Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

4 Theologia Naturalis

omnes includit substantias, quae sunt a se, non autem s in una tantum subis

flantia a se consideretur; nec plus conficitur ratione num. I S. ex altera vero

diversias ipsa singularum est ratio, cur tot possibiles sint, & nihil amplius; nec nos contrarium suasimus nisi in similibus substantiis. Ergo hae ultima ra.

tione plures substantias a se non conficitur repugnare . 25. Equidem assentior rationem num. Is . non plus conficere, quam Adversarii volunt, eamque subjeci, quo rem ipssmet contrariae sententiae Patronis prob

rem ratione, quam nullo pacto repudiare possent. Sed quid reponere queunt ad illam, quam ejusdem num. I s. initio paucis conclusiὶ Cum enim cujuslibet substantiae, quae sit a se, tam genus, quam disterentia snt postiva, qui fieri potest ut aliquid nefans substantia ex iis coalita habeat, quemadmodum haberet, si substantiae a te plures serent, atque essentia primaria discreparent λ idquod in hae sententia ens a se ipsum per se seret ad hane, aut ad illam substantialem disterentiam indifferens, quia posset aeque cum hac, atque cum illa di flerentia copulari, quin desineret esse a se, perinde ac alia genera cum di flerentiis conjungi possunt Quamobrem ab hac indifferentia ad statum de terminationis . quem per se non habet, traduci ab alio deberet. A quo vero traduci potest, quod ab alio nihil prorsus accipit, & ob naturam nulli subjectam nihil accipere potest i Quaeve ratio lassiciens potest afferri, cur in hac substantia cum hac potius disterentia, quam cum alia conglutinetur Acceditens a se, quod attinet etiam ad exsistentiam , ita esse determinatum , ut nec percipi possit sine exsistentia, nee plures similes exsistentias in pluribus similibus substantiis a se queat accipere . Ex quo efficitur tanto magis futurum es se determinatum quod ad disterentias, ut in dissimilibus substantiis esse non possit. Nam si circulus consideratus ut exsistens non potest plures singularesti similes detςrminationes accipere, multo minus cum pluribus. & dissimilibus conjunsi qui bit num. 24. Tandem quod per se ad aliquod definitum genus

entis determinatum non est, nec aliunde determinari potest, illud aut nullumens habet, aut omnia genera habet. In eo enim , quod hujuscemodi est , nulla est aut insta, aut extrinsecus adicita ratio, quae illud compellat veluti in angustius, ad aliquod genus determinatum entis , quod unum inter nihil entis habere, & inter omnia genera possibilium entium continere intercipitur. Quaelibet autem substantia a se nec habita ratione genetis, ut liquet, ad aliquod definitum entis genus determinatur, nec habita ratione differentiae a se, quod per ipsosmet Adversarios a se est ad plures substantiales disterentias indifferens & alioquin extrinsecus determinari non potest. Ergo qualibet substantia a se aut nullum habeat ens, aut omnia necesse est . Nullum autem habere repugnat . cum sit ens, & a se, atque exsistat. Reliquum ergo est, ut qualibet substantia a se omnia possibilia entia contineat. Ita fit, ut si plures sint, nequeant essentia primaria dissidere. Quod cum a ratione alienum esse conseis Si uni fuerit, plures substantias a se repugnare , & idcirco unam tantum admitti oportere omnino tenemus.

122쪽

Pars Prima. 71

s a se in di iactum ab animabus oe earpydus, totoque mundo, deque aliis Eatis a se attributis.

Uo constituto cetera facillime consequuntur, quibus Atheorum, cujuscum-- que demum generis sint, labefactetur systema. Nam primo efficitur cum hac substantia a se nullum verum accidens absolutum cohaerere ' cujus accidentis absoluti nomine intelligo illa, quae non sunt mera relatio inter plura, &a pluribus una collectis, sive ab ipsa mei collectione oriuntur, sed ad ipsam-met substantiam aecedunt, & in singulis partibus , siquas illa substantia habet, resident ita, ut etiam iis avulsis permanere queant, iisque conjunctis abesse, num. S. cujusmodi sunt omnes status interiores mutationes, uti cognitiones.& ideae in anima, quarum alia aliis succedit, & vires motrices in corpore. Sic autem rem conficio. Quod natura & essentia ita comparatum est, ut omnino sit positivum , & in se includat omne possibile ens, illud nec aliquod Verum ens denuo accipere potest, cum omnia possibilia habeat, nee ex iis, quae habet, aliquid amittere ; nam hoc pacto fieret ex parte negativum; quod negatio accederet illius veri entis, quod abscederet. Hoc autem prorsus repugnat. Ut enim subitantia , natura & essentia capax aut cognitionis, aut motus, fieri non potest iisdem accipiendis inepta, ita nec ens ex positivo , quale natura est, negans fieri potest. Natura vero, & essentia entis a se illud post lant, atque requirunt potissimum , ut sit omnino postivum , & omnia possibilia entia complectatur, uti hactenus docuimus. Igitur substantia a se nihil veri entis acquirere, nihil eorum, quae habet, amittere potest. Iam Vero accidentia absoluta sunt vera entia, quae substantiae jam in suo esse completae dc persectae accedunt,& ab ea sejungi possunt, atque a sola mutua partium relatione nequaquam exsistunt: nec dici possunt exsistere tantum in mente, quemadmodum ipsae relationes, sed in ipsis rebus, ut ideae in anima, & vires in corporibus , tamquam res ab ipsa substantia aliquo modo discretae , inveniuntur. Ergo substantia a se nulla vera absoluta accidentia habere potest. a. Ex quo consequitur substantiam a se esse intrinsecus immutabilem. Quod enim nihil novi entis acquirere potest, quod antea non habebat, nihil amittere, quod habet, id prorsus intrinsecus immutabile est. Ita vero est substantia a se. Igitur omnino intrinsecus immutabilis est.

Nec minus concluditur nullum corpus , nullamque animam esse substantiam a se . Nam primo tum corpora , tum animae plures sunt, atque substantia tum illa inter se, tum hae pariter inter ipsas similes. Plures autem substantiae a se similes, immo nec di sinues esse possunt num. 24. 27. Igitur nullum corpus, Bullaque anima potest esse a se. Deinde si ad illud adeo monstruosum syllema confugeris, tuam tantummodo mentem exsistere , quod aliquos exterarum nationum prorsus mente captos amplecti apud Holphium in Theologia legi, tuo tamen insano errori latebram non invenies. Nam tibi conscius esse potes mentem pluribus iisque diversis ideis, quarum aliae aliis accedunt, insormari, K 2 quem.

123쪽

6 Tbeologia Naturalis

quemadmodum diversae sint oportet illae ideae, quae objecta diversa exhibent ; cumidea sit naturalis objecti imago, pluribus idcirco diverss objectis minime re-

Iraesentandis idonea . Ex quo in cognitionem venire potes tuam mentem haere vera absoluta accidentia , & fieri ex parte negantem , cum amplius illa Objecta non cognoscit, quae antea cognoscebat. Cognitio siquidem est aliquid positivum , cujus idcirco absentia negativum aliquid in mente exstare conviniscit. Unde sine ulla prorsus dubitatione concludere debes tuam mentem non esse substantiam a se , atque ideo exsistere substantiam a se distinctam ab hae tua mente , quam unam exsistere tibi penitus sine ulla ratione , immo contra Omnem rationem comminisceris. Nam inficiari non potes saltem duas substantias, quarum altera sit a se, altera vero sit tua mens, cujus exsistentiae tibiis metipsi conscius es. Deinde Loe semel posito consequitur tuam substantiam ex nihilo suisse creatam ab ente a se . Cum enim exsistat, & non sit a se , nihil aliud est reliquum, nisi ut ab alio, scilicet a substantia a se proficit catur. Non potest autem ita proficisci, ut substantia a se, quod in ipsa est , illud idem

in individuo communicet, & in sermationem tuae mentis transfundat. Nihil enim de immutabili substantia a se decedere potest num. 27., nec tua mens potest esse veluti illius internum accidens, quod eadem accidentibus prorsus caret. Aliud ergo nihil est reliquum, nis ut ejus singularem naturam e nihilo eduxerit. Quod si semel unam substantiam e nihilo eduxerit, quidni alias in infinitum educere potuerit, cum nihilum aut nullius passivae potentiae sit, aut infinitae 8 Sed haec hactenus. αρ. Interim manet corpora, & animas esse substantias, quae ab Ente a se se runt e nihilo eductae . Ex quo illud consequitur Ens a se libertate, & cognitione donari. Id enim libera facultate eligendi praeditum est, quod etiamsi natura, & essentia ad aliquid faciendum determinatum non sit, nee extrinsecus determinetur, tamen ad illud manus admovet. Nam sine ratione tussiciente nihil est ; cum vero nec interior essentia , nec aliquid extrinsecus accedens

substaniam ad aliquid emciendum determinat, ratio , cur id fiat, in alio esse non potest, qua n in insito quidem , sed libero principio , non autem in necessario, quod ab essentia proficiscatur. Ens autem a se nec extrinsecus , ut diximus toties, ad res creandas impelli potest , nec interiori natura, & essentia ad creationem necessario movetur. Nam si necessitate naturae corpora, Scanimas crearet, nulla esset ratio lassiciens cur tot p3tius emceret , quam tot alias. Nam vel corpora , di animae possunt esse solum finitae, vel etiam ad infinitum numerum pervenire queunt. Si finitae, nihil rationis est, cur essentia entis a se omne possibile ens in se continentis ad Ioo potius, quam ad Io oo, ad Io o potius, quam ad IOOOo necessario determinetur num. 2 . Si vero infinitae esse possunt, nulla pariter ratio est, cur, cum jam ostenderimus citato numero numerum omnium infinitorum maximum saud posse haberi , eadem essentia determinetur ad numerum corporum , Sc animorum infinitum quidem , sed alicujus definiti , certique gradus , non autem altioris , tametsi hic non minus esse queat. Quare natura entis a se ita comparata esse non potest, ut ad res creandas necessario determinetur. Jam vero quaeda in enihilo eduxit. Restat ergo ut ex substantiis , quas creare poterat, libera electione se ad has potius , quam ad alias plures, aut pauciores determinarit. Ex

124쪽

Pars Prima. 77

Ex possibilibus autem eligere non potuit quas determinate erearet, nisi possi. biles cognosceret. Ergo ita sit, ut Ens a se intellectum, quo cognoscat, Sc vo.

Iuntatem libertate donatam habeat. a. Sed cognoscendi & appetendi sicultas facilius esse itur ex eo, quod eo. gnoscere & velle est ens, ideoque stin plex persectio num. I 6., non vero entis negatio; in ente vero a se est omne ens num. 2 o. Ergo etiam cognitio. &actus volendi ideoque & cognoscendi appetendique sacultates, quae intellectus 3c voluntas appellantur. Nec minus inde conficitur esse in Ente liberam eligendi facultatem. Nam etiam interior se ad actionem applicandi facultas estens, non vero entis negatio, ut ipse in per se liquet. Ergo ob allatam ratio. nem in Ente a se reperiatur necesse est.2. Tandem ex dictis elici potest Ens a se esse undequaque infinitum & sum. me persectum . Nam quod habet in se omne possibile ens , id est infinitum undequaque,& praesertim si haec entia possibilia hujulinodi sint, ut nullus finitus

eorum numerus definiri queat, ut revera definiri non potest . Nam semel aealiqua aut corpora, aut animae sunt possibilia , numquam pervenire possumus ad ultimum eorum, quae possibila sunt, sive iseriem infinitam , sive finitam per.

Curramus num. 28. , quibus omnibus etiam magnitudine Ens a se aequivaleat necesse est num. 24. Re autem vera Ens a se, utpote omnino positivum, complectitur omne possibile ens num. 23. 24. 27. Igitur ens a se sit undequaque infinitum oportet.

2. Unde infinitum erit in cognoscendo , quia ex infinitis objectis possibilibus nullum latebit mentem a se ; in amando quatenus omnia entia, ut bona, Sc optimum semper amabit; in essendo, quatenus erit ubique, & quidem totus in qualibet parte, quia cum una tantum, & simplex substantia sit, ne accidentia quidem , ne dicam partes reales separabiles admittens num. 27. , alio modo ubique esse non poterit; denique infinitum in omnibus aliis attributis, de quibus hic speciatim non disseremus, ne integram Naturalem Theologiam alibi tractandam hic tradere cogar. Id unum advertimus ex dictis liquere quam ad omnia Dei attributa summa iacilitate cognoscenda definitiones a nobis traditae persectionis purae Sc mixtae num. I 6. lacundae sint adminiculo illius prii, cipii, quod in ente a se omne possibile ens reperitur.

Hie duo adjiciam, alterum quod attinet ad difficultatem quae adversus superiora fieri potest , & contra creationem rerum in tempore, ut fides catholica docet; alterum vero quod attinet ad enucleatius noscendam corporum, &animarum naturam . Difficultas hujusmodi est. Quomodo fieri potest ut Deus si s mul immutabilis , & liber, & sine ulla mutatione res in tempore crearit, cum ita ex non Creatore creator factus est ρ Hac scilicet ratione. Duobus modis actus divinar voluntatis conliderari potest, absolute quid sit in se, & relative quatenus ad res extra Deum refertur. Absolute consideratus ab aeterno liber non suit; nam cum nullum sit in Deo accidens, num. 27. actus ipse per se divinae voluntatis est idem , ac divina substantia omnino immutabilis . Si vero ad res alias reseratur, expers libertatis non fuit , quatenus ille mei idem actus aut ad nullas res creandas, aut ad alias reserri poterat. Neque enim alius suisset Deus , s vel alium mundum , vel nullum condere statuisset. Pariter cum ex non creatore creator factus est , in eo suit sola relationis mutatio, quae el-

125쪽

8 Theologia Naturalis

se potest , quin res aliquid verae mutationis subeat, modo aliud revera muteis tur. Neque dixeris id contingere solum in relationibus similitudinis, diversitatis, & similium, non autem in relationibus caussae,& effectus, quod effectus esse non potest, nisi prius caussa, a qua effectus exsistit, mutetur. Nam id solum cadit in substantiam , quae virtute creandi praedita non est, quia hae non potest aliquid emcere, nisi partem vis cum alia re communicet, & idcirisco amittat, quod sine interiori mutatione cujusdam absoluti , qualis est vis, haberi non potest. At quae substantia creandi virtute praedita est, & vim habet essentialem , atque omnino inseparabilem a subjecto, in quo inest, illa nihil absoluti amittere potest , dumque aliquid e nihilo educit, ipsa solum rei

live , res creata absolute mutatur.

2. At enim aliquis Atheus ex his occasionem arripere potest infirmandi ea, quae a nobis statuta sunt de eorporibus & animabus, quae pro entibus a se haberi non posse monstravimus. Nam dici potest etiam in animas & corpora solum cadere mutationes aliquas relativae naturae , quas non dedecere Ens a se concedimus. Et revera Cartesiani aliam nullam in corporibus mutationem agnoscunt, nisi motus & translationis corporis ab alio ad alium locum , quae est pura ad externum spatium relatio in ipsorum sententia , qui nullam contendunt esse in corporibus vim a motu , tamquam caussam ab effectu distinctam,& volunt ideo corpus quiescere, quia Deus illud in eodem loco conservat ideo moveri, quod in diversis gradatim & continenter locis recreat. Quod potest etiam in animas convenire, in quibus semper idem perstare dici test cognoscendi actus, qui solum alius atque alius esse possit ratione habita objectorum, ad quae refertur. Ergo ea ratione nihil effecimus pro corporibus alisque animabus ex numero entium a se expungendis: praesertim si haec ita conis fideremus , quatenus simul juncta totum hunc mundum componunt & omnium rerum universitatem , a qua nullum aliud distinctum ens a se multi ex hodie nis Atheis acerrime tenent. Nam in singulis quidem ejus partibus est aliqua mutatio, & aliqua etiam negatio, non vero in iisdem collectis atque in toto mundo, proptereaquod idem permanet , cum quod uni ejus parti detrahitur, ad aliam migret, Sc omne possibile ens in se habet non in partibus seorsim inspectis, sed in omnibus copulatis. 3. Verum ex eo quod supra statuimus num. I p. de relationibus inter plurae reata, quae ipsae per se creari & generari non possunt, sequitur nec easdem

relationes ipsas per se posse mutari. Quod enim ipsum per se gigni non potest , neque subire quit mutationem , qua res interit, idest igni cessat,3c alia

denuo fit. Restat igitur, ut solum remote variari possint, idest mutatione eorum , quae tamquam aliquid absolutum primitus a Deo condita sunt , quaeque cum proxime a Deo creentur, etiam cessatione actionis creantis Dei ipsa per se proxime corrumpi queunt, & per aliam actionem in alia mutari. His vero certa vis motricis a motu distinctae alte in rerum natura latentis vestigia doteximus tom. I. Phys. Gen. q. I I p. 3c in Ont. St. n. I 4.&seq.Cum enim ex altera parte ostenderimus purum motum aliud non esse nisi corporis ad spatium re lationem , Sc ex altera nullam relationem inter duas res mutari poste sine mutatione absoluti Sc ejus, quod proxime a Deo creatur , planum secerimus concluditur mutationem relationis locorum nequire fieri, nisi in corporibus mutetur aliquod ablolutum, & ab hac relatione discretum , quod proxime a Deo

126쪽

creetur, & mutationis huius relationis sit proxima ratio, fundamentum . &eaussa propria atque effectrix . Hoe autein donatur nomine vis motricis sive continui conatus ad motum . Ex quo etiam sequitur vim hujusmodi jam g neratam totam esse in quolibet spatii puncto. Haec enim , quae est proxima ratio & eaussa mutationis loci & spatii, in pura mutatione spatii, sicuti motus , consistere nequit; quia praeter allatam caussam mutatio spatii usque ad aliquem locum mutationis spatii per sequentem & per alia quae continuate sequuntur , esse caussa non potest , cum motus in primo loco jam interierit, quando corpus ad sequentem migravit. Quare si vis non est mutatio ratione habita spatii, in omnibus spatii punctis permanens & integra reperiatur necesse est. 4. Quibus constitutis planum & evidens fit in corporibus , quae modo quiescunt, modo moventur, sive modo majori, modo minori cientur velocitate, interiorem aliquam fieri mutationem illius, quod revera in ipss est tamquam aliquod absolutum & permanens immo id perspicuum fit etiam in animabus, quae interiori plurium idearum, & appetituum mutationi Ohnoxiae sunt, eo quod ratio valet universe in omnes substantias, quae mutationem aliquam etiam in relationibus subeant. Quamquam in his illud etiam seorsim dici potest, quod cum ex altera parte ideae sint naturales & expressae rerum imagines, atque idcirco itidem similes esse debeant, & ex altera res quae in mentem ut huntur , valde inter ipsas dissimiles sint, etiam ipsae imagines sint intrinsecus dissimiles necesse est. Quare eum anima nune his, nunc illis pulsetur notionibus , falsum est, quod ab adversariis affrmatur, eumdem esse animae cognoscendi actum , tametsi objecta diversa sint. Quare constat in corporibus & animabus esse veras de interiores mutationes, atque idcirco eadem non continere

in se omne possibile ens, ideoque nec ens a se esse posse. s. Quod attinet ad universum , vel Athei assentiuntur esse congeriem plurium substantiarum, quarum aliae ab aliis prorsus distinctae sunt, vel ita sunt mente capti ut velint ipsum esse unam tantum substantiam, quod est non philosophari, sed vaticinari. Si primum , jam supra docuimus num. p. ens a se

in eas singulas cadere, non quatenus conjunctae sunt. Quamobrem singulae so-rent ens a se, quod pugnat cum iis quae pluribus locis & praesertim num. 24. tonsecimus . Quare si totus mundus ex pluribus coalescit substantiis, quemadmodum omne corpus in sensus incurrens ex pluribus corpusculis primitivis , attributum a se eidem convenire non potest . Sin autem ad alteram partem eum impio Spinosa se vertant, graviorem plagam accipient, ut vitent levi rem . Qui enim fieri potest ut tibi persuadeant, duo ex. g. corpora , quae in contrarias omnino plagas & diverss velocitatibus eodem tempore moventur,

non esse duas distinctas substantias Putabunt ne posse fieri, ut eadem omnino substantia sursum & deorsum eodem instanti seratur , & in pluribus locis si ρ An confugient ad partes ejusdem substantiae diversas, quarum aliis versus alia loca cieatur Si partes illae sint ipsae inter se prorsus distinctae & aliae

ab aliis secretae, ultro concederem. Uerum & hae partes tunc serent substanistiae diversae , & in easdem sngulas atque seorsim consideratas attributum a se conveniret. Quo fieret ut eodem revolveremur, quo paulo ante. At si disjunctae non sunt, qui fieri potest ille earumdem in contrarias omnino plagas sodem tempore motus λύ. Sed ad hujusmodi in lanos homines penitus resutandos ostendendum suscipio Diuitiam by Corale

127쪽

8o Theologia Naturalis

pio Deum extensione donatum non esse, atque idcirco esse distretum a mundo, In quo eadem reperitur . Extentum una sui parte est in una parte loci, non vero in aliis ; hoc autem est negatio entis , quia esse in iisdem locis est ens. Iam vero in ente a se nulla prorsus nesatio est num. 2O. Ergo nec potest es.se extensum , ex quo illa negatio proficit citur. Dices negationem relationis non dedecere Ens a se neque per nos, qui easdem relationes variari posse volumus& revera tenemus ante creationem Deum nequaquam fuisse in loco extenso, bene vero post creationem . Ad id refellendum adverto duo esse genera poten tiarum , aliae sunt potentiae proximae , quibus ad suum actum consequendum nihil intrinsecus deest, sed solum aliquid externum, scilicet admotio rei alterius ad alteram ; aliae vero potentiae remotae, quibus praeter applicationem rei alius ad aliam , aliquid etiam intrinsecus deest ; ut ferrum calidum habet potentiam proximam calefaciendi, quia nihil intrinsecus ad calorem gignendum in eo desideratur , sed solum externa manus ex. g. ad serrum admotio. At selis gidum solum habet remotam, quia praeter applicationem manus ad ipsum, necesse est ut prius calorem suscipiat. His postis ajo nostrum Ens a se ab aeterno habuisse quae necessaria serent, ut toti mundo praesens foret ea ratione, quam supra explicavimus ' desectum autem fuisse ex sola parte mundi , qui ab

aeterno non erat. Unde in ipso nulla interius mutatio fit, cum mundus creaἀtur, nec ideo ante creationem est aliqua negatio. At e tensum Ens adversa

riorum eum una sui parte seret in una parte loci, non vero in aliis, tametsi haec loca reperirentur. Quare hic desectus & negatio esset non in loeis, quae reipsa non serent, sed in ipsemet ente a se ' quod cum natura entis a se prorsus positiva & omnem excludente negationem conciliari non potest . Quo latisfit propositae difficultati , & manet Ens a se non solum ab animabus atqucta corporibus, verum etiam a toto mundo esse distinctum atque secretum. 3I . Alterum vero, quod pertinet ad substantiarum ab alio naturam & ideo etiam ad naturam Entis, a quo illae proficiscuntur, exquisitius noscendam, in eo positum est , quod substantiae ab alio, uti sunt corpora , & animae , ne momento quidem perseverare possunt, quin continenter a Deo conserventur, idest cum conservatio definiatur continuata creatio, scilicet illius divinae actionis , qua

primum creatae fuerunt, continuatio, ut res creatae perseverent, continuatione

illius actionis , qua primitus conditae sunt, indigent ' adeo ut quo in nihilum redeant, non opus sit actione positiva Dei, qua perimantur, sed negativa tantum , idest cessatione illius actionis , qua primum a Deo creatae fuerunt. Nam nihil in vero, Sc in extenso momento esse potest, sed incipit tantum esse, aut desinit, ut tom. I. Ρhys. Gen. β. 25. & seq. ostendi, & in Ont. ἡ.i 2I. Quamobrem nec actio, qua Deus res e nihilo eduxit, quaeque in ipsis rebus recipitur, in vero inextenso momento in iisdem durare potest , sed saltem tempus aliquod permaneat necesse est, tamdiu scilicet , quamdiu aliquis vel minimus motus perficitur. Nam praeterquam quod si momento solum perseveraret, tempus ex veris instantibus, & spatium ex veris punctis in extensis componi, quod repu-pnat Is. ibid. & in Ont. 72. inde consequeretur ρ. 25. , & seq. ibid. &In Ont. q. I 32. consequens quoque foret actionem Dei eodem instanti tu rebus esse, & non esse; esse ut ponitur , non esse, ut probatur, quia quod in illo instanti desinit esse, non est. Neque enim instans omnino inextensum, in quo sci

128쪽

Para Prima. 8r

stitieet nullum spatIum extensum percurri potest, plures habet partes,& sacies,

quarum alia extra aliam sit, & in quarum alia actio Dei sit, in alia non sit. Hoe constituto videamus, quantum debeat esse hoc tempus , quo in ipsis r hus divina creationis actio durare debeat in eum finem. ut revera sint. Non aliquod finitum solummodo, adeout post illud amplius conservationi rerum necessaria non sit. In temporibus enim finitis , quae majora & minora esse posis sunt in infinitum , non est major ratio , cur tantum hoc potius tempus tintintum ad rei non solum inceptionem, sed etiam veram in esse positionem Suis premi Numinis actio necessaria sit, non vero minus , cum minori in infinitum

tempore vere dici possit quidpiam exsistere; & verus motus tum per paumi , tum per Δ, tum per - , & ita in infinitum vere perfici possit, eaque

percursa cessare . Restat ergo ut videamus an solum per aliquod infinite parvum tempus haec divina vis requiratur. Si in temporibus infinite parvis dari posset tempus adeo minimum omnium infinite parvorum, ut minus esse nequiaret , sorte dubitari posset divinam actionem per illud tantum desiderari , qu res ipsae per se in posterum consisterent. At cum eo, quod spatium extensum omnium minimum . & infinite parvum primi gradus haberi non posse docui.

mus supra & 88. tom. I. Phys. Gen. tempus paester omnium minimum designari non posse sua sponte consequatur ' quis ambigere queat neque per ali. quod infinite parvum tempus requiri divinam actionem . cum non sit major pro uno infinite parvo ratio, quam pro aliis in infinitum infinite parvis, quaeque ratio in tempora finita valet, eadem in infinite parva conveniat ὶ Cum vero jam effecerimus necessario requiri ut actio divina per aliquod tempus perseveret,

quo res vere sint, non tantum esse incipiant, quae alioquin inceptio ut m dus sine re quae est, esse nequit, & nunc majorem non esse rationem pro uno tempore finito, aut infinite parvo , quam pro aliis in infinitum ostendamus illud necessario consequitur divinam actionem tamdiu necessario postulari, qua diu res durant, eaque cessante has ne minimum quidem temporis posse pers verare. Quae omnia sic brevius concluduntur. Ex altera parte divina creati nis actio in rebus per aliquod tempus perseveret neeesse est; ex altera vero si non debet perseverare per totum tempus durationis rei, nullum potest afferri tempus, quo eadem permanere necessario debeat, non unum minutum, quia res

durare potest solum a minuti, & pro duratione rei per tempus a minuti,

actio mum minutum permanens non requiritur ; non a minuti, quia res d

rare potest solum minuti : non '. & se in infinitum. Si indivisione te ' . 4poris in partes pervenire possemus ad partem temporis omnium minimam, no-Πra haec ratio labefactaretur, quod per tempus minus minimo res durare non posset. At eum etiam data possibilitate designandi particulas infinite parvas, quae adhuc incerta est in sententia multorum, ad minimam omnium infinite parvarum perveniri non posse certum & exploratum st; ratione allata tenemus, si semel pro omni tempore durationis rei divinae amonis duratio necessaria non sit, nullo vel infinite parvo tempore hanc eamdem actionem necessariam esse suturam . Quod cum necessitati modo consectae adversetur, pro toto tempore duis

rationis rei divinam actionem necessario requiri liquidum facit.

129쪽

81 Theologia NaturaIis PARS SECUNDA .

De attributis Dei relativis.

72. Animadversio IN prima Theologiae Naturalis parte satis enucleate docuimus ex sistere Deum , R quaenam snt ipsius absoluta attributa. Restat ut in hac altera de relativis ejusdem attributis differamus. Quamquam enim de his etiam in illa identidem disputatum est

pro re nata, praesertim ut contrarias rationes inde petitas resutaremus : nunc tamen de iisdem accuratius & data opera disserere aggredimur, quo ultimam huic 'uoque praecipuae Philosophiae par ιi manum imponamus.

CAPUT PRIMUM.

De Deo Creatore.

q. 73. Propositio DEus mundum, sive substantias intelligentes & substantias corporeas sive extensas creavit. Prob. Quod nunc exsistit & non est ens a se , debuit a Deo creari sive ex nihilo educi. Cum enim Deus sit illud unum Ens a se, quod fuit ab aeterno g. Ioo. Log. substan tiae quae non sunt a se, non possunt nisi ab illo ducere originem. Rursus cum Deus sit immutabilis & simplex, ε. a I. 34. nullas habet partes quas a se possit disjungere, ut ex iisdem alias substantias a se distinctas formet. Ergo nihil aliud est reliquum nisi ut has substantias , quae a se non sunt, ex nihilo educat, idest creet. 2. Iam vero mundus sive corpora & animae nunc exsistunt, &non sunt entia a se, quia ex altera parte ens a se habet in se omne ens, & est immutabile g. II. ; ex altera corpora & animae singulae sunt finitae, multasque entium negationes in se habentes f. 2oo. itemque sunt substantiae mutabiles, illa ob vires motrices, quae sunt aliquid absolutum ι 4et. Ont. & modo sunt, modo non sunt, modo majores, modo minores f. 292. Ont. hae autem ob vires pariter accidentales , pr. & seq. Psych. quarum aliae aliam ideam generant. q.9I. n. a. ibid. Ergo multum abest ut corpora & animae, sive mundus, qui exhis coalescit, sint entia a se . Ex quot andem concluditur idcirco nunc exstare, quia Deus illa creavit.

130쪽

Pars Seeunda. ' 83

3. Deinde res confirmatur hac alia ratione . Quod ab aetem esse non potuit, debuit creari; atqui mundus, sive animae & compora ab aeterno esse non potuerunt. Ergo &c. Prob. min. Ens in quo dantur successiones, non potest esse ab aeterno. Atqui corpor R animae sunt entia, in quibus dantur successiones, ut patet eK motibus & ex ideis, quarum aliae aliis laccedunt. Ergo M. Probo maj Si res successiva ut motus, ab aeterno fuisset solum ipsius initium ab aeterno esse potuisset, non vero aliqua ipsius pars, quia

solum motus. initium .omnes motuq partes praecedere debet; atqui solum motus initium ab aeterno esse non potest, primo quia non

dantur initia, quae sunt modi, sne rebus β. 75.. Ont. secundo quia pars illa prima motus, quae initium proxime sequitur, uti m tus per palmum, suisset simul ab aeterno di non suisset; non fuisset, quia illius finis esset initio & idcirco aeternitate posterior fuisset, quia tam inter initium illius partis motus & praesens tempus, quam inter finem illius ejusdem partis & tempus pariter praesens ,.tempus infinitum fluxisset, cum inter haec duo tempora solae

finitae tempori; partis. differentiae intercederet-4. Ex hac ratione colligitur quidem mutationes, animarum Acorporum non suisse ab aeterno , non vero colligitur non potuita

exstare ab aeterno ipsas substantias sine ullis viribus, quae sunt ipsarum accidentia, j. 42.. Ont.. atque idcirco sine ullis prorsus m rationibus is 5. Verum haec corpuscula primitiva ab aeterno exsistentia vel ab aeterno vim motricem habui se nr,. Vel secus ; si primum, jam ab aeterno motu aliquo percita fuissent, quia vel vis numquam generat motum, vel semper A statim ac est se cum sit necessaria motus cauta,nec ulla sit ratio, cur si statim, ac est, nota gignit, aliquando gignere possit. Sin alterum, neque in praesenti vim haberent aci moverentur,. quod sibi dare nota potuissent id quod ab aeterno non habuerunt. Sed in praesenti moventur. Ergo vim ab aetereo habuisse deberent, atque idcirco ab aeterno moveri, quod,

fieri non posse jam docuimus

6. Dices corpora suisse ab aeterno atque a se, vim autem & m tum in tempore a Deo accepisse. Ergo obesse non debet, quod illam sibi dare nequi verint is Io In hac hypothesi Deus, saltera vim motricem e nihilo ed Tit . nam in Ontol. docuimus & motum esse non posse sine vi m trice , quod, sit aliquod absolutum & permanens f. 42. & gene LMionem vix esse. veram ex nihilo creationem. Quod si Athei, ,

SEARCH

MENU NAVIGATION