Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

281쪽

tD O G M Α πω ri suos discipulos , mutato passibili corpore obscuro , & graui , in corpus agile , lucidum , & impassibile . post factum ii

locaustum in cruce se ostendit gloriosum, ianuas penetrans clausas : ideo commode dicitur ascendens . Et combustus ad modum ignis sursum ad patrem ascendit. Fuit etiam lacrificium oblatum pro peccato,quod hebraice peccatarium dici potest . De quo Paulus ad Corinth.Qui non nouit peccatum pro nobis peccatarium se secit. non peccatu, sicut nostra habet editio. Fuit insuper culpatarium, sacrificium videlicet oblatum pro culpa,vel pro errore, ut proprie loquamur ein quo a sacerdote , vel uncto peccante , & a turba offerebatur vitulus,a principe vero hic cus: sed vulgaris anima capram offerebat,

vel ovem . ti sanguine intincto digito sacerdotis aspergebatur cornu altaris, partim ad ipsius basim fundebatur . vitulo enim hirco , & capra placabatur tribunal Diuianae iustitiae gheburahe cui omnia illa correis spondent: Quae etiam in homine significat partem illam in qua somes est peccati. Et aspergebatur cornu altaris erecti ante ipsum tribunal sanguisne ipsius animalis oblati , ad placandas ctaestes virtutes , tribunali iustitiae gheburali deditas e quae sanguinem exquirunt ab hisce , qui secun-Ρ a dum

282쪽

dum carnem peccant, & sanguinem, ut , si, cundum rectitudinem iustitiae, quisque puniretur per ea, per quς & peccauit.& hoc siebat digito sacerdotis r qui tanquam me diator , i meruenit ad placandum Deum cum homine peccante. Christus autem non solum sacerdos, & pontifex: sed etiam hircus, & vitulus, ouis, & agnus, & omnimodum sacrificium effecius, ipsemet sanguinem suu fundens in quolibet cornu altaris crucis, per amplius , & persectius placauit aeternum patrem, & tribunal iustitiae Diuinae glieburali, quam fieret sanguine animalium : nec Vacat a mysterio sanguis, qui fundebatur ad basim altaris in maiori quantitate, quam is, quo aspergebatur cornu altaris,e quia multo plus est sanguis, & meritum per effusum sanguinem acquisitum,qui superabundat, & r seruatur: quam ille sanguis,vςl meritum e positum ad cornu altaris digito veri sacerdotis in purificationem peccantis. Sanguis enim Christi,& meritum eius satis fuisset,ac est pro millibus ,& millenis millibus mundis. M ior igitur est pars , quς reseruatur, quam illa,

quae in nostram actualem expurgationem e ponitur . Fuit etiam hostia pacificorum: v de Pau .pacificans per sanguinem crucis eius,

siue quae in coelis, siue quae in terris sunt.&Iob. qui facit pacem in excelsis, siue in sublud. mibus.

283쪽

mibus. Hoc potest intelligi de concordia, qua coeli sunt incorruptibiles, & indesectibiles. Quamuis ipsi ex aqua& igne ut Hebraei asserunt compositi sunt. Licet Philo in libro de

coelo & mundo, contendat coelos non esse ex

clementis compositos. Quod nonnulli affirmare conatur, dicentes: quod si aquei essent, non possent diuidere inter aquam & aquam. vi in Gen .habetur. puerilia sunt liqc. nam videmus naues, & scaphas diuidere inter quas salsas , per quas natant, & aquas fi uiales, vel vinum,quod continent, & tamen lignum compositum est ex aqua , & alijs et mentis . Sunt etiam ligati sublimes coeli suis numeris. ut ad inuicem conueniant in esse& motu, & in influxu circa inferiora. per sublimia intelliguntur etiam Angeli in co Io habitantes, cum aliis habitatoribus, quia cunq; sint: quos primo Deus concordes esse cit. Et, si aliqua perturbatio, & dissidium inter eos ortum est, Redemptor ipsos reconcialiauit.Iuxta illud Apostoli. pacificans per sam guinem crucis eius: siue quet in cςlis, siue quς in terris sunt. Christus enim factus Rex pacificus subvexit pacem in coelum, fugato antiquo hoste, & perturbatore Diabolo rvt Ioannes narrat. Et est etiam sermo de pace illa, de qua Isaias loquitur, dicens . Et requiescet populus meus in pulchritudine pacis, in P 3 tabe

