장음표시 사용
171쪽
rlorum , & Sydonitarum conversionem, si in iis urbibus facta sui si sent prodigia, quae in Corolaim facta sunt; inquit enim: vae tibi Coronaim, vae tibi Bathsaida, quia si in Dra, ct Sidone factae fuissent virtutes, quae.in te factae sunt, olim in cinere o cilicio poenirentiam egissent. Hic suscipimus explicandum, quomodo praevideat
q. Ι47. Systema Thom istae secundum suum Systema explicant sicile rationem, medium, quo Deus praevidet libera absoluta, nimirum per ipsos
Deus praevidet futura necessaria, & libera in eodem medio, nimirum in decreto absoluto essicaci suae voluntatis, quo independentera quolibet voluntatis consensu stabilivit in his , vel illis circumstantiis praedeterminare voluntatem ad actum bonum ; in his, vel illis circumstantiis ad positivum actus mali g. Sed cum nosos landerimus hanc ab interno in cacem praedeterminationem ad unum in individuo cum libertate non posse conelliari, ideoque necesse decretum absolutum Dei illam in anima producendi; hinc Deus in hoc medio, si ve absoluto, 3c emaci decreto, quod non est, s tura libera non vidit. 3. 148. Systema Nostrum l.
Cum futura nil sint in seipsis, non possunt ipsa in se praevideri,
sed tantum in caussis suis, quae actu sunt, & actu illorum rationem sufficientem contineant, ut supra explicavi q. II S. a. Quo posito, adverto, quamvis anima, utpote libera, possit ex iis, quorum unum apparet sub specie boni majoris, alterum sub specie minoris, alterutrum eligere, re tamen vera semper infallibiliter appetere id quod apparet sub specie majoris, numquam Ve ro quod apparet sub specie minoris boni p sive universe appetere id in quo est major ratio cur eligatur. Hoc enim posito facile intelligitur quomodo Deus omnes suturas animae actioners liberas ceristo praevideat; eo sublato nulla ratione id esse potest .. Nam quod attinet ad primum, consideramus primam: liheram Adae actionem. Deus in suo decreto ista uto dandi Adamo italem erga bonum in genere appetitum, & illum ponendi in talibus circumstantiis, ut
aliquid sub specie majoris boni eidem appareret in perfecta cognitione naturae Adami sive hominis, qui semper se infallibiliter , licet libere , dirigit ad id quod apparet sub specie majoris boni, aut quod universe habet majorem rationem cur eligatur, infallibuli scientia praevidere potest primam ejusdem liberam appetitionem, di ope ejusdem decreti & ejusdem cognitionis, addita etiam cogni-
172쪽
tione propensionis, quam prima appetitio in anima relinquit, praevidere potest secundam,& simili ratione tertiam & quartam 3c omnes alias Adami actiones, uti & aliorum hominum. 3. At si voluntas eligeret etiam id quod apparet sub specie mi inoris boni , vel alterutrum ex duobus, quae prorsus ut aequaliter bona apparerent, sive universe eamdem haberent rationem lassicientem, cur eligantur: tunc Deus nullo pacto posset actiones futuras
praevidere, nec in se ipsis, quia nondum sunt, nec in sua cauta quia cum haec partim sit vis animae a Deo impressa, in bonum in genere, partim objectum appetendum, nec in vi, utpote indifferenti ad alterutrum ex duobux bonis, infallibili ter videre potest effectum, qui in hac vi non continetur; nec in objecto appetendo, eo quod cum appareat aut sub specie minoris boni , aut sub specie aequalis, non potest inducere in cognitionem majorix animae propensionis erga illud g. 149. Corollarium Ex quibus apparet rationem & caussam lassicientem liberae appetitionis animae positam esse in duobus, in vi a Deo in anima creata tendendi in bonum in genere,& in objecto appetendo quoa sub specie majoris boni apparere debet, vel universe habere debet majorem rationem cur eligatur. His duobus anima instrusia, se ilicet cognitione boni & rationis majoris in alterutro ex objectigpropositis,& vi tendendi in bonum universe, se libere quidem, sed infallibiliter dirigit in illud quod sub specie boni majoris, aut minjorem habentis rationem cur eligatur, apparet. q. ISO. . . . objectici
