Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

34 Tbeologia Naturalis

rentia, non cum altera; secundum vero cum hac altera, non cum prima. Haec autem ratio esse non potest nec externa in alio teristio Ente, eoquod Entia a se a nullo pendere possunt, nec interior& insita in natura Entis a se, proptereaquod Ens a se cum utraque posset indifferenter copulari. Quare cum debeat esse ratio su ssesens, cur aliquid potius iit quam aliud, quando duo esse possunt, non simul f. 73. Log. inde conficitur duo aut plura entia a se

dissimilia in hac rerum universitate constare nequire. 3. Quo uno evertitur systema Manichaeorum putantium duo reperiri entia a se, alterum bonum quod sit Principium & caussa omnium bonorum , alterum malum, quod omnium malorum. Rati inni autem ab insanis productae , & depromtae, quod idem Ens a se non potest esse bonorum , atque malorum principium , in cons quentibus satisfaciemus. l. 7O. Instantia

Atqui nulla evidenti ratione conficitur duo aut plura entia aise prorsus sina ilia et se nequire , etiamsi alterum ab altero non pendeat. Ergo &c. Prob. in in. suta Nulla evidenti ratione id conficitur, si nulla pariter evidenti suadetur duo aut plura Entia a se prorsus similia , unum tantum individuum unamque substantiam esse; atqui nulla evidenti ratione suadetur duo Entia a se prorsus

similia esse unum tantum individuum. Ergo &c. Prob. min. Principium Indiscerni bilium Leibnitii, quod in eo positum est, ut nihil esse possit alteri prorsus simile, eoquod illa unum sunt, quae non possunt distingui, si prorsus similia sunt, nulla in re discerni queunt, hoc, inquam, Principium aut falsum est, aut dubium. Ergo &c.. q. 71. Responsio Diff. ant. Hoc principium est salsum aut dubium in Entibus a,

alio eo. in Entibus a se subd. si habeatur ratio solius generalis rationis, quam asteri Leibnitius pro omnibus entibus co. si alio mo . do usurpetur & confirmetur ne. Supra laudatuς Cangius cap. I. sest. VI. rationes ab aliis allatas pro Dei unitate nullius esse momenti

vult, nisi dicto Leibnitii principio confirmeatur. Verum displicet rem , in qua est cardo universe Theologiae Naturalis , tali niti principio, quod ut levissime dicam, saltem valde incertum est, si

universe accipiatur. Quis enim concoquere potest Deum nullo prorsus pacto posse creare duo corpuscula omnino aequalia , aequaliter

densa, & iisdem limitibus circumscripta atque idcirco omni ex parte similia, immo etiam in hac rerum universitate similiter posita , si eadem, ut sieri potest j. 91. Oat. compenetrata ponamuS ZDiuitigod by Corale

102쪽

Pars Prima. ss

Quid repugnantis est in hac re' In nullo, inquiunt Lesbnitiani,

differrent. Ergo essent igem & unum corpusculum. At ex eo, quod non discreparent aliqua differentia specifica, non continuo sequeretur nec individualibus dissidere . Prius doceant oportet individua. Ies differentias sine aliqua specifica non posse consistere. Quod sane non ita facile praestiterint. a. Quamobrem ajo hoc principium posse quidem usurpari in entibus a se , sed non ob eam generalem rationem , propter quam Leibnitiani volunt idem ad entia quoque ab alio pertinere, sed ob eam particularem, quam in Ont. q. I99. conclusimus, quod cumentia ab alio etiam omnino similia possint in statu solius possibilitatis reperiri , ens vero a se ita necessario exsistat, ut in stat amem possibilitatis tamquam possibile amplius intelligi nequeat, illa quidem possunt ut adhuc ad singulares determinationes indiseserentia plures ex iisdem accipere; hoc autem ut pote omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam, nequaquam; nisi velimus exsistentiam , per quam res omnino determinatur g. III. Log. esse adhuc indifferentem ad plures singulares determinationes, sive, quod eodem revolvitur, ad plures exsistentias. Hanc autem a me allatam rationem, quae alia est atque illae communes, quas

Canetius impugnat, in Diatriba , quae mox sequetur, latius dilatabo, & acrius urgebo.

