Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

D4 Theologia Naturalis

tem, idest praemotionem In voluntate amante non considerare, cum praemotio sit ipsa mei caussa essiciens amoris. Quid autem ad servandam reipsa animae libertatem juvat haec per mentem diviso Gussie ab effectu, sive divisio praemotionis ab amore, idest haec non eonsderatio Τ Quare cum in sensu composito impossibile sit voluntatem non amare, voluntas praemota necessario amat.

q. II 8. Instantia Atqui voluntas eodem tempore, quo ad amandum praedeterminatur, vere potest non amare, aut odio habere ergo Rc. Prob. aor. Praedeterminatio pertinet, & necessario requiritur tantum ad actum ponendum, V. g. ad amandum , non autem ad potentiam actus; ergo voluntas eodem. tempore, quo praedeterminatur ad unam actum,

potest retinere potentiam ad oppositum . Prob. ant. Albedo pertinet , R necessario requiritur ad hoc, ut paries sit albus, non ad hoc , ut possit esse albus; & motus requiritur ad hoc ut corpus moveatur, non ad hoc, ut possit moveri; ergo a pari &c. q. Iast. Responsio , Discrimen est quia albedo, & motus sunt ipsum effectum proda. Elum,& ipsa interna sorma, per quam paries est albus, aut corpus movetur; unde pertinet ad actualitatem effectus, non ad potentiam, idest sunt ipse actualis effectus : at praemotio physica non est ipse effectus, & actus voluntatis, sed aliquod ab ipsa distinctum, & caussa illum antecedens; nam etiam per Thomistas a solo Deo pendet, cum actus voluntatis etiam a voluntate nostra proveniat, & revera in praesenti agimus de natura illius divini concursus, sine quo nullae sunt ad aliquod producendum vires in rebus creatis f. Io Quare si necessario requiritur, necessario requiritur ad potentiam iptam agendi, non ad solam actionem; nam potentia duplex est, alia remota, alia proxima, de quibus f. 89. Log. disputavimus; proxima, quae habet omnia ad posse operandum requisita; sic ignis, aut serrum calidum, habet omnia per se ad calefaciendum requi-sta ; remota, cui aliquid deest, ut aqua, aut serrum frigidum, quibus deest calor, quaeque idcirco habent solam potentiam remotam.

Dici autem non potest, eum veram & emcientem habere potentiam ad operandum, qui habet non proximam, sed remotam, qualis requiritur ut si Dominus illius operationis,& mereatur, aut demereatur. Revera quis dicet, animam mereri , aut demereri, fibabeat solum potentiam amandi, qualis calefaciendi in aqua stigida reperitur ρ Atqui sine praedeterminatione physica in sensu Thm: mistarum non habetur potentia physica proxima & expedita ad

162쪽

Pars Secunda. Dy

operandum; nam illa praemotio necessario requiritur 3. Iaa. Ergo, qui habet praedeterminationem ad amorem, is necessario amat, non habet veram potentiam ad oppositum. q. I 3O. Instantia Et si anima non maneret libera, nec potentiam ad oppositum retineret, si ab ente finito praedeterminaretur, tamen retinet hane potentiam, quia determinatur a Deo, qui cum sit omnipotens, po test non solum praedeterminare actum , idest facere, ut velimus,

verum & modum actus, idest facere, ut libere velimus; ergo licet praedeterminatio ad potentiam faciendi pertineret; tamen &e. q. 13 I. Responsio

Resp. negando ant. Nam Deus non potest facere ea, quae contra.

dictionem in terminis involvunt, non ex desectu omnipotentiae divinae, sed ex desectu rerum , quae contradictoria simul ponunt; atqui ex hactenus dictis repugnat a Deo esticaciter praedeterminari actus voluntatis,& simul modo libero; nam haec ex natura, & ab

interno efficax praedeterminatio ad unum potentiam ad oppositum tollit; nam secundum responsionem ad primam Instantiam , ante cedit natura voluntatis quemlibet actum I secundum responsionem ad seeundam a parte rei cum voluntatis actu conjungitur tanquam caussa illum producens, unde nihil prodest, eam mente a voluntate sejungere; secundum responsionem ad tertiam, pertinet, & necessario requiritur non tantum ad actum , verum & ad potentiam

