Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

311쪽

punienda. Hinc alibi dixit idem sapiens. ne detrahas Regi, quia aves coeli portabunt vocem tuam, id est, Angeli: ut sapientissime

Zohar exponit. Ex aduerso autem bona sim iliter reportant. Vnde Tobiae Raphael dixit. Quando orabas tu, ac sepeliebas mortuos r ego obtuli orationem tuam Domino.

Et, ob hoc Angeli ascendunt & descendunt per scalam , quam Iahacob vidit e ut in G nec legimus . Auscultant autem eos potissime, qui in hortum voluptatis introducti sunt. Et isti dicuntur reuahotin Κ - . De quibus in Gene. dicitur. Completi sunt cetii.& omnis exercitus eorum . pro quo commuianis aeditio habet . Et, omnis ornatus eorum Σeuahot enim vel 2eualia Nar no ornatum .

sed exercitum, vel militiam significat. Et hi Angeli nedum ornant coelum, sicu i similia inhabitans domum : sed pro Rege pugnant in fauorem nostrum : iuxta illud psal. Angelis suis Deus mandauit de te, ut custodiant te in omnibus vijs tuis. Vnde in quarto v Iumine Regum legitur , quod militia magna Angelorum coeleliis exercitus uenit in adiutorium Elisaei: quos cum non videret Giezi puer eius , orauit Elisaeus , dicens. Aperi Domine oculos pueri huius . Vnde ipse Giezi apertis oculis vidit montem plenum equorum, &curruum igneorum in circuitu

R Elisaei

312쪽

quo scriptum est. Dominus pugnabit pro vobis, & vos tacebitis. Et, unusquisq; h bet genium deputatum: Qui secundum aliis quos, sunt Angeli inferiores in ministerium missi. Alij dicunt quod deputantur Angeli ex uno quoq; Angelorum choro: per quem ut alias dixi transit anima insundenda. Vnde sicut sunx diuersi gradus ministerii inferioris r sic sunt diuertae intelligentiae tuentes nos . nam Angelus Abrahae fuit zad-chiel: Adam Raziel: Ioseph Gabriel : Christo autem , non dicam in tutelam: sed in principem militiae datus fuit Michael: qui teste Ioanno pugnauit contra serpentem antiquum : Christi praecipuum hostem. nec cut opinor) unus & idem semper uni pretest: sed sicut homo conscendit altiorem gradum: sic altior ei intelligentia datur. Er, isti Angeli sunt quandoq; familiares cum his qui suae

curae addicti sunt. Habuit.n. Abraham Angelos optarς prolis, S multarum rerum nuntios. Iahacob Angelorum similiaritate, in tota sua peregrinatione saepius usus est. Elias

non minus mente,quam corpore manu An

gelica pastus est . Petrus quoque liberato-xem a carcere Angelum sensit, & comitem rquousque ciuitatem egrederetur , & pericula euaderet. Ioannes pluries gauisus est

313쪽

Do GNATA ' rao consortio Angeli, a quo re celeberrimam viasionem edoctus est. Et, alios quam plur

mos omittens: breuiter me expediam. M

si inquit Paulus sex data est per Angelos .

cum ipso nimis familiariter agente . nec tamen eorum tantummodo contentus Duo

re patrocinio,& consuetudine, ad Diuinitatem aspirans: Deum quaesiuit, sui itineris dacem,magna confidentia ipsi protestans &di, cens : nisi tu veneris nobiseum, non vadam. Deus itaque clientulos suos tanto numine Angelorum munire studuit: ut nedum Angelorum familiaritate gaudere possit, quin etiam & fieri Angelum. Efficitur enim quis talibus dignus, qui Deo munda , S pura

mente ministrat,& semper oblactatur nium dis, in visceribus, in cute, in vestibus, inhabitaculis, & in utensilibus: quorum Omnium immunditia, aerem frequenter inficit, influxumque illum mundissimum coslestium,& diuinorum disturbat, & mundos Dei ministros fugat. Vnde Christus. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum vid hunt. Et, Isaias canit. Lavamini, & mundi estote,auserte malum cogitationum vestrarii. .non loquitur ergo Moses de volatili animali inferiori nostro corporeo:quod declaras prγsens conclusio vel dictum, dicit . quod sunt Angeli ad nos missi, & sursum ascendentes

314쪽

o, C Α Β A LI STARUM Deo nuntium de creatis referunt. Et isti sunt alati rideo Deus, in Exo. praecepit, ut fac rent cherubim alas habentes: quod , si non sic essent, haud tali forma praefigurari iussitiset Deus. De his loquens Salomon , dicit. non loquaris quid qua mali de Rege Deo quia aves coeli Angeli alati reserunt illud.

