hunc igitur duplicem spiritum impetrauit Elias a Domino pro ipso Eliseo ut ibidem patet. Constat igitur qualiter spiritus simplex propheticus , non nisi temporalia gesta, & materialia illius populi, ciuitatis, & templi attingebat. spiritus autem duplex erat ille, qui nedum futura gesta,&materialia veteris testamenti praeuidebat &