proximam & expeditam. Quare praemotio physica efficie quidem,

ut libenter velimus, quia voluntatem invitam non cogit; sed ex invita volentem necessario facit; non autem ut libere, sive indifferenter, & cum potentia ad oppositum q. 38. Psych. f. I 32. Animadversio Hic animadvertendum est alio modo in sententia Thomistarum Deum praedeterminare ad actum bonum, alio ad malum; nam cum agitur de actu bono, praedeterminat tum ad physicum , sive absolutum actus voluntatis, quatenus est accidens animae; tum ad morale, sive relativum, quatenus nimirum est actus consormis cum

recta ratione, & cum regulis divinis, sive cum vero bono, quo in sensu Systema Thomistarum dicimus repugnare libertati merendi ; nam si defenderent praedeterminationem solum quantum ad physicum actus, & simul assererent pro libito voluntatis cum eo. dem physico actu conjungi moralitatem, aut bonam, aut malam, non valde iis repugnaremus ; nam ad libertatem merendi, aut d merendi precise requiritur libertas in ponenda moralitate, aut non P a po Disiligo: by COOste

163쪽

it 6 Geologia Naturalis

ponenda, in qua sita est ratio meriti, aut idemetiti. Immb ut ex

antra dicendis constabit, in eorum sententiam descenderemus. a. Quantum vero ad actum malum, dicunt determinari physicum actus, non morale; sed tamen volunt eam moralitatem cum physico actus, v. g. odii erga Deum, ad quem voluntas a Deo prae- determinatur, esse conjunctam. Quare cum ostenderimus per prae determinationem tolli libertatem, & potentiam ad oppositum , sequetur voluntatem necessitate omnino antecedenti compelli ad physicum a eius mali, & ex eo quod morale est aptum atque connexum cum physico, compelli etiam ad moralitatem malam ergo Voluntas nec in malo perpetrando libera erit in hoc Systemate. 3. Praeterquamquod praedeterminatio ad physicum actus mali re-Jicitur etiam ob alteram rationem, quia nimirum, si Deus ad physicum actus, cum quo morale est connexum, praedeterminaret, e Giet auctor peccati, & caussa magis quam sit ipsa creata voluntas. meque ad huius argumenti vim elidendam utantur Thom istae il-O v I rmepi'ris exemplo tibiae, & pedis curvi, quo hoc arsu mentum a simili ductum conficiunt: scuti virtus motrix , & pro-2remonis hominis, quae, ut ex s. 3. Psych. patet, in spiritibus animalibus musculos inflantibus polita est, emcaciter producit, & praede terminat motum in tibia curva; non tamen illi ut verae causae tribuitur desectus , sive curvitas; sed haec a vitio, sive curvitatetiolae Oritur: Ita Deus praedeterminat physicum , sive materialea eius mali ; non tamen illi ut verae caussiae vitio vertenda est mora latas mala, sive difformitas, & veluti deflexio a recta linea, sed voluntati creatae; non, inquam, Thomistae hoc utantur exem plo, nam insigne est discrimen, immo ex eo magis nostra senten-

' et no λςςirco curvitas tribuenda est non cauis motriis, Ideli spiritibus animalibus, sed curvitati, & vitio tibiae, quia R Q. p/r spiri Ius animales per se sunt indifferentes ad mo- .i yς um,m ad curvum, immo potius sunt ad rectum determi-

. I . . . p- xς physis praedeterminatio ad phi si cum actus

ex divina Intentione ad physicum illud actus mali est determina-

i sti δεῖ , di Iersia a praedeterminatione ad actum bo-M ID xo Thomistico; ex altera in homine , qui adhuc

Ilum actum moralem malum elicuit, vel quia solos actus bo- quia nullum adhuc liberum consensum dedit; quod olim contigit in prima Adam creatione; in hoc, inquam,

164쪽

Pars Secunda. III .

