장음표시 사용
211쪽
appetit, & ad effetendos in eorpore motus, qui ex appetitu sequuntur, nec laudem & premium aliquod meretur, si verum eligat honum , nec vitupera tionem aut poenam , si malum , sive bonum tantum apparens. Nam foret uti machina , quam necessitas cogit ad aliquos motus, qui si rati sunt & conflametes, & ad finem , ad quem machina relata fuit, convenienter tendant, non eidem sed artifici , qui eam fie compegit, ut ordinatos essiceret motus, laudi dandum est; si varios & inconstantes atque a suo fine di Mntientes edat, pariter artifici , qui eam ita compaginarat, ut tales ederet, est vitio ascribendum. Ex hoc sequeretur justum non esse, ut vel Deus , vel qui Dei vices in terris gerunt, alios homines, qui sceleribus se obstringunt, & humanae societati sunt noxii , punirent' immo sequeretur nullum in malum morale in hominibus, sed omnia eta naturalia & physica; quae a necessariis naturae legibus orirentur. Iam vero omnes orbis terraquei populi , locis atque temporibus disjuncti, in eo consentiunt eta alias actiones bonas , laude & premio dignas; alias malas dc vituperatione ac poenis coercendas, & primas juste mercedem recipere, secundas justis poenis coerceri non solum ab aliis hominibus , quibus hominum societates subjectae sunt, verum etiam a Deo, nee tantum in praesenti vita, sed etiam in sutura, quemadmodum in Psychologia h. Igo. docuimus: immo ipsimet, qui se sceleribus commacularunt, quam tumcumque se excusare nitu tur , tamen in intimis animi recessibus se accusint, dc vituperatione ae poena dignos se existimant hacque universalis hominum persuasio nullis aboleri π.tuit rationibus, quas impii ad eam radicitus evellendum congerirunt, quod profecto e sigitat, si inanis foret Sc salso suscepta a teneris annis, quemadmodum alias plures salsas insantiae opiniones excutimus. Quamobrem secundum principia , quae hac de re in Logicis statuimus, ε. 233. n. I dicendum est hanc persuasionem ab auctore naturae luiri impressam, & ideo a veritate n
rauam alienam. Ex quo fit ut id quod ex negata hominis vera libertate uitur, sit prorsus falsum , Sc ideo libertas hominis sit res propemodum
certa di explorata. 22- Hobiasius atque Spinoia perfricta fronte communem omnium nationum consensum deserentes , non verentur ab hac rerutri universitate omne morale bonum aut malum ablegare, & maximis sceleribus necessitatis praetextum obistendere. Ex quo deinde colligunt injustos eri Iudices di Magistratus , qui de sentibus 1umunt vindictam, & ultimo quoque supplicio puniunt. Sed ut optime disputat laudatvs Harrisius, videant ne contradictoria loquantur. Nam ita ipsorum hypothesi non minus necessaria est intersectio hominis, quam alter privata auctoritate patrat ,. quam illius mors, quam Judices de Magistratus p hlica decernunt. Quod si ita est, utraque moralis injustitiae culpa vacat. Quid emo privatorum crimina excusant, inflictas publica auctoritate poenas vocant iniustas λ Aliud respondere non possunt, nisi se necessitate cogi ad ita sentienis dum atque scribendum ia Ergo necessitas eos impulit ad falsum sentiendum: quod in contradictoriis necessirio continetur. Quis emo fidem habeat hisce hominibus , quos fatali quadam necessitate ad salsum opinandum trahi videamus λ mod si his coacti rationibus ajant tum privatorum, tum publicae auctoritatis actiones ob dictam necessitatis legem omni culpa vacare, aliqua cer te caussa illos ad ita opinandum coegit. Quid ni ergo eadem caussa in cete
212쪽
pauci libertatis o res, idem praestitit Immo in ipsorum systemate alia. caussa, impulit ad aliter sentiendum. Quae caussa suit ne caecus quidam impetus , i euvis a Deo impressa hominibus, & in iisdem creata secundum ea , quae dixtimus in Logica β. 233. n. Iq.; an evidentia rationum , quae assensum extorsit pro humanae mentis libertateὶ Si primum, ex iis, quae alias disputata sunt de sum. ma Dei persectione & bonitate, qui nec falli nec fallere potest h. cit. plane colligitur non potuisse Deum impellere homines ad hoc de sui libertate judi. cium serendum , nisi revera haec libertas in ipsolum anima reperiretur. Quod ni ita foret, illos Deus mirifice sesellisset. Sin autem secundum, quid ni eidem evidentiae, quae est primum nostrae cognitionis principium f. 22o. Log.
