Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

ao4 Thesogia Naturalis

tar, Scopus habebit continuata Dei aditone, qua conservetur. Nam

qua ratione ostendimus ad hoc, ut res in suo esse permaneant, ne cessariam esse perennem conservationem illius actionis , qua primitus su una esse ab eo receperunt, eadem ostendetur ad conservationem vis accidentalis necessariam esse conservationem illius actionis , qua eadem vis in substantiis creatis primum producta fuit. Quamvis autem Dei octiones absolute & ipsae. per se confideratae non distinguantur , tamen in hoc eventu actio Dei , qua conservatur vis accidentalis, relate considerata, est dili infla ab actione qua conservatur sulistantia. Nam conservatio substantiae est continuatio actionis , qua primo substantia producitur; conservatio vis est con tinuatio actionis, qua primo producitur vis. Atqui actio , qua primum producitur substantia, relate confiderata, non est eadem, ac actio, qua primo producitur vis accidentalis; siquidem creari pintest substantia, uti corpus, quin creetur accidens, uti impetus. Er go actio , qua conservatur bubstantia , est distincta ab actione, quavis; cumque sine vi nulla mutatio esse queat, plane conficitur ad

eum finem , ut res creatae statum mutent, satis non esse conservationem substantia: ', sed necessariam esse alteram actionem, qua conservatur vis, quaeque concursus appellatur.

f. IO7. Instantia Atqui vis accidentalis in substantia permanere potest sine continuatione actionis, qua creatur vis , distinctae ab actione qua creatur conservaturque substantia. Ergo &c. Prob. min. sub. Eadem ratio non valet in substantiam , & in vim accidentalem illi inhaerentem , quod attinet ad conservationem. Ergo &c. Prob. ant. Est insigne discrimen inter substantiam & accidens, quia cum substantia non insit in alia creata re , ab alio nullo quam a Deo conservari potest. At accidens absolutum , cuiusmodi est vis , cum in substantia creata reperiatur, ab illa conservari potest. Ergo &c. Prob. min. Accidens a substantia sustentatur. Ergo ab illa conservari potest. f. Ioel. Responsio 'l . . Diit. ant. Accidens absolutum a substantia sustentatur, si pona tur in illa creari a Deo & ab eodem conservari co. aliter ne. Nam substantia solum est capax recipiendae vis ab ente externo, quam

receptionem esse veram creationem *. a 3. Ont. docuimus; num

quam vero illam in semetipsa generandae. Quod si antequam vix accidentalis a substantia sustentetur, debet in illa a Deo creari, iiDdem argumentis quibus ostendimus continuatione actionis creatriacis conservari debere substantiam, suadebimus etiam conservari do

152쪽

Pars Secunda. Ios

hera vim in substantia , quo eadem pergat a substantia sustentari.

Ergo vis quoque accidentalis continuatione illius actionis, qua primum in substantia creata est, a Deo conservetur oportet. q. I 9. Instantia Atqui vis accidentalis potest sustentari a substantia, quin a Deo distincta actione conservetur. Ergo dic. Prob. min. sub. Si res a Deo conservari deberet, non solum prima receptio esset passio, quia so-ret mutatio substantiae creatae, cuius ratio est extra ipsam in Deo, 33. n. a. t. , sed etiam illius vis continuatio pro passione ob eamdem rationem haberi oporteret. Atqui continuatio vis in substam tia passio esse non potest. Ergo &c. Prob. min. Si etiam continuatio vis foret passio, substantiae creatae non agerent, sed solum p

terentur; atqui etiam creatae substantiae vere agunt & non solum patiuntur. Ergo &c. IIo. Responsio Dist. mai. substantiae creatae non agerent, sed solum paterentur in receptione & continuatione vis cci in mutatione orta a vi M. Nam substantiae creatae ob allatam rationem patiuntur quidem iareceptione & conservatione vis, sed agunt & operantur, cum per acceptam a Deo & conservatam vim statum mutant, quia receptio quidem & conservatio est mutatio, cujus tota ratio est extra substantias creatas in solo Deoiat mutatio status ope interioris vis est mutatio, cujus proxima ratio est intra substantiam, stilicet vis in illa creata & conservata; remota vero est Deus, qui vim in substantia creat atque conservat. Ergo substantiae creatae hujus adminiculo vis vere agere & operari dicendae sunt.