homine voluntas ante praedeterminationem non ponitur adhuc tu

va, vitiosa, & ad malum inclinata, sed est ad utrumque indifferens. . Quare inclinatio ad malum potius, quam ad bonum, ortum,& principium suum debet praedeterini nationi Dei, quae ad physicumactus mali potius tendit, quam ad physicum actus boni , 8c Deo ipsi , qui eum possit' illam voluntatem potius ad physicum actus boni, quam ad physicum actus mali determinare, ad hoc determ bnare mavult; quapropter Deo , tamquam verae, & propriae caussa tribuendum est malum: quemadmodum curvitas progressionis tibiae tribuenda est virtuti motrici, & spiritibus animalibus, si tibia per se recta adhuc sit , Sc ad motum rectum , & curvum indifferens; homo autem consulto tibia curva incedat; tunc enim caussa curvitatis non possunt esse nisi spiritus animales, qui primo de te minant tibiam ad motum curvum , inflando musculos, & eog incurvitatem inflectendo. Quamobrem ad aliud systema hac in ro

nobis est confugiendum . . , ' . 4' i i , ' . . I . t

f. I 33. Aliud Systema pro Libertate

Primo ad hoc Systema intelligendum ponamus navim, quae Ventorum, aut aquarum impulsu recta versus occidentem feratur; haec navis versus occidentem recta efficaciter pmdeterminatur, & a vento p movetur, verum est in potestate , & arbitrio naucleri eam dirigere versus sinistram potius partem, quam versus dexteram; ita tamen ut progressio in genere versus occidentem a vento prideterminetur, & essiciatur , non a manu nautae ; sed directio versus unam potius occidentis partem, quam aliam, ab eadem manu pendeat. Quare duo motus in navi sunt distinguendi, rectus, & progressionis, cujus prima caussa est impetus Venti, & circularis, at que directionis, cujus prima caussa est vis nautae; sed nauclerus sne vento posset tantum vertere navim ; non autem esticere , ut in aliquam occidentis partem seratur; immo si navis sit valde magna, Κ omnis prorsus aut aquae, aut aeris motus deficiat, nec potest illam vertere, quia licet directio versus sinistram , aut dexteram partem a manu, tamquam a prima caussa, determinetur, tamen ad illum directionis motum & impetus venti requiritur, qui se accommodat ad navim movendam versus eam partem, ad quam dirigitur navis a manu , si modo non sit versus omnino oppositam, idest versus orientem in posito eventu. 2. Haec ad vivum exhibent nostrum Systema, cui verbis D. Thomae fundamentum jacimus I. a. quaest. 5. art. 6. ad 3. : Deus movervoluntatem hominis scuti universalis motor ad universale obiectum

165쪽

1i8 Tbeologia Naturalis

τοIuniaris , quod es bonum , O sine hae uniser si motione nil potest homo velle; sed homo per rarionem determinat se ad volendum via loe , vel illud , quod est verum bonum , vel apparens ; sed tamen in-

perdum Deus specialiter movet aliquos ad aliquid determinate v iandum , quod est bonum , sicuti in bis, quos movet per Gratiam. 3. Primo igitur dicimus voluntatem hominis emcaciter moveri,& prae moveri a Deo ad bonum in genere prosequendum, sicuti navis a vento versus occidentem praedeterminatur; nam sine. vi, &conatu agendi non datur actio 3. 42.& seq. Ont. Cum igitur voluntas in volendo agat, ut apud Catholicos certum est, vim habet in bonum tendendi; haec autem vis non potest esse in anima, nisi a Deo primum creetur, & conservetur continuatione illius actionis, qua

primo producta suit j. Io

4. Verum in animae arbitrio est dirigere suam voluntatem potius ad sinistram , nempe ad bonum apparens, quam versus dexteram , idest ad bonum verum ζ sicuti in arbitrio naucleri est navim potius versus sinistram inflectere, quam versus dexteram; tunc enim

anima est in tali statu, ut possit judicare duo opposita esse bonas. 38. Psychol. , ideoque potest determinare impulsum a Deo prinductum tendendi in bonum, in utram velit partem. s. Quare sicuti duo motus in navi, ita duae motiones in anima

sunt distinguendae; prima tendendi in bonum in genere, quae tota a Dei actione producitur; a. directionis in hoc, aut illud bonum,

quae ab arbitrio pendet. 6. Verum sicuti nauclerus sine vento non posset navim in aliquam partem dirigere , quia ventus sese accommodat ad navim

movendam versus partem, ad quam a manu determinatur, quaeque navis sola manu moveri non posset, si nimis ingens sit; ita in anima sine vi, & actione a Deo producta non posset sese in ullam partem dirigere, quia cum vires creaturarum egeant continuata per Deum conservatione, anima nihil potest per se praestare, sed requiritur, ut illa divina motio, per quam anima serebatur in bonum universe sese accommodet ad eam impellendam in bonum speciale : quare tendentia versus bonum in genere primam caussam in Deo habet, directio versus hoc, vel illud in particulari primam habet ab anima sese determinante. . Denique sicut nauclerus non potest dirigere navim in partem omnino contrariam, quia impulsus venti non potest se ad illum motum accommodare; ita homo non potest suam voluntatem in mulum sub ratione mali cognitum dirigere, quia a Deo impellitur tam tum ad bonum. f. 134. Diuitigeo by GOrale

