장음표시 사용
111쪽
est possibile: si est possibile ens, est etiam possibile ens a se ; si est possibila
ens a se , est etiam exsistens. Ergo ens a se exsistit. Prinia liquet ipsa per se, eum ex eo quod quidpiam exiistit, illius etiam possibilitas bene collisatur. Quamobrem conficere aggredior alteram atque tertiam , in quibus res saltem omnibus adeo manifesta non est, ut in oculos statim incurrat. Secundae πω eo rationem elicio ex eo quod disterentia a se est omnino purum ae simplexens, nihilque negantis complectitur. Nam ideo ens a se non seret possibile. quia licet ens sit possibile, tamen differentia a se conjungi nequiret eum ente I idcirco autem id fieri non posset, quia haec duo contradictionem complecterentur; idest alterum in semetipso alterius negationem contineret. Cum enim ens sit possibile , id quod ait tantum rem esse, impossibile esse non potest: quare ut aliquid si impossibile, debet simul affirmare eamdem rem esse & non esse, idest ex duobus cogitari coalitum , quorum alterum neget quod ab altero inirmatur, id est aliud alius negationem includat. Iam vero disserentia a se eum sit aliquid omino positivum, & purum ac simplex eas, nihil que negativi in semetipso habens admixtum num. I s. negationem entis comtinere non potest. Ergo disserentia a se potest conjungi cum ente . Ex quo tandem essicitur, si est possibile ens, esse quoque possibile ens a se. 3. Ita consecta secunda enuntiatione . venio ad tertiam, cujus demonstratio nem hae ratione concludo. Si ens a se non exsisteret , nee foret amplius ponstate; est autem possibile ergo exsistit. Assumtum se probo. Illud possibile non est, quod in nullo prorsus eventu ad actum sive ad exsistentiam redigi potest, nullusque est possibilis modus quo id fiat; possibilitas enim rei est aliquid relatum ad actum & ad exsistentiam ejusdem ; ergo vera possibilitas esse non potest sne illo , ad quod necessario resertur, idest si in nullo prorsus
eventu, nee ullo modo ad actum redigi posset. Iam vero si ens a se ponatur non exstare, in nullo eventu hane posset habere exsistentiam, & nullus omnino modus possibilis foret ι quo posset exsistere . Siquidem nec a se, nec ab alio esse posset non a se, quia si a se acquireret exsistentiam , eo momento foret, & non foret; foret, quia si a se exsistentiam acquireret , eam sibi tribueret; quod autem sibi tribueret ex fistentiam , ageret & operaretur; quod vero operatur, eo momento quo operatur, exsistat necesse est: non foret , quias esset, exsistentiam , quam haberet , acquirere minime posset. Igitur a se esse non posset . Nec ab alio esse quiret . Quod enim ab alio est , non est ens a se, praesertim cum ens a se nullius entis negationem includat; illud vero quod est ab alio, ejus entis, a quo est,&a quo distinguitur, negationem habet. Ex quihus consequitur, si ens a se non exsistit, nullum esse posse modum, quo
exsistere queat. Jam vero id , quod nullo possibili modo ene potest , impossibila sit, & contradictionem involvat necesse est. Nam qua de caussa nullus est modus possibilis, quo exstare queat, nisi quia illudens a se, non exsistens, contradictoria, idest quorum alterum alterum neget, includat' omne enim quod est tantum ens , qst postibile. Liquet ergo ens a se futurum esse impossibile, si non exsistat. Quare cum effecerimus ens a se esse possibile , restat ut illud
exsistere concludamus. ε4. Aliquibus tamen haee non videntur recte conclusa. Primum quia ex altera parte monstratur possibile intrinsecus , quatenus a mente percipitur non iuvolvere contradicentia r ex altera ii non exsisteret, solum impossibile extrin-
112쪽