Si Deus non praemoveret & dirigeret voluntatem ad hoc potius particulare bonum quam ad aliud , atque ideo non fecisset ab aeterno decretum dirigendi, non posset praevidere futuras liberas animae appetitiones; atqui praevidet quia Deus omnia possibilia cognostit. Ergo Deus praemovet & dirigit voluntatem ad hoc potius particulare bonum, quam ad aliud, & in decreto praemovendi iadirigendi praevidet suturos liberos animae actus. Prob. maj. Res futurae liberae nondum exsistentes praevideri possunt Blum in suis caussis jam determinatis ad illas essiciendas f. I 8.; atqui selum decretum abselutum divinae voluntatis potest esse caussa ab aeterno determinata ad res suturas etiam liberas essiciendas. Ergo &c f. III. Responsio Dist. min. Solum decretum absolutum dandi animae vim ad bonum in genere, & ponendi illam in talibus circumstantiis ut ali
173쪽
quod ex pluribus appareat sub specie majoris boni co. solum decretum dirigendi essicaciter animam ad hoc potius particulare bonum ne. In hoc mihi convenit cum Thomistis, quod Deus in solo absoluto suae voluntatis decreto res futuras etiam liberas praevidere potest ob rationes supra expositas; sed quemadmodum ii volunt ad hoc ut anima aliquid determinate appetat, necessarium esse ut Deus illam praemoveat & dirigat ad illud determinatum objectum; ego autem satis esse puto ut impellat ad bonum in genere, &praeterea ponat in talibus circumstantiis ut illud idem particulare bonum sub specie majoris appareat : sic iidem contendunt esse necessarium ut faciat absolutum decretum dirigendi essicaciter animam ad tale bonum, & in eo futurum liberum animae actum praen stat; ego satis esse contendo, ut formet decretum pariter absol tum movendi animam ad bonum in genere, & eam in dictis circumstantiis ponendi, & in eodem suturam ejusdem liberam appetitionem praenoscat.
g. 13a. Instantia Atqui Deus non praevidet futuros liberos animae actus in decreto dandi vim tendendi in bonum universe, & ponendi illam indictis circumstantiis. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Anima nostra posita in aequilibrio, idest inter duo, in quibus sunt omnia
aequalia, eligit unum ex iis duobus. Ergo &c. Prob. ant. Ante mulierem ponantur duae gemmae aequalis prorsus valoris, aequales,&similes,&in aequalibus distantiis, cum optione eligendi utram velit; haec sine ulla difficultate alterutram eliget. Atqui tunc non est myjor ratio boni pro altera ex iis gemmis. Ergo &c. f. II 3. Responsio Dist. min. non est valde major ratio boni pro altera ex iis gemmis co. non est saltem aliquantisper major ne. Miror aliquos Recentiores putare tamquam rem exploratam intimo sensu dari in rationibus animam moventibus ad aliquod ex pluribus eligendum
persectum aquilibrium, & in perfecto aequilibrio animam seligere,
cum casus aequilibrii, qui unicus est, prae casibus non aequilibrii, qui innumeri sunt, valde magis dissicile sit ut eveniae, quam ut ex urna in qua sint milliones calculorum nigrorum, & unus solum albus, extrahatur ille unus calculus albus: p sertim in anima , in qua tot sunt tam externa quam interna quae illam determinant ad seligendum. In allato gemmarum exemplo & in aliis similibus concedo non esse valde majorem rationem pro alterutra gemma : sed possunt ne Adversarii ostendere non esse neque ex, guam Diqiti sed by Corale
174쪽