m. .. . Instantia ,

. Si substantiae creatae .selum hoc sensat agerent & operarentur ἐnullae serent caussae liberae in suis actionibus; atqui liberae in suis

actionibus caussae sunt admittendae, uti sunt animae nostrae. Ergo &c. Prob. maj. Cum vi a Deo creata & conservata in substantia muta tio status est necessario conjuncta. Ergo &c. Prob. anti Deo in se stantiis creatis operanti nihil resistere potest. Ergo cum vi a Deo

Disti cons . Cum vi a Deo creata & conservata in substantia mutatio status est conjuncta, quod attinet ad absolutum ipsius murationis eo. quod attinet ad relativum ne. Distinctionem infra e inplicabimus, cum necessitatem divini concursus cum libertate animae nostrae conciliare conabimur. Id quod nunc aggredimur. .

153쪽

1ω Neologia NaturalisCAPUT QUARTUM.

De Selemia re eognitione tum possibilium , tum futurorum,

deque modo , quo Deus eoncurrιν eum actionibus liberis.

ARTICULUS I.

De scientia re eognitione pusibilium.

. II 3. Definitiones

SCientia Dei duplex est, alia simplicis intelligentiae, quae est eo. gnitio quam habet Deus, rerum possibilium ; alia visionis quae

dicitur cognitio eorum, quae futura sunt. , Uf. II 4. Proposito

Deus videt omnia possibilia in sua essentia. Prob. Nihil eorum, quae in Deo sunt, divinam cognitionem latere potest; si enim Deus non cognosceret omnia quae in ipso sunt, aliquid negantis esset in divina cognitione , & idcirco in Deo , quod esse nequit g. III. Atqui in essentia divina omnia possibilia continentur. Ergo &c. Prob. min. Mera rerum possibilitas est attributum substantiae, non substanistia, quae idcirco per se esse non potest , sed debet in alio subsistere. Jam vero cum entia ab alio non sunt, eorum possibilitas non potest esse quidpiam nisi in Ente a se, quod eorum creandorum solentiam habet, ut etiam s. I97. Οnt. docui. Ergo omnia possibi.

ia in Deo tamquam ipsius attributum continentur. a. Nec aias possibilitatem esse non repugnantiam praedicatorum. Cum enim negationes proprie sint in mente, & reipsa debeat esse fundamentum , cur eas percipiamus , a I. Ont. fundamentum kratio, cur mea mens percipiat aliqua non repugnare sive non in.

cludere contradictoria, in eo est, quod illa ab ente a se gigni possunt, sine quo nec intrinsecus serent possibilia, ut ostendi j. I95. Ont. Quod contra accidit in ente a se , cuius possibi litatis ratio nulla a priori potest afferri; tum quia ipsum est ratio possibilitatis om. nium aliarum rerum ; ante ipsum vero nihil esse potest, in quo ipsius possibilitas reperiatur: tum quia non potest considerari in statu purae possibilitatis, sed percipi debet ut necessatio exsistens, adeout si non exstaret, nec foret ejusdem possibilitas g. ips.& seq. Onr.& quia necessario exsistit, est ratio cur alia quoque exstare possint. g. II 4. Objectio Si Deus omnia possibilia videret, primum & ultimum omniaque Diuitigoo by Cooste

154쪽

Pars Secunda. IO7

que intermedia cognosceret ' atqui primum & ultimum omniaque intermedia cognoscere non potett. Ergo Deus omnia possibilia videre nequit. Minor patet; siquidem possibilia sunt infinita g. ss.

In numero autem infinito non sunt primum & ultimum; quia si forent, darentur utrimque fines & ideo numerus soret finitus. Umde conficio majorem . Si non videret ultimum , nec videret aut primum ante ultimum, aut secundum, aut tertium, aut aliud quodcumque distans ab ultimo. Atqui si non videret nec ultimum, nec Primum ante ultimum, nec secundum, nec tertium, nec aliud quodcumque distans ab ultimo, omnia possibilia nequaquam videret. Ergo &c.

