Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

361쪽

xit. Et revelasti ea paruulis: Qui immunes a peccato, & mundo corde admittuntur ad hane doctrinam : sapientibus mundi, tanquam immundis porcis, & canibus denegatam . De quo loqui volens Paulus cum Hebraeis, inquit. Grandis est nobis sermo . Et inter persectos pertra clanda . eo quod sit donum coeleste , & manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Ideo non pertractandum de ea nisi inter expertos: quia alij capere nequeunt. Insuper quomodo

homo sit particeps spiritus Dei, & unum Midem cum ipso. Quomodo etiam degustatur bonum, & melius verbum Dei si id, quod ris ad aures sonat, & plebs eis in parabolis disseminatur, iuxta illud nostri doctoris dictum ad secretiores discipulos. Vobis datum

est nosse mysterium regni Dei: c teris autem in parabolis . Quae insuper sint virtutes s turi seculi, & seelicitatis quam expectamus equam nec oculus vidit, nec auris audiuit,

nec in cor hominis ascendit, nisi subus eius fuerit quis virtute spiritus sancti, ad ea cognoscenda: quae homo proprijs vir bus indagare non potest. Sicut caute i quitur Isaias , dicens . non videbit Deus absque te, quae praeparasti diligentibus te. Demonstrata tamen haec fuerunt, primo Parenti, dum in voluptatis paradiso.exi-

- 4 v i steret,

362쪽

steret,quem secretiores Theologi: simul eum Paulo vocant seculum futurum, id est, nobis restituendum: qui illud perdimus. Aquibus dependet cognitio persecta, de origine & fine animae: de Angelicis spiritibus de conditione, de qualitate ipsius immensae gloriae, de ratione illius paradisi voluptanx descripti penitus sub metaphoris: Quae omnia in medulla, & nucleo Euangelij includuntur: Ad quae deuenit, qui scit auferre

corticem & frangere nucleum : Cuiusmodi erat ille, qui dixit. nos autem reuelata facie gloriam Domini speculantes. Sicut ergo inveteri ut dicit conclusio praesens nullae sunt literae4 quae in formis , coniunctionibus, separationibus , tortuositate, directi ne , defectu, superabundantia, minori tate ,

maioritate, coronatione, clausura,apertura, di ordine decem numerationum secreta non manifestentia Sic est in nouo testamento,cum

sit proles veteris. Et sic patet, quantae sapien)riar sit. Vide in tractatu de literis hebraicis . ,

sui intellexerit, cur sit ductum, quod Moses' abscondit faelem suam: et quod Emtias uertit facies suas ad parietem e sciet qua esse debeant orantis habitudo, ct dispositio.. - Necessaria est nobis oratio , quoniam peream procuramus, ea quae non habemus. sumus enim nos uniuersi paries: , ideo. vniat

363쪽

DOGM Alae A. rs ruerso indigemus: ut docet Proculus de menates Porphirij, & aliorum sapientiam. Et cum

salus unicuique naturae, dc conseruatio ex ip- . sus conuersione, ad totalitatem suam veris.

si me dependeat: Ab eo qui virtutem possidere cupit, precationibus insistendum est r& crebro supplicandum: ut is eam insuat:

qui omnem in se continet virtutem ,& sumiamum bonum est, atque bonitatis cuiuscunque causa r non tantum serie, & successu quodam existens , sed immediate omnia producens: etiam si volueris materiam tysam . nec ab aliquo semouetur , aut distat Diuinitas: sed omnibus ex aequo adest: cum unumquodq; Dei munere existat. nec extra

Deum est aliquid e cum ipse omnia complectatur , & comprςhendat: Et quicquid extra Deum imaginamur est penitus nihil. Addit

Iamblicus precum necessitatem super omne

spe me quia omnia producta sunt:&custo diuntur a Dijs, iubente summo . Ideo qui saluari cupit exorandum tibi est ad eos qui

saluant e a quibus res superari nequeunt. nam omne genitum a parentibus diuulsum , & radice: ad non ens statim,& perditionem dilabitur deo maxime, quae quamuis in sei sa processerint: in parente tamen permanent et ut sunt creata omnia, quae a Deo

incipiunt , & in ipsum desinent Deum , s V 3 cundum

364쪽

CABALISTARUM cundum perfectricem trinitatem, qua a Deciprocedunt in seipsis existunt, & in ipsum

Deum tendunt. Gyrum enim quendam creata omnia efficiunt ut sequitur Proclus demente Platonis a Deo incipientia,& ia

ipsum insinentia Deum , veluti circuli linea et quae ibi clauditur unde incipit. Vt autem reuertantur indigent fauore illorum, a quibus procellerunt et Fauor.vero preci- bus impertatur , quarum est suadere tum Angelis, tum etiam Deo: ut hic scilicet iubeat i illi custodiant tutela perpetua et &eandem illuc reducant , unde venimusa. Et quamuis omnibus oratio necessaria sit rpraecipue tamen viris probis : cum applicario quaedam sit , &iconiunctio illorum ad Deum . Simile nanque similiacompli-eati &coniungi natum est. probus autem,& integer , Deo similis est: Hinc eum ipso complicandus, ut auxilium impetret, quo abstrahatur a caeco carcere, & vinculis corporeis , in quo existens , peregrinatur ab eo , cui similis est: & cui uniendas venit.

Et sicut a parentibus abducti pueri supplicant natura impulsi, donec ad eos reuertantur : Sic nos a vero Omnium patre semotos,

ut reducamur, illum orare: & illi supplicare oportet. Hinc Academici nonnulli orbos illos, & utrisque parentibus carentes dicebant

365쪽

Do GNATA. rs stant: quia orationibus, precibusq; spretis ἀad superiorem Diuinamq; naturam conuerte

negligebant . ideo apud varias hominum na tiones: quicunque nomen aliquid sibi duce 'irtute vindicauere, circa precum , Orati numq; studia se exercuerunt, ut Apuω ndos Brachmanae: apud Persas Magi r inter Graecos Theologi: in Assyrijs Chaldaei, qui finsta Deorum, & abdita mysteria sanxere, ea orationibus venerantes. Quanto magis id nobis faciendum est , quibus coeli ianua iam est reserata . Quot autem sunt animi bene compositi, prolatae voces , aut intensae cogitationes ad Deum pro indigeniijs temperandis , ani donis aliquibus imp trandis , tot sunt cantilenae suauissimae Deo porrectae, ultra laudes , di hymnos, quos frequenter in eius honorem persoluimus. Ad illas autem cantilenas quam Optime con cinnandas Proclus quinque praebet exacti sima documenta . Quorum primum est cognitio ordinum diuinorum , ad quos illoqui precatur , accedit , non enim propIia. expediteque accedere potest , qui illorum proprietates ignorant. Quamobrem oraculum , siue Diuina responsa primam in se crorum Dei cultu iubent ignis accensam esse notionem , Quod a Mosaicis institutia

366쪽

est Ecceptum . nam in Leuitico summo iubente oraculo, praecipitur'. Ignis in altari meo semper ardebit Secundum est cognatio, assinitasque nostra ad Deum ipsum; sci,cundum omnifariam in nobis si hectitare ri . Durgationem, S fidelitatem in commissis rIuxta illud quod summus Doctor, ait. Qui

sederit voluntatem patris mei, qui in coelis est r ille meus senter, soror, & mater est . Ten

tiuni est contactus e secundum quem diuitanam tangimus essentiam ipse animi supremo capite et & id illam inclinati innitimur eQuo sensu dicit Ibanties .Quod audiuimus ,& vidimus, &contrectauimus de verbo viistae.Quartum est adhaesio. Vnde David. Mihi autem ad haerere Deo bonum est. Quin tuniest unio: quae unum illud quod in animo test, in Dei unitate collocat: & stabiles nos reddit in unum redigens actum: secundum queli non nostri sumus , sed Dei: in diuino manente lumine r& ab ipso in gyrum circumplexi. Et hic est finis optimus verarum pre- cum . ut applicet conuersionem ipsam mansioni: & unum quod ab uno Deo procedit trursum in uno collocet, &stabiliat. Hoc est facile iter ad stes icem , beatamq; vitam, dum precationibus eleuamur, & in Deum tonscendimus r qui alioquin appraehendi non potest a nobis : nisi hoc medio oratio

nis .

367쪽

debemus. patrem dico archetypum. De quo loquens Proculus, ait . omnia orare praeter primum e In quem recte orantes dirigunt preees Quod & Christus docuit, dicens'. Cum oraueritis, dicite pater noster. Et hoc ut recogn6scamus omnia danda ab eo: scutiplem et recognouit, dicens. Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Et iterum . Mea doctriba non est mea : sed eius qui misit me. Et hoc etiam quia pater est fons primus misericordiae,& pietatis. Hinc Apostolus vocat ipsum patrem misericordiarum , & Desitotius consolationis . nam ipse misit ad nos Redemptorem rioannis. 3. Sic Deus dilexit mundum r ut filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam . Ideo hunc patrem iugiter orare debemus, id est, seruor orationis charitatis debet esse continuus in habitu , si actu esse non potest . Ad hunc sensiim dixit Christus. Oportet semper orare, & nunquam deficere. Quia oratio ascendit in conspectu Deir sicut incensum es cui canit Dauid . Homo enim in se ruenti oratione, dirigit orationem in coelum , Veluti sagitiam ab arcu di brachio robustissimo proiectam e & quandoq: tantae est efficaciae, ut mulare possit sententiam Dei. sicut de Ni

368쪽

volumine. Ezechias autem orando meruit dilationem vitae quindecim annis . pari modo Moses Orans placauit Dominum . Verum cum in oratione petamus , nondum habemus quod concupiscimus, sed post exauditam orationem, & iam adepto optato munere introducimur ad penetralia , in quibus prospicere licet illa spectacula aeterna, ple no animi:oblectamento . Et haec est vera contemplatio, sicut in de Arca mystica be- , ne dis finit Ricardus, dicens, Contemplatio est libera mentis perspicacia in spectacula sapientiae cum admiratione suspensa. pulsa. tus enim Dominus precibus aliquando ex quam plurimis cubiculis aliquod, in quod ingressus collustratis oculis videt spectacula diuinae sapientiae vulgo reconditissima. Et quia in infinitum extenduntur, Omnia Pene.

trare nequiens remanet videntis mens cum

admiratione suspensa. nam in Ecclesiastico dicitur. Exaltate Dominum quantum potestis, maior est enim omni laude . Qui s. n. magnificabit eum sicuti est e Beati quamuis videant eum scuti est, non. tamen quantus est, quia hic infinitus, illi autem determinatos habent suae virtutis gradus . Hinc Esaias cum Deo ipio iam iliariter agens, inquit. Ve- Ic tu es Deus absconditus. absconditus quippς, S

369쪽

quam in abysso suarum tenebrarum contectus omnes latens, ut in Davitico carmine dicitur. posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius, tabernaculum eius, tenebrosa aqua in nubibus aeris . Cum particulari. n. homine agens, aliquando abscondit faciem sua ab eo,& ait. non videbit me homo & vivet. Reuertitur tamen homo ad Deum per orationem. Et ad hoc faciendu & consequendu , verti debet orans, ad parietem .nam tota mens intentio nostra dirigenda est in Deuc qui a nobis post parietem quenda occultatur cum inuisibilis ut d ideo Deus apparere solet in nube . In Exodo. n. legimus P cum Aaron populit alloqueretur,apparuit gloria Domini in nube. Et Mosi dixit Deus. Venia ad te in caligine nubis: sicut ante impleuerat tabernaculum. Et in transfiguratione Domini: Ecce inquit Matthaeus nubes lucida obumbrauit eos . Hoc facit Deus, ne videatur a nobis, gloria maiestatis eius indignis. Et ne offendantur aspicientes a splendore ipsius. s. n. vi inquit Apostolus non poterant intendere filii Iirael in faciem Mosi ob splendorem vultus eius: qui erat homo corruptibilis: quanto minus in gloriam summi, & incorruptibi. lis Dei. paries vero qui interponitur internos

370쪽

ἰ C A B.Α L ISTA R V Mnos & Deum patrem, & Malchuir sine cuius ingressu , minime ad penetralia ascendere possumus . Et ad hunc ingressum faciendum , oportet nos cum superis habere commertium, id est, oportet quod nos conso dimemur illis in rectitudine . spi rituali tate, munditia: & in cunctis pro viribus nostris. Hine Syrianus in sua Theologia docet: quod Ecclesiasticae Hierarchiae sacerdotes , & alii operantes proportionari debent anagogicas virtutibus coelesti Hierarchiae. Immo opo tet, quod consorinemur summo Hierarch rsi verba Pauli obseruare volumus , qui ait,

Quos prςsciuit &lpr destinauit,scilicet Deus, conformes fieri imagini filij sui. Quo sensaaterum dixit. nemo potest dicere Dominum

Iesum, nisi in spiritu sancto, id est, nisi pa ticipet de spiritu sancto : sicut ipse Christus plenus fuit , de cuius plenitudine teste Ioanne omnes accepimus. Et quia in habentibus sumbolum facilis est transitus, ideo ex. illa ui symbolica, &conformitare operamur.& ex vi consonantiar. nam adeo haec emcax est, ut ad motum unius consenantis, sequatur motus alterius: sicut patet de veris amiacis, quorum alter mouetur ad motum ait

rius . cum utrique sit ut dicitur Idem velle, & idem nolle. Hinc Orpheus in operatio ne singularis docet, quod secundum quode est

SEARCH

MENU NAVIGATION