guam aut externam , aut internam, aut hanc aliquanto majorem non sutruere ad voluntatem determinandam ρ Nec enim expectodum a jant parvum momentum non esse idoneum ad animam dirigendam: si quidem ubi anima jam impulsa reperitur ad aliquam ex duabus eligendam ob rationem boni quam in gemmis cognoscit , satis eli parvum momentum ad eam in alterutram partem dirigendam; quod parvum momentum a Deo cognoscetur , &illum in certam suturae electionis cognitionem deducet. f. II 3. Instant i a Atqui anima eligit quaedam ex pluribus sine ulla bonitatis vel tantisper majoris pro aliqua parte ratione, ut movet brachium ver. sus dexteram, aut laevam. Ergo nulla diltinctio. Prob. min. sub. In movendo brachio versus dexteram, aut versus sinistram multoties nullam offendit rationem boni in alterutra plaga, sed indifferenter se habet erga utramque. Ergo nec majoris, nec minoris boni rationem in alterutra plaga cognoscit. q. 134. Responsio Dist. ant. nullam offendit rationem boni in alterutra plaga, si plaga ipsa per se consideretur co. si consideretur cum omnibus dispositionibus in quibus anima reperitur ne. Nam plura esse possunt in anima, quae ipsam magis determinent ad dexteram ex. g. quam ad snistram, ex. g. habitus acquisitus movendi brachium eam vel sus plagam, sortuita di involuntaria defixio mentis in consideram da dextera, ex quo fit ut eadem sortius animam pulset, & eidemetamquam eligendam se repraesentet, aliaque hujusmodi innumerabilia, quae Deo perspecta sunt. Quamobrem ex intimo sensu nihil colligi potest quod sentem iam evertatis
An propositiones de fixuro .eontingenri .libero sint aeterminare verri aut fassae. g. 13, Propositio IN Logica statuimus omnes propositiones esse aut determinate
veras aut determinate falsas; ab harum numero non sunt excipiendae neque propositiones de futuro contingenti libero, quales sunt Antichrissus peccabit, Antichrisus non peccabit, quia illarum objectum sive peccatum jam determinatum est in mente Dei, &in ipsius decreto dandi Antichristo vim tendendi in bonum in ge
175쪽
nere, & ponendi illum in talibus circismstantiis , ut peccatum sit illi appariturum sub specie boni majoris , ex quo decreto infallibiliter, licet libere, peccatum secuturum esse Deus ab aeterno praenovit. II 6. Corollarium Ex quibus apparet illarum objectum esse omnino determinatum non in caussa proxima, scilicet voluntate hominis, quae nondum est, sed in voluntate Dei quae ab aeterno fuit.
Si Deus ab aeterno omnes animarum actiones & appetitiones prae
vidisset, illae appetitiones non serent liberae, sed necessariae ; atqui falsum consequens. Ergo & antecedens. f. II 8. Responsio Dist. maj. Si Deus omnes animarum appetitiones praevidisset iudecreto absoluto dandi vim ex natura sua emcientem tales appetitiones & ad illas determinatam co. si in decreto dandi vim indi ferentem ad plura ,& ponendi animas in talibus circumstantiis, in
quibus aliqua pars majorem habeat rationem cur appetatur ne. Praeviso ipse per se non essicit futuram actionem nee necessariam,
nec liberam ; idque pendet a caussa in qua praevidetur , quae si il-
Iam actionem necessario effectura sit, necessitatem in eadem inducit ; si libere , nullam inducit antecedentem necessitatem . Ut si Paulus mihi significet se cras urbe egressurum, ego in voluntate Petri praevideo ejusdem ex urbe egressum sine ulla necessitate, quia Petri voluntas, in qua tamquam in caussa id praevideo, se ad egre sum libere determinavit. At si Princeps mihi dicat se craς vi cornpulsurum Petrum ut urbe egrediatur, in voluntate Principis tamquam in caussa praenosco eumdem Petri egressum sed necessario, quia voluntas Principis illum necessario ratione habita Petri effectura est. Idem in Deo contingit; si Deus praevideret futuras appetitiones in decreto absoluto dandi vim ex natura sua essicientem easdem, illae essent necessario futurae; quia talis determinatio voluntatis liberam electionem tollit, ut supra consecimus β. I Z.& seq. si praevideret in iis duobus, quae diximus, certo quidem
