Cabalistarum selectiora, obscurioraque dogmata, a Ioanne Pico ex eorum commentationibus pridem excerpta, et ab Archangelo Burgonouensi minoritano, nunc primùm luculentissimis interpretationibus illustrata. ... Cum amplissimo indice rerum omnium insig

발행: 1569년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

ferri duos agnos: alterum vespertinum , m tutinum alterum: Sacrificium uespertinum fiebat ad placandos accusatores coram tribunali iustitiae comparentes: qui incircuncisos accusabant tanquam reos culpa originali ta dum expiata. Sacrificium uero matutinum

fiebat ad comparandam gratiam misericordiq& pietatis a tribunali in austro locato, & istos duos agnos offerri exquirebat Deus in perpetuum. & multa alia fiebant sacrificia. h bent enim sacrificia cum eo, cui offeruntur ,α cum his, qui expiantur, symbolum quod

dam : adeo tamen occultum, ut ipsum cap re nequeat humanum ingenium ἱ licet omnes necessaria sacrificia confiteantur.Est enim intermedium quoddam quasi naturale inter Deum, & hominem. Deo enim sacrificare sinquit Aristoteles ethicorum quinto,&Proclus in de orationibus & obsecrationibus libro, itemque Plato, Plotinus, ct Porphyrius P est homini proprium, sicut mugire bobus , & latrare canibus. & his praeterea addunt, quod qui hoc peragere contempserit, extra hominis naturam depelli meretur, eiq, hominis nomen denegari. est enim hominiquarto modo proprium . omni nanque selinc semper ei competit . huius autem, uel illius sacrificij oblatio pro hac uel illa expiatione, i quamuis ordiae naturali conuenientissima si s

62쪽

sit, a Deo tamen sunt instituta : cum ad haee humana indago non sit satis inuenienda,quae Deus in particulari pro nostra expiatione e quirat secundum rerum coelestium ordinesticum ipsis expiandis , dc sacrificijs expiantibus ut placata reddantur coelestes uirtutes , & se .se ab executione punitionis abstineant, quam

delicta perpetrata merentur. Sanguis en manimalium expurgare uidetur peccatum iacarne contractum ex sanguine animalis nostri iuxta illud Apostoli omnia pene mundatatur in sanguine. penὸ, inquit, quia uasa ter

rea, & aenea aqua mundabuntur . nec enim

ab re homo, qui est omnium uinculum, de omnia continet, & symbolum habet maxumum in parte in seriori, in qua, & per quam contrahitur initium peccati ; cum animalibus expurgabatur per animalium sanguinem immaculatorum ; quae a sacerdote legali offer bantur. prius tamen extabant quςdam alia sacrificia t, ut puta terrς fructus, es primitiae, ut de Abele patet, & de Iegis naturς obseruati ne . & de his pro delictorum expiatione s rissactias reddebatur Deus, teste Paulo. Ipsi sunt sibi lex, qui legis opus in suis cordibus scriptum ostendunt, & quae sequuntur. de sicut lex scripta perfectior lege naturae extitit, ita Deus in illa persectiora animalium sacrificia uidelicet instituit; sunt enim animalia se

63쪽

CABAL Is ΤΑRvM sum primitijs persectiora,& quoniam euangelica lex caeteris persectior existii ; hinc Deus nobilius sacrificium instituit . est enim lex se moris, & filialis timoris, sacrificium scilicet

agni immaculati Christi, uices omnium,quae cfferebantur supplentis . Hic enim tanto perfectius omnium peccata tulit, &expurgauit; quanto ipse est celebrius uinculum omnium creaturarum rationabiliu,& irrationabilium,

insensibilium, & coelestium . fusus itaque sanguis animalium suscipiebatur in sancta simul cum peccatis eorum, pro quibus fundebatur , quousque ueniret ille, qui per proprium sanguinem introiuit semel in sancta aeterna redemptione inuenta. Ad rem igitur, unde digressi sumus . Sicut igitur sacerdos legalis Osserebat animas animalium irrationalium; sic Michael, qui est sacerdos , & princeps super animas suscipiendas, nec minus super cor Pox, offert illa Deo. Nam & pro corporemus altercatus est cum Diabolo, ut refert Thadeus in epistola sua canonica. Diabolus enim ut asserunt Hebraeorum Doctores &virtutes illae immundς his crassioribus ex ter Tea materia confectis cibis pastuntur. Sicut antiquo serpenti fuit a Deo indictum. vi in Genesi legimus . Terram comedes omnibus diebus vitae tuae. & per Isaiam etiam,quando

dabitur perfecta requies electis , dicitur. α

64쪽

serpenti puluis panis eius. puluis autem est animal nostrum, scuti scriptum est: serm uit Deus hominem puluerem de terra , pro quo nos habemus, de limo terrae . Qui putiuis est animal, non quidem in melius transimulatum, & surgens spirituale; sed corruptioni derelictum, & dimissum, aut terra, Scpuluis,atque tax derelicta demissaque in cubum serpenti, quia inquit Paulus. & si omnes resurgemus, non omnes immutabimur,

