Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

34 Theologia Naturalis

Dist. Ergo hic modus percipi nequit tamquam possibilis ita tamen ut neque tamquam impossibilis monstrari possit co. aliter ne. Ergo non est admittendus, si nulla ratio nos cogat ad eum admittendum cO. si cogat ne. Concedo equidem clara & perspicua raetione a priori a nostra finita mente percipi non posse quomodo Deus sit unus,& nihilominus sit totus in singulis iisque pluribus loci partibus. At eodem tempore ajo neque Adversarios posse momstrare hunc praesentiar modum esse impossibilem,& cum unitate Dei non posse conciliari, & addo, si non a priori, saltem a posteriori ejusdem possibilitatem ostendi, eo quod ex aliis propositionibus

evidenter monstratis colligitur hunc praesentiar modum revera Oh-tinere, ex quo etiam illius possibilitas a posteriori eruitur. Nam ex altera parte ostendimus Deum esse inextensum f. 36. ex altera vero, ostendemus Deum non occupare punctum inextensum, quod est substantia, non modus substantiae, sed esse in omni lo. co in quo operatur, 3c in omnibus creatis substantiis eumdem operari. Ergo cum ex prima propositione eruatur Deum non esse ita

laco praesentem, ut cum una sui parte sit in una parte loci, &cum aliis in aliis, manifeste sequitur Deum esse totum in fingulis tartibus mundi. Qua de re vide quae disseruimus in Psy

q. 49. SCH LION II. Si Deus sit materialis, & extensus, esse debere extensum omnino & ab . late infinitum & omnium, quae esse possunt, maximum, admut nullum majus exsistere possit, ratione 4O. allata evidenter consecimus. Extensum auistem absolute infinitum & omnium maximum dari non posse rationibus simi. iter evidentibus ibidem docuimus adversos eos , qui perpetua sensuum experientia convicti alias subtantias extensas easque fiuitas praeter hane infinitam exstare assentiuntur. Verum id non ostendimus adversus illos, qui hane unam admittunt, tametsi altera ex parte homines refutaverimus, cum planum sectismus alias etiam substantias admitti oportere, eoquod mundi 8c animorum pha nomena sine pluribus substantiis explicari non possunt. Sed ad eos magis magisque coarguendos operae praetium arbitror hoc extensium absolute infinitum esse non posse docere propriis argumentis & suis . Fac itaque ab hoc puncto versus septentrionem hoc extensum absolute infinitum se expandere ; illud profecto in data hypothesi tantum se expandet, ut versus septentrionem major expansio haberi non possit; quod ni ita foret, extensum quod se illorsum longius explicaret, esset majus eo , quod absolute omnium possibilium maximum ponimus. Constat ergo expansionem ab hoc puncto esse absolute infinitam &maximam omnium earum, quae illorsum contendunt. Simile ostendemus de expansionibus ab hoc eodem puncto versus meridiem in directum , versus ocis calum, & versus ortum in contrariam pi gam. Nunc expansioni meridiem

verae

82쪽

versus & septentrionem cogitatione adjunge expansionem alteram ortum.& o casum versus, habebisque longitudinem ex utrisque coalitam sola verius meri. diem & septentrionem longitudine majorem. Si his alias aliasque versus alias plagas interceptas adjicias, in tua mente longitudo ex hisce omnibus constan longe , immo in infinitum major ac major exsistet. Ergo longitudo a borea ad austrum dire: a non erit, ut Adversarii ponunt, absolute infinita , idest

omnium Qiae esse possunt, maxima. .

2. Dices, aliud est longitudinem alteram alteri mentis vi adjunge , &gitudinem ex utrisque compositam sibi comministi ; aliud est ealdem revera conjungi, & Iongitudinem ex utrisque eoalescere quire. Primum quidem iahae hypothesi fieri potest, sed sine ullo iundamento in re. Cum enim ab hoc

puncto versus meridiem corpus absolute infinitum tantum se expandat, qua tum potest, & pariter ab eodem boream versus nullum aliud esse potest eorupus quod eas versus plagas longius pertineat. In solo autem extenso vera lO gitudo esse quit etiam in nostra sententia, qui docuimus vacuum reipsa exintensum non esse. Quare mens errat, cum primae longitudini alteram in dire

ctum adjungit perinde ae si hoe fieri posset, quod tamen absolute fieri nequitag. Sed id ipsum est, quod evincit hane extens absolute infiniti hypothesim