. . it. Responsio

Diff. major. Si non videret ultimum , non videret aliud quodcumque distans ab ultimo distantia finita co. distantia infinita ne. Atqui si non videret aliud quodcumque distans ab ultimo distantia infinita , omnia possibilia nequaquam videret coe distantia finita ne. Antequam explicem hanc distinctionem, adverto primum Sc ult,

mum , sive fines externos repugnare quidem in extensione & nu- inero absolute infinitis ita ut nulla major extensio aut numerus

esse queanr, eoquod si serent primum dc ultimum , atque fines utrimque , possent dari extensa, aut numeri non solum finitis partibus , verum etiam infinitis majora , ut docui in Ont. f. ISo. 3c seq. non autem repugnare in quantitate relative infinita, ut pariter ibi explicavi. Cum autem ex his infinitis relativis aliud alio in in

nitum majus esse possit , quin umquam in rebus creatis perveni. ri queat ad absolute infinitum,& idcirco omnium maximum, ultimum, ultra quod Deus aliud creare nequeat, in rebus creandis& ideo possibilibus, esse non potest. Ex quo efficitur Deum nec illud poste videre & eognoscere, quia divina cognitio impossibile tamquam possibile nequit cognoscere. Iam vero si illud videret, jam posset ab illo creari, 3c ideo foret possibile. Ergo illud videre nequir. a. Ad objectam autem difficultatem inde petitam respondeo non videre quidem Deum aliquod ens ab ultimo distans distantia Sc n mero finitis, quod ni ita foret, etiam ultimum videret; at videre aliquod ens ab ultimo possibilium distans distantia 3c numero infinitis; immo omnia entia possibilia , quae similiter distant. Ergo ex eo , quod Deus ultimum ex possibilibus non videt, nequaquam colligitur omnia possibilia non videre, quia sunt possibilia tantum ea , quae infinito intervallo absunt ab ultimo, non autem quae finito.

155쪽

1o8 Geologia Naturalis

f. III. Instantia Si Deus videt solum ea , quae distantiam habent infinitam ab ultimo possibilium , ipsius cognitio non esset simultanea, sed succeGsiva ς atqui ipsius cognitio successiva esse non potest , eoquod omnia ab aeterno cognoscit, nec aliquid umquam divinam cogniti nem latere potest. Ergo &c. Prob. maj. Si videret solum ea, quae infinito intervallo absunt ab ultimo , posset semper magis ac magis sua cognitione ad ultimum accedere. Ergo &c.

Dist. arit. posset magis ac magis ad ultimum accedere , si ab aeterno non accessisset, quantum accedere potuit co. si accessisset ne.

Nam quia divina cognitio ob mi immutabilitatem mutari non potest , Deus in cognitione omnium possibilium ita ad ultimum possibilium ab aeterno accessit, quantum accedere potuit, adeout im possibile sit propius accedere. Quare fieri nequit ut Deus ab

unius cognitione ad alius cognitionem in tempore transeat, atque ideo ut ejusdem cognitio sit successiva. q. II 6. , Instantia Si Deus sua cognitione non pervenit ad ultimum , ab aeterno non accessit ad ultimum, quantum accedere potuit. Ergo &c. Prob. ant. Si non pervenit ad terminum , potest ad terminum magis a cedere. Ergo Sc Responsio ,

Dist. Si non pervenit ad terminum qui sit possibilis eo. qui sit impossibilis ne. fateor nos non posse clare percipere quomodo Deus omnia infinita possibilia cognoscat, & ab aeterno sua cognitione ad ultimum possibilium accesserit, quantum accedere potuit, quin hoc ultimum & ideo terminum suae cognitionis cognoscat; crias ratio est, quia positiva destituimur infiniti absoluti cognitione. g. 19o.& seq. Psychol. Negamus tamen id tamquam repugnans ab Adve sariis ostendi posse, ecquod in infinito absoluto hoc ultimum , atque hic terminus esse nequeunt, atque idcirco tamquam impossibilia cognosci non queunt. Cognitio enim reserri debet ad ea qua possibilia sunt, non ad illa, quae impossibilia. Ergo manet ex eo, quod Deus non videt ultimum possibilium , nec aliud ab ultimo diliaqs, intervallo finito, non posse colligi , Deum omnia possibilia ab aeterno in sua estentia nequaquam videre.