remanentibus videlicet aliquibus in cibum serpentis: quos etiam in hac vita comedere nudent, ut decantat propheta. Catuli te D u m Iugientes, ut rapiant, & quaerant Deo e1cam sibi.Catulos enim leonum omnes communiter interpretantur aduersarios nostros, qui ut Petrus ait circumeunt quaerentes quε deuorent. & dicuntur quaerere a Deo escam,

cum nihil sibi possint assumere, nisi qua

xum Deus permittit. Dantur ergo cadauerahis serpentibus in cibum. & haec est causa,ob quam talia terrorem incutiunt mortalibus.

ex praesentia videlicet ipsorum id fit. Nam Se. pro corpore Mosis ut dixi) altercatus est Miachael cum Diabolo. Diabolus enim volebat

illud auferre, tanquam peccato obnoxium I ,

sed Michael ex aduerso Deo illud prςsentare volebat, tanquam lege purgatum, & purificatum ex diuino consortior unde ad tantam A es- ν

65쪽

possent in eam intendere, ob splendore vultus eius. Pugnauit itaque Michael tanquam verus sacerdos, & angeli, id est, ministri eius cum eo, pro animabus omnium contra se pentem antiquum: qui eas continue quam t. t deuoret, sed praeualuit Michael. & eiectiis est draco. Nec minus nunc continuo est

est in adiutorium populo Dei, ut in Daniele legimus. Michael princeps magnus , qui stat pro filijs populi tui,id est pro electis. sungitur

itaque Michael perpetuo sacerdotio tanquam agnus Dei sacerdos. unde secretiores theo

logi vocant ipsum 'na cossien gadol,

id est sacerdotem magnum . nam sicut ille sacerdos magnus offerebat ut dixi9 animaliuanimas; ita Michael sacerdos offert Deo anu

as rationales.sacrificat enim tanquam vicarius in coelo: sicut sacerdotes communes tanquam vicarij Christi sacrificant, vel osserunt corpus Christi, quod iam sacri fica tum , de oblatum ab ipso Christo fuit. Et in hoc ipsi

funguntur ea vice, quam dedit illis ipse Christus, dicens. Hoc facite in meam comis emorationem. Ipse enim Michael est princeps militiae Christi constitutus super omnes animas suscipiendas . ponderat nempe illas, non lancibus , vel stateris corporeis,anima enim port

66쪽

dus nullum habet. Sed librat eas statera habente symbolum cum mensura, qua mensuratur superna ciuitas. Ipse enim sacerdos coeli coςquat summa iustitia uniuscuiusque merita cum praemio sibi dandor ne plus aut minus detur, quam sit remunerandorum m ritum , nota quidem in arithmetica, sed geometrica proportione. Omnia nanque subtilissime discutiuntur in tribunali diuinae iustitiae. Cuius loci inter angelos ibi astantes Michael ptincipatum tenet. Veruntamen ani-.mae antequam sacrificentur a Michaele, iam primo sacrificatae suerunt a C.risto uero, &1ummo sacerdote secundum ordinem Mel-ehisedech. Melchisedech enim significat regem meum iustum: Et Christus suit sacerdos non legalis, sicur Aharon, sed Regalis, Iicut Melchisedech: qui erat Rex Salem . Hinc Petrus alloquens christianos, qui sacerdotium christi sequuntur, ait. Vos estis gens sancta, regale sacerdotium . Et sicut Melchisedech erat Rex Salem,id est Ierusalem , & pacis in L -rioris ; ita Christus est rex Ierusalem, & pac ssupernae. Et per panem meridionalem , &matutinum intelligitur omne sacrificium in intutinum: per vinum vero Aquilonare, de vespertinum , intelligitur omne sacrificium vespertinum . Quorum alterum,uespertinum

videlicet, fiebat ut dixi pro placandis accu

67쪽

satoribus: alterum vero, matutinum videli cet, pro beneficijs impetrandis, ut dicunt v ri sapientes. Quς omnia Christus uno sacrificio complexus est , sicut Melchisedech praecedens figurauerat: cuius sacerdotium manet in qternum . Vnde Paulus. Alij quidem plures facti sunt sacerdotes, eo quod morte prohiberentur permanere: hic autem,Christus videlicet, eo quod maneat in qternum sempiternum habet sacerdotium . Vnde &saluam repotest in sternum, accedens per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis . Sacrificat igitur Deo archangelus,dum vivimus, bona opera nostra Deo. Post mortem vero nostras animas , iam pu'rificatas illi offert. Iste Michael dicitur a Cabalistis Mittatron. Vnde dicunt secretiores Theologi, quod mittatron est z ain sarapsacierum princeps. Nam eius ossicium est introducere amicos Dei ad faciem, & pr sentiam ipsius . Hinc Moses habuit gratiam i quendi Deo facie ad saciem: ut in Numeris

legitur. Fuit etiam dux eius contra multig . nos hostes. Dedit enim Deus ipsum Micha lem in ducem Mosi, ut pugnaret contra eius aduersarios: & quando opus seret, inti ruinceret eum ante faciem eius . Ideqs Tast.

quod Deus cu Mose loquebatur . ad fa-

ι ciem.

68쪽

V DOGMATA. σciem . In quo quide angelo fuit nomen Dei, id est virtus diuini nominis rut in Exodo legimus. Cuius nominis virtute, ipse Moses omnes hostes collisit. Et officium eius est introducere benemeritos ad faciem principis

Dei, quod proprie est sacrificare animas: &si animas Deo offerre Christi est propriu: est enim Cut dixi9 verus, & summus sacerdos ,

cui est data omnimoda ipsarum animarum redemptio. Et qui suo sacrificio oblato continue, & perpetuo pro nobis aeternam inu nit redemptionem; debet aeterno fungi sace dotio, interpellans continue vultui Dei pro omnibus animabus,pro quibus se ipsum obtulit sacrificium, & hostiam. Quoniam tamen archangelus est Christi angelus,& custos liphereth: ideo vices Christi habens,animas,

re corpora si in vita in substantiam spiritu Iem conuersa fuerint sacrificat; quod tamen

in omnibus concessum non est, teste Paulo. Non omnes immutabimur, ut dixi. nam tacui non offert animas nisi iustificatas; ita nec

corpora praesentat, nisi in spiritualem substantiam mutata fuerint; & sicut in sacrificijs lGgalibus, a sacerdote oblatis, in signum diuini beneplaciti, ignis e coelo descendebat, sacrificia comburebat; & ignis ille diuinus

animalium animas sursuin deserens absorbebat; ita in morte anima iustificatam, di pur-

69쪽

CABA STARUM

gatam ab omni labe peccati, Deo ab archangelo oblatam ignis ille diuinus, eam in in Lnsmutando absorbet, idem cum Deo, approbante Christo . Volo pater, quod sicut ego, & tu unum fumuν,

ita & isti unum sint in te . nam ut habetur IDeut. Dominus Deus us ignis est com Hens , non deuorans, ut habet nostra traductio.Et ad huius propositum dari potest ex plum de ramusculo alias in arbore Inserto.

Et cum arbore illa fit unum, & idem, & ab

illa nutritur: impermixtus tamen In se manet , nec naturam suae speciei amittit. Sic erit

diuina beatoru transubstantiatio : Nam Deus illas transubstantiat , deuorando per inflammationem . Et si haae tibi obscena videntur, contra te sua vibrant fulmina Proclus , O pheus, atque omnes Cabalistae: qui volentes de his diuinae sapientiae arcanis loqui, aiunt. Procul ite profani: quia sancta canibus committenda non sunt. D. Cab. Nouem sunt angelorum hiera chiae: quarum nomina Cherubim, Seraphim,

Chasmalim, Aranim, Tarsissim, Ophamm, Issim , Malachim, Elohim.

F. A. Secundum enim Dionysium, Iamblicum, & recentiores theologos, noue sunt ordines angeloru, siue gradus: qui tam a pyilosophis , quam a sapientibus Hebraeis, inte-

70쪽

D OG Μ Α T A. 'lectus separati dicuntur: non tamen a mat Tia spoliati, ut comuni vocabulo dicuntur intelligentiae separat . Hoc intelligitur secundu Cabalistas) quod dicuntur separati a Deo, & non a materia.Na quicquid distat a Deo actu primo , &purissimo, necesse est subintrare

materia. Vnde naturales describentes entium latitudine. in eius cacumine est actus purus absq; materia: in imo est materia sine formarinter media vero omnia admixta demonstratur ex forma,& materia. Quς quidem angelorum materia non est physica, & corruptioni subiecta: sed sicut materia coeli differt a generabilium , & corruptibilium materia, Per analogiam quandam; sic etiam materia angelorum ab aliorum materia differt. Vnde antiqui Basilius , Origenes , & Gregorius , & academici omnes, dixerunt angelos habere corpora. Vnde absque errore diaci possunt animalia. Vnde Mercurius Tritam istos, & academici omnes, & multi ex antiquioribus doctoribus nostris angelos esse corporeos , & animales asserunt. Inquit enim Basilius . Angeli corpora habent, v eluti spiritus quosdam tenues, aereos a

que puros. Quod a Dauid ediscere possu- anus, dicente. Qui facit angelos suos spiritus, N. ministros suos flamas ignis. Nec enim moueri posset angelus de loco ad locu , nisi co

SEARCH

MENU NAVIGATION