Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

261쪽

DOGMATA: te bus r sed illa omnia per coelos, tanquam per

media, & instrumenta : somenta quaedam suscipiunt e quae naturalia dona dicuntur. Fugat haec solis lux tenebrosos principes, ac eorum turmas r unde in Iob dicitur. Cum viderint Auroram, arbitrantur umbram mortis . Et, sicut nox priuata lumine, eis fauet, ut sint potentiores, sic lux eos debilitat , ut amittant robur. Daemones magis in nocte, quam in die praeualent: Quia ex sinistro &obscuriori latere sunt. Vnde Apostolus vocat eos potestates tenebrarum, & Christus loquens excitatis ab eis in necem suam, dixit. Haec est hora vestra & potestas tenebrarum. praeualent etiam in nocte, quia aduersantur .

Deo, qui est princeps lucis, lucemq; ipsam

inhabitat. Vnde necesse est, quod ad tenebras confugiant,& recedente luce eis inimica aliquantulum praeualeant. pater de malo Angelo luctante cum Iahacob e qui adusniente Aurora , dixit . Dimitte me : quia Aurora est. superabatur a Iahacob, deu niente Aurora lucente: ideo psalmus dicit. posuisti tenebras, & facta est nox e in ipsa pertransibunt omnes bestis campii catuli rugientes leonum, ut quaerant escam sibi. De quibus aitPetrus. Aduersarius vester Di bolus , tanquam leo rugiens, circuit, quaerea. , quem deuoret, postea subdit David. Hortus

262쪽

C AB ALIST A R V Mortus est Sol: & congregati sunt: nam ut

dixi) amittunt sortitudinem. Sequitur. Extabit homo ad opus suum . tunc enim Daemones non tantam habent potentiam nocendi hominibus in luce : quantam in nocte. Lumen quod expandit Deus super te rae terminos secundum Iob est lumen illius, qui omnia in omnibus operatur , Mest multifariam. Aliud enim est lumen, quod dat sormam, & esse particulare robus t quod iussit opifex expandi super materiam informem, quando dixit. Sit lux in qu videlicet informetur materia tenebrosa: M per quam pateant, & videantur formata ut Plato exponit. Aliud est homini concessum, quo Deum videre possit. Iuxta prophetae dictum . in lumine tuo , videbimus lumen .

nec enim Deum videre possumus aut contemplari , nisi quatenus ipse per radium

suum se nobis insinuauerit : ut docet Di nysius. Quemadmodum enim non videtur Sol, nisi ipso solari lumine: ita nec Deus videtur, nisi lumine diuino. Est aliud quoque lumen legis illustrans nos circa facienda. De quo lumine propheta canit, Luce na pedibus meis verbum tuum, & lumen semitis meis. Et, propter hoc dicit Pythago ras. in omni diuino sermone , lumen habendum est . unde in Leuitico dicitur cora i altari

263쪽

DOGMATA ror. aliari Dei, ignis semper ardebit: cuius rei interpretatio est: quod semper cum de diu nis loqui voluerimus , diuinum lumen, per oracula nobis prςstitum , id est, per legem, ascendere debemus e sine quibus oraculis ut Plato docet) de Deo minime loquenduest . Sicut Sol non videtur nisi per lumen suum ut dixi sic Deus non cognoscitur nisi Diuino lumine: & quatenus ipse per radium suum ut Dionysius ait ) sese n bis insinuauerit: iuxta illud psalmographi. in lumine tuo, videbimus lumen. de quo loquens Salomon ait. Delectabile est vid re lumen r quoniam in lumine beamur, α verς sapientiet compotes efficimur. Ad quod lumen & splendotem' secundum Zoroastrem in sestinandum est. Et quale sit ille splendor declarat, dicens. Festina ad splendorem patris,unde tibi demissus est animus.Qui pater a Iacobo dicitur pater luminum . a quo lumine, venit lux mcssiat, illuminans omne hominem. Ideo canit ecclesia. Lumen de lumine.Venit quoq, inde omnis anima, radius

quidam Diuinitatis existens, quo .c ad esse ideatum: quod lumen primit vocant Hebro ensopli,siue corona suprema.Et ad dirigenduin hoc lume, indigemus diuina luce legis nepmiru, si lux ista nobilissima multigena sit rcu di anima ipsius lucis sit radius cui Trismegi.