156쪽

Pars Secunda.

De scientia re eognitione rerum futurarum qua necessario sunt. q. III. Definitiones EFfectus necessarii sunt, qui gignuntur a caussis, quae necessario

operantur, idest nequeunt non agere, quoties habent ea, quae ad agendum sunt necessaria, scilicet agendi vim, idque uno tantum modo; cujusmodi sunt corporum motus: nam posita vi motrice necessario sequitur isque unus tantum omnino determinatus, tum quod attinet ad directionem, tum quod attinet ad velocitatem. . a. Effectus liberi ii sunt , qui gignuntur a caussis liberis, qnae vim agendi , quam habent, possunt in unam potius partem, quam in alteram, inflectere atque dirigere, cujus definitionis a communi abhorrentis rationem infra dabimus; nam vulgo caussas liberas de finiunt, quae positis omnibus ad agendum necessariis possunt ageredi non agere. Nunc disputamus de visione eorum , quael necessario

futura sunt.

ι' q. II 8. Propositio Res suturae in se ipsis a Deo praevideri non possunt, sed solum

in suis caussis ad eas emciendas jam determinatis. I. Deus non praevidet res futuras in sua essentia. 3. res futuras praevidet in suo libero decreto, quo se ad illas creandas libere ab aeterno deter minavit. 4. & quidem in eo solo decreto si res a Deo solo proxiis me pendent; res vero futuras necessarias, quae ab ipso solo non pendent , sed etiam a rebus creandis, praevidet partim in decreto suae voluntatis creandi illam caussam , a qua pendens, Partim in natura ejusdem caussae. I. Prob. I. pars. Res videri non possvnr ubi non sunt, neque abente cognitionis infinitar, qualis est Deus, quia si Deus videret res ubi non sunt , salsum videret, quod alienum est a natura divina.

Atqui res futurae in se ipsis nondum sunt. Ergo in se ipsis videri a Deo non possunt. Nihil igitur aliud est reliquum nisi ut a Deo praevideri possint in suis caussis, 3c quidem ad illas efficiendas de

terminatis . Nam Deus naturam omnium caussarum persectissime callet & noscit. Ergo si aliquae caussae sint ad aliquid essiciendum determinatae, & ideo jam rationem contineant, cur aliquae res sinturae sint, Deus profecto hanc determinatam rationem noscens res

inde exstituras videre poterit. Quod si ad agendum determinatae

157쪽

non sint, suturi effectus rationem in se non continebunt. Ergo in iis effectum minime Deus praevidebit, oifi velimus incidere in absurdum modo commemoratum, ut videat res ubi non sunt, & ideo

falsum cognoscat . . . .

a. Prob. a. Essentia divina per se & praecise considerata non continet lassicientem rationem rei alicujus futurae. Ergo ex iis, quae modo attulimus, constat Deum in tua essentia non posse rem aliquam suturam cognoscere. Prob. ant. Cum essentia divina sit ab aeterno necessaria & immutabilis, non continet rationem nisi rerum, quae necessariae sunt, si praecise consideretur. Igitur non rerum suturarum , quae libere a Deo creantur l. 8

3. Prob. 3. Nihil igitur potest esse reliquum aliud , nisi ut ratio thussiciens suturorum, quae ab aeterno esse non potuerunt υτ 3. n. 3. sit in decreto, libero divinae voluntatis, quo ipse primum scientia simplicis intelligentiae secundum nostrum percipiendi modum in sua necessario exsistenti essentia cognoscens omnia possibilia , sive illa,