Deus ostenditur, quatenus non foret ullum ens ejus gἰgrendi capax. At hariduo non pugnant inter ipsa , nullam contradictionem in olvere, & exstare non posse , ob desectum entis, a quo generetur. Nam, sublato Deo, corpora nihil minus intrinsecus possi bilia serent, at nullum foret ens, a quo creari possent. Deinde hoe pacto monstratur solum exsstens in idea , quod possibilitatem enistis a se in mente consequitur solum exsistentia ejusdem in eadem, quod olim vitio datum suit demonstrationi Cartesii , ductae ab idea entis persectissimi, qua imbuti sumus, quaeque ideam exsstentiae necessario complectitur. s. Sed pace eorum , qui hac in re nobis adversentur, ajo commentitiam esse hane possibilitatis interioris & exterioris distinctionem ,&ab obscuris prois fuere Peripateticae Philosophiae notionibus , quae nimia disserendi s ubtilitate , Mmultis usu scholae consecratarum vocum involucris rebus per se clarissimis i Nebra offundere consuevit. Mens enim non facit ut aliud in alio sit, & esidi
possit, aliud in alio non sit,& esse non possit; sed horum omnium ipsis imrebus sundamentum invenit, quicum si ejus perceptiones conveniunt , idest si ea quae simul sunt, aut esse possunt, & ea quae simul non sunt. aut esse nompossunt, tamquam simul non esse, aut esse non poste intelligat, vera est; si secus , salse . Ex quo intelligimus interiorem postibilitatem alicujus entis, qua fit ut contradictionem in mente non includat, si mens vera sit,& in ea per cipienda non decipiatur , aliquid esse extra opiam mentem , sive ejusdem sun damentum in rebus extra mentem inesse. Possibilitas vero entis positivi in ali quo ente, quod actu sit, nisi proxime, saltem remote num. I 8. inveniatur necesse est . Nam sundamentum possibilitatis quae cognoscitur, esse non potest per se. Ubi enim esse potest relatio, nisi possit esse ens, quod reseratur Num volunt quemadmodum aliqua accidentia , sic etiam aliquas possibilitates, & e mm sundamenta , aliquas relationes , & earum fundamenta sine ullo omnino subjecto posse consistere At meminerint se, cum agitur de accidentibus, v care in subsidium divinam omnipotentiam , quae hic locum non habet. Ne
que expecto , dum ad infringendam hujus rationis vim ajane possibilitatem primi entis in alio possibili esse , possibilitatem secundi in tertio possibili, pos-sbilitatem tertii in alio quarto possibili, & ita in infinitum possibilitates existra mentem in entibus possibilibus sitas esse, quin umquam ad ens re ipsa ex stens, in quo omnes aut proxime , aut plus minus remote inveniantur , perinveniamus. Nam iisdem rationibus eos urgebimus, quibus Atheos refutavimus supra as. Ergo manet possibilitatem interiorem, positam in eo, quod aliqua Mn pugnare percipiantur, extra mentem exsistere, ejusque iundamentum in re, quae actu sit, reperiri oportere. Nec enim haec infirmantur exemplo corporum quae possibilia intrinsecus serent, etiams Deus non exsisteret. Ex iis enim , quae modo evicimus, eorum omnem possibilitatem in nihilum abituram, fi Deus non foret, conlequeretur. Quare ut propius accedamus ad rem , Vel nostra mens salsa suit in ostendenda possibilitate entis a se , vel vera. Si falsa, non idcirco nostra ratio vacillat in illa propostione assumta & conditionaliquam hic impugnant, sed in altera, quae tamen ita perspicue, & ipsa quodammodo, ut ajunt, vi terminorum ostensa est, ut nihil dilucidius, atque exploratius afferri posse mihi videatur. Sin autem vera, ut res est , ex dictis consequitur illius su amentum saltem remote in re , quae actu exsstat, irveΨT. V. I ni,
113쪽
niti oporiere . At si ens a se non exsistat, in nullo nedum exsistenti, verum nee potenti exsistere eam possibilitatem entis a se reperiri posse monstravimus. Igitur ne hoc absurdum fateri cogamur, exiistentiam entis a se assentiri neces.sarium omnino est.