inter ea, quae esse non possunt, enumerari oportere. Nam longitudo absolute

infinita esse debet hujusmodi, ut ne quidem virtute finitae mentis imaginari possim longitudinem illa majorem. Qui enim fieri porest, ut finita mens habeat notionem, quae exhibeat aliquid majus eo, quod absolute infinitum est:& maximum omnium, quae esse possunt Iam vero mens sibi repraesentare potest ideam longitudinis ex utrisque coalitae, quaeque una tantum lit major. Ergo dicendum eth hujusmodi extensum absolute infinitum , ex quo haec adeo repugnantia sequuntur, nulla ratione esse posse. 4. Praeterea cum extensum infinitum, utpote inereatum, a se esse debeat, sit una tantum substantia necesse est Iρρ. Ont. Iam vero una tantum substantia tametsi infinita phaenomenis corporum & animarum explicandis idonea non est , ut adversus Spinosam luculenter ostendimus. Dices eum Pantheistis ab hae infinita extensa substantia decerptas suisse particulas quasdam , quae sunt corpora & animae, quaeque post aliquod tempus iterum eum hae infinita suta stantia confunduntur, ut aquae guttae quae ab Oceano disjunguntur, & cum illo denuo post aliquod tempus permiscentur. Quae sententia in eo differt a Spinosiana, quod Spinosistae volunt semper unam tantum esse infinitam substantiam a se extensione & cogitatione donatam ' eorpora vero & animas non es se nisi varia ejusdem substantiae a se aecidentia: at Pantheistae volunt ex infinita substantia extensa a se per separationem quarumdam particularum quae verae substantiae sint, formari corpora & animas tamquam distinctas ab infiniata substantia a se substantias. s. Verum haec sententia duabus semis rationibus labefactatur. Nam ex altera parte haec substantia una esse debet ut infra conficiemus & ostendimus etiam in Ont. I9p., ex altera autem evidentibus omnino rationibus in Ontologia 78. consecimus neque substantiam extensam quae vere una sit,

posse in ullas partes dispesci, nec ab ipsomet Deo, tametsi potentia infinita donetur, eoquod repugnat invenire partes reipsa distinctas ubi nullae sunt, &ipsos per se terminos facere , qui ante non erant, quique, utpote aliquod re

83쪽

3 6 Neologia Naturalis

lativum, proxime gi3ῶ nequeunt, sed solum remote proxima generatione re rum , quae terminis circumscribantur. Deinde Ens a se est intrinsecus immum tabile Φ.l82. n.3. Ont. Iam vero intrinsecus mutaretur, si ex se ipso ita exten se, ut sit una tantum extensa substantia in Panthe istarum systemate, aliquas decerperet partes , quae totidem distinctae inter ipsas , & ab Ente a se substantiae fierent. Ergo ex ente a se, tametfi foret extensa substantia, nullae possunt detrahi particulae, ex quibus corpora & animae exsistant. Ita fit ut prorsus corruat Pantheistarum lystema etiam quod attinet ad alteram partem. Nam quod ex aquae gutta , quae primum ex oceano extrahatur, & deincepς cum iu Io denuo conjungatur confundaturque , exemplum depromunt, nimis est pingue , quam ut imponere possit iis, qui extensionis naturam penitus examinarunt. Sciunt enim & minimas oceani particulas suis quasque donatas esse figuris & terminis, antequam aliquae earum ab aliis disjungantur, 3c suas quasque retinere figuras & superficies, eum iterum eum aliis permiscentur . Nec tolerabile esse norunt Cl. Fromondi systema, qui aliter sentit, post ea praesertim quae adversus eumdem tom. III. Phys. Gen. tis . accurate disputavi. Ex suibus confirmatur quod pluribus locis in ontologia & in Psychol

gia docui, in nostra de continuo extenso doctrina multum esse momenti ad

obseurissimas Philosophiae qnaestiones in clarissima luce ponendas, atque ad gra vissimas in praecipuis eiusdem locis difficultates solvendas. 6. His accedit quod hujusmodi absolute infinitum extensum nulla ratione

moveri posset, atque idcirco non esset idoneum explicandis corporum motibus, qui in natura observantur. Nam moveri non posset nec motu recti lineo, nec

curvilineo; non primo, quia si tali motu cieretur, locum in quo est, ex pa te relinqueret, & ad alium occupandum transiret, quod manifeste pugnat cum hypotheu assumta ; nam perspicuum soret solidum illud, quod occuparet &partem loci a primo relictam , & partem ab eodein motu acquisitam, esse maius solido quod omnium possibilium absolute maximum positum est,& ob rationes supra allatas poni debet, si est increatum Sc a se : non altero, quia primum motus curvilineus sine ullis saltem infinite parvis , si infinite parva esse queunt, motibus rectis esse nequit ob illas perspicuas rationes qua attulimus in Ontologia h. χρ7.: secundo quia etsi daremus exstare posse motum