quae ab eodem creari poterant , ab aeterno pariter se se libere de terminavit ad aliqua potius ex his creanda, quam ad alia. Nam etiam homines libertate donati cum nondum se determinarunt ad aliquod faciendum ex pluribus, quae sacere queunt, praevidere non possunt quid ex ipsis futurum sit; postquam vero ad unum ex pluribus se determinarunt, illud praevident tamquam futurum. 4. Prob. 4. Ex suturis necessariis alia proxime a solo Deo pendent , uti sunt substantiae tam corporeae, quam spiritales, & ipsarum vires absolutae, quas a Deo proxime semper creari ,& destrui jam docuimus in Ontol. 3. a. & f. 243. alia solum remote, uti sunt relativa, cujusmodi sunt motus corporum ex viribus exsistentes,&stus eorumdem, qui ex variis motibus ortum ducunt. Primorum ratio lassiciens est in solo Deo sese ad illa creanda & conservanda determinante. Secundorum ratio remota est in decreto, quo Deus substantias & vires creare statuit, proxima in ipsis subitantiis &viribus, ex quibus illa relativa proxime exsistunt . Ergo prima Deus videt in solo suo decreto, secunda vero partim in decreto creandi substantias & vires, partim in natura earumdem substa tiarum & virium. f. O9. Corollarium Ex quibus colligitur Deum ab aeterno praevidisse omnia, quae ab ipso creanda & conservanda erant in tempore , & effectus omnes relativos, qui a rebus creandis & conservandis necessario ex sit turierant. Nam qui cognoscit caussam , quae horum Grioaem continet

158쪽

Pars Secunda. m

& quidem neeessariam , is etiam effectus ab illa vel prexime vel

remote necessario generandos praevidere potest : atqui voluntas iadecretum Dei creandi Sc conservandi tum mundum , tum ejusdem corporeas vires sunt caussa , quae rationem continet, ex qua subostantiae & vires proxime & necessario creantur atque conservantur,ia motus atque situs ac dispositio corporum remote quidem sed pariter necessario oriuntur: & Deus semetipsum perfecte cognoscens, illud decretum libere condidit ab aeterno g. 3I., 3c ideo perfecto cognovit. Ergo colligitur Deum ab aeterno &c.

ARTICULUS III.

De eoneurs m. eum effectibus sυe actionibus eaussarum liberarum. g. 12 O. Animadversio AN tequam explicem modum, quo Deus liberas hominum actiones praevidet, necessarium est explicare modum , quo cum iisdem actionibus concurrit,& Iibertatem cum necessitate divini concursus conciliare. Ad boc autem intelligendum memoria repetenda . sunt, quae g. a Ia. Logicae & , 35. & sequent. Psychologiae delibertate disputavimus. h. Ia I. Propositio Anima nostra indiget concursu Dei, quo possit appetere bonum

in genere, & quo hoc , vel illud appetat in particulari singulisque

momentis. Quod probatur eadem ratione, qua fuit consecta enuntiatio g. Io Nam etiam ad ima nostra est res creata , 2o . ont. 3c vim habet accid*ntalem, quae idcirco pariter a Deo creari 3c con

servari debet. . ml

f. I 22. Systema Thomistarum Ingredimur in intricatissimam illam de modo, quo Deus cum causis liberis, uti cum anima, concurrit, quaestionem , & primo Thomistarum Systema proponimus. I. Thomistae volunt, quamlibet cautam , sive necessariam , sive liberam egere realitate aliqua physica, sive ut .nostris vocabulis utamur, vi aliquὸ interna a Deo accepta, per quam moveatur, dem terminetur , & applicetur ad operandum. a. Inquiunt hanc vim , quam ipsi praemotionem physicam vincanto solo Deo produci, ac pendere, nec esse in potestate animae nostra, ut illam habeamus.

159쪽

Theologia Naturalis

I 3. Illam esse adeo per se intrinsecus, & ex naturaiisa , atqtae independenter a voluntate & ante illius consensum essicacem adactum voluntatis , sive quemcumque alium eliciendum , ut imposisibile si voluntatem v. g. ad amandum praedeterminari & moveri , ac voluntatem non ponere actum amoris saltem in sensu composito praeminionis cum voluntate, & si essicias hanc propositionem hypotheticam : si voluntas praemovetur ad amandum , necessario

4. Sic vero libertatem hominis cum hae praemotione conciliant: Deus concurrens cum caussis non solum attingit & producit substantiam actus & effectus, sed & modum actust unde prae movens necessarias evicaciter enicit, ut modo necessario operentur; praemo vens liberas emcit, ut modo libero : quare dicunt, posta praemintione ad amandum, actum amoris esse liberum, & indifferentem

in sensu diviso, nimirum si non fiat illa propositio hypothetica.

