Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

291쪽

DOGΜΑΤΑ. II textu Bibliς inuenitur, semper ad eandem transsationem recurrunt. unde de eodem, dixerunt magistri, quod in hora , qua eidem aeditioni, & expositioni vacabant, si musca, aut quodcunq, volatile super eum vel super chartam volasset, illico absque ulla eius vel chartae laesone coelitus comburebatur. De

Onhelos sic scribit paulo post. Totam procul dubio Biblia Ionathas in Chaldaeum ut prς dixi transtulit e sed eius transsatio in penta reuchum rarissima est: idcirco ab alijs , qui

eam non viderunt, negatur . ego vero ipsam

semel vidi: quae se incipit. Min vela bera . ea vero , quae Onhelossem, sic . Beliadminbera, id est, in antiquis , vel per antiqua. Hinc etiam Onhelos totam Bibliam in Chaldaeum vertit, atq; exposuit. cuius qditio,atq; expositio, quanuis nunc,prae tersi in pentateuchu,vix alibi reperiatur: no minoris in apud

Iud os est, si illa:de qua nunc meminimus Ionathς,quod et largu appellant,quod Chaldaica quoq; scit, sicut illa : licet utraq; hebraicis scripta sit elementis.hactenus ille.Quid a vero . putant Onkelum fuisse, que nos Aquila vocamus : & Ionatha, Theodotione fuisse, ον fit nonnulla nominu affinitate. Theodotio grecedicitur, donu Dei. Idem Ionathan hebraice: nam Iah idem est, quod Deus , & nathan, id

est, dedit: hinc Ionathan, id est, Deus dedi

292쪽

CABAL Is TARUM uel Dei donum. Sed haec per coniecturam ut opinor)a quibusdam dicuntur. Alius ςst Targum,compilatus a Rabbi Ioseph: alius sompilatus a congregatione Hierosolymit nar & Targum dicitur Hierosolymitanus , Sesc incipit . De chocmah bresi t bara, id est, in sapientia Deus creauit,&c. quod confirmans David,dicit. Omnia in sapientia secisti domine. unde noxa,quod non tantu catholici, uel christiani omnes comaeniunt in idearum positione: uerum etiam & externi sapientes.

Zeno antiquus philosophus Deum praedicat naturet principem, & dispositorem; quem lo-gon .i.uerbum nominat; quod est iniipsius intelligentia, & rerum saciendarum, & co

sequenter idea, Mercurius in pimand.' ait . Mens Deus utriusq, sexus foecunditate plenissimus, vita,&lux uerbo suo mentem ait

xam opificem peperit. Qui quidem Deus, ignis, atq; spiritus septem deinceps fabricauit gubernatores, qui circulis mundum sensibilem complectuntur: eorumq, dispositio, satum vocatur. connexuit inde Dei verbum ex elementis Dei, Deorum tendentibus p rum naturς artificium, mentiq; opifici uniutum, consubstantiale erat. Ecce quam es

xe docet omnia prisuisse in illa necundissima Dei mente , aut intelligentia , quam inbum appellat; iuxta Ioannis doctrinam. Men

293쪽

Mens autem, quam peperit, altera est persona , sed eadem essentia . In qua opifici mente, id est, verbo producto , omnia fabricatus est . primum fabricati sunt se Ptem mentes et qui sunt septem intellectus separati . & Cabalistae uocant septem dies fabricae, siue septem inferiores sephiroi. qui septem secundum Ioannem in Apoc. &Thobiam, semper sunt in conspectu Dei:

qui inferiora exequuntur , quae supremus cheter iubet. postea loquitur clare, quomodo uerbum Dei id est, excogitatio rerum s ciendarum, aut in quo est ipsa excogitatio γsabricatum sit hunc mundum, cum primo opifice uniendum. Et sicut ipsum uerbum , siue sapientia chocmali est consubstantialis, ct unita primo, id est, cheter patri summo , di coronae supremς : sic omnia, quq per ipsam sapientiam fabricata sunt, ad unionem deducit. sunt igitur ideς in summi archetypi. cheter mente chocmali, siue sapientia, siue Uerbo, tanquam rerum causet. Sed quid est intelligentia Dei causativa rerum, nisi uerbum eius e per quod facta sunt omnia λ unde Paulus Colosipse est primogenitus omnis creaturς. in quo condita sunt uniuersa in coelo, & in terra et idque per rationes exemplares, in ipso existentes . quem constituit ha ledem uniuersorum, per quem secit & s cula

294쪽

C AB ALISTARUM eula . Vnde Solomon de hac sapientia i 'quens, ait. Quando praeparabat coelos ad ram , quando statuto suo, & gyro vallabat abyssum . omnia uidelicet, formans , & in omnibus imprimens suis mensuris, & ordiane. unde sequitur. Quando quaera firmabat sursum , & firmaret fontes aquarum, &poneret aquis statutum, ne transirent fines suos. Cunque ordinaret fundamenta terra eram apud eum Amon i R quod magister in qualibet arte, aut artifex,& figurans interpretatur . Ecce quam clare profitetur in s pientia Diuina esse artificium, quo cuncta formarentur : Et illud est exemplar, &idea rerum faciendarum. Recte igitur transt lit Targum Hierosolymitanum . Bechoz-

mali bara, id est, vi sapientia Deus mundum

creauit.