264쪽

stus ait in corde vivificet, in cerebro in tela ligat, in oculis videat, & lux itaque optima nota in patre luminum est vera lux: in filio ipsius bonitatis exuberantia, & splendor illustrans. In spiritu sancto, ardens fulgor: in Angelis, splendens intelligentia, profusumque gaudium. in homine, perlucidus rati nis discursus: in coelestibus , splendor vis bilis . in igne vitalis vigor. In perspicuis comporibus, color. in opacis , virtus quaedam

benefica.& generans o in centro vero, c Ior crucians &ex stuans et adeo ut omnia i

cis beneficia persentiant. Demptis tenebris, idest, D monibus& damnatis, quibus op- Ponitur lux, tanquam tenebris sibi contra-rijs. Vnde non ab re primi pullulantis Ecclesie sapientissimi institutores, lumina lusi

Tunt ad mortuorum cadauera accendi: a quibus non amoueantur, quousque persectis sacris sacrae terrae condantur. publicasque or

tiones , & psalmodias, accenso lumine, fieri docuerunt: quod & Deus, cui sacra ipsa exhibentur , exquirit scilicet ut omnia sacrificia igne offerantur. & in altari semper, qui lucet , ardeat. Lux igitur inimicatur Daemoni, secundum saluatore, vi quadam hausta ab eo,

qui dixit. Ego sum lux mundi. Dicit igitur conclusio. qui sciet proprietatem chosec significat tenebram, & caliginem. Vn-

265쪽

dechasic adfri significat caligauit, obscur

tus est , o D tenebratus est , inde macsach, , id est, obscuritas . In constructione

chaschina Cettan, id est , obscuri, ignobiles , Similiter , Laieta significat noctem , a quo descendit lilii π, , , idem,animal siluestre, lamia , furia, aut secundum alios, auis quae de nocte clamat. Alij putant quod sit animal quod in tenebris noctis ob

ambulat . Magistri etiam sic vocant Daemonem familiarem, lares,laruas , & melanch licam apparitionem, caeteraque spectra. Lais etiam significat leonem magnum multorum annorum. Transsator noster vertit, tiagris . Haec omnia significata competunt pri cipi tenebrarum e est enim ipse in tenebris.

immo ipsa tenebra & caligo, priuata illa luce diuina , quae tenebras expellit dempto illo principe tenebrarum & sequacibus suis: qui ab eo obscurati sunt, obtenebrati,& ignobiles facti. Factus est etiam ipse tenebrarum princeps, nox, animal si uestre. Leo vidia xia lamia, furia, & auis nocturna, non praeualens sufferre lucis splendorem et ideo per belle dicuntur r animal ambulans in tenebris , non valens diei aura frui. Ideo multorum annorum Leo dici potest, cum ab origine sui esse coeperit animal nocturnum,&Obscurum. Dicit igitur conclusio. c qui sti O a rit pro.

266쪽

CABAL Is TARUM it proprietatem chosech id est, tenebrarur

quomodo scilicet contrariantur luci & laista ) id est, noctis quod est secretum tenebraxum ambo enim termini isti tenebram significant, quae luci opponitur sciet cur mali, &c. quia noluerunt lucem illam admittere: ideo ut inquit Iobὶ rebelles lumini suo Tunt: & tenebrae affecti. Quorum caput in rebellione illa princeps tenebrarum dictus, &factus est. Ad cuius stipendium accedunt

omnes obtenebrati: qui lucem illam, omnem hominem illuminantem, suscipere negligunt: qui enim male agit, odit lucem, testimonio Ioannis . nec tamen sunt penitus ab illa luce semoti: adhuc enim beneficium lucis suscipiunt, quo vivunt. Duo enim praecipua emolumenta habemus a luce: alterum est vita, qua vivimus : alterum lux, vel tu

men , quo possit ipsa videri. Qui igitur in

tenebris sunt, vivunt, & non cognoscunt: In tenebris enim lux remanet, ut platonici

dicunt. Sicut frigus se habet ad calorem, d albedo ad nigredinem: sic tenebret ad lumen: sed in nigredine est exiguum album e in stigore paruus calor: sic etiam in tenebris est modicum lumen : quo vivant:& non quo intelliganti & ita sunt inmones: quare cum

tenebra conueniunt.

267쪽

Zicet Lot multiplex coordinatio curruum rramen quatenus. attinet ad philateriorum m serium duo sunt currus ordinandi, ita ut ex . a , 3 , , O J. fiat unus currus. ct sunt quatuor philateria: quae induit uau. Et ex 6 , . , ct s. fit secundus currus. Et sunt nilat ria , quae induit altima he. Ordo sephirot varie disponitur , prout ad intra ,& ad extra operari habeant : unde Ioannes in Apoc. scribit duodecim Angelos praesidere duodecim portis illius ciuitatis cce, Iestis: qui summo, & indefesso concentu gurant, & influunt in portas illas r quae sunt s-gna stelliferi coeli. quorum capricornus est porta ascensus Praecipua : & cancer descen-ius: caetera vero cum alterutro illorum conueniunt. In haec autem signa girantes influunt multigeni Angeli: sub eis tamen duodecim ordinati qum influxum multiplicem,. '& suauis imum : quem a Diuino nomine 'suscipiunt, duodecies reuoluto, communicant. Meminit etiam Io. de septem spiritibus, 'quos dixit prcsidere septem planetis . i. septe inferioribus dimensionibus, nobiscuna agentibus . prout autem operantur,alium habent ordinem. de quibus omnibus super porta lucis . notandum est tame hquod Deus in non

his imaginem suam posuit, non similitudiainem: sed illam in libero nostro arbitria, do

268쪽

voluntate relinquens: ut, qui velitiri illam possit acquirere: ideo or 3. praecepta dedit Deus, ut per illorum obseruantiam, possint talem acquirere similitudinem , dc. similes Deo fieri. Inter quae praecepta unum exta bat , videlicet, quod illi qui orare volebant, habere tenebantur appensi in brachio phil teria, ut similes redderentur archetypo : in quo sunt haec philateria, sephirot nominata, sicut pater in arbore dictallan. De hisce locutus est Christus, quando dixit . Dilatant philateria. Sicut igitur sacerdotes Christiani, sacra celebraturi, induunt se planetas, erucem habentes, ad significandum, quod paiasonis, & crucis Christi memoriam facimus: ita ut habetur Exodi 18. sacerdos summus cum vellet in sanctorum sancta orare, habe bat in chosech , quod est superhumerale , duos lapides: in quibus sculpta erant duodecim nomina, duodecim tribuum, sex pro quolibet lapide: in ephod autem anteriori in parte erant in quadro duodecim lapides r in quibus duodecim nomina erant duodecim Patriarcharum . in clamidis fibrijs erant septuaginta duo tintinabula , & septuaginta duo mala punica, quae designabant septu

ginta duas nationes, & linguas . quae in turris Babel aedificio exortae fuerunt. Et, haec signum erant summo sacerdoti, ut primo sa-

269쪽

DOGMATA togcrificium pro suo populo, signato in illis

duodecim lapidibus,in pectore existentibus rdeinde pro leptuaginta duabus nationibus offerre debebat. Et, si casu contigisset, populum Israelis non fuisse benemeriti propter delicta illius influxus hoc stant.. talis oratio ad septuaginta duas nationes transibat, & illis proficiebat. Et hoc est, quod

multoties nationes contra Israelem praeual

bant. Habebat igitur summus sacerdos hos lapides supradictos, ac mala punica, & tintinabula: ut magis memor neret, & efficacius moueretur ad orandum pro illis, ut dixi de planetis crucem habentibus: ideo permissae iunt imagines crucifixi, & aliorum sanctorum , ut eorum merita, & beneficia , nobis exhibita, memorentur,& ut cor nostrum ad eum eleuetur: quia valde congruum est , per sensibilia spiritui opem ferre . & sacto Christus haec nos docuit: qui in perpetrandis miraculis , naturae auxilium adhibuit:patet in aqua, quam in conuiuio in vinum conuertit: quia dispos ta erat illa materia ad eam formam suscipiendum. Hoc fecit Christus, non quia non poterat producere vinum , ni si materia aquae praesupposita: sed cum Mundum fecerit ex nihilo iuxta illud Ioannis r omnia per ipsum facta sunr potuisset quoque vinum sine aqua facere. Fecit igitur

270쪽

se naturet author medijs vel causis naturet semper 'titur: quousq; natura ipsi suffragatur . Hictim ad informandos oculos ceci nati a cessum luerem conficiens lutum: ex quo& totam primum corpus humanum cons ctum est. Sic & in cibo & potu Diuino nobis praebendo accepit panem & vinum .

Vnde docemur non esse quaerenda miracula,

tibi natura sussi agari potest: quia id est abuti diuina virtute : dc curiositati vel gloriae

vanae cedere: qui miracula absque . necessitate appetit. Et, ideo iussit Christus hydrias illas repleri aqua , quia ut diximus ,

aqua est materia vino proxima . nam vianum , nihil aliud est , quam aqua per vitem distillata r Vnde in iam dispositam mat

riam forma introducta fuit , sine multa Glongatione a progreitu naturali. Sunt i men alia sacramenta inclusa, quae pro nunc relinquo. In altaris item sacramento apponitur aqua vino: quae facile in ipsum transmutatur: & vinum in sanguinem: & hostia panis facile sormam carnis assumit. Ad propositum conclusionis: Dicit auctor, quod vau est arbor vitae. ideo, qui vult fructus arboris huius assequi vitae, gratiam videlicet,& gloriam : portare debet philateria. Sunt.n. in hac arbore vau tipheret, omnium aliarum . . . s i I sephirot

SEARCH

MENU NAVIGATION