Umnes cedant, & suam aliorumque liberam eligendi facultatem tueantur Quamquam & ipsa evidentia rationum est medium , quo Deus utitur ad extorquendum assensum supra cit. Ex quo fieret Deum esse culpandum, si eadem evidentia quod fallum est, pateticeret. 23. Collinius cum Hobbesio & Spinosa inevitabilis necessitatis defensor optime Videns omnem Rempublicam Garium iri, si locum non habeant ulla premia pro bonis & ullae poenae pro malis, quibus duobus quaelibet continetur, speravit se posse vitare invidiam , quam apud omnes cordatos viros duo illi ipsius antesignani subierunt, negando ex systemate necessitatis consequi premia& poenas a Rebuspublicis eliminari oportere, proptereaquod retinenda sunt non quidem, ut alii putant, tamquam debitae bonis est malis mercedes , sed tamis quam remedia quibus futura mala caventur, ne scilicet aliis civibus ab aliis quo damnum inseratur, atque ut ipse pravus ad meliorem redeat mentem. Quod ipse duobus exemplis confirmat, altero belluarum , quae licet necessitate ad aliquid operandum incitentur , tamen premiis & poenis afficiuntur , ne aliis noceant, & ut se corrigant, atque ut aliquibus exercitiis humanae societati utilibus assuescant; altero infantium , in quibus educandis, tametsi bene sciamus nondum libertate gaudere, idem propemodum Oblervamus. 24. Verum hic quoque contradictoria sentit & loquitur. Dum enim scribit premia & poenas in administratione Reipublicae esse retinenda, tametsi omncs hominum actiones necessitatis lege teneantur, non videt se eodem tempore putare posse haec ab hominibus retineri, & non retineri. Si enim aut necessario retinentur, aut necessario negliguntur, nullum est in hominibus eadem retinendi , aut non retinendi debitum . Et revera ideo sine contradictione possumus affirmare bestias & infantes corrigi debere, quia sunt homines ratione & libertate donati, ad quos illud debitum refertur, tamquam ad eos, qui corrigere,
aut correctionem omittere possunt. Ut igitur Collinius & alii Fatalistae secum constent, illud unum, me auctore, sentiant & ajant premia & pcenas esse humanae societati Rebusque publicis utilia , id est si sunt aliqui homines , qui humanae societati quibusdam suis necessariis actionibus rem utilem faciunt, &
lii, qui eam disturbant atque corrumpunt, esse quoque eidem societati valde utile, ut alii snt, qui premiis primos tueantur atque in longum tempus conis sement, quo utiles esse perseverent; poenis secundos coerceant, & etiam peroditum eant, ne societati exitium importent. Quo polito videat Collinius an sartatectas teneat regulas morum , & Rerumpublicarum cardines , quales sunt premia & poenae, quae certe consistere nequeunt, si nihil ab hominibus fieri
debeat, aut non fieri, sed omnes ipsorum actiones vinculo necessitatis sint
213쪽
colligatae Nihilatamen minus confidenter gloriatur tantum abesse ut ea Iabeo fictet, ut potius ipsius systema magis, quam libertatis indifferentiae, cum iis.
dem consentiat, ob eam rationem, quod homines nimium 4n vitia praecipites ruerent, si libertate uterentur , quasi non magna nunc foret scelerum in toto munis do vis, tametsi necessitatis systema per ipsum obtineat. Videat etiam inde eonsequi totius humanae vitae eversonem , atque omnium artium , quibus ea.dem continetur. Cum enim artes & scientiae practicae sint habitus sὐe facili. tates alicujus rei difficilis efficiendae , repetitis actibus comparatae, hujusmodi res debet esse ex iis quae necessario:non fiunt. Ad illam enim quae necessario fit, eum facilitate iaciendam opus non est se in illa saepius exercere , sed continuo fit satim ae caussae illius eis chendae vim cohibentes sunt praesto; nulla vero ratione fieri potest , si absint. Ita nulla in cadendo ex alto iacilitas acquiritur, quia summotis corporibus, quae inter tellurem & corpus grave interponuntur , grave suo pondere necessario deorsum delabitur. Bene vero comparatur iacilitas saltandi, quia saltus caussas necessarias non habet, sed repetitis saltibus homo paulatim assuescit ad hunc motum perficiendum . Ut vero hi habitus acquirantur, duci secessaria sunt, animalia quae praecepta & regulas cujusdam rei efficiendae dare possint, & animalia , quae has regulas addiscere & aὸ usum deducere queant.
jam vero si omnes omnium hominum actiones necessariae sunt . quaenam reis
gulae ad aliquid efficiendum idoneae tradi possunt de eo, quod a discipulis necessario fieri debet, si adsint idoneae caussae, nullo modo fieri potest si absint, ab iis magistris, qui regulas idoneas docebunt, si ad id necessario impellantur, nullas vero hujusmodi proferent, si necessarius dest impulsus f Urgebit tamen
Collinius heliota necessitate naturae ad operandum impelli, nihilotamen minus alias ab aliis condocefieri, & usum aliquarum rerum addiscere. Multa a mulistis dicuntur de animae helluarum libertate , ut inter alios videre licet apud laudatum Moniliam parte secunda sect. 4. citati libri , in qua disseultati suis pra expositae Collinii satisfacere conatur . Ego autem operae pretium arbitror reis serre sententiam Gunneri, qui in Tractatu Philos. de Libertate cap. q. aliquam, sed longe inseriorem humana libertatem iisdem attribuit. Haec enim habet iastholio I. 82. et s. Oppido multi dantur qui sebi persuadent brina necestate nattarae sintrisisseea pb isa ) ad appetendum di messandum necessiari οῦ hine libertatem a ne .essitate indisserentiam formatim seu contingentiam psescam in de actionibus eois
rum non praedicari posse aurbumant . Ab his sat Alethinus Libertus in tract. stit. 3. . . . Nec raro alii dicunt hominem per libertatem a nee tate a rebus inanimatis . animalibus ἐν rationabilibus, seviset brutis dissingui. Si autem ad peνientiam attenti calculos nos, os recte subducamus, brutis libertatem a nece state tribuamus oportet. Multae enim actiones cum earum oppiniis hie nune in potestate eorum positae sunt. Multa proflant exempla , unde eonfiat ea ad opposi-νas actiones se determinare posse. Canis ex. g. currens, ad locum paluserem veniens, motum sutim alis r dereminat, o iterum jam celeritatem , jam directionem m res θοnte mutat. Exempla sunt egregia quae allegantur in Trin. Germ pag. 84. 88. ubi exempla plane mira oecurrunt. Item Amusiment Pbilosephipresur te tangete des bises pag. ρ I. 93. suod autem ad exemplum attinet, ad quod
ιoco eitato provocat Aletbintis Libertus, experientia docet canem cibum propollux saepenumera istactum relinquere. Non raro enim contingit canem quammaxime esu
214쪽
lentam per misas Domini ab esca avocarἰ I unde faede patet eum non necessii te pb ea , seu fatali mecbanico ad escam capiendam determinari, ita quidem
majore eum ratione asserendum sit eum pre repraesentationes boni mali senis si as sese ad edendum σ non edendum determinare. Provocat auctor nominatus
ad usum loquendi , sed non satis accurate exinde miscitur quod probare voluit. Hactenus Gunnerus, qui subdit ex negato belluis ulu loquendi in serri quidemaas libertate persina & absoluta , qualis est in hominibus , carere , non vero expertes esse cujuscumque libertatis circa res , quae cadunt sub sensus . Cujus auctoris sententia congruere videtur cum nostris principiis .go. 3c seq. Psych. ubi discrimen animae helluarum ab humana explicavimus . Nam si anima brutorum res singulares atque sub sensum cadentes non solum cognoscit directe, sed etiam reflexe, & circa easdem iudicia & ratiocinia solum sngularia sermat , quid ni iisdem aliquam circa haec eadem objecta libertatem eligendi tot experimentis firmatam tribuamus λ Nec inde sequitur easdem posse proprie mereri& demereri, & morali merito aut culpa se obligare, quibus cognitio propositionum universalium , & persectiores reflexio , ratiocinatio & libertas inde exsistentes necessariae sunt. Cum enim percipere nequeant nisi bonum sub senissus cadens , ad illud necessario determinantur, nec possunt nisi inter plura sensibilia bona eligendi facultatem habere. Meritum autem & culpa esse non queunt, nisi in illa cognoscente substantia , quae tum cognoscere potest & b na , qualia sensibus apparent, & bona, qualia rationi , & inter eadem facultitatem eligendi obtinere. Quod si res ita se haberet, plane corrueret argumenis tum supra expostuQ in sententiam Collinii, eoquod ex dictis constaret aliquam esse circa res sub sensum cadentes libertatem in bellu is, quae sit funda. mentum , cur aliae ex ipsis munere praeceptoris, aliae munere discipuli in quia busdam addiscendis exercitiis langantur. Ergo manet ex premiis atque poenis, quibus apud omnes Gentes actiones humanae afficiuntur, firmissimam duci ra. tionem pro animae libertate . et . Sed adhuc urgeri potest ad eum finem ut alii sint homines , qqi artes& praesertim artem bene vivendi doceant, & alii, qui addiscant, atque ut premia & poenae distribuantur , necessarium non esse , ut homines libertate fruanis tur , sed solum ut Deus eosdem ad haec praestanda primum idoneos crearit, deinde conservando determinet. Si homines societati utiles semper premiis allicerentur, & noxii poenis deterrerentur, infirmum quidem , sed aliquod tamensoret perfugium hujusmodi. Nunc vero cum experientia compertum fiat conistrarium ulu venire , quis lanae mentis credat Deum summe bonum ita homines comparasse, ut multos societati utiles poenae sere semper necessario consequerentur, noxios autem praemiaὸ Quare nisi velimus Deum tot quae ab omni ratione abhorrent, auctorem facere . malorum originem non ab iplomet Deo, sed ut supra confecimus num. 2I. ab humana libertate repetamus necesse est .
Omnes, inquies , quam tum vis pravae hominum actiones, libertate sublata , non serent mala moralia, sed solum physica 3c naturalia , quorum auctorem Deum facere non est a ratione dissentaneum , eoquod necessitate quoque physica momstra oriuntur, & pluviae in loca deserta sine ullo commodo cadunt, & alia sexcenta mala naturalia in hac rerum universitate observantur. Concedo equidem,
di hoc ipsum est, quod hujus systematis salsitatem maxime evincit. Verum aio distinguendum esse inter mala physica, quae in solis corporibus accidunt.
215쪽
interque illa quae in substantiis sensatione & eognitione donatis. Pr ma nullis
doloribus aut voluptatibus obnoxia sunt; hae vero eorumdem capaces, quam tum vis necessitate adactas velimus ad operandum . Deum vero auctorem fac
re exqui starum doloris sensationum , quibus homines etiam societati utiles Gne ulla sua culpa saepius assiciuntur mihi videtur nimium a summa ipsius M.
vitate dissentaneum , quam ut concedere possim . Quamobrem tamquam rem omnium certissimam Sc maxime exploratam teneo humanam animam suis in actionibus appetendi liberam esse, inde originem moralium malorum esse reis
petendam , & hac de caussa tum premia & poenas in qualibet bene temperata Republica juste distribui, tum artes & disciplinas ad hominum vitam rege
dam esse institutas. δ28. Antequam ab hoe loco discedam , non erit abs re exscribere quaedam ex capite I. lib. I. Operis conscripti a Cl. Marchione Gorini , inscriptique L' mo Traitato Fiseo Morale ... in Lucca I736. , ex quibus apparet ratio cur Deus hominem liberum creare debuerit. se Creavit innumeros spiritus sunt ejus verba in latinum versa in qui coelum incolerent & honorarent, quotiescumque se ipsos dignos reddidistent in brevi certamine ab ipsis habendo cum superbia , quam inlpirabant eorum libertas, & elevatio ad thronum, unde descendebant ; hoc pacto decernens ut corona, jure ac merito comparata, seret
bass ae sundamentum selicitatis, quae, nisi ita decrevisset, seret minus pers cta. Ecce originem libertatis partus sapientissimi Greatoris , qui substantiam creatam voluit suae beatitudinis ex parte aliqua auctoren . Quemadmodum siquis Rex modo ex stercore nullius meriti hominem ad regalem thronum et vel , modo alteri hostes objiciat quos debellet, & ex quibus triumphum ref rat, ipsiusque praeclaris facinoribus suam sedem loco mercedis constituat, nemo non assentietur , quamvis in aequalis honoris ac dignitatis loco sint coli cati , tamen quia primo deest illa jucunditas , quae percipitur ex recordatione servitii Domino praestiti, secundo autem cumulus gloriae propter praeclara facinora accedit, eosdem valde disparis felicitatis compotes sere, neque illam perpetuam atque praeclaram voluptatem, quae in beatitudine secundi tantam tibi vindicat partem, Regem ipsum excitare posse in anima primi, quamlumcumque eum felicem reddere sibi proponat: ita Deus cum sibi proposuerit aeternam eamque absolutam rerum a se creatarum selicitatem , debuit eas donare libertate, qua aeternam mercedem, atque aeternam poenam sibi comparare
possent, quo eas redderet persecte felices, si primam recepissent se. Hactenus Gorinus , ad cujus verba hanc appingit aὸ notationem Angelus Maria a Servis Min. Obser. se Plures ut Deum exsistere evincant, siciles sibi proponunt dissicultates, quas idcirco iacile solvunt, sed ut breve faciant, praetermittunt graviores. Auctor hoc loco occurrit maximae omnium ex iis , quas Athei objecere , quam sum nescius an aliquis convenienter diluerit. Hane sibi proposuit Erasmus , nec resutavit ; hanc aliis Spinota, & quod sciam, nemo respondit. Gorinus eidem satisfacit quin eam moveat, aut ita sensim sine sensu id facit, ut a doctioribus vix percipiatur. Est autem hujul modi.2st. Si Deus exstaret, optimus esse deberet; is autem quem vos colitis, opintimus non est. Ergo aut Deus non exstat, aut non est is , quem vos colitis. Hoc vero conficitur Deum , quem vos colitis, optimum non esse. Alter Deus vestra melior esse potest. Ergo quem vos colitis , optimus non est. Assum.
216쪽
tum autem se ostenditur. Uter ex hisee duobus Patribus melior erit, an ille, qui vult esse in potestate filii, ut se praecipitem det , quique si eum videat
se mox praecipitem daturum, permittit ut cadat & ruat, an ille, qui in hu.jusmodi eventu manu comprehensum retinet , & in certam suae haereditatis &perpetuae felicitatis possessionem mittit. Alterum esse meliorem perspicua sane ratio docet. Ergo perspicua quoque ratio monstrat meliorem futurum fuisse
Deum, qui substantias intelligentes ereasset fine libertate lese dandi praecipites, sed omnes collocasset in coelestibus sedibus, in quibus sunt Angeli & Sancti post vitam praetentem. Nec id cum justitia pugnasset. Quia justitia aliud non est nisi virtus quae praecipit, ut se uni cuique detur. Ubi vero nullus culpae Iocus suisset, ibi nulla quoque exstitisset poenae necessitas; ejusque justitia maxime resplenduisset in donando sine ullo merito gloriam , postquam donasset sine ullo merito gratiam . Quidquod magnum fuisset meritum in rebus creatis id ipsum quod sunt intelligentes substantiae, atque ad tanti Dei similitudinem fael ae λ Num Deus ab aeterno justus non fuit, eo quod nulla fuit in tota aeteris nitate poena λ Ille igitur Deus , qui res creatas in suae gloriae sinu fecisset, meis Itor fuisset eo, qui tot permisit se in aeternum praecipites dare virtute arbitrii, quod ipsis donavit.
Iam vero caput legatur , 3c quisque comperiet quam valide rationem auctor concludat, hasque dissicultates confutet, & necessitatem confirmet res creatas faciendi liberas, ut eas absolute persecteque felices efficeret. is Quibus expositispergit auctor adnotationis proponere quamdam a se excogitatam difficultatem Petitam ex eo, quod Deus nullam habet peccandi libertatem, & nihilominus persectissime beatus est. Se solutionem auctoris operis ductam ex hoc, quod libertas peceandi imperfectio suisset in erratore; est autem attributum naturae
3o. Equidem assentior rationi a Gorino allatae, per quam clare intelligitur eur Deus summa eum ratione maluerit animas libero arbitrio donatas, quam ejusdem expertes creare; sed non puto eadem satisfieri expostae difficultati Atheorum . Nam poterat Deus creare liberas, & simul iisdem tale auxilium
praebere, quo sine ulla necessitate ad bene operandum excitarentur, & ita beatitudinem aeternam tamquam mercedem & premium acquirerent. Cor enim
Regis in manu Domini; quocumque voluerit, inclinabit illud; & Deus infinita copnitione donatus novit quae auxilia sint hujusmodi, ut in qualibet sub-' stantia intelligente sint accommodata ad assensum bono vero sine ulla coactione aut necessitate extorquendum. Quare si firma est ratio ab Atheis conciuia quod Pater , qui aeternae saluti suorum filiorum contulit, melior est eo, qui sinit ut aliqui perditum eant, nulla est ad eam solvendam ratio ducta ex necessitate servandi libertatem peccandi, eo quod haec revera esse potest in rebus creatis , quin aliqua ex ipsis se obstringat criminibus , 3c aeternam poenam iisdem jure ac merito debitam recipiat. Quamobrem hujus dissicultatis solutionem capite
mox consecuturo aliunde petemus. T. IV.
217쪽
ε. 18 I. Animadversio DEistae vocantur, qui divinam negant Providentiam, sive inficiantur Deum curam habere de rebus mundanis. Tres insectas dispesci queunt; alii volunt mundum esse a se ab aeterno , suisque legibus, quae ab ipsis naturae dicuntur, regi ac gubernari varieque disponi; Deum autem in se beatissimum ac summe persectum nihil prorsus in hoc mundo operari ac facere, sed solum
eum cognoscere ac contemplari. 'a. Alii concedunt quidem mundum a Deo creatum fuisse , sed negant opus habere ulla conservatione 3c concursu Dei, quibus ponsit permanere, & suas operationes sive motus in corporibas, sive cogitationis in animabus perficere, sed uti domus sine attifice perristat, ita Mundum sine ulla Dei actione durare, & uti lapis manu projectus 'sine continuata manus actione moveri pergit, ita illum sine aliquo Dei auxilio suas operationes continuare secundum legos naturae. Ex quo fit ut ordinarit quidem atque effecerit primum
mundi statum, non vero essiciat , administret & ordinet alios omnes sequentes, sed eos tantum videat atque cognoscat. Alii tandem Deo concedunt tum creationem mundi, tum ipsus conservationem , non vero concursum cuin actionibus rerum, qua ab ipso creatae sunt & conservantur, atque idcirco volunt Deum. non effcere, nee ordinare actiones mutationesque rerum mundi, earum praesertim quae ad homines pertinent.
f. I 62. Propositio Adversus primos De istas jam ostendimus *. 73. mundum nec a se, nec ab aeterno exstare potuisse, & a Deo creatum ex nihilosuisse,& objecta diluimus quae adversus mundi creationem ab Atheis urgeri solent. Unde supervacaneum est in his hoc loco versari. Utrumque praestitimus adversus secuncsos, quod attinet ad contervationem substantiae q. 95. Adversus tertios pariter statuimus &ostendimus necessitatem divini concursus k. Io . in omnibus rerum creatarum actionibus: cumque Delitae hanc explodant praeser- sertim in actionibus liberis, huic dissicultati plene satisfecimus toto capite ultimo, ubi necessitatem divini concursus cum libertate actionum humanarum conciliavimus, aviue illo praesertim , quod Deus
218쪽
eoncurrens eum actionibus liberis necessario quidem essicit id omne quod absoluti est in actu appetendi , animam ad bonum universe appetendum semper impellens, sed in animae potestate est relativum actus, idest dirigere appetitum a Deo creatum in hoc potius bonum, quam in hoc aliud.
a. Sed ut meam pro necessitate divini concursus rationem mugis declarem, optionem do adversariis eligendi utrum velint, utrumvis, quam esse necessariam ad status mutationem evicimus in Ont. q.*a.&seq. sit cum substantia necessario conjuncta, an vero accide
talis ut ibidem, & in Psycholog. f. 9 I. Jc seq. pariter ostendimus. Si primum, jam constat qua actione Dei conservari substantias admittunt hi tertiae speciei mistae, eadem conservari quoque vim
cum substantia necessario conjunctam, & conservatione vis, ex qua ipsa per se mutatio exsistit, concurri ad ipsam mutationem. Si a autem sit accidentalis, iis rationibus, quas attulimus in Ontologia g. cit. conficiemus eam a Deo creari, & ideo etiam conservari debere f. Io s. dc seq. qua conservatione vis rerum fit man,
festum Deum ad mutationes, quae a vi oriuntur, concurrere.. 3. Quod si Deus substantias & vires creatas non Ium creat, uerum etiam conservat & veluti continuate creat, atque hoc pacto concurrit ad singulas rerum creatarum actiones mutationesque, quae, nisi Deus vires sine quibus mutationes esse non possunt, comservaret, continuo prorsus cellarent; quis negare potest Deum non istum e nihilo creasse mundum & ejus vires, verum etiam continuata actione conservandi perpetuam rerum Omnium earumque mutationum curam & adm ini strationem habere ρε. 163. Objectio Si Deus optimus, persectissimus & sapientissimus mundum regeret, non forent tot mala in eodem ; atqui innumerabilia sunt mala in eodem. Ergo Deus optimus & sapientissimus mundum non regit, nec illius curam habet. Prob. maj. mala sunt contraria summae bonitati, persectioni, & sapientiae Dei. Ergo &c.
f. I s .. Responsio Diti ant. Mala metaphysica sunt contraria ne. mala physica &mala moralia subd. si sint auctore Deo co. si sint eo selum permittente ne. Mala metaphysca sunt illae necessariae imperfectiones, sive negationes majoris persectionis, quae in quolibet ente creato esse debent. Cum enim Deus extra se res absolute infinitas & ideo omne possibile ens continentes creare nequeat, eo quod extra lysam nihil hujusmodi esse potest j. 84. necessarium est ut qua
219쪽
libet res creata limitibus circumscripta sit, atque idcirco habeat ensa liquod, quod est persectio S. bonum, admixtum cum negatione quae est impersectio. Mala physica sunt id, quod eum aIiis mundi partibus
non concurrit ad eum finem, propter quem a Deo mundus creatus est cujusmodi esse videntur ea, quae nulli sunt usui, ut pluviae in ina' Ti, aut in locis desertis, monstra & similia,& ea, quae noxia ut venena, serpentes aliaque hujusmodi. Tandem mala moralia, sunt peccata & crimina , sive spiritus libertate donati appetitus praViδc a recta ratione Sc a bono vero deflectentes. a. His positis constat mala metaphysica, utpote necessaria, di vinis attributis, minime adversari, immo nec creationem mundi non optimi ac persectissimi omnium possibilium, ut 6.88. docui; unde colligitur a liberrima Dei voluntate esse petendam rationem, cur tantae persectionis, non majoris creatus sit. 3. Quod attinet ad mala physica, nemo sanae mentis potest as firmare, quaedam esse in hoc mundo, quae aut nulli sint usui ratione habita finis, ad quem mundus a Deo relatus est, aut eidem contraria sint, nisi totum mundum prius cognoscat,& quo quae que res munere in mundo fungatur. Nam fieri potest ut aliqua res in se ipsa considerata impers octa videatur, perfecta vero sit ra tione habita totius, cujus est pars, eo quod cum aliis ejusdem partibus ad finem ad quem totum est comparatum, consentit. Et sane qui partes horologii huc illuc disjectas videret, posset ne assi mare esse persectas aut imperfectas, nisi prius eas in horologio con junctas obiervarit, atque animadverterit utrum ad finem horarum ac curate indicandarum concurrant nec neὶ Prosecto in aliquibus hanc idere possumus utilitatem . Pluviae in deserti; loci ς δc in mari cadentes aerem refrigerant, & potum administrant iis, qui per ea loca transmittnnt. Venena, & serpentes non ad eum finem destinata sunt, ut mortem afferant , ted ad alios usus, quos habent in humana vita. Quamquam ei si daremus aliqua destinata esse ad eum finem, ut damnum atque perniciem hominibus afferrent, tamen dici potest illa eatenus esse bona, quatenus Deo conveniens fuit, etiam hujus vitae miseriis & aerumnis homines peccato originali Sc aliis criminibus obstrictos punire, immo δc corrigere, ut ad bonam redeant frugem. Ex quibus sit. manifestum mala physica cum divinis persectionibus nequaquam pugnare. . Qua inobrem venio ad mala moralia, sive ad pravas hominem appetitiones, & ajo illarum auctorem Deum non esse , sed Himanam liberam voluntatem, quia Deus efficit quidem appeti-
220쪽
tum voluntatis in bonum universe, sed voluntas, permittente quidem Deo, non autem id positive volente, hunc a Deo genitum appetitum in verum malum, quod sub specie boni apparet, libere dirigit, cum posset in bonum verum dirigere I 33. Haec a tem mala cum bonitate & sanctitate Dei pugnarent, si Deum a ctorem haberent, non autem, si creatam voluntat , & a Deo solum permittantur.
q. Ι 85. Instantia Atqui summae Dei bonitati & sanctitati contrarium est mala m ratia permittere. Ergo nulla distinctio. Prob. min. subs ex Balio, qui hanc a malis petitam dissicultatem adversus divinam Providentiam insolubilem vocat in Dictionario, idque demonstrare contendit sub vocibus Pauliciens, Manubdems, ct Mareionites & pra sertim articulo Drrhon. haec habet. Qui facile potest impedire omne malum & non impedit, peccat; atqui Deus facile potest impedire omne malum ; ergo si non impedit peccat; atque idcirco summae Dei bonitati & sanctitati contrarium est mala moralia
f. I 86. Responsio Aliqui dis inguere possunt minorem. Deus absoluta potentia pomtesm impedire omne malum eo. ordinaria & servata hominis liber tate M. Verum haec responsito satis non facit Baelianae dissicultati, quia potest Deus, servata prorsus indemni humana libertate, tale auxilium 3c in talibus circumstantiis singulis hominibus praebere, ut semper eligant bonum verum, numquam apparens; quo in eventu & nullum in mundo foret peccatum, di sartatecta maneret libertas, & finis, quem in illa hominibus eoncedenda sibi proposuit, ut homines non prorsus gratuitam, sed suis debitam meritis aete nam kIicitatem acquirerent, & hoc pacto persecte comulateque
a. Quare hac misso responso, sic distinguo majorem. Qui facile potest impedire omne malum dando auxilium, quod dare debet,& non impedit, peccat co. dando auxilium , quod dare non deber ne. Peccatum in eo, qui cum possu facile impedire, non impedit, a Iiam ob caussam esse non potest, nisi ob hanc, quia debet impedire, & praebere auxilium hujusmodi, ex quo malum non iri patratum praevideat. Si enim nulla in eo sit impediendi 8c dandi hujusmosti auxilium obligatio, quis in pura permissione peccati ab alio patrati malum offendere potestὶ Antequam igitur Baelius hanc dissicultatem lasolubilem vocet, clare doceat Deum obligatione tem
