Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

301쪽

DOGNATA ri mo , dicens, quod omnia flumina intrane

mare , variis scilicet canalibus e ita in maiathut omnes superiorum sephirot in fluxus descendunt , & concurrunt per varios meatus , ut patet in arbore sephirot, ominnia enim archetypi flumina ibidem comveniunt: quod confirmans Dauid , dicit. Hoc mare magnum, & spatiosum litoribus . non manibus ut nostra habet aeditio Pquorum non est numerus e nam , sicut in hoc mari inferiori sunt innumerae piscium species : ita in malchut dimensione consistunt omnia , quae 4 sephirot superiorisbus proueniunt ..Sequitur . Draco iste quem formasti ad illudendum et . accipitur Draco ibi leuiatan pro idea piscium.

non autem pro Diabolo e ideo malch ut dicitur mare magnum: in se nanque continet ideam rerum omnium creatarum : idcirco tacunditatem habet totius generationis inferiorum . est enim omnium opifex quae in esse reali ponuntur et nam ipsa omnibus immediate dat vitam . pr terea malch ut dicitur iustus .' quia cunctis fauorem impartit, secundum rerum exige tiam . & sinagoga legem obseruando, a mauchut bonum hauriebat influxum: idem modo nobis egem obseruantibus contingit. Ad conclusionem c sicut congregatio aquarum4 est iustus,

302쪽

C AB ALIS T A R v Mest iustus, id est, malchut, pro ut in ipsa influxus sephirot couniuntur , &in creatis iuste distribuitur ita mare, ad quod tendunt omnia flumina est Diuinitas) id est, Enseph,

ad quem omnes sephirot tendunt originati ue, tanquam a primo omnium fonte . aliter etiam intelligitur. sicu i congregatio aquarum est iustus id est te t. Influxus enim primo recipiuntur in tesol, anteaquam descendant in malchut ita mare, ad quod te dunt omnia flumina, est Diuinitas 3 id est , malch ut, qui est Deus, nam omnes includit persectiones . est igitur Deus. melior tamen est prima expositio. Aliter etia dicendum est, quod in Deo pelago infinitae substantia: s cundum Dionysium) est sephira, sue mensura, & locus qui dicitur Mare, aut aquae, aut collectio aquarum. Et est secundum s cretiores theologos I regio meridionalis , chocmali nuncupata, id est, sapientia, aqua misericordiae, clementiς, & pietatis, ac gratiae . Et est locus, siue possessio peculiarislfi lij Dei: de quo testatur pater, dicens. Et

ponam in mari manum eius, & in fluminiabus dexteram eius : ipse inuocabit me, pater meus es tu. Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae Regibus terrς. Quod mare cognoscens Ionas, cum durus

nuncius ad Niniuitas, delectus suisset ut

dixi

303쪽

simplex columba nomine & re : ne seuera mandata perserret, iter arripuit ad ipsum mare per tharsis significatum, ut sentit Hieronymus . Illuc enim proficisci voluit, ut inde misericordiam, & veniam pro Niniuitis re portaret . Quod & secite suscepta tamen in se poena, ut seruaretur Dei iustitia, quae nullum delictum impune permittit. Hinc ad sedandos tempestuosos impetus a ministris seuerae iustitiae Dei excitatos, ait . Ecce ego, mitte me in mare hoc agitatum, & cessabunt fluctus: suscepta videlicet poena, quam debebant Nini uitae. Gratum quippe habuit Deus hoc charitatis opus: voluit tamen, Vt Nini uitae ipsi cooperarentur ad placandum Diuinum tribunal propria virtute seu poenitentia , quam fecerunt ad praedicationem, Ionet 3c saluati sunt. Ad hoc quoq, mare confugit Iesus, ut pro nobis inde repori rei veniam, & gratiam tandem quidem copia : ut pro toto mundo, & mille mundis sufficeret . Hinc di Samaritae illi, & Sin tem plo aquam gratis osserebat: sed ut faceret satis tribunali iustitiae Diuin poenam prodelictis exigenti, sponte mari agitato sese o tulit Uscipiens omnes tempestates, & flua's

cius. iuxta illud psal. Omnes fluctus tinduxisti super me: voluit inmen Deus

304쪽

C AB ALII TARUM

ipsi cooperemur per opera poenitentiae rein uertentes ad ipsum Deum : ut clamabat ipse redemptor , & praecursor eius, uterque dicens. Agite poenitentiam, & appropinquabit regnum coelorum . impetrata iam venia. Ideo saluator ad modum is nae, in se suscepit omnem poenam n stram . iuxta illud Esaiae: Attritus est propter scelera nostra. Hoc est excelsum illud mare , & regio meridionalis archetypa :ad quam ambulabat Deus commissa tran- gressione a protoplaste . & per quod mare delectatur diligere gressus,ut canitur in psal.

In mari via tua , oc semitae tuae in aqui multis . Magis enim frequentat iter musericordiar & clementiae signatae per m

re, quam iustitiae& punitionis. Freque tat & aquas sapientiae, in qua omnia fecit, omniaque moderatur gressibus quidem a nobis non perceptis . Ideo sequitur. Et

vestigia tua non cognoscentur et quia nuulus in illos triginta duos gradus sapientiae intrauit , nec Moses , dicente veritate in fallibili : Nemo nouit filium , supremam vι delicet ipsam sapient iam, aut aquam: nisi pater cheter Elion , siue corona suprema: Dcque patrem quis nouit, nisi filius, α cui voluerit filius reuelare . unde si volumus ad hoc mare deuenire , trans eundum

305쪽

DOGMATA. 1 ii. eundum est per hoc mare foeculentum Escut Apostolus mystico sermone disierit,

dicens . Omnes mare transierunt: & omnes

sub Mose baptizati sunt in nube & in mari: cuius aquae, cum repraesentent aquas illas superexcelsas gratiae, & sapientiet, ad quas pergimus, ideo a ductore nostro, nobis inductus est transitus per has aquas inferiores, tanquam per sacramentum illarum, in quibus mundamur, & beamur,ut habetur . nisi quis renatus suerit denuo ex aqua & spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum .His enim aquis sensibilibus renascimur aquis illis : de quibus habetur in Apoc. in conspectu eius, tanq mare vitreum simile crystallo . Mare ergo istud, siue congregatio aquarum, scilicet materiar, & gratiae est iustus, id est, Christus iustificans omnes per mortem suam , ut dixi r Ita est etiam mare, id est, principium omnium rerum, ad quod tendunt omnia flumina creaturarum : cum sit finis earum ,

quietans omnia creata.

Per Nolatile, quod creatum in die quinta , debemus intelligere Angelos mundanos : qui hominibus apparent, non eos, qui non appa

rent , nisi in spiritu.

Sapientis est doctrina , quod homo est, cui data est omnia continendi virtus: ideo vltra inferiora , & media , alterabilia videliacet, N

306쪽

CABALIS TARV Μcet, &coelestia , apprehendit etiam Angm . los , & ipsum Deum , ut sit quodammodo

vinculum omnium, & verus mundus , om nia continens, cum omnibus versans et cum

- superis numinibus, siue sephirot, dimensionibus per fidem, & sapientiam : cum me dijs. s. Angelis per rationem, &discursum: cum infimis elementis ac elementaribus rebus per sensum , & dominium : estq; cum omnibus symbolum habens, cum materia in proprio subiecto, cum elementis in corpore quadrifario, cum plantis in vegetatiua virtute, cum lapidibus in esse, cum animalibus in sentire,cum Angelis in mente, &s pientia, siue in intelligere, cum coelis in influxu partium superiorum ad inferiores, &. in motu circulari, tendens, unde venit,cum Deo in omnium continentia: quam habet homo compositione, Deus autem simplici, lite quadam . hinc ait Mercurius. Homo

Aetlicolis est praestantior: vel saltem pari sorte potitur. Et , quia in habentibus symbolum, facilis est transitus, hinc homo dum ab Angelis vigorem,& influxum suscipit, dicitus seraphicus, cherubicus , Angelicus,& huiusmodi, pro influxus suscepti natura.

habet itaq, homo conuenientiam cum Omnibus illis: & ab omnibus suscipit purgationes , & illuminationes, atque prosectus.

307쪽

Sed ad particularia descendendo, suscipit homo ab Angelis, ut sit bonus Dei nuntius.&Diuine mentis interpres: ab Archangelis, ut omnibus dominetur, quibus datum

est prς sidere: a principibus, ut etiam subditorum omnium vires complectens, ad se omnes vi quadam 'occultissima, & supercoelesti attrahat: a virtutibus vim suscipit, qua in veritatis hostes, & bravij, pro quo pu

gnamus , roboretur: a potestatibus praesidium in mundanae huius domus inimicos ra Dominationibus auxilium, quo subijcere possimus inimicum domesticum carnis , quem semper nobiscum portamus . &, Vt debitum finem consequamur , a Thronis suscipimus, unde compaginemur, & unde in nobis ipsis collecti: memoriam in illa aeterna spectacula figuramus. a Cherubinis mentis lumen, aut superexcelsas imagines,& figuras : quibus ipsa contemplari possumus e a Seraphinis vero, ut perf*cto amore tandem ipsis inhaereamus: talem enim innm influxum demittunt, qualem a supernis dimensionibus recipiunt. Cherubini nanq; formas suscipiunt , & ideas , unde ipsorum intellectus multipliciter ornatus nostrum

quoque depingat. Astant & Throni apte pro negocio compacti, ut firma sint sedilia, nosque disponant, ut Dei templum essecu, ii susci-

308쪽

-- CABALISTARUM suscipiamus ipsum Deum, tanquam in hospitia sibi gratissima commigrantem . Hieri

vero ut nonnulli docent ad nos mittuntur. Dominationes enim veluti archetypi praecipiunt, quae reliqui exequantur. Vir

tutes opere complant coelos mouentes, omnigenum praestantes influxum: quem nihi lominus a primo fonte cheter mediate suscipiunt, potestate arcent ea, quae ordinem diuinae distributionis perturbare aliquo modo videntur . principatus publica curant, gentes, principes, magistratus, prouincias,

regna: A rchangeli v ero Dominis, Regibus, Pontificibus , & quibuscunque regentibus praesident, atque sacris intersunt . Ang li autem singulis hominibus singuli saltem custodes assistunt. sunt etiam qui minutis simis herbis , lapillis, & omnibus inferioribus virtutem subministrant. & isti dicuntur volatiles i. quos dicit Moses creatos suisse quinta die . & volant super faciem sirin menti , inter Deum, & nos destinati. Vnde David decantat, dicens . Mittit Angelos

suos in circuitu timentium eum , ut ripiat eos . Inter enim munifica Dei dona annumeratur e vi destinet proprios custodes & ministros ad nos, ut nos custodiant , administrent , & serviant . Iuxtai Ud Apostoli . Omnes siti t administra

309쪽

torij spiritus, in mynisterium missi. Vnde idem vates alibi canit. Angelis suis, Deus

mandauit de te, ut custodiam te, in omnibus vijs tuis r non solum custodia particulari, sed generali . Angelorum enim aliqui custodiunt in die, aliqui vero in nocte . Quorum iterum aliqui obseruant primas excubias e alij secundas : alij tertias r alij quartas. nonnulli etiam primam anni partem , trium videlicet mensium: alii secundam, alij re tiam, alij vero quartam. Et hanc mutati nem posuit Deus in Angelis suis r ut Iob ait. pro quo vulgata aeditio habet. Et in Angelis suis reperit prauitatem. Isti vero sunt Angeli administratorij, vel administrantes : &qui mittuntur . Et istos secit Deus , iasnem urentem , secundum Dauid . neces-

Ie est enim ut Angeli ab eo , qui ignis est

comedens , igniantur. ut inflamment homines custodiae suae commissos igneo more a vi opus Dei non negligenter, sed feruenter faciant. Hinc horum supremi, qui mundi curam habent, Seraphini, id est, incendentes dicuntur dum vident ii

mines curae suae creditos ἐν igne Diuini amoris succensos, decantant. plena est Omnis terra gloria Domini. similiter cernentes animas in peccatis confusas et flent super eas,

sicut dicitur in psalmo. super Bumina Baby-

310쪽

cordaremur tui Syon . nam sedere dicuntur, ad denotandum ociosum opus , quod sa-ciunt . Vnde sicut Angeli gaudent supexpe catore poenitentiam agente : ita fient & dolent super induratione peccatoris: & quamuis semper videant faciem patris, ut Salu tor ait: dolent tamen sicut Deus dicitur do-

lere, irasci, poenitentia duci, & tangi dolore cordis intrinsecus . qui tamen beatissimus est , inalterabilis, & omnino immutabilis. Et si Angeli semper vident faciem patris:

sorte sunt in cetiis. Et in terris: cum incorporeum non circunscribatur loco, nec loco

aliquo determinetur, sed est ubicunq; vi tus eius extenditur. Angeli possunt virtute sibi a Deo tributa tueri nos,& videre faciem paIris . Qui quidem pater, quanuis sit in coelis praecipue, nihilominus ybique est, ut omnis Theologorum schola concludit. non sunt tamen stabiles : quia ab officijs mutantur suis ut dixi . Auscultant enim sponsam in horto morantem ut dicit Sal smon tanquam amici. Amici enim sunt Angeli, qui tanto affectu, animam sibi creditam custodiunt,ut non tantum eam defendant & diligant , sed omnia , quς loquitur , & operatur, siae secundum legem, siue contra, Deo reserant; vel remuneranda, vel

SEARCH

MENU NAVIGATION