I. SCA OON IV. Cum duobus ab hinc annis Academia Leuiensis, proposito premio, demo strationem postulasset hujus enuntiationis, ex eo quod aliquid exsat, sequitur

exsistere ens necessarium, aeternum , immutabile , atque ab Me mundo ἁi tinctum atque secretum , ad eamdem ostendendam commentarium exaravi, quem operae

pretium arbitror hic edere in lutem , proptereaquod meas hane in rem cogi. ationes latius explicavi, & nisi saltor , ad Atheos convincendos firmius pro

Neminem latet, quam multi hodiernum sint in Europa, qui ad Christianae

Religionis fundamenta evertenda ingenio atque rationibus a Philosophia deis promtis abutuntur . Cui malo, quod in dies longius manat, ut occurreretur, alia aliis in locis excogitata sunt. In Cl. vero Leidens Academia captum est consilium varias doctis viris alternatim proponendi quaestiones, quae ad Naturalem Theologiam atque ad Christianam Moralem pertinerent, in quibus solvendis dum se exercerent, totius verae Religionis bono consulerent. Nune vero Cl. Prosessores initium ab illa enuntiatione ducentes, quae in uniuersa Theo. logia ducit familiam ; ex eo quod aliquid exstat , sequitur exsisere ens necesse rium , meruum, immutabile, atque ab hoc mundo disiuctum atque secretum, eluiadem postulant demonstrationem. CA

103쪽

Tbeologia NaturalisCAPUT PRIMUM

De exssentia Emis a se. o ipsorum votis pro virili portione satisfaciam , ostendendum suscipio,

ex eo, quod exsistit aliquod ens, necessario conlequi exstare quoque ensa te. Quod prosecto evidentissime patet, si entia sint numero finita , uti centum; nam etsi praeter ultimum alia ab aliis continuata serie proficit cantur, ultimum tamen uti centesmum , ab alio nullo procedere potest , eo quod aliud nullum ultra ipsum constare positum est . Nec enim expecto , dum quis a jat ultimum a primo , vel ab alio ejusdem seriei ortum ducere; proptereaquod si res ita seret, ultimum esset eodem tempore & caussa primi, dum hoc ab illo adminiculo interjectorum oriri ponitur. & effectus , si etiam ultimum esse a primo sustineremus. Id quod manifestam complectitur contradictionem. Quares quae exstant entia, finito numero continentur , si quod saltem ens ab alio exsistere nullo, atque idcirco esse a se necessario consequitur.

Uerum Athei ut latebram sibi quaerant, hanc entium, quorum alia ab aliis exsistunt , seriem continuant in infinitum ς cumque infinitum transiri non possit, nee ultimum in eo designari , negant se ullo modo premi ratione modo conclusa , eo quod in serie infinita perveniri nequit ad ultimum ens ab alio, quod necessario procedere debeat ab eo te a se.

Μulta a multis excogitata sunt ad hoc effugium Divinitatis osoribus prae- eludendum. Sunt enim qui arcem ipsam Atheorum invadunt , & esse posse negant infinitam caussarum seriem , iisque docent rationibus , quae vulgo a Philosophis qua Ar illotetaeis, qua Recentioribus afferuntur, ad persuadendum exstare non posse in continuo aut permanenti , qualia sunt corpora extensa , aut successivo , qualis est motus S tempus , aliquod re ipsa infinitum. Verum mihi hane insistere viam integrum non est , qui tomo I. Physicae Gen. f. 88. &seq. & II. h. 43s., atque in Ont. q. r o.& seq. docuerim nullis confici rationibus ex numero rerum , quae esse queunt, quantitatem infinitam excludi oportere , dc praesertim iis satisfecerim , quae a Cl. Viris Achardo tom. 2. Commenti Acad. Berotinensis , & Buscho vi chio S. I. in Collegio Romano Matheseos Pro- sessore in medium productae fuerunt: immo eodem tomo II. 34. num. II. infinite parva aut magna reapse esse quire tantum non demonstrarim . Quamobrem alio nos vertamus necesse est, siquid hac in re adversus Divini Numinis hostes tenere volumus . Primum ergo statui potest eum , qui quantitatem aliquam infinite parvam aut magnam admiserit, non posse inficiari possibilitatem aliarum , quae illam aut exaequent, aut etiam tum finitis partibus superent, tum infinitis. Alte. rum enim ex altero necessario consequitur , ut iidem locis plane conseci , &cuique compertum fieri quit ex uno circulo infinitae diametri, ex qua si abscissa finita sumatur, & ad eam res,indens semiordinata usque ad peripheriam