. Quod vero subjiciunt de exsistentia entis a se in idea , Cartesus. ejusque sectatores viderint, quantum suam adversus sententiam id faciat. Nam si hoe ens perfectissimum se quidem percipere dicant, sed ejus possibilitatem non probent. ii multum premi mihi videntur . Sed in meam demonstrationem , qui ens a se esse possibile ostendi iis, quae modo statuta sunt, nihil illud valere conficio . Cum enim haec possibilitas aliquid extra mentem esse debeat. di ut aliquid sit, in aliquo ente reipsa exstante vel proxime, vel remote reis periatur necesse sit, siquae hanc possibilitatem exsistentia consequitur, exsistenistia extra mentem consequatur necesse est. Re autem vera consequitur. Nam,
ut supra exposita magis urgeam . si triangulum esse possibile ostenderimus, &ex eo, quod ponatur non habere tres angulos duobus rectis aequales . non esse possibile monstraremus , Nonne triangulum habere tres angulos tribus rectis aequales recte concluderemus λ id ni igitur, postquam Ens a se inter ea, quae repugnant , esse collocandum effecimus , Sc ex eo, quod non exsistat, fie-ii impossibile docuimus, illud esse possibile valide concludamus ' Inquies trianguis Ium intrinsecus includere contradictoria monstrari , si tribus angulis duos rectos non exaequantibus constet; era vero a se eatenus tantum ostendi impossibile , si non exsistat, quatenus nullus est possibilis modus, quo exstet, Ec haec illius faciendi possibilitas nusquam reperitur. At praeter jam dicta , si nullum esse possibilem modum essiciam, quo triangulum cum tribus angulis duos rectos non exaequantibus describatur, nonne dabis me inde concludere posse trianguis tum eum iis tribus angulis intrinsecus repugnare , & ideo, cum alioquin possibile ostensum sit, habere tres angulos, qui duos rectos exaequent Quid enim
est possibilitas trianguli nisi relatio ad exsistentiam , cum sola contradictio sit impedimentum cur res exstare nequeat 3 Et eo ipso, quod exsistentia si posias bilis , debet esse possibilis aliquis modus quo ipsa ponatur . Quod si hic modus non exstet, exsistentiam illius entis esse impossibilem, & idcirco illud ens includere contradictoria bene concluditur. Qui ex. g. conficitur a Mais thematicis numeri 33 radicem accuratam esse impossibilem λ enumeratione pro. secto modorum , quibus haec radix inveniri potest,& ostensione impossibilita tis eorumdem: scilicet ita procedunt; haec radix vel est numerus integer, vel fractus , vel integer cum fractione ' non integer , quod est major s, & minorue, quod evincit esse non posse neque purum fractum ' non integer cum fracto, quia nequit esse nec s cum L , nec 3 cum at , nec s cum 2, nec alius quicumque in infinitum inter s, Sc. 6 interceptus - Quo credunt, idque non une ratione, impossibilitatem hujus radicis exacte se satis docere. Quid ergo peculiare habet exsistentia, ut etiamsi ostensum sit ex eo, quod ens a se non ponatur exsistere , consequi nullum esse possibilem modum quo exsistat, nihilo tamen minus illud intrinsecus in data hypothesi fieri impossibile assentiri no Iimus λ Ecce; eonsuevimus in aliis rebus, quae necessario non exsistunt, pomis bilitatem ab exsistentia sejungere, & cognoicere res ob id ipsum , quod esse possunt, non continuo in hac rerum universtate constare. Idcirco etiam in
114쪽
orte a se, tametsi ratio id suadeat, eunctamur & assentiri renitimur, veriti nequid nobis imponat. Ceterum si quae disseruimus, bene expendantur, & nciis bis ante persuaserimus in ente a se , quod singulare est, & ab omnibus aliis diversum, quidpiam singularis , & proprii inveniri oportere, manus rationi da. re , & sateri non minus in hac ratione ad ostendendam entis a se exsistentiam adversus Atheos, quam in altera, esse prasidii nequaquam verebimur. 8. Neque nos deterrebit Cl. Huetius, dum adversus demonstrationem Cartesi ἐdurum ex idea perfectissimi entis, quod exsistentiam necessario includit, cap. 8. n. 8. Censetirae Philas Cartes respondet ex idea rei persectissimae quam in mente habemus , aliam non sequi e sistentiam quam in mente , proptereaquod ex altera parte ex clarissima rei tamquam possibilis idea sequitur saltem illam esse extra mentem possibilem , cum mens in iis quae clarissime percipit tamquam possibilia , decipi nequeat χχo. Log & ex altera perspicue docuimus, Ens a se futurum esse intrinsecus impossibile, si non exsistat .. Quod vero ix adjungit de hyperbola & asym toto , quae lineae tam etfi quo longius producumtur, ad se propius accedunt, quin umquam concurrant , cum ceteroquin men Lesarissime percipiat tamquam possibile , ut aliquando concurrant, ex principi iv Analysis Recentiorum non minus Deile solvitur, quam alterum exemplum ab eodem allatum, cujus solutionem ex iisdem eruimus in Logica 232. Siquidem eum concursuim tamquam possibilem elare percipit, nisi lineae ad se propius accedunt ea lege , ut sempet eo minorem et spatio intercepto partem a se in dant, quo longius producuntur ia Hoc enim pacto ficri posse clare cognoscit, ut numquam . concurrant, quemadmodum in divisone rectae lineae in dua aequales partes etiam in infinitum continuata , perspicue noscit numquam ad
ejusdem finem perveniri, eo quod dimidia dimidiorum infinita inveniri posse
ex idea e . tensionis evidentet colligit
Ex his vero consequitur Ens a se ab aeterno fuisse, & in aeternum esse duraturum. Nam si aut aliquando non fuit aut aliquando e stare cessabit, impossibile intrinsecus aut suisset, aut evaderet, quod nullus esset possibilis modo, quo ens a se non exsistens aut primam exsistentiam , aut novam acquire. ret .. Iam vero ens a se est possibile num. χo. r. & quod possibile est, impol sibile fieri nequit, ut fieret , si ens a se interiret. Quod enim possibile est, non includit duo contradictoria , idest non assirmat eamdem rem simul esse Mnon esse, sed tantam affirmat rem esse . Quod vero assirmat tantum rem esse, non potest aliquando contingere ut assirmationem & negationem ejusdem contineat. Ergo quod aliquando possibile est, semper est possibile , nec impossibile fieri potest. Unde fit Ens a se & semper fuisse & numquam posse interire.