prorsus curvilineum, qui ex motibus per lineolas rediis nequaquam constaret, is cadere non posset in extensum absolute infinitum . Nam vel hoe extensum nullam habet externam superficiem di figuram, quemadmodum necesse est naturae extensi absolute infiniti, vel aliquam habet; si nullam, qui fieri potest

ut torqueatur in gyrum Ubi enim foret revolutioniis axis in extenso prorsus versus omnes partes absolute infinito δ Deinde eum haee revolatio fieri posset circa infinitos axes , eo quod nullus esset exacte medius, cujus centrum ab extremitatibus utrimque aequaliter distaret, ex necessitate naturae ad nullum ex hisee axibus determinaretur , cum posset indifferenter circa alios revolvi, nee sit major ratio per aliquo eorum , quam pro aliis. In rebus autem necessariis quando plura esse possunt, sed non simul, major ratio lassiciens esse debet pro aliquo eorum,& sine hac ratione nihil esse potest ε.7s. Log. n.2. Dei node revolutio versus omnes plagas esse potest, nec est major ratio pro una plaga quam pro aliis. Ergo neque ad revolutionem versus talem potius plagam, quam Versus aliam quamcumque ex necessitate naturae determinari quit. Sia

84쪽

Pars Prima. 37

autem aliquam habet figuram , praeter hanc ultimam rationem , quae valet etiam in hujusmodi eventum , haec non potest esse nisi rotunda, quia si foret alterius figurae ex aliqua parte a centro remotioris quam ex aliis, spatium a par tibus remotioribus in revolutione descriptum majus esset globo, qui absolute infinitus poneretur & non seret . Posta vero figura rotunda intelligi posset cubus circumscriptus eidem , qui profecto major seret globo, contraquam positum suit. Ergo quocumque se vertant, qui extensum absolute infinitum pinnunt , in inextricabiles laqueos se induunt, & ideo manet extensum a se esse

nequire.

T. Qui de hac re plura desilerat, doctum adeat Moniliam , qui in libro

inscripto , Dissertatione contra . Materialisei ... ἰn Padima I7so. tom. I. haec duo accurate docet, extensum , si sit a se , debere esse absolute infinitum sine ullis prorsus limitibus, & hujusmodi extensum cum ratione pusnare. Quo lo- eo non valde moror difficultatem , quam is tomo secundo pluribus expendit,

peritam ex eo, quod aliqui Philosophi volunt spatium vacuum dari posse, idemque esse aliquod aeternum atque divinum. Nam post ea quae scripsi aut tom. I. Phys. Gen. 9. & seq. aut in Ontologia,s7. & seq. & h. Is

elare constat hoc inane esse quidem possibilitatem recipiendi extensa , quae ut relata ad actum postivum , qualis est corporum receptio , debet esse in ente postivo atque idcirco in Deo, qui omnium rerum ab aeterno continet postiabilitates, sed non esse rei pla extensum , ut Philosophi comminiscuntur, idemque non pugnare cum divina natura quae extensionem repudiat. Sed ut iis , qui meam Generalem Physicam non viderunt, magis magisque compertum id nat, operae pretium arbitror, hic exscribere quae tom. I. Phys Gen. f. q. &seq. disserui. 8 EHerpta ex tomo I. Phri. Gen. Primam itaque rationem possibilitatis vacui, quam hie tueor, ex eo dedu- eo , quod smul ac Advertarii illud non posse exsistere certis argumentis non docent, possibilitas ejusdem invicte clareque probatur. Nam si exempli gratia duos cubiculi parietes consideremus, certum & exploratum est eorum exsistentiam in eo loco in quo sunt, non pendere ab exsistentia corporum quae intercepta sunt, uti aeris , tum quod lubstantia parietum penitus persecteque distincta est a substantia interpositi aeris , tum quia totus aer nunc inclusus ab eo spatio abesse potest, quominus aut in nihilum revertantur, aut ad se mutuo accedant, saltem ea ratione, ipsis quoque Adversariis latentibus, ut in locum exeuntium aliae aeris vel alterius fluidi particulae continuata serie ingrediantur . Hoc constituto quis non videt omnem ab eo loco aerem posse educi& prohiberi smul nequid corporis intro se insinuet, quin aut accessus pari tum aut interitus consequantur ; idque ex persecta parietum & corporum in

terceptorum distinctione concludi, & postibile factu clarissime percipi, nisi

eosdem parietes sine aliquorum corporum interpositione se non contingere taminquam repugnans aliunde perspicuum fiat λ Si enim semel repudiamus ea, quorum possibilitatis clarissimam habemus notionem , tametsi nullis, quibus sati fieri nequeat, dissicultatibus premantur, quotumquodque in Philosophia nobis certum & exploratum erit, in dubium vocata perspicuitate idearum , perinde

ac si nobis imponere polset; qua una Philosophi omnes, etiam ii, qui primum Carteia veritatis criterium non probant, in rebus solo naturali lumine