nam, sicut praesentant orationes nostras . ita& mala, quae gessimus ut dixi . illi vero,qui non apparent , nisi in spiritu , id est , loquuntur intra nos. Loquuntur enim Angeli , & collaudant opificem : teste Paulo in coelesti gymnasio edocto. Si linguis homianum loquar & Angelorum. Habent igitur Angeli linguam suam , qua loquuntur, &adinvicem, & nobiscum : non quidem per

vocalem sonum: sed efficientes nouum conceptum in his, quibus loquuntur, melio. rem quam si per audibilem vocem exprim retur .Illud autem instrumentum , per quod innotescere facit alteri quae bulliunt in mente, qualecunque sit , lingua vocatur. mae ut ait Plato & Aristoteles data est, ut ipsius auspiciis exprimamus ea , quae mente concepimus . Lingua carnea duplicem administrat cibum, corporalem videlicet nobis ipsis , & spiritualem caeteris. De primo inquit Marcus Varro: quod lingua dicitur, quasi cibum ligans:ipsum enim videtur cum voluens

315쪽

DOGMATA. 13 Ivoluens dentibus conterendum proete postea globans in ventrem demittit. De secundo, lingua caeteris praebemus verbi Dei pabulum . Et quot facit homo voce sensibili, essicit Angelus imprimendo conceptum . Vnde sicut Ioannes dictus suit vox: ita Apostoli & praedicatores in eo, quod manifestant occultum Dei verbum , dicuntur linguae . immo & spiritus sanctus qui movet linguam. pr stat copia sandi, in linguis igneis

apparere voluit. De Angelis, si enim procul est Angelus vehementiori clamore induget. Factus vero propinquus in audientis

aure susurrando subloquitur . Et, si posset

cum audiente animo & spiritu copulari,nululo sono prorsus egeret: sed sermo eius mem. te conceptus nullo penitus seno audienti ilia laberetur. Hoc quidem animabus e corpore

egressis, Angelis, & daemonibus contingit, hos enim omnes sine strepitu ut in pluriabus in aduersari, nulli dubium est & multigena clam nobis inferre bella. Sicut enim aer praesente lumine colores, & formas suscipiens traducit in illa, quae naturaliter huiusmodi suscipere possunt.r quos colores suscipiendo specula representant susceptas, imagines inspicientibus e se Daemoniaca corpora ut quidam asserunt eas quas recipiunt a phantasia, ves cogitativa virtute so

316쪽

mas , figuras, atque conceptus in ipsum animal nostrum transmittunt e multas nobis illecebras ingerentes, formas sebindicantes , suscitantes iam pene sepitas voluptates, simulachra passionum frequenter concitantes vigilantibus, atque dormientibus e sed hi perturbant animas arte , atque sophistica fraude . Angeli vero, & meliores me tes eodem modo operantes alia , & haec quidem meliora suggerunt, secundum eam locutionem inquit Augustinus quam sublimiorem Deus habet ad eos per imm tabilem operationem atque determinati nem eius. De quibus unus erat ille,qui Ioannem alloquebatur , quando recepit Apocal. quia dicit. Cum estem in spiritu, in Dominico die,&c. Similiter qui apparuere cqteris sanctis, in oratione existentibus et isti crean fuere , quando dixit Deus . Fiat lux, & facta est lux. A ngelicet igitur mentes bipartitae sunt, in assistentes scilicet & ministrantes. verum astant primo septem spiritus , quibus credita est dispensatio totius regni cintestis, & inferni. hi enim secundum Cabalistas omnia regunt vicissitudine qua dam horarum, dierum, & annorum ruculde planetis, quibus praesunt, &de his loquitur Ioannes, dum dicit. Et, septem lampades ardentes ante thronum Dei. qui sunt

317쪽

DOGMATA septem spiritus Dei. per quos cuncta distimbuit. Isti astant, ut audiant quae iubet iudex

ac princeps, & eius mandata exequuntur per inseriores , qui mittuntur.

Is omen Dei quatuor literarum, quod est ex mem P , Rade x, pe a , rade mater, Regno Dauidis debet appropriari. rDeus unus multiplicibus vocatur nominibus, non ut illis plures exprimantur esseniat , aut Deitates, sed proprietates et quae &s ab eodem fonte Deitatis emanant: ibidem tamen radicatae, semper unum sunt; sed ratione ad nos habita plures dicuntur: in quos multa beneficia, & diuersa munera per diuersos canales distillant. Quapropter Deus ipse unitissimus diuerse nomina sertitur. De quc,rum numero est maetpaz ΠΥ . In arte C balistica , datur una species cabalizandi rquae dicitur literaria commutatio cui patuit

in loco proprio ut dictio certis literis seriapta symbolice designet aliam dictionem, per alias literas compostam; & fit per alpha

betariam reuolutionem, iuxta librum cremtionis Abrahae , variationibus seu permutationibus viginti duabus, secundum quod ibi tot alphabeta leguntur . Exemplum Praebet nobis maetpaz nomen Dei r quod

literis his quatuor conscribitur rtara , de quo Cabalistae in hac conclusion ebl R quuntur.