Diuitiaco by Cooste

104쪽

flucatu . eae geomeditea inter residuam ex diametro . semiordinatam fle abstis. sani proportione manifestum fit dari infinitum alio majus in infinitum . Quamobrem si est infinita series entium , quorum alia ab aliis proficiscuntur, dari etiam possunt numerus , progressio, motus, aliaque id generis infinita. Quo posito assentior quidem se iam infinitam numero & progressione finitis perutransiri non posse, aio tamen id fieri posse infinitis οῦ quemadmodum spatium infinitum finita velocitate peragrari non quit, bene vero infinita. Quod si res

ita est & ad horum entium finem perveniatur, ratio supra conclusa adhue t net, & extra illam seriem entium ab alio ratio cur exstent, quaerenda est in alio ente, a quo omnia proficiscantur o

auia si Adversarii se his premi negent, & nihilominust velint eam seriem esse ab alio nullo extra illam posito, atque ideo a se, sic homines urgeo. Il-Ia series foret simul a se, & non a se ; foret a se , quia ut ab ipsis statuitur,

ab alio nullo extra eamdem collocato penderet; non seret a se, quia iisdem satentibus, nullum ex ejusdem entibus foret a se. Haec autem duo manifesturepugnant. Ergo caullain adversus eosdem obtineo .

At enim id eum ratione non pugnat; fieri enim .potest, ut illud attribu tum a se, quae est ratio iussiciens per quam intelligi potest , cur series exta stat, in entia ab alio infinita simul coniuncta conveniat, tametsi in nullum eadat ex iis seorsim acceptum, ut figura rotunda partibus sphaerae copulatis, aut exeret tus militibus & ducibus simul junctis conveniunt, quamvis aut illa in nullam ex singulis partibus, aut hie in neminem ex singulis ducibus M.que militibus quadret.

Hue eos volebam; nam ex hujus solutione dissicultatis manifeste eonstabit necessitas entis a se, nisi quis primis Philosophiae principiis nantium velit reis

mittere . Eam vero peto ex Ontologiae principiis quae I 73. Ont. diligenter exposui. Nam ex his constat duo esse genera eorum, quae in rem ex pluribus compositam eadunt ' alia enim sunt in singulis partibus etiam seorsim acceptis ' alia vero solum in iis, quatenus inter ipsas conjunctae sunt, reperiuntur . Unde prima a conjunctione partium non pendent, bene vero secunis da , quae proinde relationem inter partes significent necesse est. Nam caussa quae pura relatio est , non potest gisnere' nasi relativum effectum . Iam vero copulatio est pura inter partes relatio. Ergo ipsa per se effectum tantum m

do relativum gignat oportet. Ex quo sit ut prima si in singulis partibus, aut in aliqua earum non sint, nee in iis simul eopulatis esse queant; qualis est

vis motrix, quae eum relationem inter partes sibi non velit, ab earum eonia

junctione ducere non potest originem , & si singulis corporum particulis non iniast, neque in iisdem copulatis reperitur. Secunda vero non in singulis seorsin. acceptis, sed solum in iisdem eo latis, utpote ex ipsemet orta conjunctione. deprehenduntur ' qualis est exercitus, qui non in singulis ducibus atque militibus, sed in iisdem conjunctis positus est, qualis est etiam figura rotunda, quae relationem inter plures sphaerae partes complectitur, & qualis est quoque numerus, qui exsistit ex pluribus unitatibus, quae unum aliquod facete intelliis

suntur . . . . .

105쪽

18 Deologia Naturalis

Quibus ex Ontologia praelitatis, nemo non videt summam quaestionem eo revolvi, ut videamus, an illud attributum s. a se . st ex primo genere , an vero ex secundo, & exempla ab Adversariis allata non facere ad rem , qua de agimus, nisi asse a se , exercitum , atque figuram eodem genere contineri monstrent. Quod certe ab iis praestari non posse ex eo manifeste colligitur. quod producta ab ipsis exempla sunt ex genere relativorum , ut docui; Severo a se non solam est absolutaun. verum est omnium maxime, sive sim pli. citer absolutum. Nam absolutum est res ipsa in se considerata, quaeque intelligi potest saltem quod attinet ad essentiam , quia alia res ab ipsa distincta intelligatur f. II. Log. Relativum autem est res, quatenus cognoscitur ratione habita alterius , sive quae cosnosci nequit, quin alia res ab ipsa disti cta percipiatur . Iam vero entia ab alio etsi cognosci queant sine relatione ad aliud ens pariter ab alio. ut certus homo sine respectu ad alterum homi m. tamen quod pertinet ad ipsorum essentiam , intelligi nequeunt saltem sine reis latione ad aliud ens , a quo ducunt originem , quia cum esse non queant a se, origo & essiuxus ipsorum ab alio interiorem eorumdem essentiam saltem ex parte constituit. At ens a se sine ulla prorsus relatione ad aliud ens quit intelligi ob id ipsum , quod est a se, & ab aliquo alio non pendet. Quamobrem ens a se non solum est absolutum, verum etiam est omnium maxime di

simpliciter tale.

Cum vero entia absoluta s non sunt in singulis partibus , aut saltem in aliqua earum . nec in iis conjunctis exstare possint; qui fieri potest ut quod attributum a se est omnium maxime & simpliciter ahlolutum , in illius intanitae seriei, quae est compositum infinitorum entium aliorum ab aliis , nullo ente seorsim reperiatur, di nihilominus ex itidem copulatis exsistat λ Quamo rem manet, quod propositum est, illa duo, seriem infinitorum entium alionum ab aliis esse simul a se, & non a se, ex Atheorum hypothesi consequi, &manifestam continere contradictionem is

Verumtamen urgere possunt etiam ea, quae relationem inter partes rei compositae nequaquam significant, posse ab earum coniunctione pro latici , in iisque eopulatis reperiri. tametsi in easdem seorsim acceptas non cadant. Nam e .s. sonus tubae relationem inter partes sibi non vult, eoquod vim desiderat tamquam sui caussam, quae profecto hanc relationem non exprimit 42. Ont. nihilotamen minus in partibus Iubae conjunctis invenitur, non vero in iisdem sejunctis, si tuba in multa fragmenta dispescatur. Ergo principium a me inductum eis ad trutinam rationis expensum tamquam certum & exploratum videatur, tamen experimenta, quae nobis minus imponere possunt prae subtili ratione, illud falsitatis coarguunt.

Ad id solvendum utor distinctione intre ἰpsam vim & sonum ea genitum, interque ipsorum magnitudinem, quae valere potest etiam in alia exempla , quae in hanc sententiam possunt afferri. Ipsa vis, & sonas, sive fibrillarum s nori corporis tremitus & oscillatio sunt aliquid relationem non exprimens . ter unam di aliam moleculam, & revera esse queunt in una tantum ex ipsia.

106쪽

Pars Prima. 19

Ae magnitudo vis, & tremitus sent quidpiam ex hoe genere relativorum , eo quod pendent a numero partium oscillantium , ab eo scilicet quod hujusmodi relationem significat num. 8. Ad eum veto finem ut ex collectione par-trum major vis 3c sonus quantitas exsistat, nemo non videt esse neeeffarium,