284쪽

CABALISTARUM tabernaculis fiducit, & in requie opulenta . Habitant enim beati debellatis hostibus pulchra victoria, in tabernaculis fiduciae, ipsis elongatis , & firmato magno chaos inter ipsos, & in requie opulenta, expoliatis hostiabus . iuxta illud Apostoli.Expolians principatus & potestates. Secundum vero Cabalistas. Facit pacem in excelsis, id est, in dimens nibus Diuinis . nam in ipsis, est aqua misericordiar ghedulat, cheset a dextris: & est ignis iustitiae gheburali asinistris et iuxta quem ritum tollatis haedum, qui ad sinistram dicitur collocandus, & agnus ad dexteram: unde innuitur , quod Christus per illa duo animalia figuratus, medium tenet, de utroque latere participans . Vnde Ioann. Christus venit non in aqua solum , sed in aqua , & sanguine, regnans in domo Iahacob media inter

Abraham & Isaliae, id est', in lipheret media inter ghedulati & ghebura . In quo completum est illud Davitici oraculi: Misericordia, & veritas obuiauerunt sibi: iustitia, & pax

osculatae sunt. Iustitia enim & veritas cum

haedo in latere sinistro archetypi gbeburali

collocantur , misericordia autem , de pax cum agno in dextera ghedulalirmedium vero locum tenet mediator Christus Iesus e nam haec omnia in Christo fuisse necesse est. vi omnis virtus, omne meritum, di omnis gra

285쪽

tia contineantur, a quo tanquam a sente v

ri paradisi delitiarum irrigetur uniuersate ra. Vnde petentibus Iudaeis verum signum aduentus Messiae, respondit Christus. Gens ratio haec, signum quaerit,& non dabitur ei signum, nisi lignu Ionae prophetae. Quia sicut Ionas fuit in ventre caeli tribus diebus, & ti bus noctibus : sic erit filius hominis in corde terrae . Ionas cturus homo, prout poterat typum elegantissimum gessit. ideo alijs omissis, in quibus celebrata est trinitas disrum et Ionam solummodo exposuit, & adduxit in signum . profecti enim filij Israel de

monte Ephraim perrexerunt viam trium di rum: & ambulauerunt tribus diebus perdesertum Ethan. Stetiri, Daniel in lacu leonu . di tres pueri in fornace: Ioseph in carcere, vaticinans per trinum dierum numerum: Haec tamen signa nusquam adducuntur a salu tore in exemplum , & typum e sed solummodo Ionas e quia in eo solo celebratus est redemptionis progressus. Quem ut exemplificemus , exordiemur a nomine , Ionarur enim columba interpretatur animal

simplicissimum, quod osterebatur in puris

catione mulieris maledictet, & condemnarae per peccatum originale , ut cum dolore , & immunditia pareret . Ideo apte figurat Christum innocentem , & mansu

286쪽

CABALIST ARV Μtum,oblatum in oblationem, & purificati

nem omnium inquinamentorum, quae contraximus per peccatum. Ionae praeceperat

Deus , ut praedicaret Niniuitis errantibus. Et Christo praecepit pater , ut praedicaret di redimeret totum mundum deperditum . Timuit Ionas subire onus impositum , &fugere satagebat . & filius Dei coepit taedere , & pauere, fugamque procurare ad patrem, dicens. Pater si possibile est, tranieat 1 me calix iste. Confugit Ionas ad mare archetypum, ad aquas videlicet misericordiae , & gratiae, quas procurauit Niniuitis . confugit & Christus ad aquas salutis

omnes inuitans ad illas. orta est tempestas in mari ex fuga Ionae aut ex impetrata venia pro Niniuitis r facta contentione ante tribunal iustitiae Diuinae e quae nolebat permittere ut scelera Nini uitarum impunita transirent. Orta pari 'modo , &excitata est procella in coelo, & in mundo : quia non patiebatur idem tribunal, ut liberaretur humanum genus, sola intercessione Redemptoris, absque condigna poenirent a scelerum sitorum . Factum est inquit Ioannes praelium magnum in coe lo , non solum ex rebellione draconis, & s tellitum suorum : sed etiam: quia nolebant pati, ut humanum genus redimeretur, ma

287쪽

DOGNATA. M xime absque condigna poena . Quaerebat enim a Deo escam tibi, ut scilicet deuora rent humanum gemis iuxta flagitia O tulit sese lonas passurum pro Niniuitis, dicens . Tollite me & mittite in mare,&ces sabit mare a vobis: scio enim quod propter

me venit haec tempestas : at ego non renuo

mari tradi r ad quietandos hos tumultus suscitatos contra peccata Niniuitarum et pro quorum venia sum deprecatus . pari modo Christus videns totum Dei tribunal agitatum : atque expectans vindictam male actorum a genere humano : & quod non poterat stante iustitia mitigari : dixit ipse Filius Dei: 'Ecce ego , mittite in hoc mare memet paratum suscipere omnem poenam, quae omnibus debetur transgresseribus, qui sunt in hoc mundano mari. De oblati ne hac facta ab antiquo loquutus est Esaias rdum in eius perlana dixit. Ecce ego, mitte me. Sed de eadem facto exhibitu habemus in Euangelior quando ipsi timenti bibere calicem passionis, semper tamen parato obedire paternς iussioni: misit pater ςternus Angelum , qui consertaret eum r & exponeretquet agitabantur a tribunali Diuino . nam tunc ipse, sicut antea dixerat patri , non mea, sed tua voluntas fiat: opere compleuit, offerens se ut vaticinatus est Esaias I quia

288쪽

CABAL Is TARUM quia ipsemet voluit . Et tunc suscepit in

quitates omnium nostrum: quas pater posuit super eum . Tuncq; portauit omnes dolores nostros, qui tot, re tanti fuere, ut es mei Ieremias: Magna & velut mare contritio tua . Christus igitur harum fuit duarum dimensionum pacificator . quae ratione ess ctuum contrariae censentur . pacem secit,

hasce duas in se dimensiones concluden& earum effectus: quia pacificans inter dissidentes interponere se debet: ita Christi domus lipheret in medio ponitur supradiactarum duarum enumerationum. pacificauit ergo Christus, per sanguinem suum, quae in coelis sunt: quae igitur restabant in coelo

pacificanda Christi sanguine ρ nisi intelligamus de patre arterno, & de coelestibus omnibus numinibus, nobis pacificatis e quando Christus, soluens pro nobis debitum in pascuone, patri nos reconciliauit: qui in tra res gressione peccati prouocatus fuerat Adae. Aliam secit Christus concordiam . nam septuaginta duo principes , septuaginta duerum nationum Aquilonares , erant aghebura, contrarij Israeli populo tipheret meridionali: & illae septuaginta duae nationes idola adorabant: Israel solus unius Dei veri cultum habebat: venit Christus, lapis angui ris, qui fecit utraque unum . nam idolorum

289쪽

DOGMATA. II 8 culturam abstulit:& unus solus Deus ad ratur. Vnde Plutarchus, dicit. post Christum oracula fluere. Porphyrius item dicit, quod Christus abstulit sortitudinem De rum , sicut promiserat Christus. Si exaltatus

fuero a terra in crucem, omnia traham ad

me, id est, ad culturam unius Dei. Dicit ergo pacificans siue quae in caelis: quia nonnulli cados planetas, videlicet, solem, & Lunam adorabant: siue quae in terris sunt, patet in idolorum adoratione.

Idem ent bresiit, id est, in principio creauit , ae se dixisset , in sapientia creauit.

Sicut enim purior aqua semper ex ipsis sontibus est,quam si ex lacunis,inde derivantibus,hauriatur, ita semper puriora quodammodo sunt , quae ex ipsis primis linguis, in

quibus Dei oracula suere nobis tradita, tanquam ex limpidissimis sontibus hauriuntur. Inter hasce autem linguas cum Chaldaica una quoq; sit,quae ad intelligendas, ac expliacandas sacras literas ualde magnum momentum habet:hinc est,quod multi uiri periti Hebraeorum lege Hebraicam, Hebraice notata , Chaldaice traduxerunt. Et huiusmodi labor commendatissimus esse debet multis de causs. prima est ipsa antiquitas,quae certe rebus maiestatem non paruam addit. alia causa est

quia omnes ferὸ loci in Biblia Hebraici

290쪽

obscuritatem , & difficultatis habent : in paraphrasi Chaldaica omni obscuritate sublata pulchre explicantur: maxime, ubi sunt vaticinia de regno Christi: ubicunq, enim in veritate hebraica, tecto nomine, de Christo agitur, ibi semper expressum Messiae nomen

ponitur. Tertia causa est auctoritas: nam Iudaei non minorem adhibent fidem Chaldgo, quam Hebraeo textui. & huius largum siue traductio, siue paraphrastes ) Chaldaeus est quadruplex: unus est Onhelos, cui transi tio pentateuchum adscribitur: qui filius suit sororis Titi imperatoris: non qui post templi deuastalionem secundi eum scripsit ralterum verum conscripsit Ionathan Uri lis filius , qui ante deuastationem templi scripsit : tam &si sunt, qui velint utrunque totam linguam in Chaldaicam , Bi- . bliam transtuliste. Galatinus de lonatha praedicto verba faciens , mouet haec, dicens. Ionatha Vzielis filius , Hillelisque auditor, atque Simeonis iusti: qui Christum infantulum in brach ijs suscepit,condiscipulus,totum vetus instrumentum in Chald am vertit linguam atque exposuit, ut eius aeditio non tam interpretatio,quam glosa videatur ac expositio : quam ludari largum, id est, trans

lationem nuncupant. & quotiescunque aliquid ambiguum , vel difficile intellectu intextu

SEARCH

MENU NAVIGATION