318쪽

quuntur. Quod nomen in textu biblit non lagitur: est tamen symbolum & signaculum

Tetragrammati ineffabilis, S procedit ex alphabeto ultimo , quod est vigesimum secuniadum libri sepher ieetirali: diciturque athbas, illic commutantur litera iod ' pro mem P,

ct he ri pro eadem, vau i pro pe B. ut sit

inaZpM, Teirag. nan prolatum Adonat. quod attribuitur Dauidis regno, dicito in al-ehut: ratio est, nam hoc nomen constituitur ex maz, quod hebraice in sexto ordine coniugationis verborum hebraicorum: & mma

in quinto eorundem , significat, suxit,&mulsit, expressor, & emulsor, ac expalator Populi: quod congrue. malch ut competit riugit enim malchut lac influxus omnium sephirot superiorum, ad se trahens , tanquam omnium superiorum sephirot matrix. & est Populorum expilatrix r est enim quae reddit inicuique , secundum opera eorum et & r gnum de gente in gentem transseri , propter earum iniustitiam. Componitur etiam expaz, quod est aperire, liberare uinctum. In Prima coniugatione idem est, quod leuare kocem, iubilare, gaudere, os aperire ad can tum . in secunda coniugatione idem, quod confregit, vulnerauit, dissecuit , vulnus, plaga et quae omnia congruunt Malchut,nam Malchutellianua ingruitus ad Guag. Libe-

319쪽

DOGΜΑΤΑ.rat vinctos, reducens de captiuitate, iubilat recipiendo influxum a superioribus Iephl-tot: & iubilare iacit creata , in fluxum communicando : aperit os ad cantum rideo in oratione matutina auxilium petimus ab ea ,

incipiendo ab ipsa, dicendo. Domine labia mea aperies, & os meum, &c. Et eadem v ulnerat, & sanate occidit S uiuificat. Ego occidam , & viuere faciam: percutiam & L nabo .sEt est, quae plagas AEgypto intulit. congrue igitur mazmaz datur Malchut, re gno Dauidis . David enim virtute istius , ac fauore hostes est persecutus , Reges debellinuit, occidit Goliam: & leonem superauit,& caetera, ut in porta lucis patuit. Nullus Angelus habens sex alas unquam

transformatur.

. De Angelorum corporibus magna est re centiorum theologorum dissenso cum philosophis: nam theologi recentiores affirmant omnes Angelos esse incorporeos, & Daemones item malos: assumere tamen quandoq; corpora , quibus mox exuantur. Dionysius in Diuinis nominibus affirmat Angelos cile incorporeos. Augustinus tamen sit per G ne. sic prodit. Daemones aerea, atque igneae dicuntur animalia et quia corporum aereorum natura vigent e nec per mortem distoluuntur : quoniam praeualet ini eis eleme

320쪽

tum ad agendum aptius, quam ad patiendu. Idem astruere uidetur Angelos omnes ab initio creationis suae corpora habuisse aerea ex puriore superioreq; aeris parte formata, ad agendum idonea , non ad patiendum, eaque post confirmationem bonis Angelis conseruata: malis autem in lapsu demutataui aeris & crassioris qualitatem fuisse,ut igne quoq; possint torqueri. Magnus autem Basilius non Darmonibus modo, sed & puris etiam Angelis corpora tribuit, ueluti spiritus quosdam tenues, & aereos, atque puros . Consentit his etiam Gregorius Nazianzenus. Et, quoniam Daemones omnes mali sunt naturae,ut Deos pariter oderint, ac homines e iccirco Diuina prouidentia Angelos bonos nobis puriores praefecit propin- tuos hs quibus nos tanquam pastoribus,

eu renoribus commendauit, ut nos quotidie adiuuent, Daemonesqi arceant, compe scant,& religent,ne nobis noceant,quantum

vellent: quemadmodum legitur in Thobia: quod apprehendit Raphael Daemon tua ,ΠΟ-mine Asmodeum, & relegauit ipsum in deserto superioris AEgypti. Omnes itaq: homines diuersorum spirituum ministerio reguntur, ducunturque ad quemcunque gradum Virtutum, meritorum, & dignitatis, qui se

illis dignos praestiterint. Sunt & geli

SEARCH

MENU NAVIGATION