2. Ex quo etiam patet ens a se prorsus & omnino absolute esse necessarium, cum non solum in nullo prorsus eventu accidere queat, ut non exsistat, verum
nec intelligi possit esse possibile , quin simul intelligatur & semper habuisse
exsistentiam, & semper esse habiturum . Contraquam usu veniat in entibus ab alio, quae 3c esse & intelligi possunt in statu merae possibilitatis, eo quod e rum quidem possibilitas necessaria est , ut pote entis necessarii attributum n. I 8. non vero exsistentia , quia, ut infra docebimus , ab ente a se non creamur n
115쪽
De aliis attributis entis a se O praesertim unisate.
ΡArum tamen adhuc profecerimus adversus multos ex iis, qui & recenti,& Patrum nostrorum memoria Divinam Naturam ex hac rerum universitate exturbare conati sunt, si Ens a se conflare, & ab aeterno fuisse monstra L se contenti suerimus. Nam fracti rationibus, quas ad id ostendendum Christia. ni ab antiquis temporibus congesserunt, illud assentiri non dubitarunt, sed ita,
ut hoc ens a se ab hac corporum,& animorum universitate nequaquam distinis Suerent. Nam cum ex altera parte creationem a numero eorum quae esse pos-
1 unt, excluderent , & ex altera materiam , atque subjectum , & ex verioris Philosophiae Principiis substantiam ipsam generari non posse , & aliquorum ta tum modorum, & accidentium mutationem conversionemque fieri qui te viderent ' abjectae , & prope depositae caussae nullum aliud praesidium reliquum esse cognorunt, nili ut omnem materiam , atque adeo substantiam ipsam a se esse, di ab aeterno fuisse affirmarent. Quare ut hoc etiam etagium iis praecludamus ; ostendendum est in praesenti, quale sit hoc ens a se . Nam demonstratis entis a se proprietatibus , si eas in eorpora, & in animas, & in hanc munis danam molem non convenire comperiemus , discrimen entis a se ab omnibus hisce rebus docuerimus, totumque negotium adversus Divinitatis o res confecerimus. Id vero exsequemur non usitata ratione, insistendo in iis duobus, ex quibus hoc ens tamquam ex genere, & ex disserentia componitur. Genus enim , & differentia, qua quidpiam ab omnibus aliis secernitur, debet esse fons , bc origo omnium eorum , quae in hoc ens cadunt , aut communia cum aliis si a genere, aut propria , 3c specialia, si a disterentia proficiscantur. Qua Obrem nec necesse est, nec fortasse juvabit proprietates entis a se aliunde arcessere , quam ex intima ejusdem natura ἀ
Itaque primum aio ens a se esse omnino determinatum ita ut nullam aliar differentiam substantialem suscipere possit; & sc ostendo. Quod omnino perffectum est, niluam novam perfectionem suscipere potest ; quod vero est omnino, & simpliciter ens , nillilque negativi includit, omnino persectum est. Siquidem ens , & persectio idem sunt num . io. Ens autem a se est omnino, &1impliciter ens num. I p. Igitur amplius perfici non potest. Est autem nova sub-yantialis determinatio nova persectio. Ergo ens a se novam determinationem iubstantialem suscipere nequit. a. Ex quo sequitur duas substantias diversas esse non pose utramque ens a P. Nam ens a se cum alia in alia substantia differentia substantiali copularetur : unde aut utrumque non esset omnino positivum , si utriusque differentia substantialis foret aliquid positivum, aut alterutrum , si alterutrius disserentia in negativo consisteret. Quae cum natura omnino positiva entis a se conciliari nequeunt. 3. Accedit etiam ad haec magis illustranda, quod ens a se est omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam' nam uti supra docuimus, nota
116쪽
potest esse ens a se, quin necessario exsistat, ejusque exsistentia non minus, quam essentia , necessaria est, & ab ente a se sejungi non potest.