praevideret ob rationes paulo ante allatas Sc f. 6 I. Psych. sed nihilominus appetitiones liberae manerent, eo quod nec vis a Deo genita in animabus illas ad unum necessario determinat, nec illa major ratio pro una parte necessitatem inducit. Ergo etsi Deuet hoc pacto praevideat, actiones animae liberae manent. q. I 59. Instantia
Atqui quocumqRe modo Deus appetitiones animae praevideret,
176쪽
eaedem non essent liberae. Ergo nulla dist. Prob. min. sub. Si appetitiones suturae essent liberae, posset Deus falli in sua divina prae- visione; atqui Deus in sua divina praevisione falli naquit. Ergo &c. Prob. maj. Si serent liberae, possent esse suturae & noniecte; atqui si possent esse futurae, & non esse, Deus posset fallii in sua divina
praescientia, qua illas tamquam futuras praevidet. Ergo &o. Prob. min. Si non essent futurae, reipia falleretur Deus in sua divina prae. uisione. Ergo si possent non esse futurae, posset Deus falli in e dem praevisone. q. I 6o. Responsio Dist. ant. Si possent en non suturae in sensu composito cum di. vina praevisione, posset Deus falli cin si potant esse non suturae itisensu diviso ne. Vel consideramuς suturas animae appetitiones senu Icum divina praevisione, vel eas mente sejungimus ab eadem. Si primum, fieri non potest ut simul Deus praevideat actiones futuras, Ec hae nequaquam futurae snt. Quare si Deus praevidet appetitiones suturas, hae necessario suturae sunt, sed non necessitate antecedenti, quae oritur a cauta, quae necessario gignat actiones futuras tamquam effectum; eo quod praevisio Dei appetitiones animae saltem, quod attinet ad directionem , non gignit, sed necessitate solum consequente & concomitante, quae libertatem non tollit, quemadmodum si ego viderem Petrum sedentem, & non sallerer, Petrus sederet quidem necessario, sed non ea necessitate antecedente & orta a cauta, quia mea visio non facit ut Petrus sedeat; sed solum
consequente Sc illationis, eo quod alterum eX altero inferri potest; & posito quod ego non fallar in mea visione, perinde est ac si dicerem ; si Petrus sedet , necessario sedet, proptereaquod eodem tempore non potest sedere & non sedere . Quemadmodum vero, non considerata mea visione Petri sedentis, fieri potest ut Petrus non sedeat; sic, non considerata praevisione Dei, fieri potest, ut
animae appetitiones suturae non sint. q. 16 I. Instantia
Frustraneum est mentis cogitatione seiungere suturas appetitio. nes a divina praevisione. Ergo nulla distinctio. Prob. ant. Appeti-ritiones revera conjunctae sunt cum divina praevisione, & sine illa esse non queunt. Ergo Scc. f. 162. Responso Diti. cons. Frustraneum est mente seiungere suturas appetitiones a divina praevisione, si haec seret caussa appetitionis tum quod attinet ad actum absolutum, tum quod ad relativum, sive ad dire- T. IV. R ctio.
177쪽
monem ed.; si non foret ne. Si simul haec duo obtinerent, quod praevisio esset caussa futurae appetitionis, & quod posita praevisione
necessario sutura foret appetitio, tunc concederem ad finem conciliandae libertatis cum divina praescientia, nihil prodesse mentis cogitatione sejungere appetitionem a praevisione, eoquod effectus a caussa essiciente sejungi non potest, cum ab illa habeat, quod in se est. Hac de caussa *. I 27. contra Thomistas docui nihil juva. re hanc mentis sejunctionem in praemotionis negotio, eoquod p π otio est caussa appetitionis in eorum sententia. At si praevisio non sit caussa futurae appetitionis saltem quod attinet ad directio. nem, quid ni possumus illam ab appetitione sejungere, quema, modum meam visionem a sessione Petri sejungo 8 Ergo haec sejunctio per mentem satis est servandae libertati appetitionis suturae.
SoIυuntur quaedam di ultates a refus hominis libertatem.
f. I63. Animadversio & objectio IN Psychologia f. 6o. polliciti sumus nos hane de humana liberistate quaestionem enucleatius tractaturos. Iam vidimus paulo ante quomodo humanarum actionum libertas cum divina eaque inia libili earumdem praevisione concilietur, ut necesse non sit ad libertatem sartatectam servandam negare divinam liberorum praevisionem cum aliquibus mente captis, qui ut leviorem repellant, maiorem plagam accipiunt, ponendo novas in Deo cognitiones, simul ac sutura libera praestentia fiunt, atque idcirco veras interiores in eodem mutationes, quas a perfectissima divina natura quam maxime abhorrere iam olfendimus f. a I. Nunc alias dissicultates proponimus, ut diluamus. 2. Nulla ratione suadetur animam esse liberam. Ergo anima libera non est. Prob. ant. squae ratio id suaderet, illa maxime sererquae ab experientia ducitur atque ab intimo sensu, quo quisque noscit se pro libito ex pluribus posse aliquid eligere, immo ab omnibus abstinere f. 35. Psych. Atqui ratio ducta ab experientia nullius est roboris, etiamsi cum divina bonitate jungatur 6. 57. Psych. Ergo &c. Prob. min. Quin Deus desinat esse bonus & ideo nos decipiat, potest anima intimo sensu experiri se esse liberam, etiamsi libera non fit. Ergo dic. Prob. min. anima intimo sensu credit &experitur in somnis se esse liberam , quamvis libera non sit, nec
178쪽
tamen dicendum est Deum tunc eam decipere, & ideo non esse summe bonum. Ergo &c. q. 164. Responsio Dist. anr neci tamen dicendum est Deum tunc decipere animam, eo quod medium providit quo suum errorem cognosceret co. si non providisset ne. Inter statum. vigiliae: 3c statum somni est discrimen, quia licet quaedam tamquam certo ersistentia di praesentia in somno menti appareant, tamen iis claris somni sensationi bas Deus animam non decipit, quia providit remedium, quo anima suum errorem cognosceret, A sensationibus. atque intimo sensui tunc excitatis non fideret, statum scilicet vigiliar,. in quo animae somni eo res discutere potest At si non exsistit, quod sensibus & intimo sensu a Deo excitatis in vigiliae experimur tamquam exsistens, iupraesenti vita nullam est aliud remedium, nullus alius clarior vigilia status, in quo suum errorem deprehendere queat. Quare nae in has compellamur angustias quod Deuς nos perpetuo in hac vita decipiat, 3c ideo non sit summe bonus, dicendum est intimo se su & experientia, quam quisque habet de suae libertate, certa certius eamdem constare ia2. Et revera quid amplius sacere poterat Deus, ut homini persuaderet se esse liberum 3 Talem dedit facultatem, ut si quis aput semetipsum ajat, volo experiri an sim liber, & facere id omne quod placet ex pluribus, quae non multum habent momenti, illae
omnia perficere possit, ut manum semel, ter, quater, attollere, pedem, quoties vult, elevare ,&aliae similia praestare. Neque dicant Spinosa, Collinius, Helvetius aliique libertatis. hostes esse latentes in rerum natura caussas, quae ad haec omnia praestanda necessario nos pellant.. Nam si res ita se habet, sunt jam in promta caussae quae me ad manum paulo post aut attollendam, aut secus determinabunt οῦ alterutrum enim ex contradictoriis necessario futurum est. Quo posito optionem do adversario meam neganti libertatem, ut eligat utrum velit ex hisce duobus. Si a jat me esse manum elevaturum, hac sponsione lacessor si manum elevaro, mille nummos aureos eidem dependam; si non elevaro, is mihi unum tam tum dependet ia Si vero neget me esse elevaturum ; hqnc alteram facio sponsionem: si non elevaro, eidem mille solvam; si elevam, unum is mihi solvet. Cum alterutrum necessarium sit,& in sente tia adversarii latentes caussas ipsum necessario essicientes habeat, nec in mei potestate arbitrii positum sit, ut manum aut elevem, aut secus, haec sponsio mille contra unum adversaria valde utiliLR. a. erit,
179쪽
erit, qui cum in eadem, atque ego, ignoratione caussarum, quae a, terutrum necessario effecturae sunt, versetur, est in valde disparibus spe lucrandi mille, & metu amittendi unum. Verumtamen necis, nec alius quispiam sanae mentis hanc conditionem accipiet, & si accipiat, suo damno confirmabit meam libertatem eligendi partem, quae ipsi contraria sit. Quod argumentum proponitur a Bussierio
q. I 65. Instantia Atqui licet intimo sensu libertatem experiamur, tamen nos Deu&ron decipit. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Deus nos non