85쪽

3 8 Theologia Natoralis

notis diiudieandis.utuntur λ Re autem vera va at inter duo corpora se non contingentia possibilitatem Cartesiani Sc Wolphiani non impetunt iis rationi bus quae facile resutari non possint. Nam quod ajunt inde sequi, illud inane esse simul aliquid & nihil, nihil, quod est cujuscumque corporis negatio, aliquid, quod rei proprietates illi conveniunt, scilicet in longum , latum & pr Fundum expansio, id nihil est & non dissiculter diluitur : non quidem ea ratione quae vulgo adhiberi solet, quaeque tantum abest, ut propositae dissicuti

rati satisfaciat, . ut potius eam confirmet, di contrariae sententiae Patronos a nostra maxime deterreat. Quid enim est extensio negativa & increata quam inani tribuunt, & in quanam substantia eadem reperitur, cum alioquin cerotum & evidens sit negationes omnes, utpote relativum aliquid continentes, i insis per se non posse exsistere, sed in aliqua substantia esse oportere λ Certe iis Philosophis qui non delectantur nisi notionibus realibus, hanc negativam simul 3: actualem extensionem numquam obtrudent. Igitur ut veram dissicultatis solvendae rationem pmponam ; ex vere Philosophiae p incipiis consequi adverto solum dari duplicem extensionem , actualem & potentialem, seu ta tum exstare posse a at veram extensionem, aut potentiam recipiendi extensa 4 Quo constituto ajo inane inter parietes interceptum actu vere extensum non

esse, propterea quod nulla ibidem substantia est extensione donata, sed esse Blam & meram potentiam recipiendi extensa, videlicet hujusmodi ut interinos duos parietes extensa corpora intercipi queant. Quod in caussa est cur

vacuum numquam appellarim extensum aut spatium, Sc paulo ante monuerim

eos valde fulli qui haec duo spatium in longum, latum & prosundum extensum , & inane sive negationem cujuscumque extensi corporis non pugnare inter se conficere conantur. Hinc vero tequitur nullam esse oppositam ab Adversariis contradictionem . Siquidem vacuum est aliquid potentia,& nihil actu, quae duo posse optime cohaerere tum per se patet, tum ex rebus creatis quae antequam e nihilo educerentur, actu nihil, potentia aliquid erant. a. Sed Adversarii urgere possunt dissicultatem eodem revolvi. Nam ut negatio ipsa per se esse nequit, sed in aliqua substantia reperiatur oportet , ita dc potentia seu possibilitas recipiendi extenta, utpote attributum. eum alia r necessario cohaerens, in alio inveniatur necesse est; immo multo magis, cum illa sit possibilitas ad actum positivum, uti est corporum receptio, quae proi de ens positivum, in quo inst, necessario desiderat . Hue nimirum eos volebam; nam hujus tardo quaestionis in eo vertitur, in explicando qui haec potentia vera Se realis sit, non imaginaria dc commentitia. Siquidem ab aliis etiam insinuatum est inter duos cubiculi inanis parietes esse potentiam recipiendi extensa , dum assirmarunt posse rursus introduci ea corpora quae hinc educta suerunt. Verum quia ubinam eadem esset. & in quo subjecto inhaereret, non docuerunt, nihil proficere dc rem aliis persuadere non potuerunt. Itaque aio hanc potentiam recipiendi extensa non esse quidem in aliquo creato subjecto, quod ibi nullum esse ponitur, sed in increato, set licet Deo, sive esse Dei attributum, illud scilitet quod immensitas appellatur. Quod & eff-och ratione conficitur, & in nullas dissicultates incurrit. Siquidem primo possibilitas recipiendi extensa est, ut paulo ante doeui .. potentia quaedam positi. a ; status enim potentiae pendet a statu actus , ad quem refertur; receptio vero corporum est actus, qui habet aliquid postivi. Ergo haec potentia recta pie

86쪽

Pars Prima L 30

piendi extensa ipsa fit aliquod positivum neeesse est. Deinde haee possibilitis ipsa per se esse non potest. Nam id quod ipsum per se est, actu & reipsa est:

quod autem actu est, nequit esse tantum possibile, nec possibilitas modi, ut est corporum receptio, esse quit primum cujusdam rei attributum , sed dum. taxia secundum, quod aliud desiderat ante se quodque ab eodem proficiscitur. Quare cum potentia recipiendi ext se si ex altera parte positiva, ex altera ipsa per se constare nequeat, in aliqua substantia, quae est aliquod positivum per se ipsum constare potens , reperiatur necesse est. Haec autem substantia nequit esse nisi Deus, qui solus per immensitatem inter illos duri parietes esse quit.

q. Nec id incurrit in aliquam dissicultatem quae solvi non possit ; mihi

enim aliud nihil objici posse videtur, nisi aut Deum non habere hanc recipiendi extensa potentiam quod extensone eareat, aut vacuum quod est aliquod negans , dedecere Deum , quod est res undequaque positiva. Sed primum facile refellitur, quia quemadmodum Deus tametsi non extensus extensa creare potest , ita quamvis extensonis expers, extensa creata recipere potis est: quod congruit eum sententia Apostoli Pauli scribentis r ἰn ἰpso vivimus, m emur, O sumus. Quo vero alterum solvamus, prius explicandum est discrimen inter persectiones, quas tum Philosophi tum Theologi simpliciter simplices v cant, interque illas, quae secundum quid ab iisdem appellantur , sive ut pressius loquamur , inter veras Sc puras persectiones , interque illas quae mixtae sunt, dc ex aliquibus imperfectis coagmentatae. Nam vulgo traditae definitiones eo laborant vitio quo plemque Aristotelaeorum, quod aut nullas compi Suntur notas quibus res explicatae ipsae in se cognoscantur, & ab aliis interis noscantur, aut si quas, nullius tamen sere usus & parum accommodatas ad id, ad quod declarandum conficiendumque sunt comparatae . Cum enim inconstituenda differentia inter utrumque perfectionum genus sibi propositum habeant ostendere ac definire, quaenam in Deum cadant de quaenam secus, ad

hune finem consequendum quid prodest dicere perfectionem puram sive simpliciter simplicem esse illam , quae es melior ipsa quam non ipsa; mixtam autem& secundum quid , quae es melior non ipsa quam ipsa Z Periculum faciant, &comperient se illarum adminiculo nihil in hoc negotio posse proficere. Quare ut alias potioris usus substituam, ajo persectionem puram este illam quae est

solum ens, nihilque negantis sive non entis includit ' mixtam vero, quae praeter ens aliquid etiam negativi sive non entis complectitur, quaeque iccirco habet tum ens tum negationem entis, quorum altero discrepat a pura persectione, in qua nihil negantis admixtum est; altero a pura imperfectione , quae nihil eontinet entis. Ex iis autem facile est eruere quaenam ex singulis tum auimae nostrae tum corporum persectionibus in Deum conveniant, qui cum sit Ens a se, a quo omnia alia entia dimanant, omne verum ens in se habeat oportet, atque ideo sit purum ens , nihilque negativi complectatur. Ex. gr. quia intelligere, quod est in anima nostra , est esse; intelligere autem haec tantum, non alia, est negatio entis: inde colligimus primum cadere in Deum,

non autem secundum . Cum vero negatio negationis sive non entis si in matio 3c ens, ex his effcitur etiam negationes negationum in Deum convenire. His constitutis, de quibus ali hi enucleatius, propius accedo ad id, quo sum haec spectant, dc ajo in qualibet re extensa duo esse distinguenda, ait

87쪽

4o Geologia Naturalis

rem esse in loco, quod est positivum & ens, alterum non solum in alio non reperiri, verum etiam cum parte alia aliis in loci punctis esse, non in omnibus , quod est negativum & non ens . Quare negatio primi, utpote entis, est vera negatio, nec in Deum cadit; negatio vero secundi, utpote negationestationis, est ens & iccirco illi adscribenda . Quo fit ut eum natura Divina non pugnet Vacuum , quatenu negat ad, quod imperfecti & nefationis est in corporibus, cum alioquin Deus utpote totus in toto & totus in qualibet ioci parte , id omne habeat quod verae persectionis verique entis corpora comis dilectuntur . Quibus mihi videor penitus amovisse id quod Cartesianos aliosque Philosophos ab admittenda vacui possibilitate jure ae merito deterrebat. Nam aliis Philosophis qui pro ea stabant, ad extensionem negativam & in. creatam coniugientibus, eamque satis non . explicantibus, semper rellabat i quirere , quid illa extenso nmativa seret , qui merum nihil esset, & tamen negative extensum & recipi ndis extensis politive idoneum.

. At enim si res ita foret, vacuum illud , quod inter cubiculi parietes im ereipitur , esset simul finitum & infinitum; finitum, quia quatuor parietibus,

fornice Sc pavimento tamqu/m finitis corporibus finitasque luperficies habenti bus contineretur; infinitum vero, propterea quod nostra lententia esset attribuistum Divinae naturae, atque idem ac Divina Immensitas, quae nullis coercetur limitibuι. Hujus dissicultatis solutio rei de qua agimus, majorem afferet I em , & viam muniet ad meδm quamdam opinationem , quae licet a communi dissentiat, nihilo tamen minus, nisi valde fallor, certa & vera est. Ut autem hae distinctione : vacuum illud est quidem extrinsecus finitum; circumisseribitur enim tamquam extrinsecis finibus quatuor parietum libramentis: intrinsecus tamen in sinitum est , quod eorpus aliud alio densus in infinitum , tametsi omnia omnino continua sint, in eodem a Deo creari & eollocari potest , quae eorpora omnino continua alia aliis detisora in infinitum non rem. gnare insta suadebimus. Quo prorsus infirmatur ratio ab Adversariis objecta.

Non enim eum ratione pugnat Deum ejusque attributum extrinsecus coerceri

iis limitibus, quos sibi ipse fixit atque refigere potest , si modo intrinsecus &quod attinet ad substantiam, infinitus permaneat. s. Si vero hic urgere non desistas, vacuo inter utrumque distantem pari tem intercepto veram extensonem in longum . latum & profundum eonvenire, propterea quod ejus partes ut ante quamlibet corporum extractionem , ita post extra se invicem sunt, cum eaedem permaneant, Sc iccirco a Deo seredistinctum, & nihil, atque nihilominus extensum , quae duo pugnant inter se; eaussa tamen non caderem. Nego enim in illo vacuo quamdam esse actualem extensionem ' nam si quae sunt ejus partes, aliae nequeunt esse nisi essentiae divinae, quae nullas habet extra se postas, quaeque cum sit tota in toto &tota in qualibet parte loci, facere nequit ut vacuum illud actu veram habeat extensionem . Cum vero dicitur eductis omnibus ex cubiculo corporibus illud spatium idem permanere , Verum est si de potentia recipiendi extensa id intelligas: eo quod in immensitate Dei, quae eadem perseverat, eadem quoque manet quae antea, potentia recipiendi corpora parietem inter utrumque; non autem si hoc dictum velis de actuali extensone. 6. Nam quod in ejus rei confirmationem afferre potes , scilicet distantiam inter parietes, eamdςm quM Roteῆ erat, pei manere, ex. gr. Io pedum, & ie-

ciris

88쪽

Pars Prima. MI

eirco etiam Interpositam extensionem , sine qua nihil ab alio distare potest, illud hac ratione resuto . Una ex proprietatibus relationis est ut in aliqua re nova possit exoriri relatio sine ulla eiusdem mutatione, modo alia res ad quam prior refertur, quamdam mutationem subeat. Ita si solus sit paries albus A, nulla est in eo similitudinis inlatio eum alio. At si e regione ponatur paries albus B , in Α relatio smilitudinis cum B continuo exsistit, tametsi nihil in A mutatum suerit. Iam vero distantia inter duos ex. g. parietes est illorum relatio exigens quoque interpositum aliquid , quo eorum distantiam meliamur. Unde cum dicimus, paries alius ab alio ro pedes distat, id intelligi nequit tam pedibus extensis atque corporeis, qui inter utrumque parietem intercedere cogitentur. Quamobrem si nullum omnino corpus inter eosdem intersit, actua. lis quidem Io redum distantia non erit, cum non sint interposita corpora, quae ad hane actualem relationem constituendam sunt necessaria ς exoriri tamen poterit sine ulla parietum mutatione aut translatione, si modo quae corinpora interesse queunt ob potentiam recipiendi extensa, revera interponantur.

Ex qua responsione colligitur inter hosce parietes esse potentiam tantummodo actualis distantiae, quae non requirit aliud nisi potentiam in Deo sitam' reei. piendi extensionem. Atque id in caussa fuit cur a primo non dixerim pari tes distare , sed se non contingere. Quo mihi videtur penitus satisfieri omnibus iis quae ab Adversariis contradicta sunt. Quamobrem cum nullo modo Probetur, hoc vacuum inter utrumque parietem repugnare, possibile a Phil sophis esse putandum prima ratione concludo. 7. Alteram possibilitatis vacui rationem ex eo duco, quod motus in rerum Natura constare potest saltem eo modo, ut quamvis omnia plena snt & se in- 'vicem tangant, tamen aliud in alius locum succedat; ut accidit in circulari canaliculo, quem decem ex. causa globuli repleant. Nam si unus ex iis propellitur, omnes in gyrum torquentur, & antecedentis quisque' locum subit. Quo posito animum advertamus ad tres proximos hujusmodi globulos, quorum alius in alius locum meat,& distinctionis caussa tribus primis alphabetilitteris designemus, ut A significet globulum qui in locum interpositi ingreditur, B medium & interpositum, C denique tertium , cujus locus a B subi de occupatur. Qua in re dico A posse moveri, etsi nullus seret inter Α &Cinterpositus globus B : nam in B nulla est ratio cur A possit in ejus locum intrare. Nam quatenus B est solidum , extensum , & penetrationi resistens, motui A pariter tolidi, quique eum alio penetrari non quit, potius obsistit; quatenus B est ipsum spatium & locus , ut Cartesiani volunt, & sequitur exi.ostra sententia , qui in vacuo nullam ese extensonem ostendimus, nullam

quoque rationem habere intelligitur cur A moveri queat. Nam A move inon potest nisi cedat B , quem penetrare non potest ' deeedente autem B discedit etiam spatium & locus qui secundum Carteianos & Wolphia nos a B non distinguitur. Ergo B nullam intelligitur habere rationem cur A possit in ejus locum motu succedere. Quoniam vero nihil est absque lassicienti ratione, restat ut haec ratio si vel in ipsemet vacuo inter A & C interjecto , vel in Α:s in vacuo est, jam teneo quod volebam , posse inter duo corpora se non conintingentia exsistere inane. Sin autem in globulo A haec ratio inest , propaerea quod in Adversariorum & etiam nostra sententia suum spatium internum a quo non disinguitur, secum desert, eodem tamen quo specto, res evadet, T. IV. F Nam

89쪽

η a Theologia Naturalis

Nam inde perspicuum fit posse globum A perinde moveri, sive illi proximumst aliud corpus sive non , quia i cilicet tota ratio in eo est, sive attendas ad vim qua percellitur, sive ad spatium . Quod si corpus .finitum & undequaque circumscriptum , quale est globus Α , moveri potest , etiamsi cum nullo pro-Nimo corpore contiuuetur ; quis non videt, si locus unde incipit moveri, sola mente & cogitatione desgnetur, ab eodem ad alium , ad quem motu pervenit . inane & vacuum interesse λ 8. Atque hinc tertia ratio pro vacui possibilitate deducitur. Fac enim mundum ita, ut est , esse finitum ,& aliquod in ejus extima superficie corpus imaginare quod cum aliis quidem cohaeret , sed nihilominus ab iisdem secernisur; nisi aliunde vacui repugnantiam ostenderis , ut revera non ostenditur , non e perspicuum est quam quod maxime eidem soli posse imprimi vim contrariam vi qua alia. corpora proxima ad centrum mundi propelluntur λ Hac impressa vi vel eorpus illi obsequitur vel non; .s etiam, extra mundum movebitur dirost aliquem motum a reliquo mundo saltem in potentia distabit, ideoque anter mundum & illud corpus intercipietur inane. Alia enim a corpore pullo distincta , ut quae illa vi carere ponuntur. discedens a mundo corpus coni equi Mequeunt. Sin autem non obtemperat , . quid est extra mundum quod illi o nitatur λ Non solidum aliquod quia finis universitatis corporum ibi esse statuitur ; nec loci defectus , . quod ex altera parte negatio loci vim habere ipsa per se non potest , qua vi alteri obsistat , ex altera vero .corpus suum , spatium habet & secum desert. Consequens igitur est posse dictum corpus moveri, itaque fieri ut inter duo corpora se non contingentia nihil selidi intersit quod ibidem intercedere possit, quin ullus in iis corporibus motus praecedat. Has & similes conclusiones Adversarii viderunt ex mundo is nito consequi, cumque earum vi se obrui experirentur , mundum vel infinitum . vel indefinitum voluerunt. Sed horum alterum, ut levissime dicam, indignum est Philosopho Christiano , alterum autem dissicultatem eludit, nee saeit quin mum

di nnitudinem concedere debeamus , si Christianae fidei decreta id velint ; de

quo Theologorum esto.judicium. . Interim satis certo eoncluditur inter iduo se non contingentia corpora posse intercedere vaeuum , quod alius corporis recipiendi sit capax , quin eadem ullo modo moveantur & alterum ab altero abscedat. 9. Porro ex his concluditur vacuum esse infinitum; nam si mundus est infinitus, ante illius creationem erat possibilitas infiniti vacui ; sin autem finixus, ultra fines mundi corpus in infinitum pergere posse dicta ratione confi-αitur, atque iccirco infinitam illius recipiendi capacitatem inveniri . Quod congruit cum eo quod supra notavimus , inane & vacuum idem prorsus esseae Divinam Immensitatem. - ΙΟ. Quae conclusio si, quomodo a me defenditur, ita a Cartesii Discipulis admitteretur, credo eos nihil facturos eontra proprium systema .essentiae corporum in extensione positae , quod potissimum in caussa fuit ut a communi sententia possibilitatis vacui discederent. Siquidem ea non emcitur, inter duo