166쪽

l. 434. Propositio Descriptum Systema hae in re est admittendum. Pr. Hoc Systema est admittendum , si tu eo optime servatur. & explicatur id, propter quod est institutum, nimirum ad componendum Dei cm- cursum cum libertate indifferentiae merendi, aqt demerendi, & nubiis est obnoxium dissicultatibus insolubilibus ; atqui utraque pars ita se habet: prima patet ex dictis; nam servatur concursus Dei, quia actio Dei ponitur necessaria tum ad promovendam volunta tem in bonum in genere continuo impulsu, & independenter a creato arbitrio, tum ad movendum versus aliquod particulare bonum, postquam voluntas vi sibi a Deo data in illud se determinavit: sedivatur etiam libertas, quia praecise meremur, aut demeremur, idest bene facimus, aut male per directionem voluntatis in bonum v rum aut apparens. Igitur eum in hoc Systemate haec directio sit in potestate animae, in eius potestate, & dominio est bene, aut male agere; atque idcirco iure vituperanda est, cum male agit, nam

potest saltem abstinere; laudanda, cum bene, quia potest ab illo cessaret secunda pars ex solutionibus objectorum constabit. Ergo

f. 33. Objectio

Deus est caussa omnium prima; sed si non praedeterminaret vo.

1untatem ad agendum, sed a voluntate praedeterminaretur ad comcurrendum, non esset caussa omnium prima; ergo dcc. Prob. minori

Caussa omnium prima debet etiam prius aliis operari; atqui si Deus non praedeterminaret, sed determinaretur, non ageret priusquam agit voluntas, sed post saltem posterioritate naturae, quia determis

naretur a voluntate; ergo &c.

136. Responsio Dist. maj. Causa omnium prima debet & prius aliis operari tri-huendo aliis, & continuo conservando vim operandi, sive determionatam ad unum in specie, sive ad unum in indiuiduo co.; deter. minatam Iantum ad unum in individuo nego ; atqui si Deus &α non ageret priusquam voluntas, tribuendo vim determinatam ad unum in individuo co. , ad unum in specie nego; quare nego cons. Itaque primus effectus actionis divinae a secundo distinguendus est; nam primus est movere voluntatem ad aliquid volendum, vim illi

tribuendo, & continuo conservando, 3c hic omnino praedeterminatur a Deo, nec voluntas in eo libera est: cum enim ante quamlibet vim a Deo acceptam nullam habeat vim, non potest impedi- Te, quominus a Deo praemoveatur; siquidem in receptione primae vis Diuitigod by Cooste

167쪽

rao Theologia Naturalis

vis quaelibet caussa creata non agit, sed tantum patitur 933. Ont.

. a. Secundus autem est productio actus Molirionis, & in Me etiam Deus est caussa prima, quatenus actus volitionis praedeterminatur non in individuo ; sed tantum in specie, quia tribuit vim , qua de terminatur essicaciter δc necessario voluntas ad prosequendum bo. num in genere ; voluntas vero: hac vi per se indifferenti ad unum

. Igitur voluntas in se determinando ad unum in individuo natura praecedit actionem Dei: atqui hoc esse non potest ; ergo &ec Prob. min. Deus est caussa prima in omni genere, & linex; ergo& in determinatione ad unum voluntatem praecedere debet: d

i 1.38. : Responsio l .r 'n o Rei. dist. Ant. Est caussa prima, quatenus patitur natura caussae secundae ab eo creatae Q. , aliter ne.&nego cons , nam alia est caussa

fecunda quae operatur modo necessario, ut est corpus ; alia libera, quae.modo libero: necessariis, uti sunt corpora, Deus tribuit vim ad unum in individuo determinatam, ita ut causa secunda effecturi illius vis impedire non possit, in g. Deus corpori alicui vim tribuit ita determinatam ad unum punctum, ut non possit, vel tantisper ad dexteram , aut sinistram declinare; at liberis, nimirum mentibus quae eodem tempore contraria possunt cognoscere Hetribuit vim I thndendi in bonum' determinatam ad bonum tantum in M.