Porro ex his consequens est ens a se esse unam tantum substantiam , non plures. Nam quod sit lubstantia , patet , quod nullo eget, ut exsistat , tantaque est inter haec duo, ens, Sc a se necessitudo , ut nulla fingi misit hypoth ss , in qua haec simul copulata non exsistant. Quod vero sit una tantum, res paulo dii icilior monstratu est. Id vero exsequar hisce rationibus. Quod est omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam , id plures exsistentias habere non potest . Ens vero a se est omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam num. 23. Eam enim necessario requirit, nec potest non solum esse, verum nec intelligi sine exsistentia. Ergo plures exsistentias habe
re non potest. Siquidem si plures hahere posset, vere percipi quiret ut ad hanc, vel ad illam indifferens, & in potentia ad plures. Si vero percipi posset impotentia ad plures exsistentias, hare potentia entis a se, non exsistentis , sive 1altem illius landamentum extra mentem alicubi reperiretur. Non PDtest autem potentia entis a se sive possibilitatis iandamentum extra mentem alicuhi reperiri num. 2 o. Igitur non potest percipi ut in potentia ad plures exsistentias . Ex quo fit, ut plures determinationes exsistentiae habere non possit. Σ. Quod amplius hoc modo declaratur. Antequam ego circinum ad datam amplitudinem aperiens, circulum ut exsistentem considerem , possum hunc circulum datae diametri in pluribus locis describere, & pluribus singularibus determinationibus definire. Sed eum ad e rculum datae amplitudinis jam exsistentem alicubi animum adverto , is alterius determinationis singularis capax nota
est, Sc alibi describi non potest. Quod enim jam habet, recipere hi ad potest,& si similem circino faciam , non erit ille singularis , & exsistens jam descriptus , quem duco , sed ille, qui menti meae sejunctus ab exsistentia obversaturo Quare si nullus alius , nisi exsistens, menti proponi posset, prosect unum
tantum circulum haberemus. Res vero ita se habet in ente a se . Hoc ens,
ut in superioribus monstravi , percipi , & esse non potest , nisi ut ipsum in te
exsistens . Quare quemadmodum circulus perceptus , ut exsistens , nequit esse, nisi ut omnino unus, ita & ens a se nisi numero unum esse non potest. 3. Sed quoniam hac in re hujus questionis vertitur cardo , res altius repetenda est, & quaedam ex Logicae 127. & seq. & Ontologiae principiis hie delibanda . Itaque genus est id quod vatiis modis exsistere potest , qui modi
ejusdem determinationes fi ve differentiae vocantur . Ens omnino inde terminatum est id , quod omnes determinationes suscipere potest , quin amittat aliquod ejus , quod antea habere intelligebatur. Ens vero omnino determinatum est ilia lud , quod suscepit omnes , quas hahere potest , ad eout nihil novi eidem accedere queat , quin aliquid ejus, quod inesse percipiebatur, decedat. Ens vero partim determinatum, partim indeterminatum est illud, quod nonnullas quidem
determinationes suscepit, non vero Omnes , quarum est capax, ad eout ratio nohabita primarum aliquas suscipere nequeat sine detrimento priorum bene vero ratione habita secundarum. Ut ens in genere nullas accepisse intelligitur ,& omnes acquirere potest , quin desinat esse ens : individuum autem, ut Petrus, nihil novi acquirere potest, quin amittat, quod in eodem in lusum considera-b tur. Genera vero inter ens Sc individuum intercepta, uti substantia, ex utroque
117쪽
que entium genere coalita sunt. Unde substantia ex. g. potest quidem aliquas novas determinationes suscipere, uti spiritalitatem, quin desinat esse substantia. non tamen fieri potest exsistens in alio, quin perimatur. Quibus declaratis
omnes conveniunt haec entia indeterminata esse solum in nostra mente , non vero extra mentem exstare,& id omne quod exsistit, esse prorsus determina.
tum. Nam ex quibuscumque contradictoriis , quae possumus imaginari, id quod reipsa est, habere debet alterutrum, idest vel ens, vel negationem entis, eoquod
impossibile est idem simul esse & non esse. Ex quo fit ut rei exsistenti nihil novi accedere possit , quin aliquid ejus, quod inesse debebat percipi, decedat,.