f. I 23. Propositio Physiua praemotio non est admittenda in anima humana nec 'quantum ad actus bonos, nec quantum ad malos. P . Non est admittenda , si non possit componi cum animae libertate , & cum illa indifferentia, de qua egimus in Psych. , per quam anima potest juste mereri, δc demereri , 83. Psych.; atqui componi non potest;

ergo &c. Prob. min. Non potest componi, si anima in sensu Thomistarum praemota ad unum v. g. amandum, non retineat potentiam ad aliud contradictorium aut contrarium , nimirum ad non amandum, aut

odio habendum; atqui res ita se habet. Ergo &c. Mai. patet, & ab ipsis Thomistis conceditur ; nam mereri, aut demereri non potest, nisi ille , qui suorum actuum dominium habet , nisi aut qui bene facit, cum saltem habet potentiam ab eo bono abstinendi, aut male agit, cum pariter ab illo malo abstinere quit. Unde prob. min. I. quia, qui praedeterminatur a Deo ad amandum, eo tempore caret praemotione ad odium; non enim per Thom istas e dem tempore sunt in anima duae praemotiones contrariae. Cum igitur per Thomistas praemotio sit necessario requisita ad actum, voluntas praedeterminata ad amandum caret auxilio, & principio , quod ex natura sua est necessarium ad odium ; ergo tunc anima non habet vere potentiam contrarii , idest odio habendi. a. Qui praedeterminatur ad amandum, nec habet potentiam contradictionis, idest non amandi ; nam haec physica praemotio non accipit effcaciam suam a voluntatis consensu ; sed ipsa est intrinse- '

160쪽

Pars Secunda. II 3

cus, 3c Inde pendenter a voluntate ita emeax , ut Impossibile sit ese sectum cum ipsa non coniungi; ergo si contradictorium est impos.sbile , voluntas non habet illius potentiam, sed necessario amat, R. ponit actum , ad quem prae movetur. Hujus argumenti vis exsolutione Instantiarum magis constabit. f. Ia 4. Instantia Dittinguunt Thom istae ultimam propositionem; necessario amat

necessitate consequenti concedunt; antecedenti negant: necessitas essectus dicitur antecedens, quando oritur ex caussa , quae effectum

illum necessario producit, ejusque exsistentiam antevertit; necemias consequens est, quae oritur ex ipsa postione effectus, qua fit, ut si ponatur e flectus, is necessario exsistat sub hypothesi, si ponatur ; nam impossibile est idem simul esse & non esse : ita qui sedet vi adactus ad sedendum , habet necessitatem sessionis antecein denter in causa necessariam, & haec necessitas tollit libertatem; qui libere sedet, habet necessitatem tantum consequentem, & haec libertati non officit. Quare negant Thom istae per physicam Praede terminationem tolli libertatem, quia per ipsos inducit tantum ne

cessitatem consequentem . . t R

q. I 2I. Responsio Verum ex traditis definitionibus constat physicam praedeterminationem inducere necessitatem antecedentem, quia per Thom ista praemotio a selo Deo est , & praecedit voluntatis quemlibet actum; est caussa necessario requisita in anima ad illos producendos, in.

trinsecus,& independenter a voluntate illorum producendorum virtutem habet; ergo non inducit tantum necessitatem consequentem, aut concomitantem positionem enectus, sed antecedentem. f. I 2 6. . ' Instantia Coneedunt Thom istae praemotionem, ut causam antevertere quem.

libet voluntatis actum; sed negant eam necessario producere illos; nam saltem in sensu diviso voluntas ad amandum praemota potest

adhuc amare , & non amare., Iar. Responsio Haec distinctio nihil iuvat Thom istas; nam si Catholici sunt, ut

revera sunt, propugnare debent, voluntatem esse in amando liberam eodem ipso tempore, quo ad amandum prae movetur, idest, quo praemotio physica re ipsa cum voluntate conjungitur; debet enim esse libera, cum actu amat; si quidem meretur amando, aut demeretur: atqui per Thom istas non actu amat, nisi quo tempore prae- movetur. Igitur possunt illam dividere, δc separare tantum per men- T. IV. P tem, Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION