장음표시 사용
201쪽
figuras. Nam quidquid inlebranchius & alii Cartesii sectatores aiant, per piacua & evidens ratio εα & seq. Ont. accurate exposita & ab objectis vi dicata docti a. Deo in eorporibus creari debere vim motricem tamquam acci
dens absklutum , quod a motu distinctum sit, sitque ipsius proxima caussa ; idemisque i nima usuvenire, quod attinet ad vim percipiendi & appetendi pr.
Plych. Quare tum velocitas centies major desiderat plus vis motricis in corpore , sive plus entis absoluti proxime a Deo creati, sed non essentialis corporis , verum accidentalis ; tum amor centies major simile requirit in anima. Quod vero secundo loco dicitur de materia , quae s. scipit plures figuras alias post alias, vel intelligit auctor de primitiva figura, quae in singulis materiae particulis sive primitivis corpusculis proxime a Deo creatis reperitur,& tunc nego eam posse variari ob evidentes rationes , quas Σ3s. Sc anteced. Ont. produxi ; vel intelligit de secundaria , quae ex conjunctione plurium corpulculorum exsistit, & tunc a jo eam non posse variari sine motu, qui eorpusculorum situm aliter aliterque disponat, atque idcirco sine vi, a qua una motus exsistere potest. duamobrem, missis Malebranchii responsonibus , a jo amorem centenis partibus majorem desiderare quidem in anima plus entium non subinstantialium , sed accidentalium partim absolutorum , partim relativorum , ex quibus absoluta creari & conservari debent a Deo , relativa autem pendere a voluntate creata ope vis absolutae a Deo creatae conservataeque . Quo soluta
manet Boursierit gravissima difficultas.
ISo. SCHOLION VIII. Quae eum ita se habeant, constat nullius prorsus momenti esse rationes. quas homines impii adversus humanam libertatem possunt afferre. Illae enim omnino ex duplici sonte queunt hauriri, ex divina nimirum actione , quae vim tendendi in bonum in anima creare debet & conservare , Sc ex animae natura , quae ita comparata est, ut id semper appetat & eligat, quod majorem
habet, cur appetatur eligaturque, rationem . Iam vero neutrum eidem ossicere
libertati doeuimus; non primum, quod Deus necessario quidem absolutum a petendi bonum in. genere actum effcit, non vero directionem ipsius in hoc potius bonum , quam in oppositum , quam esse in animae potestate planum fecimus ; nec alterum, quia voluntas semper quidem eligit, quod majorem habet rationem , sed eodem tempore potentiam ad oppositum retinet. Quamobrem ab iis, quae objiciuntur, seorsim refellendis hie supersedere possemus, quia humana libertas aliquid capiat detrimenti . Nihilotam enminus ut tanti momenti veritas magis magiique confirmetur , his etiam objectis suas proprias accommodabimus respontiones. Quare loco principii statuo duo hie esse distinguenda, alterum, ipsam veluti libertatis substantiam , alterum autem , modum , quo illa explicetur, cumque Dei decretis & auxiliis inde prosectis ad operatio.
nes humanae voluntatis necessariis concilietur. 2. Primum enim experientia & ratione tam certum & exploratum est, ut
nullus lanae mentis Philosophus possit de illo dubitare. Intimi sensus experientiam attulimus in Psychologia sue. confirmatam ex eo , quod si homo in appetendo vere liber non essed, non potuisset Deus in omnibus hominibus eam. quam habent, suae libertatis persuasonem essicere s8. & seq. Psych. Ex quo &ex iis, quae in Logica et aa. & seq. disseruimus, consequitur tam certum
202쪽
esse liberum in anima arbitrium, quam eertum est exstare eorpora in hac re
3 Rationem autem elicuimus ex eadem divina bonitate , quam Deo ut a te summe persecto so. inesse perspectum & exploratum est. Nam ex P mentia constat multa esse mala moralia οῦ ut plures homines Deum odio habuisse, quod adeo magis malum & imperseetum est, quo ex altera parte Deus est majus num , & ex altera humana voluntas ita comparata est, ut majus bonum majore debeat prosequi amore. Iam vero Deus, utpote summum bonum, esse non potest caussa efficiens & vera , quae humanam voluntatem ad se ipsum odio habendum excitet & impellat: nec aliud est extra Deum increatum Priniscipium , unde mala oriantur, quemadmodum adve us impios f. I99. Ont. monstravimus. Ergo aliud nihil est reliquum, nisi ut dicamus humanam mentem esse hujusmodi caussam, quae libertate sibi a Deo attributa abutatur , & se ad malum sub specie tamen boni dirigat. Dieet aliquis eam a Deo nequaquam ad verum dirigi malum , sed ab iis rationibus, quae ipsam ad malum appetendum alliciant, necessario excitari. Uerum si res ita foret, Deus illam ita
Comparasset, ut quae rationes' eamdem ad malum excitantes adparerent, eaedem Illam ad malum necessario appetendum excitarent. Tune autem esset vera &propria mali eaussa , cum seret effectrix eaussa impressionum , quae ab hisce rationibus excitantur, & ideo malorum appetituum, qui cum hisce impressionibus necessario connexi sunt.
q. At enim haec evincunt quidem humanam mentem aliquando suisse liberam , non vero esse in statu prisenti. Si quis enim contenderet aeternis igni inbus addictas animas libere Deum odio habere Sc maledictis incessere, ex eo quod Deus nec potest esse mali moralis caussa, nee potest animas ita creare ut ad malum appetendum necessitate adigantur, ea tho leus responderet has animas aliquando fuisse ereatas in statu verae libertatis, qua cum abusae fuerint semetipsis ad mainm sub ratione boni dirigendis . Deus auxilia ad verum bonum appetendum necessaria juste subtraxit, itaque permisit, ut in sua perve sa voluntate obduruerint. Ex quo fit ut illae malae appetitiones non quidem proximam, sed tamen remotam ab animae libertate originem duxerint. Quidni ergo idem dicatur de hominum animis in statu praesenti , in quo necessario malum appetant, eo quod olim in altero collacati statu sua libertate abusi
fuerint, ideoque justo Dei judicio secundum Origenis systema inelusi fuerint
in hisce corporibus, tamquam in carceribus, quorum impressionibus ad malum appetendum necessario impellantur δs. Μulta id prohibent, illudque presertim, quod pIurimos observare possumus modo pravis se dare affectionibus, modo resipiscere & virtutem amare j& deinceps modo rursus ad vitia redire, modo a vitiis ad virtutem se denuo convertere. Quod argumento est animas hominum non esse aut in solo vero bono appetendo, aut in solo apparenti obfirmatas , quemadmodum necesse seret, si ob bonas vel malas in altero statu contractas affectiones a Deo spoliatae suit. sent libertate, & ad operandum necessitate aliqua adigerentur. Aliquae enim pro bonis in altera vita patratis actionibus felicem ad solum bonum verum appetendum necessitatem , aliquae vero pro malis miserrimam ad solam bonum apparens recepi erit. Quare eam videamus easdem animas nunc in hanc par rem , nunc in alteram se inflectere, dicendum est nulla ob pravas in alter
203쪽
statu affectiones inducta necessitate adigi ad male operandum. Atque ita fit, ut allata pro humana libertate ratio & ex eo ducta, quod Deus O. M. auctoria eiussa mali m alis esse non potest, suum robur tueatur , I . .
o. In altero autem nobis quidem ea protulisse videmur, quae in re tam obscura satis cuicumque cordato viro sacere debent; verum etsi fateremur novomnino nodum nequaquam solvisse, nee hane rem in clarissima luce posuisse, non tamen caussa caderemus , si modo objectas difficultates ita diluim , ut illud saltem compertum factum fuerit eas pro demonstratione contrariae sentenistiae jure ac merito obtrudi non posse. Si quidem ubi quidpiam aeris exstare monstratum est , necesse non est eadem perspicuitate aut docere modum quo, Oxstat, aut solvere rationes quae contradicuntur, sed satis est superque probabiles ad illas responsiones accommodare q. 236. n.8. Log. Iam vero. non credo mae roganter facturum , si dicam me , id praestitisse in superioribus, aut recipiam atque pollicear me in consequentibus etiam praestiturum... 7. Et revera Ionpe absunt a demonstratione quae in ultimo Psychologiae Scholio num. 3. & seq. ex Helvetio & ex aliis auctoribus exscripsimus. Nam praecipua ratio in eo posita est, quod debent esse rationes, quae animam ad aliis quod appetendum determinan , quia ni id foret, quirent in anima esse appetitus sine rationibus , 3c ideo effectus sine caussis si vero sint hae rationes, anima non se determinat ad operandum ., sed extrinsecus determinatur & idem necessitate adigitur ad easdem operationes. Nam primo. in anima distingue da est substantia veluti appetitus erga bonum in genere a diretitione illius verissus hoc potius particulare bonum ,. quam versus aliud . Primum. a Deo tamquam a caussa efficiente ducit originem. , secundum autem ab anima ipsa tamquam a caussa pariter efficiente. Nam sicuti Deus est caussa prima in effetenda ipsius appetitus substantia pex vim quam in anima creat; ita quoque anima est in genere directionis caussa veluti prima , praesertiin si se dirigat ad. bonum apparens,, quia cum a Deo illoriam non dirigatur nec dirigi qi.eat Mapparet animam esse illam primam caussam , cum agitur de hae directione. Quare sicuti eorum quae a Deo procedunt, alia praeter ipsum Deum caussa efficie quaetenda non est ob id ipsum, quod Deus est caussae prima ; ita quod attinet ad directionem appetitus, versus tae potius bonum , quam versus aliud, aliam. efficientem erussam praeter animam ipsam non debemus invectigare. Cum huiusmodi vero caussis cognitione donatis ad directionem appetitus in, hoc potius bonum . quam, in alterum aliae concurrunt, quae non sunt e Scientes, uti, sunt rationes, quas anima considerans, suum appetitum inflectit potius versus.
id quod apparet sub specie majoris boni , quam versus id. quod apparet sub
specie minoris. Nam hae rationes ab anima consideratae non continendi vim di rigendi appetitum ad hoc potius bonum quam ad alterum , uti necesse foret,s dici deberent caussae effectrices β. 36.3c seloni. sunt enim actus cognoscendi; actus autem cognoscendi ipse per te non continet. vim dirigendi alterum antimae actum , quaIis est appetitus; eoquod ipse est effectus alte ius vis, a. Ont. , qui certe vim ab effectu vis minime pendentem continere non potest Sed anima est quae hac cognitione utitur ad appetitum a Deci genitum ali quorsum dirigendum .. Iam vero supra docuimus hanc majorem pro alterutra
parte rationem , secundum quam anima suum appetitum certo moderatur .
o tollare veram ct phialaam parentiam ad alteram partem sup. n. 22. δέ seqQ
204쪽
8. Quibus eonstitutis pressius accedo ad Helvetium, & aio ad eum finem ut voluntas sit libera, & possit appetitum aliquorsum dirigere, aut non disiis
gere , possit dirigere versus unam partem , & etiam versus contrariam , necesse non esse, ut sne appetitus sine rationibus, & ideo essectus sine eaussis. Iam enim attulimus tum caussam etficientem substantiae appetitus erga bonum in
ere, quae est Deus, tum caussam directionis illius erga aliquod particulareum non istum efficientem , quae est ipsamet anima, sed etiam alias eonis currentes , scilieet rationes sulficientes, per quas intelligi potest , eur potius ta. Iis directio sit, quam non sit, quin tamen libertas indifferentiae ad utrumque aliquid eapiat ἡetrimenti, eo quod iis positis ereto quidem appetitus ad tale bonum dirigitur , sed non necelsario. Multo minus necesse est ut possit appotere tam bonum, quam malum cognitum sub ratione mali , quia satis est ut sit in eo statu, quemadmodum esse experientia & ratione docuimus superinum. I 6. & in Pireh. oo. ut plura contraria possint iub specie boni apparere , quia tune ad nullam ex iis necessario determinatur; non ad primum quia potest appetere secundum: non ad secundum, via primum. Nea indas equitur voluntatem esse facultatem vagam , nullius imper ει subjectam, & sne
delectu Se temere operari. Nam certo quidem, sed tamen non necessario, eam
sequitur legem, ut se dirigat ad io quod majorem habet sufficientem rationem, cur ad ilhid se dirigaeo Ex quo fit ut Deus certo videre possit, quo si se inclinatura super . num. 13.& eamdem possiti laetinam quo is vult, sine liber
talis diminutione , si modo eam ponat in iis circumstantiis, in quibus id quorsum vult eam se dirigere, tamquam majus bonurn ipsi videatur. Quam
obrem errat Helvetius, dum putat objecta externa ita animam nostram comis movere , ut appetitus necessario consequi debeant ea. saltem necessitate, quaeliberam eligendi potentiam evertat is Aeutius & melius antiqui, & tiner eos apud Ciceronem de Fato Chrsesippus , qui ex altera parte essentiens communi hominum persuasioni, quod aliae hominum actiones juste laudantur & honoribus afficiuntur, aliae vero juste viatuperantur & suppliciis puniantur; ex altera vero noscens, si appetitus ti acti nes in nostra potestate non sunt, eonsequi manifesto nec Iaudationes justas eia se , nec vituperationes , nec honores , nec supplicia , haec eapite I 8. citati 4ibre
litteris consignavit, quae a nostra sententia non lampe absunt. Chrysippas aω- rem eum di necestatem imprabaret, nihil vellet με praepositis eaut is eveni ire , causanum genera distinguis , ut o necess/atem essulae, GV retineat fatum Cat sarum enim , inquit, aliae sunt perseme , γ principatis : alia MD-nter , in proximae . Gamobrem eum dicimus omnia fato fert eaussis anteeedentibus , non
hoe intelligi volumus eaussis perfectis , m principalibus, sed eavis adjuvamiabus . antecedentdus, . proximis. Itaque illi rationi, quam paulo ante eon:IU, se occurrit; se omnia fato fiant , sequi illud quidem, ut omnia cavis fani antepostis; verum non principalibus , m perfectis , sed adjuvantibur, proximis, qua se ipsae noti sint in nostra potessaie, non sequitur ut ne apperitus quidem βι in nostra potestare. ισὶ hoc sequeretur , se omnia perfectis, o' principalibus Oa- μῶdiceremus , ut eum hae cause non essenν in nosem potestare , ne itis quidem eo
205쪽
pνine'alas, is eor nUil valebit; quod enta dieantur assensiones fieri eaussis an-ispositis , id quale fit, faciis a se explicari putant et nam quamquam assensio vorapvit feri, nisi commota viso : tamen eum id visum proximam caussem habeat, non pνineipalem , banc baber rarionem Γ ut CFν-ppus viast J quam dudum dia mus, non tit illa quidem feri possit nulla vi extrinsecus exeitata L necesse es enim assensionem viso commoveri J, sed revertitur ad e inritim, ad turbinem suum, qui mουrei incipere , nisi pulsa , non possunt : id autem eiam Meldis, suapte u rura , quod superes , lindrum volvi , oe versari rurbinem putant. O litur, inquit, qui protrusit c indrum , dedit ei principium motionis , -- Iubilitatem autem non dedit o sie visum objectum imprimet illud quidem , di qua, s fgnabit in animo fluam speciem , sed assensio nostra erit in potestare, eaque quemadmodum ἰn e indro dictum es , extrinsecus pulsa, quod reliquum es, sua. pte vi , o natura momebitur. suod se aliqua res emeretur fine caussa antee dente , falsum esset omnia fato feria. omnibus quaecumque funi, varisimila.es caussam anteeadere I quid asserri poterit , eur non omnia fato feri fatendum stymodo Mielligatur , quae si caussarum dictinctis , ae domitiiuda ..
Io.. Hactenus Chrysippus, quem solo naturalis rationis lumine utentem verius erat ut imitaretur Helvetius etiam lumine fidei illustratus, quam aut Collinium , aut Hartieyum , aut Spinosam, aut hujus sursuris alios , quos nimia e gitandi licentia in transversum egit. Quod si ajat se ut Philosophum s cribere.& alioquin ut Catholicum Virum libertatem eo edere, sed tamquam mysterium quod humana ratione non possumus mente complecti ,. illud unum postulo. ut quaestionem an anima libera sit, distinguat ab illa , in quai quaeritur modus eam eonciliandi cum aliis Philosophiae capitibus. Primam enim ut ex-- perimentis & rationibus in antecessum expositis evidenter monstratam admittat necesse est, nisi velit cum quibusdam, qui non philosophantur , sed optant, ob subtiles quasdam rationes etiam corporum exsistentiam in dubium revocare .. Quod vero attinet ad secundam, homini non valde repugno, modo & is assentiatur nullis certis rationibus confici posse libertatem, cum aliis Philosophiae: locis non posse componi iari. Venio ad Lochium, quem tamquam verae Metaphysicae restauratorem& parentem quam plurimi auctores suspiciunt, & ajo Seriptorem hune in liis bro secundo Mai Philos cap. 2 t. de Potentiis, multis locis defendere quidem libertatem indifferentiae ad plura opposita atque idcirco cum Religionis principiis consentire, sed ea proserre, quae eum Philosophiae principiis parum co-harrent . Contendit enim animam esse liberam , non vero dici posse liberam ipsius voluntatem, & quaestionem hanc I ejusdem eapitis an hominis v iuntas si libera, male fuisse propositam , Sc absurdam esse perinde, ac si quis
moveret quaestionem , an somnus fit velax , an virtus hominis fit quadrata λ Cujus potissima ratio ea est, quam affert g. & eonfirmat duobus sequentibus, in eo posta, quod cogitatio, voluntas atque appetitus esse possunt, ubi nulla est libertas. Tria vero ad id persuadendum affert exempla; primum hominis, qui fracto ponte in flumen praeceps rueret, quique eodem momento vellet non eadere, & tamen in eo liber non est; alterum hominis, qui contra suam v Iuntatem pugnis se ipsum aut amicum caederet, eoquod brachium violentaeonvulsione ad eum motum adigitur; tertium nominis, qui dormiens asportaretur in carcerem , ibique experiectus offenderet amicum, quicum. libentissime:
206쪽
versaretur, & sermonem haberet, tametsi clausis januis ibi necessario maneret, nee posset exire . Ex quibus elicit appetitiones voluntatis esse de iis rebus, in quibus nulla est libertas, atque ad id confirmandum. profert etiam desideria, quibus non raro serimur in ea, quae sunt impossibilia , ut est desiderium uo. Iandi ; indeque colligit libertatem ad voluntatem & ad ipsius actiones non pera
Ιχ. Quibus ut satisfaciam, primum ajo his ad summum confici appetitus
voluntatis aliquando non esse liberos, non vero osundi nullos esse, qui liberitate fruantur. Etsi enim daremus appetitiones in dictis eventibus esse necessa. Has , non inde consequens seret omnes in omnibus aliis eventibus lege neces.statis astringi. Deinde adverto libertatem proprie in animae appetitionibus reis sidere, in actionibus vero corporis, quae inde sequuntur, esse solum aliquem externum libertatis effectum , qui ab interna corporis dispositione aut ab existerna caussa impediri potest, quin animae libertas in appetendo perimatur. Et revera qui una eum ponte qui ruit, praeceps in flumen cadit, nollet quidem cadere, sed etiam posset velle, quemadmodum accidere sicile quiret in homine desperato, qui occasione sumta ab impendente & jam incoepta pontis ruina, quam effugere nequit, volens ac lubens hoc praecipitium eligeret. Item qui invitus pugnis se ipsum aut amicum petit, potest libens ac volens id se. cere , quemadmodum uiuueniret, si aut in desperationem seret adductus, aut pro amico insensissimus inimicus eidem fieret obviam. Similiter in earcere elausus non est liber cin manendo aut in exeundo, sed est liber in eo , quod potest libenter, aut secus in eodem commorari, atque hane libertatem indieavit
illud comicae personae Italorum, dum in carcerem truderetur , faciant quod N iunι - numquam id obtinebunt, ut libenter in earcere maneam. Voluntas autem
in delulatandis, quae alioquin fieri, nequeunt, est libera in eo, quod potest hoc desiderium taleere, aut ab illo abstinere. Quae cum ita sint, quis mani seste
non videt appetitus uoluntatis .vera interna libertate gaudere ' Quod si ita est, ego eerto non video, cur alioquin acutus Philosophus hanc communi s ente tiae litem intenderit. Nam si voluntatis appetitiones liberae sunt, quid ni dieatur voluntas esse potentia libera non minori jure, quam dicitur anima, quae
hujusmodi est propter appetitiones, quas libere exereet 8 Multo minus videre possum rationem , cur alii eidem assensi fuerint hae in disputatione, in qua viatiligare mihi videtur, nisi advertissem immodica huius Philosophi auctoritatefactum suisse, ut quemadmodum i in Ontologia atque in Psychologia seci peris spicuum, in aliis etiam quam pluribus Metaphysicae locis hune philosophum
tamquam tutissimum Ducem nimium servili more sequerentur. Lochio& aliis, qui eum sequuntur, oppono Ioannem Ernestum Gunnerum, qui in Tractatu Philosoph. de Libertate edito Jenae an. I 7 7. disputans adversus Anonymum quemdam qui in Obsemationibus Halens. Sele9. ad rem litterariam spectantistis Tom I. obs Ιχ. libertatem a captivitate Sc serυ, tute ad libertatem necessario requirebat, haee scribit in Scholio II. Sed
vero eum actiones voltintaria oe per eonsequens omnes volitiones oe nolit ο-nes nostrae aesiones liberae sint, facile liquer servum in rigidissema se itute σeaptivum in eareera constiti tum liberrime agere posse, ideoque libertate gaudere.
Ubi enim mMἰtiones ρο nolitiones libera esse possunt , ibi facultas υMeηdi m no- .ndi pro lubim ideoque liberias adst oporte . Hinc etiam perspicere potes, cur
207쪽
hoe pacto definiatur, omnibus admersariarum rimis evadendi σι me obcIuditur. A eonerario β ι bertatem , excissa -ιisionibus o nuisionibus , ad alias actiones refringamus . aur eam per famitatem pro diiuncto lubitu uniυersali hane, υA i iam ad ionem externam producendi de niamus, innumerae oriuntur docuitates . quibus sollendis non sumus parer . Vide Ceis Hagner I. e. I S. s7. pag. I . I 22. Nan negamus libertaιem sese mediate , mediantibus se licet viaisioni s nestrionibus , in operationibus aliarum facultatum animae exserere. Albucitamen mianus immediate principaliter libertas sese semper in vesendo nolendo exserit. Quamυis igitur impedimenta pb ea ad e, quae faciunt uι hanc, vel illam aditonem externam producere nequeamus, hoc tamen non obstar quominus libere agere
possimus , dummodo pro lubitu vesti m naue in Mosera potestate sis.1 3. Magis faciunt ad confirmationem sententiae Lochianae rationes, quae ab aliquibus asseruntur, ut suadeant libertatem positam esse in illo judicio, quod
a Scholassicis dicitur ultimum S piacti cum judicium , quo mens judicat rem
aliquam sibi aut tamquam bonam esse appetendam, aut tamquam malam esse repudiandam , appetitionem autem aut aversationem inde necessario conlequi,
di id o i plas per te proxime liheras non esse, sed solum remote & in caussa, quaterus anima iudicium illud elicere potest,& non elicere. Cum enim in communi sententia judicium sit actus intellectus, inde. consequeretur libertatem proprie ad intellectum pertinere , non ad voluntatem. Hanc celebrem contro versiam tractat laudatus Gunnerus ibidem in Scholio s. 73. . ut de aliis quam pluribus taceam. Verum nec ipse, nec alii mihi videntur hane rem acu tetigisse, nondum prorsus dijudicata illa inter Cartesianos aliosque Philosophos quaestione , an iudicium sit actus intellectus, an voluntatis. Cui cum mihi videar in Logicis I So. & seq. finem imposuisse, arroganter me facturum non arbitror, si a jam me posse hanc quoque ab illa pendentem ad vivum resecare. Quod sic consequor . Vel hujus iudicii nomine intelliguntur ii mentis actus, quibus anima cognoscit rem aliquam esse sui metipsus persectionem , aut imperfectionem , & ideo sibi bonam , aut malam, & a se appetendam aut repudiandam , vel intelliguntur assensus aut dissentas qui eas perceptiones sequuntur. Si primum , duo jam constant, primo judicium illud ut pote puram pe
sectionis aut impersectionis rei cognitionem pertinere ad intellectum, deinde assensus aut dissetisus sequentes necessarios non esse in iis conditionibus, quas supra posuimus anteced. num. I s. & in Psych. G. s res ita appareat sub specie boni, aut mali, ut nihilominus contrarium . aut contradia orium sub specie mali, aut boni apparere possint, quemadmodum nec assensus , aut disiniensius sunt necessarii, qui propositionibus solum veros milibus dantur, idque ob eamdem rationem 117. Log. quia veritas propositionis tantum verismilia est ejusmodi, ut etiam contradictoria veri similitudinem possit habere. Quod si huic rei anima non necessario assentitur. 6ve illam necessario non appetit, ruatenus est cognitio intellectum perficiens; multo minus appetere necessario ebet, quatenus est aliquid se ipsam perficiens, eoquod a cognitione pendet v luntas in appetendo, & cognitio solum probabilis , & ideo incerta boni voluntatem necessario trahere nequit antec. num. I s. Nam inter assensus & dissensus ex altera parte, interque appetitiones & aversatio es ex altera hoc in te
cedit discrimen, quod assensus & dissensus sunt quaedam appetitionum & ave
208쪽
iationum speeIes, adeout omnis assensus sit appetitio, & dissensus aversatio rnon contra; nam assensus est appetitio cognitionis rei, quatenus ea cognitio perficit intellectum; appetitio autem est ipsius rei, quatenus animam perficit. quamcumque ipsius partem perficiat. Iam vero fieri quidem potest ut detur asseusus cognitioni rei sine appetitu ejusdem rei, ut in Log. I 88. usu ve. nire docui in iis veritatibus quae animae molestae sunt, quia res potest nostapparere bona sive animam perficiens. quamvis ipsius cunitio bona, utpote inistellectum perficiens, appareat: non autem fieri quit ut luspendam assensum in
hanc propositionem hae res vi mibi bona m a me appetenda, 3c nihilominu eam appetam tamquam bonam , quia appetitus non essicitur & excitatur nisi a cognitione boni,& ab ea cognitione, quae me moveat, cuique idcirco alia sentiar tamquam rei, quae a me sit appetenda. Quamobrem in hoc primo eventu, posita cognitione persectionis aut imperfectionis rei & quod ea lit a petenda , aut sugienda, appetitus & aversationes non necessario consequuntur. Cum vero solae cognitiones ad intellectum pertineant, assensus vero δc dissenosus sequentes voluntatis snt a us q. I 8o. Log. illud etiam consequens est libertatem non in actibus intellectus, qui necessarii sunt, nisi voluntas se libere ad eos applicet, sed in actibus voluntatis esse quaerendam. I 4. Sin autem secundum , ajo quod attinet ad quaestionem , quam habemus eum Lochio, esse perinde , sive quis assirmet posito dictu assensu appetitionem necessario consequi , sive quis neget, eoquod cum uterque actus ad voIunia. tem pertineat, inde fit ut libertas in actionibus voluntatis reperiatur, & ideo voluntatis pmprietas dici possit. Quod si quis meam roget sententiam , reis spondeo mihi pipius ad verum accedere videri, posito firmo assensu, quod ea res si mihi bona, & hic atque nuue a me appetenda , continenter appe titionem insequi ut amplius suspendi non possit ; cum enim mens eum daeassensum eidem rei tamquam sibi bonae & appetendae , nullam tunc habet raistionem earum rationum , quae illius contrarium aut contradictorium tamquam bonum & appetendum proponunt, quia si haberet, adhuc suspensa perstaret. Quod si eas rationes tunc non considerat, perinde est, ac si eo momento illa tantum res sub ratione boni appareat. Cum autem Voluntas in bonum neces.sario seratur, concludendum est eam necessario appetere dictam rem , quae s la tunc sub ratione boni eognoscitur . Ita fit, posito dicio assensu, appetiti nem esse necessariam , & ideo libertatem proxime in assensu, non in appetiatione sequente esse ponendam. Verum non sum valde sollicitus hac de re , quae parum refert ad summam quaestionem quam habemus prae manibus.
rs. Magis mihi eordi est a quibusdam objectis vindicare libertatem Dei
quae cum hominis libertate necessitudinem habet, quia cum hominis libertas originem ducere debeat a Deo, qui rebus creatis dare non potest , quod ipse non habet, sequeretur hominem esse libertate spoliatum, si Deus necessitate naturae ad agendum impelleretur. Haec autem objecta proposita suerunt ab Alethino Liberto in quodam tractatu germanico, Sc quantum colligo ex quibusdam verbis latinis Gunneri in sch. q. II p. interpositis inter textum germanicum auctoris sunt haec tria; I. libertas conciliari non potest cum divina immutabilitate; a. Deus unum tantum sibi potest ut optimum repraesentare ,& ideo eligere, quia Voluntas optima ad optimum necessario tendit; 3. qui peccare & libertate abuti
non potest, non est liber. Deus autem abuti libertate & peccare nequit. Elo T. IV. X non
209쪽
non est liber; quae ratio a Gunnem refertur atque refellitur In scholio a. r 2 15. Primam rationem jam diluimus 3. 2ς.& seq. ubi Dei libertatem cum ejus isdem conelliavimus immutabilitate, & ostendimus divinum decretum et se si. mul liberum, & necessarium atque immutabile; liberum quia Deus poterat ab aeterno decernere creationem mmdi, & non decernere, creationem hujus &alterius cujuscumque 84. necessarium & immutabile tum ablolute, tum relative ; absolute, quia ablolute Deus idem fuisset, quodcumque ab aeterno laiscere decrevisset 27. relative , quia cum omnia persectissime ab aetem oenorit, nulla potest esse nova ratio, quae ipsum moveat ad aliud statuendum. Nec ulla inde s equitur libertatis imminutio, quia cum nulla sit in Deo rerum successio, & tempus, idem est nune, atque suit ab aeterno : cumque ab aeterno fuerit liber , etiam nunc & in omne tempus futurum libertate gaudere dicendus est. Quibus cum primae rationi satis superque fiat, nulla est ratio , cur in ea diluenda diutius immoremur. II. Secundam & tertiam rationem solvit Gunn erus distinctione necessitatis moralis , quam Deo tribuit in eligendo optimo. Se in cavendo libertatis abuissu , non physicae, quam in Deo revera esse & ad libertatem indifferentiae reis quiri contendit. Verum quod attinet ad secundam , rio tantum abesse ut Deus ad optimum extra se operandum dirigatur, ut quemadmodum docvi β.9o.&seq. neque dirigi possit, non ex desectu Dei , qui est omnipotens, sed ex desecta possibilitatis rei, quae si optima saltem in sensu absoluto. Nam quod attinet ad relativum, in scholio sequenti Φ. 93. non valde repugnavi in dando adversariis mundum hune esse optimum & persectissimum ratione habita finis . quem sibi in ejusdem creatione proposuit, talis nimirum ac tantae manifestationis eorum suimet attributorum . quae manifestare sibi proposuit. Sed munis di in hoc sensu optimi plures sunt, tot scilicet , quot fines sibi Deus proponere poterat , ad quos mundi creationem referret. Ex quo fit, ut Dei voluntas ad unum tantum mundum minime determinetur . Nec dixeris Deum sibi debuisse proponere finem omnium optimum ac persectissimum. Concedo enim quod attinet ad substantiam sive qualitatem finis ejusdem, non quod attinet admodum & intensionem. Optimum enim illum finem manifestandi suas persectiones dehebat eligere, eoquod se ipsum rebus a se creatis anteponat oportet;& reuera Deus Angelos & homines ad eum finem retulit, ut se ipsum Bois num summe perfe&um in coelesti Regno clare perspicueque & sicuti est cognoscerent, atque viderent. Verum in hoc ipso quot in infinitum gradus majores atque majores esse possunt, ut numquam tamen ad ultimum omnium, qui esse possunt, persectissimum queat perveniri λ Quod ni ita seret, in illud incideremus absurdum , quod finita mens Deum absolute infinitum comprehenderet. Quare Deus ita liber est, ut sibi ab aeterno propoluerit finem aliquem saltem quod attinet ad ipsius modum & intensionem , minus persectum infinitis aliis. quos sibi proponere poterat. Nec id dedecet Deum , qui ut Ens a se, est prima ratio, unde res ab alio profluunt & determinantur, nec a natura rerum
creandarum, sed a se ipso tantum petere debebat rationem , cur illas crearet. Contra quam usuuenit in mentibus creatis, quae, utpote auctori suo subjectae, libere quidem , sed tamen certo eam legem sequuntur , ut semper eligant id , quod majorem habet rationem, cur elieatur. Quorum altero id consequimur, ut melius quam Leibnitiani, vitemus iatum , cujus legibus suum quoque I
210쪽
vem Gentiles teneia volebant; altero autem , ut fortuitos eventus nee ipsi Deo cognitos ab hac rerum universitate ablegemus.18. Cum vero possit esse libertas indifferentiae tum in appetendo bono , aut malo, quae dicitur contrarietatis, tum in eligendo aliquo ex pluribus bonis cognitioni propositis , quae eodem nomine appellatur, tum denique in appetendo aliquo bono , aut non appetendo, quae dicitur contradictionis, quis non videt nullius esse momenti tertiam rationem, ex qua patet Deum esse exper. tem solius primae libertatis, quae, ut libertas valde imperfecta, persectissimum Numen penitus dedecetὶ Quare longius non faciam , cum ex superioribus constet Deum aliis duabus libertatibus gaudere. 19. Inter eos, qui libertatem ex professo impugnarunt, suit impius Hob fius, quem Cl. Harris ejusdem nationis acerrime confutavit in opere, quod insertum est in tomum II. pag. 7o. Hagae I 73 ρ. Collectionis Bumeti Commentariorum, quibus aliqui praestantes Angliae Seriptores Religionem Naturalemae Revelatam accurate defenderunt- Non valde moror praecipuam ipsius ratio nem , quam proponit atque consutat Cl. Monilia sub initium tomi II. libri supra commemorati adverius Fatalistas , in eo positam , quod caussa sufficiens ad essectum gignendum illum necessario gignere debet, sublatis omnibus agen di impedimentis, quodque anima nihil quod non habeat, sibi dare potest, nec idcirco ullum elicere adium , quo in hoc potius bonum , quam in aliud quod.cumque tendat, sed aliunde accipiat, ideoque necessario eumdem eliciat neces.se est eum nihil caussa cujuidam entis este non queat. Non, inquam, Valde hanc moror rationem , quod primam ipsius partem satis diluimus, cum adversus Helvetium aliosque Fatalistas ostendimus in Rationis sufficientis Principio, ad quod Hobbeliana caussae sufficientis ratio revolvitur, nihil esse quod ani inmae potentiam ad opposita labefactet; alterius autem vim elevavimus, cum absolutum appetendi actum per vim in anima a Deo creatam gigni ab eodem docuimus, directionem autem ejusdem, quae est solum aliquod relativum, ab anima proficisci I 79. n. 2s. Tantum enim abest ut vi errandi, quae in solo Deo esse potest, relativa indigeant, ut neque ipsa per se proxime creari possint, sed ex rebus sive substantiis atque viribus ereatis exsistant,qT. Ont. Quid ergo miri & incredibilis esse potest , ut quemadmodum Deus in eorporibus
ita creavit vires determinatas ad unum relativum, ex quibus illud unum neces sario exsisteret; ita in animabus toto coelo a corpore diversis crearit vires duorum oppositorum capaces, quibus se anima ad alterutrum determinaret atque dirigeret 82o. Nec pariter diu versabor in ea refutanda ratione, quam impiissimus Spinosa ex tua hypothesi unius infinite extensae & ab aeterno exsistentis cognitione & motu, tamquam duobus ipsius attributis, donatae substantiae,& ex infinita serie caussarum, quarum aliae ab aliis pendent, & ex quarum ultima acti euaelibet voluntatis pariter necessario generatur, deduxit. Cum enim hanc In nam hypothesim manifestae sal statis eoarguerimus f. . n. 9., plane consequena est nullius esse roboris, quod ex ea colligitur, nee opere pretium esse illud
2 r. Potius arbitror esse digna in quibus refellendis hie operam ponam, quae a sati defensoribus eontradicuntur adversus rationem ductam a bono, & malo morali,& a premio 3c poena, quibus .eadem afficIuntur. Haec autem ratio sic kre concluditur. Si anima temper necessitate adigitur ad id appetandum, quod