ut in singulis minimis partibus minima vis & soni particula reperiatur. Ita res le habet in tuba; singulis exiguis tubae partibus inest sua minima pars vis , & soni sive tremoris , & ideo ex ipsis conjunctis magna vis magnusque nus oriuntur. Hac de caussa fit ut quiae in. singulis fragmentis est minimus senus sive partium oscillatio, exaudiri non possit; quia vero ex earum, colle ctione magnus exsistit, aures seriat & exaudiatur. 2. Iam vero in singulis entibus ab alio ne minima quidem hujus attribu- se particula reperitur, immo est illius contrarium. Qui ergo fieri potest, ut ex collectione infinitorum entium ab alio exsistat attributum a se; nisi ve- iis ex collectione infinitarum ferri , in quibus singulis nulla auri molecula re. Periarur, Particularum aliquam. auri. massam exsistere polle Pbsset hie aliquis caussam Atheorum suscipiens multa opponere ex sublimi ris Recentiorum Matheseos principiis, quibus emcitur incremento certae cujusdam quantitatis usque in infinitum aliud omnino fieri , atque id quod exsistit,s ea leni illa quantitas limitibus ei reum scribatur. Nam ut aliqua ex pluribus Xer pia proponam , s secus alter ellipseos ab altero abscedat ad distratiam quamcunaque finitam , cu ai manet quae pMus, ellipsis nimirum ' at si ad. in . finitum intervallum alter ab altero discedere intelsigatur . ellipsis in parabolam, quae est curva ab ellipsi diversa convertitur. Item si soci ad centeum ellit sis & ad se invicem ita accedant, ut ab eodem absint intervallo finito, nulla curvae alterius in alterami nascitur transformatio; at si mutuo accessu fiat, ut cum centro tantum non congruant, & recta solum infinite parva alius ab alio distet , ellipssi in circulum abir de transformatur . Quidni ergo suspicari licet simile quidpiam usu venire posse in re , qua de agitur, ut quamvis finitus en-rium ab alio numerus seriem a se componere neveat, infinitus tamen id facere possit λ- 2. Sed tantum abest, ut his ex Μathesi sumtis exemplis: vis infirmetur allatae demonstrationis, ut eam mirifice iisdem confirmari sim ostensurus . Nam verum quidem est infinito socorum aut accessu , aut recessit ellipsim in parabolam , aut in cireulum eonvertere, sed etiam illud est certum id non momento δέ puncto temporis fieri, sed paulatim & sensim , adeout ellipsis paulatim in circulum aut in parabolam abeat, & quo distantia socorum magis augetur, aut imminuitur, eo semper minus a parabola &a circulo absit. Quod etiam cadit in omnes alias quantitates , quibus infinitae partes aut accedere intelligantur, aut decedere. Singulis enim accessionibus aut decessionibus fit, ut quantitas qua de agitur . propius accedat ad id , quo iis in infinitum con .einuatis illam pervenire petcipimus; quemadmodum Physicae Gen. tom. II. &III. pluribus locis ostendi. At contra se habet res, de qua' disputamus ; quan-rumcumqe augeas entium aliorum ab aliis numerum , ne hilum quidem propius accedit ad seriem a se, quam novenae aut decem accesserint . Qua enim ratione cogitur & emcitur ex decem entibus ab alio non posse exfstere seriem a s e, illa etiam suadetur ex roo, ex iocio, ex Iocoo &c. eamdem seriem

107쪽

6o Theologia Naturalis

formari nequire . Superior igitur ratio a Mathematicis disciplinis petita non solum nihil Atheos juvat, verum etiam eorum sententiam falsitatis e Scacissiorne arguit, quemadmodum simili sere ratione tom. I. Phys. Gen. I s. num. 3. falsitatis arguimus similem pariter Galilaei opinionem , qui assentiebatur quidem ex inextenta numero finitis extensum componi non posse, negabat vero de infinitis. Ceterum duo hic addere iuvat ad Atheos magis magisque refutandos. Primum ut magis ad vivum resecemus, quod ipsi dicunt in serie infinita ad ultimum ens perveniri non posse , addo eos , qui aliquod infinitum esse posse

assentiuntur , concedere omnia debere , quae inde colligi queunt, atque ut tom. I.