aut ens , s accedat negatio, aut negatio entis, si ens. Nostra vero mens potest haec entia tamquam indeterminata cognoscere , eo quod fieri potest, ut ex. g. in substantia corporea nec percipiat disserentiam viventis, nec ejusdem negati nem , sed perstet sine aliqua ejusdem perceptione. Nam etsi vivens & non vivens sint contradictoria, ex quo fit ut corpus exsistens debeat esse aut determinate vivens, aut determinate non vivens; tamen perceptio viventis, & pe ceptio non viventis sunt tantum contraria, ex quo sequitur, ut salsum utrumque esse queat. 2 . Log.
q. Quare genus sive id quod variis modis esse potest , a statu , in quo nomexstat, ad statum in quo exstet, transire non quit, nisi cum aliquo ex iis modis, vel saltem cum eorum negatione. Unde si pluribus modis aliquid exsistere potest , non tamen conjunctim , quod alter alterius negationem complectitur, tune si universe & indeterminate loquamur, genus ad exsistentiam traducendum necessario debet esse cum aliquo ex iis modis sive determinationibus , proptereaquod aut cum hoc aut cum illo sive cum ejusdem negatione illud conjungi debet ; verbi gratia Ens ab alio vel est per se , vel iecus, sive
est in alio. At si loquamur speciatim determinateque, cum nullo ex iis determinate copuletur necesse est ; quia si dixeris necessario conjungi eum certo quodam eorum in eum finem ut exstet, alter jure inficiari poterit, quia potest esse cum altero, qui primum excludat. Sin autem hujus alterius connexionem necessariam definite velis, convinceris te id falso assumsisse eodem illo.
primo modo, quem tute posse iungi satas es, Cum eam connexionem ut neis cessariam obtrudere voluisti. Ita ens ab alio nec determinate necessario exsistit per se, quia potest esse in alio, nec determinate in alio, quia potest exsistere per se. s. Postquam vero aliqua ex his determinationibus cum genere conjuncta est , tune amplius separari non potest , quin totum intereat , si fit ex genere earum, quae dicuntur substantiales, I 29. Log. cujusmoeli sunt genericae , specificae, atque individuales. Nam ut differentia per se cum ente conjuncta est &sacta est substantia quaedam exsistens , disserentia per se non potest ab ente disjungi , quin tota substantia in nihilum redigatur . Ita etiam postquam dita serentia individualis Petri juncta est cum homine , & exstitit Petrus , nequit ab homine separari, quin totus Petrus intereat. Quamobrem hujusmodi disserentiae ipsae in individuo non determinantve & profluunt a genere, quia, nulla determinate cum eo conjungatur necesse est; in quo disserunt ab attributis, eoquod haec in individuo proficiscuntur ab essentia , quicum necessario iuncta
intellisi debent, etiam cum nondum exsistit , & est in statu possibilitatis: uti potentia dividendi in composito. Postquam vero copulatae sunt, amplius sepa
118쪽
rarr neqdeunt, in quo dilcrepant ab accidentibus. 6. His constitutis propius accedo ad id quorsum hac spectant. Iam supra docui ens a se in statu merae possibilitatis considerari non posse, sed necessa.
rio cognosci oportere ut exsistens. Quamobrem ex dictis consequitur illius exsi sentiam non posse haberi pro determinatione individuali, cum ens a se non sit indifferens ad statum exsistentiae, & ad ejusdem negationem , ut ad natuoram differentiae cujuslibet esse necessarium jam vidimus. Ergo exsistentia adentis a se pertinent essentiam. Jam vero quod exsistit, est individuum, eo quod omnino determinatum est. Ergo Ens a se est individuum atque idcirco unum. 7. Nec aias haec non bene concludi, quia etiam Petrus est individuum 3ctamen ex pluribus constat. Nam aliunde constat ens a se esse omnino simis plex & omnibus partibus re ipsa distinctis carere. Si enim hoc ens ex partiis Dus coalesceret , quaelibet earum foret a se & non a se ; primum quia hoc attributum a se in singulis reperiatur necesse est num. Io. alterum quia foret in illa quarumcumque aliarum partium negatio, quod eli contra naturam enistis a se, quod esse omnino positivum nihilque negativi includens jam docui. mus num. 2o. Ergo si ens a se est ex altera parte individuum & ex altera omnino simplex, si unum tantum necesse est. Unde Ens a se potius cum anima comparandum est , quae si foret unum tantum individuum , vere & pr prie una seret, eo quod partibus caret. s. Quam rationem se aliter urgeo. Exsistentia est illa ultima ratio, petquam res in ratione individui constituitur . Siquidem individuum est id, iaquo omnia ita determinata sunt ut nihil novi queat accedere, quin aliquid ejus , quod inerat, decedat. Per exsistentiam autem fit ut omnia in re ex s. stenti sic determinata reperiantur. Ergo res jam exsistens non potest in pluribus individuis reperiri, quia perinde foret, ac si unum individuum in pluribus esset ' quod manifeste repugnat. Jam vero entia ab alio possunt in pluri-hus esse individuis, quia eum possint esse in statu merae possibilitatis, scilicet
tamquam attributum entis a se, cum exsistentia atque ideo cum aliqua individuali differentia inde orta necessario copulata non sunt ; atque idcirco sunt. ad plures indifferentia. At cum ens a se in statu merae possibilitatis esse nequeat, sed cum exsistentia necessario debeat esse conjunctum , ad plures indi viduales determinationes indifferens esse non potest. Ergo sit unum tantum in dividuum necesse est. Et sane si Ens a se consideratum ut exsistens, quemad modum ob allatas rationes necessario considerandum est, ut illius essentia saristatecta servetur, quiret nihilominus in pluribus individuis reperiri, exsistentia
entis a se plures distinctas exsistentias posset habere . Quod quid absurdius Nam hoc pacto acquireret id quod jam habere intelligitur,& necessario habet.
q. Siquis ad haec animum acriter intenderit, nullus dubito , quin hanc rein, qua de agimus. hisce rationibus cogi & effici clarissime videat. Nihilominus ad eam magis magisque confirmandam fac esse plures substantias a se, quarum ideo alia extra aliam exsistet. Cum essentia primaria omnino similes esse deis beant num. 23. ex iis collectis majus profecto ens conficietur unaquaque illarum . Sunt enim omnes verum , & aequale ens, & quod in aliqua est , illud in alia non reperitur. Quaelibet ergo non erit purum, atque omnino sincerumens, nihil negativi habens admixtum ' squidem in unam quamque negationes convenient allorum entium quae in aliis omnibus habentur. Praeserti in cum
119쪽
si plures substantiae similes a se esse possunt, nullus earum finitus numerus est se queat. Aut enim illud esse a se est capax unam tantum substantiam ponendi, aut si plures . non magis Io, quam Io , non magis I Oo quam IGOo, non magis I oo quam Iomo utque in infinitum οῦ ens enim a se omne enspolsibile complecti debet ' & si io individuae substantiae a se sunt possibiles ,
eadem ratione possunt esse Ioo. Iocio. Iocioci &c. Quare quaelibet una omisnium aliarum in infinitum negationes habebit. Quod conciliari non potest cum natura omnino politiva cujuslibet entis a se num. 2o. Neque dicas simile ens in omnibus reperiri , N. ideo solum dii crimen individuationis, ut ajunt,& quantitatis entium , quemadmodum Christiani ponunt Deum habere limileens, quod io aliis est, non autem omnes individuationes. Nam inter Deum Christianorum , & alias substantias est individuationis solum discrimen , non autem quantitatis, S magnitudinis entium e quia solus Deus, quamvis maxime sinplex, tamen . utpote in sinitus . omnibus a se creatis substantiis aequivalet, immo iis omnibus smul collectis in sinite maius est, eo quod in ipsis reperitur aliquod ens s mile enti. quod in Deo est, sed conjunctum cum ne. gationibus, atque imperfectionibus num. I 8. &-At inter unam substantiam a se,& alias praesertim nullo finito numero conclusas non solum individuationis , sed etiam quantitatis. & magnitudinis entium discrimen interce. deret ; quia cum quodlibet ens a se sit purum & simplex sine ullo negativo, aliud ab alio non in negatione, sed in vero ente discreparet. Deinde a se est aliquid , quod aliunde restringi non potest . Per se autem in adversarioru in sententia hoe ens a se est indifferens . ut in pluribus numero substantiis reperiatura Quid igitur est . quod iacit, ut in aliqua data substantia per hane in. di .iduam exsistentiam definiatur Z Quas in augustias nos non compellimur, qui unam ponimus substantiam a se . Nam quemadmodum quia impetus esta puncto ad punctum omnino determinatus, tendit per rectam , quae una est,& illa utpote una. non aliis utpote pIuribus, definitur, ut nova eaque invicta ratione ostendi contra plures Recentiores I 8 . tom. 3. Phys. Gen. , quam rarionem hic repetam in Diatriba, quae Theologiae finem imponet ; ita Ens a se , quod per exsistentiam ita n cessario determinatur , ut sine illa nee percipi possit, una tantum substantia, non pluribus definiri statuimus. io. Commode sermo paulo supra inductus est in eum locum, quod si possunt esse plures substantiae a se, nullus earum numerus definiri potest. Nam inde alia elicitur ratio, qua plures substantias entis a se participare non posse compertum fit. Nam vel sententia Advertariorum esse non potest numerus infinitus , vel potest. Si esse non potest, nisi Ens a se sit unum , ulla ratio non erit cur potius hoc, quam illo ex Anitis numeris, qui soli esse possunt, comprehendatur. Nam semel ac ab unitate discesseris, similium substantiarum quilibet numerus est possibilis. Ens autem a se omne possibile complectatur
necesse est. Quare ens a se intrinsecus ad ullum numerum finitum substantia. rum determinatum non erit. Nec extrinsecus definiri poterit , cum ens a se a nullo pendeat, nec sit ut corpora, & animae, quae ut numero definito in hae universitate reperiantur , libera Dei voluntate , quae tot nec plura, nec pauciora gignere maluit, sectum est. Certum est igitur, & exploratum plures numero finito substantias a se non posse constare . Quare videamus an infinitie esse queant. Qua in re illud primum statuo non posse illo infinito nume
120쪽
ro eomprehendi, quo major exsistere potest, quemadmodum in Phys Gen. tom. L88. & supra num. s. explicavi, cum si serent infiniti homines , aut montes arenae , majorem oculorum, & arenarum numerum sere disserui. Nam qua ratione nullum definitum substantiarum a se numerum exstare posse conseci, ea nullum definitum infiniti numeri, quo major esse quit, gradum esse possibilem monstrare possum . Restat ergo ut numerus substantiarum a se sit maximus omnium infinitorum numerorum , qui esse queunt. Id vero omnino dissentaneum est a ratione. Nam in hisce substantiis a se, quae per adversarios non sunt nisi corpora, & animae, nonne accidentia inveniuntur , quae a subis
stantia distingui negare non possunt λ Quod componi qui potest cum eo, quod
substantiae a se illo contineantur infinito numero, quo major esse non possit λNam ad colligendum numerum entium, qui computatur, etiam accidentia, ut obiecta distincta a substantiis, conspirant. Deinde etsi possit esse vel extenso, vel numerus infinitus, quod in nullas dissicultates inextricabiles cadere citatis locis docuimus , tamen extensonem , aut numerum ita infinita esse non posse, ut nullus major haberi queat, certum videtur. Nam si si corpus ita in infinitum undequaque extensum, ut majus nec percipi queat, extensoni in longum adde extensionem in latum, corpus longius tuae menti obversibitur; m sus expansoni in latum expansionem in longum adjunge, & corpus pariter latius mente revolves . Ergo feri nequit ut extensum habeas aut ita longum , ut longius,
aut ita latum , ut latius intelligi nequeat. f. so. & seq. Res hic ita plane se ha-hebit , ut in extensione infinite parva ; nam etsi dari possit extensio infinite parva ' non tamen ita exsistere potest infinite parva, ut ex iis, quae hujus m di sunt, omnium minima sit. Nam ut ibidem docuimus , inter finitam , Scinfinite parvam semper intercipi potest alia media proportionalis quae minoris gradus infinite parva st, numquam tamen ejus, qui proprie dicatur primus,& aliam magis infinite parvam excludat. Ex eo vero, quod extenso omnium infinitarum maxima repugnat, consequens est nec haberi posse numerum omisni um infinitorum maximum. Nam sicut extensio infinita ita in infinitum augeri potest, ut ad maximam numquam perveniatur, ita infinitorum palmorum, qui in qualibet extensione infinita sunt, numero accedere possunt infiniti alii palismi, qui in aliis extensionibus infinitis sunt, ut ad numerum omnium intini. torum maximum ne hilum quidem accedatur. Quae cum ita sint , quis non videt liquere substantias plures, easque essentia similes, ut supra evicimus num. 23. a se non posse constare. Nam si plures aut finitae numero sint, aut infinitae necesse est . Neutrum autem, ut ostendi mus, esse potest. Ergo plures esse non posse, sed unam numero tantum manifeste concluditur. . s. Tvebitur aliquis hoc pacto possibilem esse substantiarum a se numerum aut finitum , aut alicujus generis infinitum , tametsi non maximum omnium. Cujuslibet substantiarum a se speciei una tantum numero esse potest ; sed quia possunt esse plures aut finitae, aut infinitae substantiarum a se species, seu melius discrimina , idcirco plures etiam esse possunt substantiae a se non similes essentia primaria, sed dissimiles; nec id pugnat aut cum eo, quod ens a se est
positivum , aut cum eo, quod sine ratione aliquis numerus aut finitus , aut infinitus, sed non omnium maximus definitur. Nam ex altera parte eatenus