nere; sed per se indifferentem ad hoe, vel illud bonum in indi.

viduo , quae bona opposita a mente eodem tempore cognoscuntur, R ad quorum unum sese determinatis Caeterum ex intentione Dei praemotio voluntatis a Deo facta, Iicet intrinsecus non efficax, tendit in bonum verum; unde camvoluntas bonum verum prosequitur, nihil de suo largitur ; sed quodam mcdo sinit se abripi ab impulsu Dei, quamvis in eo agat, quia vi interna agendi praedita est L 33. Ont. & libere, quia potest eodem tempore se in bonum etiam apparens dirigere. Quo postro quaero ab Adversariis, utrum in formalem malitiam, sive distorinitatem actus mali a recta ratione se dirigat. oluntas, an dirigatur a Deo; non a Deo, inquient, quia Deus p edeterminat voluntatem tantum ad materiale, & positivum peccati secundum eorum Systema, non ad sormale, & relativum. Igitur voluntas est, quae in eam malitiam se dirigit, atque convertit. Si ergo haec a voluntate prosecta directio in malum rationi primae caussae

168쪽

Pars Secunda. III

non repugnat; ne quidem similis determinatio, & directio a nobis

propugnata repugnabit. q. 139. Instantia Caussa prima, quae est Deus, debet etiam caussis liberis tribuere vim omnino ad unum determinatam; ergo &e. Prob. anti Caussa prima debet eaussis secundis tribuere talem vim , qua se possint in actum transferre ; atqui caussae secundae non possunt se in actum transferre vi indisserenti ad duo opposita, sed debet esse vis deteris minata ad unum; ergo caussa prima debet caussis secundis tribue.

re talem &c. Prob. min. Quod est indifferens ad duo opposita, non potest se determinare ad unum illorum per se ; atqui in hae hypothesi voluntas est indisserens ad duo opposita; ergo &c. q. 14O. Responsio D. ult. ma, Quod est indisserens indisserentia passiva, non potest se ipsum determinare co. , quod est indisterene indisserentia activa. sive per vim aliquam.duorum capacem, nego; atqui voluntas est indisserens passiva nego, activa con. nam sicuti aliud est potentia passiva ad unum in individuo recipiendum, aliud est vis ad idem reis ei piendum ; ita aliud est potentia passiva ad unum ex duobus recupiendum , aliud est vis; nam posita pura potentia passiva, v. g. mintus recipiendi, non ponitur effectus, & mutationis ratio sufficiens, sed aliud ens requiritur ad illum motum in corpore producendum: at eum vis sit caussa proxima, & sussiciens mutationis, nihil aliud requiritur ad corporis motum , sed corpus per vim internam se movet. Quod vero dicitur de potentia, & vi determinata ad unum in individuo, transserendum est ad potentiam, & vim determinatam ad unum in genere, ideoque indifferentem ad actus. divers rum specierum ; nam si voluntas haberet solam potentiam passi. vam tendendi in unum ex duobus bonis oppositis, ab externo porteret eam ad unum in individuo praedeterminari; sed cum habeat vim, idest continuum conatum tendendi in aliquod ex iis honis , sine alio externo, sed sola continuatione illius vis potest sese in aliquod determinate dirigere ; quia nimirum vis est ratio susti. ciens effectus, & proxima, nulloque alio indigens ad eum produ

cendum .

q. I I. Instantia

Etiam , quod est indifferens indifferentia activa, non potest sese

determinare ad unum in individuo; ergo &c. Prob. anti Indi δε-rentia activa ad duo opposita non potest esse caussa, & ratio sussiciens determinationis ad unum eorum; ergo δα. Prob. ant. Ista indis&

169쪽

νa a Theologia Naturalis

rentia activa ad duo opponitur determinationi ad unum, sicuti identitas diversitati, contingentia necessitati; atqui nec identitas continet rationem lassicientem diversitatis, nec contingentia necessitatis ; ergo &c. q. I 2. Responso

Rei. ne. maj. ult. Nam indifferentia activa & determinatio ad unum non tam opponuntur ut duo contraria , qualia sunt indifferens, R determinarum , quam ut duo relativa , qualia sunt caussia,& effectus; identitas vero, di contingentia oppon Iur diversitati di necessitati solum ut duo contraria; nam in identitate, & conti gentia nullum conatum, nullam vim percipimus producendi diversitatem, S contingentiam ; at in indifferentia activa ad duo percipimus huiusmodi continuum conatum tendendi ad illa , & se ad unum eorum determinandi. Revera N Thomstae debent admittere possibilitatem vis indifferentis ad duo opposita, qua vi fit, ut illudens absque alio sese determinet ad unum . Nonne Deus fuit ab aeterno liber, R indifferens ad mundum creandum , di non crea dum 8 A quia haec est indifferentia activa posita in vi, iccirco potuit se ad unum absque alio determinante determinare . Quare quod est possibile Deo propter vim necessariam & independemtem, id est possibile in creatura per vim a De acceptam. f. I 43, Instantia Si res ita est, idest si creatura poteli se ad unum ex duobus d

terminare , potest se transferre a potentia ad actum; atqui non potest se transferre a potentia ad actum. Ergo dic. Prob. min. Creatura non potest seipsam reddere persectiorem, quam a Deo constituta sit; sed si se a potentia ad actum transferret, seipsam redderet perfectiorem quam sit; ergo die. 144. Responsio Res . diit. primam mai. Si res ita est, potest se transferre a potentia activa ad amam coma passiva ad actum, ne. atqui non pintest se transferre a potentia activa ad actum nego, a passiva adactum con. quae distinctio patet ex dictis: hinc dis . alteram ma, creatura non potest seipsam reddere persectiorem in aliquo absoluto, & in genere physico co. in aliquo relativo ὁc in genere mo rati nego; & dist. min. , si a potentia passiva ad actum se transse rei, seipsam redderet persectiorem co. , si ab activa ad actum se transferret, seipsam redderet persectiorem subd. in absoluto & ia

genere physico. ne., in relativo & in genere morali co. nam visita est caussa proxima, 3c immediata actus & mutationis, ut iu

170쪽

Pars Secunda. Ia 3 .

penere actus physici, & absoluti ipse actus, & actualis mutatio maiorem persectionem non contineat, quam conatus, & vis, sive ne verbis rixemur, non contineat saltem talem, quae a sola vi sine alio produci non possit: quare seipsam creata res reddit persecti rem in genere tantum morali, nimirum dirigendo seipsam ad bonum verum; quod non solum non repugnat, sed est ipsiux liberi, ii necessarium. a. Deinde vel anima appetit bonum verum, vel apparens οῦ si primum, dici non potest se ipsam per se in hoc reddere persecti rem neque in genere morali, quia absolutus & physicus volunt iis actus a Deo genituet ex ipsius intentione ad bonum verum dirigitur, & voluntax tunc non sinit nisi se abripi a divinae moti ne, ut f. I 38. explicavimus. Sin autem secundum, voluntas qui.

dem actum in se ipsa a Deo genitum ilis dirigit, id quod omnes catholici assentiri debent; sed hoc pacto tantum abest, ut se in genere morali persectiorem reddat, ut potius se in eodem imperse- Eliorem efficiat, eo quod a bono deflactit & in verum malum tendit. f. a 45. Objectio

In hoc Systemate Deus coeco modo excitaret animam ad volem dum, inscius in quam partem se illa inclinatura sit,&servata hominis libertate Deus absolutum in nostram voluntatem dominium non haberet, nec posset inclinare cor nostrum, quocumque vellet, quorum utrumque repugnat rationi naturali, & Sacris Libris ; sed

sequenti Articulo satisfit his objectionibus. ARTICULUS IV.

De cognitione futurorum liberorum tum absolutorum,

tum eonditionatorum.

q. I 46. Definitiones FUiura absoluta sunt ii Ia , quae certissime in rerum natura albquando erunt; uti ab aeterno hujus mundi productio erat sutura; item peccatum Adae erat suturum liberum absolutum: futura conditionata sunt ea, quae essent in mundo sutura, si talis pinneretur conditio ; quia vero conditio numquam ponetur, iccirco nec absolute futura sunt; hoc modo ab aeterno conditionale fui rus erat status hominum, si Adam non peccasset, & si mansisset in original. justitia. .' 4. Ita Christus apud S. Lucam cap. Io. ver. I 3. vidit futuram Tlay Q. λ . rio. Diqiij so by GOrale

SEARCH

MENU NAVIGATION