Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

251쪽

DOGMAT A. 33 robur,& impetum: a Iove naturale spiritum,

di rerum omnium sementum: a Saturno compaginem ,& stabili tatem : sed a Sole, qui omnimodam virtutem continet ut omnes ass runt astronomi) omnimodam foeturam,&lumen, quae omnia varie explicat, pro varia

sui complexione , giro, & aspectibus diuer, sis, tam cum planetis, quam cum alijs syd ribus . nunc etiam est in auge, nunc depres.sa, nunc in extremo sui epicicli distat ab ea . nunc luminis plena, nunc media et hunc vix cernitur: postea penitus occulta. ideo non ab re assimilatur ei illa suprema Luna, Malchut oppellata: quq illa, quae a supernis sontibus per diuersos canales haurit argitur inser oriabus pro recipientium dispositione. ct quamuis ab omnibus sephirot recipiat:id tamen potissime facit a sole. cui quoties coniungitur , toties statu,& vivifica repletur virtute: quam humectatis, &bene dispositis inferioribus infundit. Ab ipsa quoque unaquaeque res dependet, quousque ad supremam omnium causam deueniatur binali , vel cheier . est Malchut Ianua introitus sephirot : qtiae de se non lucet bono influxu, nisi quanium a superioribus assumit: ideo priuata illorum influxu, nox denominatur : nam sicut Luna planeta de se non lucet, nisi ab Sole respiciatur: sic Malchut Luna supram undana non

252쪽

CABALIS TAR v Μlueet bono inquxu, nisi a lipheret sole arct typo spectetur: quia maxime erit post iudicium, de qua psalm h. Et nox scilicet malehut sicut dies id est Pt heret) illumin

bitur scilicet nox malchut ab ipso tipheret tanta luce, quanta modo potitur tipheret. Tunc malchut immunis erit a malis influxibus. unde Isaias dicit. Erit lux lunae scilicet malchut sicut lux solis i id est tipheret di lux solis lipheret, sicut lux septempliciter, scut lux septem dierum, id est, lux tipheret erit, sicut lux septem sephirot: quae dicuntur dies, ratione lucis Diuinae in ipsis existentis. Sol est coelestis ignis, ut dicit Plato, omnia decoquens, quae ad magni animalis cis bum pertinent. Dictus est Apollo ut Speusippo platonico placet eo quod vis eius ex

multis ignibus conste romnium scilicet sy-derum vim & lucem solus continens. nec stes larum concursus suos conducunt effectus , a

quousq; phoebeo semine grauidentur. Cui S gallus qui dat ut ova gallinarum foecun- .da sint in dedicatus est. Hinc opinabatur Chrysippus Apollinem dici ab quod est sine. &poly, multitudine, quasi solus sit coelorum&syderum vim continens. Unde & Latini solem dicunt, quasi solum lucentem. Et achrij Adad , quod lingua eorum , solum , significat . Hebraei vero semes , t in , quod

253쪽

DOGMATA inoquod proprium interpretari potest, eo quoalux, de eius beneficium sibi ipsi proprium

sit. Alia autem sydera ab eo utrunque im partitum habent: lucetque tanto excelle tius , quanto sublimior est ignis ille coelestis hoc clementari. Calefacit uterque,sed intropellondo, ille remotissimis, ut etiam inviscera terrae penetret eius radiorum virtus equa metalla coquit, & perficit, quae hic es mentaris postea expurgat. Vulcanus quod is dictus est , maiori vi, ac violentia ignea: aut quia canus, id est, candidus inflamma volat: ille vero ccclestis dicitur Phoebus a specie & nitore, unde pulcherrimum fingebant Antiqui. Medicinae insuper inuentorem diacebant, ex calore uiuifico, & benefica virtute. Fugat ille sol, vel coelestis ignis leones. lupos,& quaeque siluestria inimica nobis. Per concursus etiam radiorum, de aspretum conuenientibus stellis & imaginibus illis, peculiari quodam concordi conuentu , multa fiunt in elementis . Et horum omnium virtus, per solem, tanquam per verum coeli gallum consevetur: qui & communem vitae vim, & particularium virtutum semina fundit, cuius seminis grauidata sydera, maxime Luna, tempore suo in nos scelum dis. fundit, tanquam matrix: non tantum Solis,

sed aliorum planetarum cur supra dixi9 a qui

254쪽

bus omnibus semen , & influxus a sup rioribus susceptos , veluti domestica in ter nobis tribuit, Hoc in minori mundo dignoscere possiimus . In corde enim hominis , quod Solis imaginem & viri

tem tenet, & communis vitae sens: & omnium membrorum totius corporis virtus. nam omnia quae, in corpore sunt , a corde fomentum suscipiunt, &uitae atque moti nis vim quae a corde transit ad cerebrum,

quod lunare est, & inde ad omnia membra corporis diffunditur per venas , & neruos ab ipso descendentes . Et si homo a toto coelo fauorem suscipiat , potissime ramea haurit a corde coeli, quod est sol , cum se-laris sit homo Cut Arabes astronomi dicunt) S peculiari quodam munere hoc priuilegio gaudet. Haec omnia Soli archetypo ac diuino conueniunt, qui decoquit cibum , nedum animalis mundi maioris a quin etiam & minoris mundi hominis videlicet: qui secundum theologiam Hebraeorum utriusq; solis influxu decoratur. Quod& docet eius pulchra statua,& erecta, humor subtilis , spiritus clarus , imaginatio praecipua , veritatis & gloriae studium: &' multa in quibus homo habet, utriusque Solis symbolum , & peculiarem eius imaginem, de tanto expressiorem, quanto pe

sectior

255쪽

DOGMATA. Iorsectior est . Hinc hominum princeps &caput Christus, plerisque in locis , sal diactus est i a cuius luminis , vitae , & Omnium bonorum plenitudine inquit Ioannes ) omnes accepimus . Haurimus quo que ab alijs planetis , & stellis: Sed virtute Solis , illas suo ipsus semine, vel virtute confoventis . Sicut in mystico cor' pore quamuis praecipue suscipiamus a corde vel capite Christo accipimus : tamen etiam illius virtute , ab ali)s me bris : quae veluti stellae sunt in magno coopore mystico : ut Daniel & Paulus perhibent . Et sol Diuinus constat ex muuris ignibus , id est , influxibus plurimo-rum siderum archetyporum et quae mutitiplicita sidera diuina , conducere non possunt effectus suos , siue semine & influxu Solis istius. Cum sit Tetrag. ni ', a quo duodecim atratot eius pendent . Vnde potest dici Apollo , id est , continens vim omnium mensurarum diuinarum : omnia nanque nomina , & agnomina diuina a tetrag. pendent ut patuit super illam . Ideo solus lucet, scilicet a se : &

est proprium illi lux boni influxus . Et

in tantum calefacit omnia tam archetypa quam humana, & Angelica , tam'longinqua, quam propinqua, quantu ipse iu

256쪽

CABAL Is TARV Μla excedit in dependentia. V nde potest dici' vulcanus , a maiori vi influxuum . Vnde

candidus dicitur, quia volat praesto existens in influendo & succumendo: Q se re pulcherrimus dicitur: quo pqlchra sunt omnia: etiam infirma in deformitate deducens ad consormitatem, vivificando, & beneficando illa. Fugat lumen istius leonis, & quasq, s ras Diabolicas nos infestantes. Vnde canit David. Ortus est Sol & congregati sunt, M. in cubilibus suis collocabuntur: prouidet tamen etiam illis de cibo ex beneficentia sua a

Vnde subinfert. Catuli leonum, id est, d

monum, rugientes & quaerentes ab eo estam sibi. Et,si concursu virtutum archetyparum fiant multa in his inferioribus, non tamen absq: concursu istius solis: cuius virtute gr=uidata *dera archetypa, maxime Luna Mauchut: suetum in nos diffundit tanquam in

ter omnium effectuum a conuentu syderum coelestium productarum. Haec tamen omnia fiunt principaliter a Tipheret Sole, tamquam a corde omnium sonte, suscipiunt

nim ab eo fomentum vitae ac motionis vim.

Dicit ergo conclusio cum fiat lux speculi non lucentis id est , lunae malchut sicut speculi lucentis id est,tipheret erit nox γia est, malchut de se non lucens sicut dies 3 id est , caetera: Iephirot: tunc enim nox, sicut dies o

257쪽

DOGMATA. Io dies , illuminabitur scilicet lipheret clarior erit: & malchut etiam, & caetera quqq, sire in collustrabuntur hac luce, post diem iudicii: sed potissimὰ omnes homines, dummodo non sint inuoluti in peccatorum tenebris, ut lucem illam appraehendere nequeant: quo enim magis quis est dispositus reo magis ea luce persunditur, ut de loanne Baptista perhibet ipsa lux , dicens: Ille erat lucerna ardens, S lucens . Sed magis lucebat, & ardebat illa lux vera: de qua Ioannes rependens testimonij vicem, ait. Ille vos baptizabit spiritu sancto: qui vere est lux, quailluminat agnus totam Ecclesiam triumphantem : quae caret Omni tenebra , ut ait Ioannes. Et nox non erat illic, quia lucerna eius erat agnus.

Qui sciet proprietatem Gosee, O lalaia ,

quod es feci reum tenebrarum, si et cur m si demones plus in nocte, quam in die nocent.

Non ea tantum, quae de conuenientia hominis cum coelis, & de suscipienda ab eis s nitate, vera sunt: Gietiam quid utilitatis ab

eis thauritur, ut meliores fiamus rhomines enim E coelis suscipiunt, unde mores varios , di multigenam vitam componant, ut astronomi omnes affirmant, decernentes hunc benignum ab Ioue: illum impetuosum ex Marte ratium ex sole splendidum, & id genus multa. Suscipimus quoq; magnam fm a coelorum

258쪽

CABALISTARUM

concentu qui nos ad concinnandos mores disponunt, nisi mala nostra dispositione ol uiantes concentum in perstrepentem so

num conuertamus . hauritur etiam a cc

testibus corporibus lux , quae tenebras , Ac male operantes sugat. habet enim haec lux simulachrum quoddam, de vehiculum numianis, re lucis illius , qui ait . Ego sum lux mundi . dum lucem habetis, ambulate in tu cem, ne tenebrae Daemones ) vos comi r hendant . Daemones proprie sunt ii, duplici differentia secundum Porphyrium de Proclum in Alterum est genus animarum aut substantialium , de intellectualium Daemonum : Alterum vero est materialium potentiarum . de huiusmodi sunt appetitus anim les semper spiritui aduersantes . Vnde S iani dici possunt, id est aduersantes : ut Apostolus clare testatur. Caro inquit )cOncupiscit aduersus spiritum , spiritus autem

aduersus carnem . Haec enim sibi in uiacem aduersantur. quas vircs, siue appetitus animales alibi ipse Paulus vocat legem membrorum , dicens . Video aliam legem in membris meis , repugnantem legi mentis meae. Quod nedum a Paulo sed a platone, Porphyrio, Proclo habemus e maxime ubi de anima de Daemone pertractat. Sunt quin que Daemones boni. . Daemon enim sapiens

259쪽

D o G M ATA to interpretatur : qui si bonus,diuinus : si verbialus, Diabolus est. Daemonum genera multa sunt secundum nostros theologos: scd Michael psellus de mente Platonis, Porphyrij &Procli , reducit eos ad quatuor genera pra cipua : terreum vidςlicet, aqueum, aereum, ct igneum . Terrei enim aduersantur nobis

per carnem, aquei per fmguinem pitulis admixtum, aerei per spiritum superbiae tum sacientem , ignei vero per escandescentem &instam malam iram praecipitant. sunt etiam aliqui orientales, alij occidentales, alij Meridionales , & alij Aquilonares e quorum primi per diuinationes , sequentes autem per desperationem : tertij per nimiam fiduciam, quam habent de bonitate Dei : Aquilonares

vero per rebellionem mortales a Deo auertere conantur cum damno suo , quia tam

mala arbor effecti sunt, ut non possint , nisi malos effectus siue fructus producere . non enim potest arbor mala bonos fructus sacere secundum veritatem Christi . unde in ipsis habet locum illud Ier mi dictum . Si potest A thiops mutare pel-.lem suam, & pardus varietates suas: Ita &vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum. & laqueos tendit in nos arte maligna . quia natura peruersus, astutus & iniquus est: ut scriptura testatur dicens: Serpens erat stutus

260쪽

CABAL Is TARUM stutus super omnes seras agri r qua astutia

semper in nos abutitur. Quales autem I queos, & qua multiplici astutia in nos te dit explicare nequimus :lcum mille nocendi artes habeat: Vnde sibi nomina mille rvr sapienter poeta canit : Quas astutias cotiligens papa Leo inquit . non desinit antiquus hostis ubique laqueos tentationum protendere rvt fidem credentium corrumpere valeat . nouit enim cui illecebras carnis ing ralicui virtus inuidiae infundat cui incitamenta luxuriae apponat . nouit , quem maerore conturbet, quem gaudio fallat, quem m tu opprimat, quem admiratione seducat romnium discutit mores , omnium ventilat causas , omnium scrutatur assectus , inquia rens causis noeendi: ubi viderit quempiam diligentius occupare. Et sicut tenebrarum

principes in tenebris ipsis robustiores fiunt ut dixi sic & Angeli lucis, nobis fauentes, virium incrementa suscipiunt a luce, non modo diuina, sed solari etiam, & coelesti: per quam illa quaeque diuina, & suprema

lux splendescens, virtutem quandam coelis: S per ipsos inferioribus influit, a patre enim luminum, a quo omne datum optimum , venit, & esse, re motus, & generatio, & o nis operans virtus tam in coelis , quam in

Hemeatis,plantis, animantibus, di homini bust

SEARCH

MENU NAVIGATION