Phyi. Gen. ρ8. docui, ex posita infiniti possibilitate primum & ultimum

necessario consequi, tametsi inter primum & ultimum infinitus numerus in tercedat, illudque infinitum transiri quidem non posse, ut supra ostendi num. s. per modum finitum, nihil tamen obesse, quin modo infinito exhauriatur. Nam ex. g. corpus infinita velocitate percitum spatium infinitum absolvere potest. Quo liquet infinitum modo pariter infinito transiri posse , 8c id quod intrinsecus infinitum est, exterioribus finibus primo & ultimo posse circumscribi . Nam si aut ab aeternitate usque ad praesens tempus duo corpora versus Wayndem plagam mota suissent, alterum ratione habita alterius dupla eaque fi nita celeritate, vel etiam ante horam pariter dupla sed utraque infinita, quia posito uno infinito aliud alio non solum finitis partibus, verum etiam infinitis majus dari potest g. I o. Ont. jam spatium inter eorpus tardius motum quod retro manet, inter velocius, quod praecurrit, intrinsecus infinitum est, &nihilominus duobus corporibus tamquam prinei pio δ: fine ideoque primo Scultimo coercetur. Quamobrem etsi series entium ab alio sit infinita , tametanon repugnat esse hoc ultimum ens in hac serie, quod idcirco ab alio ente , quod exsiliat ab alio, oriri non potest. Ex quo fit ut vel esse a se, vel ab ente a se ortum ducere debeat. Deinde ut veniam ad alterum eorum, quae sunt adjicienda , operae pretium erit accuratius inquirere , quid Athei sibi velint, cum a junt ens aliud ab alici proficisci . Nam in eo stulti est aliud . idque essi acissimum nostrae resutationis caput, quod eos educet e latebra, in quam se vaserrime conjecerunt. Aut enim nomine ortus aliud ab alio creari volunt, adeout cum antea nihil pror- sua eius , quod oritur, esset, postea exsistat, quomodo nos omnia a Deo enihilo educi credimus : aut nomine ortus proprie utuntur, Sc novam rem ea

tenu4 ab alia nasci putant , quatenus non lubjectum & materia e nihilo fiuntista quae exstabant, novis tantum formis vestiuntur . Si primum, jam ultro dant esse substantiam virtute creandi praeditam, quod ipsis advertatur quam maxime. Haec enim sit infinita δc habeat omnia entis a se attributa necesse est. Cum enim inter nihil de ens intervallum sit infinitum , non potest nisi virtute infinita superari dc transiri . Sin autem secundum ut reor , iam illud iubjectum δc materia , nee in primo ente . nec in secundo, nec in tertio, nec In quocumque alio seriei infinitae oritur, sed semper exiliterit opus est. Quare si nec generatur, nec creatur ab alio, necessario sequitur debere exsistere a se. In quo non video quem exitum habere possint, uisi velint omnia entia esse a se, quod in coalequentibus refutabo. CA

108쪽

Pars Prima.

CAPUT SECUNDUM.

De natura Entis a se.

SIe demonstrata exsistentia Entis a se res adversus multos Atheos tum an liquos tum recentiores coniecta non est. Hae enim ob evidentes rationes concessa, nihilominus regant exstare Deum, qualem Christiani venerantur, eo quod ad alterum extremum coniugiunt, & ajunt esse omnia a se & nihil ab lio. Ad hos eonvincendos necesse est accuratius examinare naturam entis a se , ut qualia entia non sint a se, inde inferre possimus. Qua in re primumajo ens a se esse omnino purum & simpliciter ens prorsus positivum nihilque negantis in sua essentia habens admixtum, itaque conficio. Cujus genus &dii serentia sunt purum ens & simpliciter, nihil negantis habens admixtum, illud in sua essentia est purum & simplex ens, nihilque negativi complectitur. Siquidem genus & differantia sunt illa duo, quibus essentia rerum constitutis tur . Iam vero in ente a se , ens est genus & a se differentia, eoquod per hanc discrepat ab entibus ab alio, siquae possunt esse. Rursus ut taceam de ente , quod ipsum per se nihil includere negativi patet, differentia a se est aliquid prorsus absolutum . Nam ens a se est ens prorsus absolutum ρ. utis pote quod a nullo proficiscitur alio. At si in ente a se sonet aliquod negati. vum , esset negatio entis , atque idcirco relatio alterius entis ad ens a se , quod illo altero ente carere intelligeretur. Ergo ens a se atque idcirco etiam di ferentia a se, nihil negativi includat oportet & ideo sit purum & simpliciter entia. Quod confirmatur ex eo, quod idcirco aliqua entia in sua natura negationem habent admixtam, quia in se non complectuntur omne possibila ens. Ens autem a se omne complectitur ens ' nam vel esse queunt alia entia ab alio praeter ens a se, ut insta docebimus, vel secus. Si minus, constat in enisie a se esse omne ens, quod esse potest ; si etiam, ex altera parte haec entia originem ducent ab ente a se, & ex altera nihil est veri entis atque persectionis in effectu, quod non fuerit prius in caussa. 15. Quod ut planius fiat, & simul via muniatur ad ea, quae infra disputaturi sumus, prius explicandum est discrimen inter persectumes, quas tum Phil laphi , tum Theologi simpliciter simplices vocant , interque illas , quae socundum quid ab iisdem appellantur, sive, ut pressius loquamur, inter puras &Veras perfectiones , interque illas, quae mixtae sunt & ex aliquibus impet sectis coagmentatae. Nam vulgo traditae definitiones eo laborant vitio, quo pleraque Aristotelaeorum , quod aut nullas complectuntur notas, quibus res expliis catae ipsae in se eognoscantur, & ab aliis internoscantur , aut siquas, nulli os Iamen sere usus, & parum accommodatas ad id ad quod declarandum eonficiendumque sunt comparatae. Cum enim in constituenda disserentia interutrumque genus perseruomim sibi propositum habeant ostendere ae definire. quaenam in Ens a se Se in Deum cadant, quaenam secus ; ad hune finem eo