Quod dixit on flos Chaldaeus Beeadmin, id est, cum aeternis, vel per aeterna , triginta duas vias sapientiae intellexit.

Aristoteles rerum omnium causas perscrutatus , quatuor tantummodo reperit omnibus iam communes materiam,sormam,& es

ficientem , & finem. Quarum tres, satis c piose describit: sed de causa agente in particulari, aut parum, aut nihil reseravit, hoc tantum dicens. Quoniam Deus, & natura in

huiusmodi operatur. Sed quo influxu, quiabus i

295쪽

D o G M A T et Irbus instrumentis, & quand' ea conducat nullatenus tetigit. Et quia rerum initium deprehendere nequiuit, contendit desembre mundum aeternum . Alia quoq; tanqisini aliena, & a sua doctrina, &ab humanis ingenijs silentio praeterij t. illi autem qui m liori doctore sunt instrum: Abraham potis. sime in deformatione) de huiusmodi rebus profundiori quodam modo pertractant. Tria enim elementaria principia praesuppo,

nunt, terram, aquam , & ignem. Aerem vero non habent tanquam materiam e sed

veluti glutinum, & spiritum illa tria conn etentem. Quibus ternis principiis tres lia teras alphabeti ipsorum applicuerunt Ucrecmes. Et quia illa a quibusdam intellige iijs quas ophaninos vocant disponuntur per septem erratica sydera : quae aliquando in propria , aliquando in peregrina domo reperiuntur, per septem literas denotare noluerunt, quas vocant duplices: eo quod sint bifariae productionis, remissionis videlicet r& sortius pro varietate apicum ipsis appotatorum. Qilae literae huiusmodi sunt, be-gad ma , caphrat Iusa , Reliquas autem

duodecim literas vocant simplices , id est , semper uniformis prolationis , & duodenis

signis ascribunt: quae sunt pyca muri n . E; sicomnes literas alphabeti ipsorum

296쪽

C A E A LI sT A R V Mia distribuerunt: quae viginti duae sunt. Eae

autem permixtae , & permutatae inexpli-eeiles constituunt dictiones : qua signa-rriolunt innumerabilia corpora et quae ex illis permixtionibus conducuntur . Volunt insuper unumquodque compositum denominari illis literis: quae designant cau fas congredientes ad compositum illud conducendum . de quia in unoquoque sa-bricio supereminet aliquod elementum, alia

quis planeta, & aliquod signum et opinantur

unumquodque rite denominatum r quando componitur nomen ex tribus literis illas tres supereminentes causas denotantibus.per hoc alterunt Adam cognouisse,quod nomen unicuique rei accommodatum imponeret: Sed quia corpora absque vita, & anima mo

tua sunt, α impersecta e Hinc literis illis,

certa, & accommodata addiderunt puncta.

Quae sicut litetis illis praestant , quomodo

Proferantur r& quodammodo vivant et se per ipsa volunt designare vitam rerum cor positarum. Et quia omnia emanant, & i crementa suscipiunt a supram undanis se tibus t ab ipsisque semper dependent, v , Iuerunt etiam per accensus supra positos liateris illis designare sentes , canales,& im fluxus illos a denis numinibus, vel sentiabus procedentes . Qui denariu&numerus . - fitu

297쪽

DOGMATA rissi iungatur cum illis viginti duobus, triginta duo constituit . Hinc Abraham docens de . Mundi genitura , atque de concinna formatione, & comparatione ipsus,in quit. In triginta duabus semitis sapientiae, Deus benedictus suum creauit Mundum. Quamuis hoc interpretari possimus , de triginta duabus gradibus intellectualibus. Has triginta duas semitas sapientiae, vel gradus, intellexit Onhelos Chaldaeus: quando dicit. B cadmin , id est, in aeternis, vel per aeterna. sunt enim aeternae illae diuinae semitae sapientiae . cum sint radii ab illa infinita sapientia emanantes. Vnde secundum Aristo. u sol es.set ab clerno, splendor eius esset aeternus.

Cum igitur fons Diuinae sapientiae sit qte nus , cum sit filius Dei, erunt & c teri gradus isti. & hcc est ratio, q uare dicant Caba- . listς, quod a nemine plene cogniti sunt hi gradus & semitet, nisi a Messian: quoniam ipse est lux Dei, & gentium. Ideoque & cognoscit Deum , & Deus cognoscitur perissum. Regius enim propheta ad Deum

- sic ecllamat. Mitte lucem tuam et quod interpretatur Rab. Salomon Gallus : Mecsiam, qui comparatur luci: quia scriptum est. paraui lucernam meam Christo meo .& Esaias , ait . Dedi te in lucem gentium, in foedus populi. & rursus. Ambuisa labunt

298쪽

labunt gentes in lumine tuo. Scripsit autem Aristoteles id quod esse verum arbitror et visionem fieri non posse, nisi cum lumine : ut legitur in lib. de anima : nihil est visibile sine luce. Quapropter ambulantibus nobis ad rerum omnium inspectionem , conducit admodum itineri adhibere lumen, v t viam qua possimus absque pedum lςsione proficiliri, matura cum prouidentia eligamus . Ad quod receperunt Cabalistae ut narrat bensis tramites quosdam luminosos , &illustria experimenta quae nominarunt, leb

est , triginta duas semitas sapientiae. De quibus loquens Rab. Iacob cohen , dicit. quod illae semitae , dicuntur mirabiles ab Abraham: eo quod sint archana recondita, &occulta. Et commentator Rab.Is hac in eundem librum Abrahae testatur: quod prisci s

pientes viri, cordati, mites & recti, per fundamenta legis in cabala plurimum exercitati docuerunt nos, quod re patres ambulau Tunt per vias multas: ut tandem starent in semitis istis: quae dicuntur admirandae sapientiae traditae per Zadhiel Abrahae patri nostro in traditione foederis. Haec ille. Et quia has singulas declaraui super sephet ietzira Abrahae . propter hoc nihil ultra de cis loquar et ne pluries repetita displiceant:πvi-

299쪽

DOGMATA. II

de ibi , & mirabilia intelliges . Sicut co regatio aquaru , es iusius: ita mare , ad quod tendunt Omnia flumina , UDiuinitas. L Mare, aquarum est collectio. & haec est duplex, quaedam est sub coelo, quaedam supra coelum: inter has constat massa cclorum. Hoc infimum mare exagitatione,& aestu se culentum,& salsum est, homini pro cibo, &potu nocuum, piscibus tamen sc undum rcorallum quoq; producens: fluuiorum omnium dulcium,& imbrium,regiones necundantium origo. eius insuper aqua, meatus subterraneos transiens ad fontes,sua hutniditate,& virtute relinquit,unde terra,solaribus radijs consola metalla producat. Hanc tamen scecunditatem, ab illis suscipit aquis supernis: de quibus dicitur. Serpant, aut producant aquae serpituram animae viventis. nec enim omnis anima vivens, a mari producitur hoc sceculentor sed ab illis aquis, quae sunt super coelum: quod, nisi coelum interpos intra istis aquis obstaret, illae super

excelsae aquae foecundiores redderent has infernas , & terram , & omnia in seriora rcoelum enim medium, & ministri ibi existentes . & praesidentes , tanquam censores , ne plus distribuatur infimis rebus, quam mereantur , aut ordo , vel dispota

300쪽

CABAL Is ΤΑ RV Milo principis exigat ἐν obstant tamen, si quid fertilitatis in id genus aquis reperitur: hoc prouenit ab illo mari excelso Ensoph, cognomento Iod heuauhe natu, quod est supra

coelum , id est, supra decem enumerationes diuinas , non numerandum cum supradiaetis decem, sed ab illis abstractum . cuius nomen Iod he vau he in duodecim aua- tot partitum sua in reuolutione, ut in templo Dei,.gerente imaginem mundi reprγ1cntaret: solummodo secit mare neum, sustentatum a duodecim bobus et quorum tres ad orientem aspiciebant, totidem ad occidentem: tres ad meridiem, & totidem ad Aquia . lonem, quemadmodum diuiduntur per eosdem aspectus signa duodecim coeli. Mare itaque excelsum, & pelagus infinitae substantiet Deus est : ad quem omnia flumina tendunt, ut dicit textus. Cumq; in ipso praedicto summo Deo cuncta contineantur: ideo in ipso est locus particularis, aut sephirali, aut men sura, q uod mare dicitur: aut aquς, vel coli ctio aquarum : & proprie dicitur malchut, quς variis nominibus nuncupatur. Vnde Sara hora dicit, quod omnes sephirot diuersis

cognominibus nominantur, ut in Ilan a bore patet. Malchut inter alia. Cognomina hoc habet , scilicet mare . De hoc loquitur Salomon figurate, Ecclesiast. priu

SEARCH

MENU NAVIGATION