decipit, fi providit medium , quo possimus hunc errorem depellere; atqui Deus hoc medium providit. Ergo &c. Prob. min. Ratione, quam Deus dedit, cognoscere possumus nos non esse liberos. Ergo &c. Prob. ant. Ratio docet nos a Deo necessario prae moveri& compelli non solum ad actum absolutulia, verum etiam ad re
lativum & ad directionem ejusdem in hoc potius quam in aliud. Ergo &c. Prob. ant. Non solum actus absolutus, sed etiam relativus , sive ipsius directio est ens; atqui solus Deus creare & co Drvare potest entia, non autem res creata potest id facere. Ergo &e. q. 166. Responsio Dist. maj. Etiam actus relativus & ejus directio est ens relativum co. absolutum ne. R dist. min. solus Deus creare & conservare potest entia absoluta co, relativa ne. Nam ut docui s. 39-Ont. ista absoluta, cujusmodi sunt substantiae Sc vires ipsarum, a Deo proxime creari possunt, conservari, corrumpi, & variari. Relativa autem sive relationes inter unam & aliam ex rebus creati. Don proxime a Deo procedere possunt, sed solum exsistunt ex rebus creatis. Quo constituto vel absoluta vis est determinata ad unam tantum, uti est vis motrix in corporibus, quae movet co Pus per unam tantum lineam & versus unum tantum punctum atque determinata velocitate ; & in hoc eventu Deus creans h jusmodi vim necessario gignit etiam determinatum motum non
proxime, sed remote: vel est determinata quidem ad objectum iagenere, sed est indifferens ad hoc, vel illud in specie quod sub eo
genere continetur, uti est vis qua anima impellitur ad bonum in genere appetendum , sed est indifferens ut anima utatur ea vi ad hoc potius, quam ad aliud ex duobus, quae sub specie boni apparent, R ideo sub genere boni continentur; & in hoc altero eve tu Deus necessario qui dein creat 3c essicit atque conservat hanc vim & appetitum erea bonum in genere, adeout voluntas nequeat
180쪽
aut illum actum suspendere, aut malum , qua malum , appetere sed non essicit necessario neque remote illius appetitus directionem in hoc potius, quam in aliud ex duobus bonis quae ipsi proponuntur, verum haec directio ab ejusdem animae pendet arbitrio, quin tamen anima debeat aliquod absolutum ens in semetipsa creare 3c conservare. Id vero satis est ad animae libertatem, quae posita est in directione appetitus a Deo creati in hoc potius bonum quam in
aliud ex pluribus, quae ipli proposita fuerint.
q. I 67. Instantia Atqui vis tendendi in bonum a Deo creata & contervata debet esse ad unum tantum determinata. Ergo &c. Prob. min. sub. Vis quae ad unum ex pluribus non foret determinata , esset adhuc indifferens; atqui vis adhuc indifferens non potest esse vis idonea ad mutationem gignendam. Ergo &c. Prob. min. Vis idonea ad mutationem gignendam est ultima ratio mutationis, qua posita statim sequitur mutatio, quin aliquo alio sit opus 3. 33. Ont. atquivis adhue indifferens ad plura non est ultima ratio mutationis, qua posita statim sequatur mutatio absque alio, sed opus est aliquo alio, a quo determinetur ad unum. Ergo &c. q. 168. Responsio Diit. min. vis prorsus indifferens non est ultima ratio mutationiς eo. vis partim determinata, partim indifferens sudi non est ultima ratio mutationis illius, quae respondet vi ex ea parte qua est i differens cin, ex ea parte qua est determinata, neg. Nam vis appetendi bonum in genere a Deo in anima creata est ita determinata ad essiciendum in anima appetitum erga bonum in genere, ut anima non istum nequeat appetere contrarium , idest malum qua
malum, sed neque possit hunc appetitum sustinere & necessario illum elicere debeat. Verum est adhuc indifferens ut hic appetitu ab ea genitus ab anima dirigi possit ad hoc potius bonam quant ad aliud ex duobus, aut pluribus quae proponuntur. Quare vel anima dirigit hunc appetitum ad aliquod ex pluribus particulare
bonum, vel non ; si minus, non ideo tame a vis a Deo creata se stratur sua mutatione, quae illi quatenus determinatae respondet, idest appetitu in bonum in genere , sed tunc anima solum bonum in genere appetit. Si vero dirigat, tunc illa vis fit determinata etiam quod attinet ad particularia bona. Sed hujus determinationis ultima caussa non est sola vis a Deo genita, sed etiam ipsa voluntas hac vi adjuta. Quare vis in bonum a Deo genita est ultima ratio appetitus animae erga bonum in genere, quem semper & nece se