sequendum quid prodest dicere persectionem puram, sive simplicitet smpli rem esse illam , qua es melior ipsa quam non ipsa' mixtam autem & secundam quid,.

quae

109쪽

6 a Theologia Naturalis

quae es melior non ipsa, quam ipsa ' Periculum siciant, & eomperient se illa. rum adminiculo nihil hoe in negotio polle proficere. Quare ut alias potioris

usus substituamus , ajo persectionem puram esse illam , quae est solum ens , nihilque negantis , sive non entis includit I mixtans vero quae praeter ens aliquid etiam negativi sive non entis complectitur , quaeque idcirco habet tum ens, tum negationem entis, quorum altero discrepat a pura persectione, in qua nihil negantis admixtum est, altero a pura impersectione , quae nihil continetentis . Ex iis autem facile est eruere, quaeram ex singulis tum animae nostra tum corporum persectionibus in Ens a te conveniunt . Ex g. quia intellige te quod est in anima nostra, est esse intelligere autem haec tantum, non alia, est negatio entis: inde colligimus primum cadere in Ens a se, non autem.

secundum. . . . II

Quibus declaratis ajoe id omne , quas est purae persectionis x veri. entis utiqntibus, quae ab ente a se proficiscuntur, esse oportere in ente a se ; nemo enim d t quod non habet , nec esse potest, nisi a simili esse dueat originem, .cam diversitas non. possit esse caussa identitatis, & identitas diversitatis, eoquod altera alteri contraria est. Nec aliquis dixerit haec principia partim ex Arist telisoru in penu depromta, partim ex Ontologia CL, Wolphii valere quidem

in caussas, quae carent virtute res ex nihilo procreandi , non autem in. Ens a se, cui nos hanc creatricem virtutem concedimus .. Nam privilegium entis a se in eo positum est , ut eum caussae vis creandi expertes non possint ad summum nisi id, quod habent, ipsum in individuo atque in exsistentia idem cum

aliis communicare , qua de re vide quae,137.2s . Ont disseruimus; Ens a se potest a potentia ad actum nova entia transferre . di iis quam antea non habebant, dare exsistentiam, si e tamen ut illi quod est in ipsis verum esse simila esse in Ente a se reperiatur.

Quod pariter ut magis perspicuum fiat & simul via mutilatur ad alia, quae paulo post sumus dicturi, adverto nullam possibilitatem rei, quae re ipsa non est, ipsam per se esse posse, sed ut vera sit possibilitas, reperiri debere in aliquo ente re ipsa exsistente, cujus sit attributum. Nam quos ipsum per se est, actu & reipsa est : quod autem actu est, nequit esse tantum possibile, nec possibilitas vel , quae actu non est , esse quit primum cuiuidam rei attributum,.quod voeatur essentia, So. Log. sed tantum secundum , quod dicitur proprie attributum, quodque aliud desiderat ante se, unde tamquam ab essentia proficiscatur. Ergo ut vere sit possibile illud ens, quod actu non est , ejus possibilitas in alio ente reipsa exstante tamquam attributum nisi proxime, salintem remote reperiatur necesse est. Nam id omne quod est' verum ens, est aut substantia , aut attributum substantiae inhaerens , sive determinatio substantiae . Possibilitas autem rei quae actu non est, non est , ut docui , substantia , quae per se est. Ergo si attributum δc determinatio substantiae , atque ideirco, in alio ente reipsa exsistente repcriatur oportet. Inde vero fit possibilitatem entium ab alio, esse attributum entis a se, a quo ducunt originem . Ex hoc autem luculentius constat id omne, quod est veri entis in entibus ab alio, in ente a se inveniri oportere. Actus enim