corpora se non contingentia actu exsistere extensionem aliquam negativam quae faciat ut extenso generatim . accepta soli corpori .non .conveniat, ut soli corpori convenire necesse est, si ad ejusdem pertinet essentiam , quemadmodum hi Philosophi volunt. amobrem puto eosdem facile in nostram sententiam ituros , sarta tecta una ex iis enunciationibus, quae in ipsorum Philosophia

90쪽

familiam ducunt, de qua alias enueIeate disseremus. Immo futurum spero ut omnes dissidentes Philosophi in eamdem conveniant. Nam cum discordiae causissa in eo posita esset . quod utrique ex parte verum attingebant, ex parte ab eodem aberrabant, illi qui possibilitatem vacui tuebantur , quod simul tamquam actu , tametsi negative, extensum defendebant, illi vero qui eam nega. bant, quod simul hypothesim duorum corporum se non contingentium, tametsi nullum extensum corpus interesset, tamquam impossibilem judicabant; ea nunc sublata rationibus quasiattulimus , consequen . esse videtur, uti etiam litibus fu

nem imponant.

II. Quod ut magis magisque comprobetur, audiamus unam ex praecipuis Leibnitii rationibus adversus Clarkium in Commercio Epistolieo, quam reserens. Cl. Femina Domina du Chastellet in Institutionibus Physicae q. 74. pag. s. editionis Italicae Venetiis an. I7 3. negat esse hujusmodi ut quidpiam rei ponderi possit. Sic autem presse ab ea coneluditur. - Si spatium est quidpiamo reale & sne corporibus subsistens & corpora in eodem collocari possunt, res,, est prorsus indiiserens in quacumque hujus similaris spatii, parte corpora cob

M locentur, modo eumdem ipse i inter se stum tueantur. Nulla igitur foret se ratio sufficienx cur Deus mundunt creasset in hoc potius lora in quo estis quam in quolibet alio quoniam locare illum poterat in plaga Io o leu s.distante , aut Orientem ponere u hi oecidens reperitur, aut tandem sus deis is que vertere quin alius rerum situs exsisteret ,,. Hactenus laudata Mulier quae nobiscum sentire poteth, quin aliquid de hujulce rationis vi detractum putet; propterea quod inane quod a nobis defenditur, non est aliquod spatium extentum , in quo corpora tamquam in loco extenso constitui possiot, . non habet plures, partes & plagas, in quarum aliqua ut mundus collocetur, opus si sufficienti ratione quae Divinam voluntatem alioquin indifferentem determinet, uno verbo aliud non est nisi pura potentia recipiendi extensa quae in Deo sine ulla prorsus distinctione partium tamquam ipsus attributum exsistit. Quod

si credat hinc effici, exstare non posse vacuum neque in eo sensu quem nos defendimus, & ideo corpora omnia se proxime quaquaversum contingere, Valde sallitur. Equidem scio ad id efficiendum aliam etiam rationem eodem ramtionis sufficientis principio nixam ab ipsa usurpari, sed nullum in ea esse momenti faciemus perspicuum , cum de corpusculorum figura & limitibus , iaquibus illa posita est, disputabimus. Ia. Quemadmodum autem in hac mea vacui sententia nihil est quod Ca testanos deterreat, ita multo minus quidpiam offenditur quod Christianos Philosophos absterrere possit. His enim , immo & iis, quae sequuntur , scriptis ad meas manus pervenerunt Elementa Physi ae Petri Μusschembroechii edit. Venetae apud Botellum an I7set. in duos tomos distributa cum adnotationibus Anonymi,&in adnotatione ad *.8ρ. T. I. duo legi, alterum praestantissimis viris Henrico Μoro, Iosepho Rapson, Newtono, Clarhio & in primis Leona do Lessio Societatix Iesu in libro de Divinis Persectionibus cap. 2. eam jamdudum suisse sententiam quam nos defendimus, quod spatium ab ipso Deo ejus que immensitate non dillinguatur; alterum eamdem audentissimam esse & ad Spinosae doctrinam proeli vem. Quam Spinosismi notam eidem asseverantius in stam offendi in parte priore Elem. Metaph. Cl. Antonii Genuensa prop. M.

edit. Ven. apud Betti aesti an. I7 8. hisce verbis: Si subsantia spatii vacui es

SEARCH

MENU NAVIGATION