non potest continere aliquod ens, quod in potentia non reperiatur; siquidem

110쪽

Pars Prima.

potentia ge actus ad idem reserantur aeos, quod in duobus statibus reperitur. quorum Itir est status possibilitatis , alter autem actus, sive exsistentiae. Quare eum possibilitas entium ab alio sit entis a se attributum, manisi, tolli. gitur id omne , quod vςri entis est in entibus alio, etiam in ente a se reperirL

. I . . Ist.

Fortasse quispiam Fie exoriri potest, qui ρjat hac ratione etiam effet i m.

persectiones atque . negation , quae sunt in entibus ab alio, in Ente a se de prehendi oportere. Commode cadit ut in hanc dissicultatem inciderit disputa. io; ejus enim silutio multas in partes valebit. Itaque ex iis, quae profiei,scuntur ab ente a se, dico alia esse, quae primum ab illo gignuntur, & ipsa per se proxime creantur, uti substantia: ἰ alia vero , quae tantum remote a Deo sunt, eoquod ex ipsis rebus , quae ab ipso conditae fuerunt, proxime exsistunt. eujusmodi sunt relationes inter res a summo Creatore prosectas *4o. & seq. Ont, Non enim Deus ipsam per se simili rudinem facere potest , nisi ipns res simi. Ira ponat. Quod vero attinet ad priora, & ipsa quidem sunt necessaHo rela, tua , sed solum quatenus ad Ens a se, a quo sunt, tamquam ad caussam es.sectricem & conservantem reseruntur et non autem sunt purae relationes intellunam rem creatam 3c alias. uamobrem universe dici potest id quod proxi, me exsistit ab ente a se , absolutum esse debere ; relationes autem inter unum absolutum & aliud, non esse idoneas ut ipsis per se proxime a Deo gignan. tur, eoquod ex ipsis exsistunt rebus absolutis, quibus relationes novum ens quod antea non laret, minime addunt. Quibus constitutis ad rem propius accedo ; cum Ens a se e nihilo educit aliquod. determinatum ens, est solum proxima caussa illius, quod est veri e tis in ipso; quia vero illud creatum ens non omnis, quod in Deo est, entis particeps. suit, inde exsistunt in eodem negaetiones eorum entium , quorum par

ticeps minime fuit, quae negationes ab ente a sὸ tamquam caussa pruxima minime pendent . inamobrem elli ex assatis principiis tequatur id omne, quod est veri entis, esse oportere in ente a se . non tamen consequens est etiam negationes entium atque ideo impexsectiones in ente a se reperiri, .eo quod verum ens ab ente a te proxime pendet atque creatur, negationes autem neo

quaquam. Quae cum ita sol, manet Ens a se esse purum & simplex ens, ae prorsus pontivuin, nihilque negantis in sua essentia complecti.

CAPUT TERTIUM.

De attrlauru entis a se, oe praesertim arternitate , necessitate. de nova mutone Gmonserandi em' a se rementiam.

Ex eo quod hactenus consectum est de omni possibili edite, quod neeessa.

rio continetur in Ente a se, omnia sere alia ejusdem attributa sua v I uti sponte consequuntur : id quod ostendemus paulo post; nunc enim prius demonstrandum suscipimus ens a se esse necessarium & aeternum , quem locum ordiemur a nova exsistentiae entis a se demonstratione quae eidem magmui. ati

ens, en

esta. Eam ino bista enunciarionibus concludimus; si exsistit aliquod Diuitirco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION