Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

184 Theologia Naturalis

quod bonurn iis, in quibus malum permissum non est, ejusdem in aliis peris

missio afferre potuit, quo respectu primorum mali permittio melior diei pol ssit, quam non permissio P Quare si nec ratione habita Dei, nec ratione habita rerum , quae procreata fuerunt, melior est mali permissio, quam secus. manifestum est nullam esse allatam a Leibnitianis pro mali permissione ratio. Nem ,.quae ex natura mundi optimi, R ex malo ad illum inciendum neces. aris deducta suit. . . . is. Quod vero pertinet ad rationes a Baetio contra Divinam bonitatem δι justitiam ductas ab orisinali peccato, quod Adae filios non exstantes, cum illud

perpetrabatur, transsulum est, ad verius ea quae in antecessum re omlimus regeri potest ex multorum Theologorum sententia, quam in Psych. 74. expotuimus, Deum non potuisse hominem creare eum rebelli concu.

piscentia ; quaeque rationem praeverteret. Qui ergo potuit in poenam peccati ab uno Adamo admissi permittere, ut filii ipsius cum eadem nascerentur λ Nam de supernaturalibus gratiae di gloriae donis sustineri potest nostra, ipsa responso , eo quod haec ex jussitia nequaquam homini debita sunt , 8c Deus potuit saltem absoluta potentia hominem sime iisdem creare. At cum Deus in horum Theologorum syst mare non possit ulla ratione hominem condere cum tali concupiscentia, eo quod foret auctor peccati, intelligi quidem potest cur sine

nitatis detrimento potuerit in Adamo peccante permittere, noniautem cur an nepotibus, qui sua voluntate peccatum non admiserunt.

4. Ut his satisfaciam , arbitror sc omnia posse conciliari. Deus hominem in praetenti providentia compesit eή anima di corpore iis commercii legibus ita conjunctis, ut concupiscent a rationem praevertens Depe saepius consequi de. beat. Ne id succederet, quod cum divina pugnaret honitate, humanae naturae in Adamo adjunxit alioquin minime debita supernaturalia dona, quibus homotum supernaturalem finem consequeretur, tum regeret atque comprimeret u turalis concupiscentiae motus, atque id obtinere posset, ut contra ipsius voluntatem uersus bonum sensibile rationi contrarium nequaquam prorumperent.

Quod si homini ea supernaturalia dona conferre nequaquam decrevisset, aliterfecisset hominem & aliter cum his mundi corporibus copulasset, adeo ut eo niscuplicentia in honum sens bile a recta ratione deflectens , ipso invito , minime exorta fuisset. Quamobrem in hoc altero rerum statu homo non egeret supernaturalibus gratiae auxiliis & donis , quo a concupiscentia rebelli nequa quam sollicitaretur. At in praesenti opus habet liniem . Quo fit ut in hae providentia supernaturalium privationem donorum concupiscentia naturaliter consequat .iPeccanti vero Adamo & ejus filiis dona supernaturalia Deus juste subtraxit, eci quod nulla justitiae lege , etiamsi nullum praecessisset peccatum, tenebatur ad ea conserenda , sed solum habita ratione ipsuis providentiae , &raturae humanae perfectioni conveniens erat, ut ea largiret . Sed depravata in Adamo ob ipsius peccatum tota humana natura, eoquod omnes homines ab eo.

dem originem ducunt, non amplius divina pmvidentia & naturae humanae peris sectio tae supernaturalia dona postulabant. His vero non solum juste sed etiam convenienter negatis , non solum in Adamo, sed etiam in filiis concupiscentia& aliae vitae hujus miteriae consecutae sunt, tamquam naturales effectus , quos Deus in natura jam per voluntarium Adae peccatum vitiata impedire nequaquam debebat. Nec Adae nepotes jure ac merito suum acculare possimi crea-

232쪽

Pars Secunda. 18s

rerem , eo quod & musta ab ipso aeeeperunt bona, & si quibus malis obn

xii nascuntur, acceptum serre non debent primariae Dei voluntati, qui eos in Adamo persectos & bonis omnibus amuentes creavit, sed Adae ipsi , qui Dei

iussa transiliens Deum iustum bonorum atque malorum remuneratorem impulit ad dona supernaturalia toti naturae auserenda, ex quo concupiscentia & mors& ilias malorum consequerentur. Idque tanto minori jure facere possunt, cum

quo fidei lumine peccatum originale & privationem gratiae & gloriae inde profectam noverunt, eodem noscant Deum tufinita qua praeditus est bonitate in filio suo homine secto providisse remedium , ad supernaturalia bona recuperaris da. Haec si bene expendisset Baetius, non eo suisset progressus, ut contenderet mala moralia & poenas peccati Adami ad ipsus filios propagatas cum ratione naturali pugnare . & hoc pacto magnam impiis ansam praeberet, aut negandi Deum, qualem Christiani venerantur, exstare, aut ipsius Providentiam de me dio tollendi. s. Quo vero etiam Catholicis satisfaciam, atque demonstrem nihil me in supe rioribus protulisse , quod abhorreat a Catholicorum sententia Theologorum , hie duos proseram textus ex Theologicis Disciplinis Cl. Berti, quorum altero rationem qua fuit transfusum originale pecatum , ex sua & aliorum describit. Is enim lib. XIII.

cap. U. reserens auctorum sententias, haec scribit. Thomi e , praesertim Gonea disp. 7. de Peta. ονἰg. an. s. Contensonus Dissent. 1. de Peccat. cap. 2. spee. 3. Salis molienses Tract. XIII. disp. XVI. dub. 3. Card. Gotti tom. s. siuaes. VIII. aliiqua passim tenent peceatum originate materialiter esse concupiscentiam, formaliter v re prisationem originalis issilia. Deinde eap. m. haec statuit. Contrabimν ori. ginalis noxa propagatione natura , eoquod eoncupiscentia m libidine seminetur eor. pus, cui Iege providentia anima a Deo inseritur , unde bo carnis consortis tatim tur: quoniam eorpus continebatur in lumbis Adae, is communem naturam im feeit isa, ut originarium pereatum sit ob hanc praecontinentiam singulis propriamo originaliter voluntarium, non quia voluntates noserae moraliter continerenturin -am, aut cum eo Deus conventisnem aliquam vel pactum inierit. Hactenus

Berti, qui dum singulas hujus enuntiationis partes testimoniis S. S. L. L. &S. S. Petrum ostendit, planum quoque facit cum iisdem cohaerere rationem , quam in explieanda peccati originalis propagatione adversus Baetii sophismata

supra tenuimus.

s. Quod autem pertinet ad rationes, quibus divina Providentia & Sapientia in rerum gubernatione suadentur, aliae multae a Philosophis adversus Dei. stas & Atheos eliciuntur ex hujus aspectabilis mundi contemplatione , & ex

omni admiratione dignis phaenomenis, quae is repraesentat. Ut mittam veteres, inter quos non ultimum tenet locum non solum eloquentissimus Orator, verum

etiam insignis , ut iis temporibus, Philosophus Ciceio, in hac re praeclare suam operam posuerunt, Derhamus in Theologia aquae & in altera Theolo. gia Astronomica Niewenthitus in libro inscripto riisse e de Dim in quo ex omnibus Naturae miris effectis non solum divinae exsistentiae, verum etiam inis finitae in mundo regendo providentiae & sapientiae demonstrationem elicuit;

Cheyne, qui in Principiis Philosophicis Religionis Naturalis ex anglica in

Italicam linguam a Derhamo versis bc editis Neapoli an. I729. eamdem p ..

sertim ex primariis naturae legibus, ex mundano systemate, & ex hominis structura eollegit: Lesserus in Theologia Ini ectorum a Lyonetio adnota. T. IV. Α a tio

233쪽

186 Theologia Naturalis

tionibus illustrata ,& primum ex germanica in gallicam linguam, deinde ex gallica in italicam translata & Venetiis edita an. IIII., aliique plum, qui

eamdem scholam varie accurateque tractarunt. Me vero tam latum excurre.

re campum, in quo exultet oratio, non sinit operis, quod prae manibus M. beo, scopus, praesertim cum ex parte explicaverim, & ex parte sim explicaturus , si Deus dabit , scientiam naturalem, in qua percurrenda divina Sapientiae atque Providentiae prodigia quisque manu tangere potest. Sed ne hunc locum prorsus intactum relinquam , operae pretium arbitror uno eoque accommodatis. smo exemplo rem oculis subjicere. Igitur in mentem veniat illarum in diis stantia attractricium , aut expultricium virium, quas Deus in singulis hujus mundi corporibus gignit & creat, rationem sequentes compositam ex directa ac simplici massarum , atque ex inversa ac duplicata distantiarum quaeque viis

res non sunt, nisi motrices, quas Deus, ut vera effectrix caussa , creat sumta occasione a corporibus. f.3O3. n. a. Ont. Nam ex hac una lege sua veluti sponte praecipua consequuntur naturae phaenomena,& leges motuum , quibus hanc uni. versi molem Deus moderatur & regit. Nam primo ex vi attractrice talis naisturae eam in contactu fieri infinitam colleat mus ,6.3 3. n.3. Ont.&in Phys. Gen. t. I. q. 2o I. n.3., & deinceps ex eo quod infinita fit, tum in repellentem abire de ratione ex reconditioris Philosophiae penu depromta collegi q. 3 . Ont. &tom. 1. Phys. Gen. q. 430. I 4.& quam plurimis Algebrae di virium centripeta. rumsorm ulis comprobavi h. 434. tom. a. Phyl. Gen. tum ope hujus vis in conis tactu & in superiori substantia repellentis Deum obtinere & impenetrabilita. tem , quia ceteroquin corpora alia ab aliis penetrarentur 3.137.n. I 4.ΟM., & vim inertiae, quia sine hac vi repellente nullum quiescens corpus alteri moto resiis steret, nee ullam inde reciperet mutationem ab illo, quod ab altera usque ad alteram corporis quiescentis superficiem sine ullo prorsus impedimento transiret f. 237. Ont. & motus inter corpora communicationem, a qua mutatio nes omnes & ordo universi pendent ρ. 3o . Oat. & h. I 8 . tom. 3. Phys. Gen. atque leges motum in collisone corporum durorum , & aequilibrii g. 3o3. Ont.& q. ΣΟΙ. tom. I. Phys. Gen. a quibus legibus aliae corporum mollium &ela. sileorum f. IpI. I94.lom. III. Phys, Gen & innumerabilia naturae phaenomena proficiscuntur, propterea quod sine hac vi repellente nulla foret inter corpora mo. tuum communicatio g. go . Ont. & g. 2o I. tom. Ι. Phys. Gen. & totius universi ordo prorsus everteretur j. I 8 . tom. 3. Phys. Gen. Demum eadem vi attractriisee in distantia, quae in contactu in repellentem convertit, idem sapientissimus Deus tam necessariam corporum cohaesionem est consecutus h. I 49. tom. 2. Phys. Gen. 8c quamvis Newtoniani velint hanc qua corpora cohaerent , vim esse in alia ratione, quam quadrata postulent distantiarum inverte, tamen ibidem &63. sop. s64.& seq. docui ejusdem esse rationis, & contrariis Newtonianorum exisperimentis atque inde deductis rationibus cumulatissime satisfeci. Quia vero si s la foret vis attractrix omnia corpora in unum coirent,& omnia intestino motu spoliata , quantum maxime fieri potest , condein arentur Φ.so . tom. I. si sola foret vis expultrix, omnia in infinitum ἡissiparentur, & mundus evanesceret. ibidem ostendi Deum in aliquibus corporibus & praesertim in igne generare vim in distantia repellentem , cujus cum attractrice temperatae adminiculo idem obtinet, ut & corpora nec nimis dispersa nec nimis conglobata sint, & mo.

tum intestinum innumerabilibus necessarium piae nomenia habeam f. cit. & eum

234쪽

Pars Secunda. 187

liis particulis, quae alioquin vi attractrice donantur, motum intestinum communicet , & hoc sacto in corpora fluida vertat Is 3. & seq. tom. 3. Phys. Gen. Quis autem haec omnia tam stupenda, tam varia, tam per omnem na turam longe lateque manantia ab una tam simplici virium in distantia partim attrahentium . partim repellentium lege , quam sibi Deus in mundi gubernatione statuit , prodire considerans , non miretur ipsius providentiam atque sapientiam , qui uno eoque simplici medio , una eademque opera totius mundi corporei subernationem exsequitur Z Quod si advertamus hoc mutuarum attractionum systema, quod idem est ae caussarum occasonalium 25o. Ont. ad commercium quoque inter animam & corpus pertinere, quis cum Apostolo non clamet: o altis o disitiarum sapientiae ae mensiae Deil observans mirabilem simplicissimae legis tacunditatem ad omnia substantiarum genera pertinentem

CAPUT SEXTUM.

De Deo, quatenus est auctor legis naturalis, ct de disserenita inter actiones bonas ct malas. q. 2o4. Animadversio & Definitione DI vina Providentia quam maxime relucet in lege naturali , quam substantiis ratione & libertate utentibus, quales sunt homines, observandam proposuit atque praescripsit. Ad hanc autem legem naturalem opus est ut aliquae sint actiones hominum sua natura bonae & honestae, quae fieri praecipiantur, aliae autem malae, δέ turpes, quae prohibeantur. Quamobrem de his in praesenti est disputandum. a. Qua in re primum aio legem esse normam, si ve propositi nem practicam, secundum quam creatura rationalis suas actiones liberas determinare debet ; ut parentes sunt diligendi, sive esse di-Vinam voluntatem creaturae rationali manifestatam, aliquam acti nem fieri praecipientem aut vetantem , secundum quam eadem suas liberas actiones dirigere debet. Nec aliquis ajat secundam hanc definitionem convenire legi divinae, non legi in genere; cum enim creaturae rationales non debeant obedire nisi Deo, & iis aliis creaturis , quibus Deus illas subjicere voluit, sequitur leges omnes iueo convenire, ut a divina voluntate vel proxime MI remote pr ficiscantur; de quo in posterum enucleatius.

Unde duplex legis genus primum dii inguitur; alia enim est lex divina, alia humana ; divina est proxima Dei voluntas, ali quid fieri praecipiens aut vetans; humana est voluntas aliquid fi- militer fieri praecipiens aut vetans, illius hominis, cui Deus vult Aa a ut

235쪽

183 Theologia Naturalis

ut alii obediant,& secundum illius voluntatem suas liberas actiones determinent.

4. Utraque autem alia est naturalis, alia est positiva . Divina naturalis est ea lex, quae fieri praecipit & vetat ea quae sunt bona aut mala ex natura sua independenter a libera Dei voluntate ; ut ex his duobus Deus es ab hominibus amandus, Deus non es ab h minibus odio habendus, alterum praecipitur, alterum Vetatur, quia primum est ex natura sua bonum 3c honestum, secundum malum di turpe adeo ut nec Deus possit hanc eorum naturam immutare,& sacere ut amare Deum aliquando sit malum L turpe, odio habere sit bonum &honestum. Divina positiva est ea quae fieri praecipit aut vetat ea quae ex sua natura non sunt absolute bona aut mala , sed solum relate, quatenus ad bonum aut ad malum finem

diriguntur, cujusmodi fuit lex Adamo praescripta pomi arboris scientiae boni & mali non comedendi , eaeque leges a libera Dei

voluntate pendent. Actiones primi generis ideo praecipiuntur aut prohibentur, quia sunt bonae aut malae ipsae per se; non ideo sunt ipsae per se bonae aut malae, quia praecipiuntur aut prohibentur; actiones vero secundi e contrario 3. zo4. Propositio Datur lex divina naturalis. Prob. Ad legem divinam naturalem haec requiruntur; I. ut sint aliquae actiones liberae per se bonae &honestae, aliquae per se malae & turpes, quarum naturam nec Deus ipse immutare possit, A sacere, ut honestae in turpes, R turpes inhonestas convertant. a. Ut Deus Velit primas ab hominibus patrari , secundas omitti; quia lex est posita in voluntate praecipientis aliqua fieri, aut prohibentis. 3. Ut Deus ipse per se hanc suam voluntatem hominibus declararit, quia lex nisi denuntietur ei, qui debet illam observare , non poteti esse illa norma , ad quam homines suas liberas actiones determinare possint . 4. Ut homo Obligatione teneatur obediendi Deo , & secundum ipsius voluntatem suas dirigendi liberas actiones. Atqui haec omnia habentur. Ergo datur lex divina naturalis.

a. Prob. min. quod attinet ad primam partem. Cum ex altera parte Deus sit verum ac summum bonum , & ex altera hominegomnino pendeant a Deo, non solam quod attinet ad primam creationem l. a oo. Ont. sed etiam quod attinet ad continuatam conservationem non tantum substantiae, sed etiam virium, quibus aliquas liberas actiones patrare possint g. Io ita bonum & honestum est amare sammum ac verissimum, b0a m, iis, quorum voluntates ad Dissiliaco by Gorale

236쪽

Pars Secunda. i 89

bonum semper a Deo inclinantur f. I 3 3. ita malum & turpe odio habere idem praestantissimum bonum, ut nulla ratione Deus face re possit, ut sui ipsius amor sit aliquod malum , sui ipsius odium sit bonum , quia scuti ob eam rationem quod voluntas Dei est optima, fieri nequit ut Deus se ipsum odio habeat, aut non amet, ita ob eamdem caussam non potest facere, ut amor sui ipsitus non sit aliquod bonum, & odium non sit aliquod malum. Ergo haeactiones, quae in hominis libertate sunt, amandi Deum, aut odio habendi, ita ex natura sua sunt bonae & honestae, aut malae & tu pes, ut nec Deus earum naturam immutare possit. Idem ostendi potest de aliis actionibus. Constat igitur prima pars. 3. Unde venio ad secundam, quae patet ex eo, quia licet Deus sit liber a necessitate absoluta, quia poterat substantias intelligentes creare, & non creare, facere liberas, & non facere, tamen non eximitur a necessitate hypothetica , quia posita hypothesi , quod eas condidit suimet ipsius , & actionum bonarum atque malarum cognitione, & etiam libertate donatas, atque perpetua in bonum atque felicitatem propensione, non potuit, ut optima voluntate donatus , non ipsarum actiones aliquibus regulis dirigere ad verum honum,3c praesertim non velle ut se ipsum tamquam summum bonum amarent & colerent. Unde liquet etiam secunda pars.

minibus rationem naturalem, δc illius ope suam ipsis voluntatem in aliquibus actionibus committendis, in aliis omittendis ita declarasse, ut nemo illam ignorare possit. Nam primo quisque ratione cognoscit Deum exsistere 3c esse optimum atque sapientissimum, atque omnia ad optimum finem, idest ad suae gloriae suo. rumque attributorum revelationem j. 92. & ad rerum ab ipso creatarum se licitatem retulisse. Ex quo intelligitur Deum volu in se ut homines se ipsum cognoscerent, atque ut persectissimum bonum amarent, & ea facerent aut omitterent, quae ipsum velle i telligerent , praesertim ut non istum Deo, sed etiam sibi & aliis suum cuique tribuerent. Cum enim cuique necessarii sint potus

ac cibus, quo vitam a Deo receptam conservent, necessarium erat

ut Deus idonea ad id obtinendum media hominibus provideret. Id autem praestitit praescribendo, ut quem quisque agrum primus occupasset & coluisset atque seminasset, ex eo fructum ad vitam sustentandam accommodatum colligere posset, quin alii ab aliis turbarentur. Qui enim vult finem, etiam media ad finem consequendtan idonea velle di adus est. Quod si quisque posset alios

237쪽

ipo Theologia Naturalis

ex suis possessionibus deturbare', homines nequirent ex suis laboribus fructum vitae conservandae necessarium colligere. Ex quo se te clare colligitur jus hominum singulorum non in sua tantum vita, sed etiam in rebus ad eam degendam necessariis conservandis. Quod confirmatur ex communi Gentium consensu, qui sensus naturae & auctoris natum dicendus est, & ex iis instinctibus seu insitis appetitionibus, quibus quisque experitur se ad aliqua praestanda vehementer impelli, ut ad tendendum in summum bonum, ad Vitam conservandam, ad prolem gignendam, & educandam, atquoad res suas defendendas, & ab aliquibus committendis deterreri, e X. g. ab iis, quae dictis contraria sunt . Praesertim vero quisqvuexperitur & sentit se ita conditum a Deo fuisse, ut non solum ad speciei conservationem , sed etiam ad suam vitam commode s stentandam opus haberet aliis hominibus, atque idcirco destin

aum a suo Creatore fuisse ad societatem cum aliis coeundam, adeo que ad illa accurate servanda, quae societatem inter homines conciliant atque tuentur, sive ad suum cuique tribuendum , ne aliter

faciendo bella, lites, vulnera & homicidia sequantur. Quid igitur clarius esse potest singulis hominibus , quam Deum optimum a sapientissimum, quique ipsorum curam agit f. I 8 I. haec omnia adeo ipsis necessaria voluisse ut servarent, & a contrariis abstinerent 3- uarta vero pars manifesta fit ex eo, quod Deus non solum hominum substantiam creavit atque conservat, sed etiam vireς agendi & appetendi, quibuς hoc aut illud praestare & omittere libere possunt. Ergo cum toti sint a Deo, quis non videt eox Dei

dominio prorsus subjici,& praestare debere illa omnia, quae ipsum velle intelligunt Ex quibus omnibus palam fit dari legem di via

Nam naturalem.

g. aos. Obiectio Nulla datur lex, nisi clare denuntietur, & observanda proponatur. Atqui Deus nullam hominibus naturalem legem denuntiavit di observandam proposuit. Ergo non datur lex naturalis divina Prob. min. Nuspiam legitur Deum diominibuς locutum suisse is Ergo &c. q. 2O7. Responsio Diit Deus naturalem legem hominibus non denuntiavit locutione externa omitto interna aliisque suae voluntatis signis ne Est enim discrimen inter homines legum latores interque Deum , quod ut ho mines aliis suam voluntatem manifestam faciant, opus habent usu locutionis vel ore vel scripto; Deus autem qui proxime in ani

238쪽

Pars Secunda. I9 I

ma operatur, suam voluntatem servandi plura legis naturalis praecepta satis perspicuam iacit ope illius rationis naturalis luminis, quo singulos homines donavit, quove, si animum attenderint, venire possunt in cognitionem divinae naturae, & illius voluntatis, qua legis naturalia praecepta supra exposita observari postulat. Coniensus autem in praecipuis juris naturalis principiis omnium nationum aut ortus a solo rationis lumine, & ab instinctu, aut etiam suppetias ferente Primi Parentis traditione ad ipsius nepotes propagata, quemadmodum erudite ostendit meus conterraneus atque dum

viveret, amicissimus Cl. Abbas Potinus in opere inscripto De Iur.

Dimo Nar. Orig. Brixiae I 76 I. hanc divinam voluntatem magnopera confirmat, & indicare videtur hanc naturalis legis notitiam Deum particulari quadam ratione primo dedisse, a quo omnes alii uti originem, ira primarias rerum cognitiones hauserunt. q. aoss. Instantia Atqui Deus nec interea locutione naturalis ope rationis hancinaturalem legem hominibus denuntiavit. Ergo nulla distinctio. Prob. min. sub. Si res ita foret, omnes naziones in legis naturalis

praeceptis convenirent; atqui tantum abest ut convenerint, ut ali-ruae pro licitis habeant, quae dicta lege interdici dicuntur, uti

artum, usuram, homicidium, adulterium, δc incaestuosas cum sororibus nuptias. Ergo &c. q. 29 O. Responsio Dii . maj. Si res ita seret, omnes nationeς in naturalis legis praeceptis convenirent, si lassicientem attentionem ad ea , quae naturali ratione elici possunt, adhiberent, aut se affectibus prorsus depravari non snerent cin aliter ne. Nam primo in practicis legis naturalis principiis idem contingere potest, ac in speculatricibus

universae Philosophiae, in quibus factum est, ut quamvis aut ipsa per se clara sint, aut ex perspicuis colligi possint, tamen multi

errarent & errent etiamnum ex desectu attentionis, eoquod ad

suas claras ideas & praesertim ad ea, quae ex illis perspicue colliguntur, non satis attendunt. Quid ergo mirum, si idem contingere possit ob eamdem caussam etiam in practicis 3 Nec inde tamen inserendum est Deum singulis hominibus suam legem manifestam non secisse, proptereaquod Deus omnia providit ad illius acquirendam notitiam necessaria; hominibus autem est vitio vertendum, si mediis a Deo exhibitis ad hunc finem nequaquam utantur. 2. Deinde experientia docet non tam legis naturalis principia ignorari ab aliquibus, quam contemni ab iis, qui interiores conoseie in Dissili orale

239쪽

1s, Neologia Naturalis

scientiae rectum monentis & praecipientis remorsus conantur, sea frustra, retundere, ut cupiditatibus satisfaciant majori cum licentia. f. 2I . Instaptia Atqui etiamsi homines ad ea, quae naturali ratione elici pos sunt, animum attenderent, nihilotamen minus in legis naturalistprincipiis & in eo, quod honestum ac turpe seret, discreparent. Ergo &c. Prob. min. Discreparent, si nullae serent actiones hominum. intrinsecus bonae &honestae, malae & turpes atqui nullae sunt. Ergo&c. q. 2 II. Responsio Dist. min. nullae sunt actiones bonae & honestae, malae & turpes in sententia quod detur libertas in humanis actionibus ne. in hypothesi quod non detur sub. nullae sunt bonae aut malae quod attinet ad ipsa rum effectum, scilicet ad iuste merendam laudem aut vituperationem,

premium aut poenam cin quod attinet ad ipsarum naturam ne. Honestas quarumdam actionum, ut amandi Deum,& proximo subveniendi in extrema ipsius necessitate, turpitudo inliarum, ut efficiendi contraria, praecise non pendent ab hominis libertate in ipsis ponendis, sed a natura ipsarum,& a natura persectissimi Entis, & hominum ab

ipso creatorum, quorum appetitiones voluntati divinae congruere debent, Sc serri in bonum omnium maximum . Verum si homines liberi non serent, nulla ipsorum bonis actionibus laus & premium, malis vituperatio & poena juste deberentur g. 174. & seq. Cum vero jam ostenderimus homines esse liberos & suarum acti num dominos l. 6o. Psych. & hic f. I 8 o. sequitur alias ipsorum

actiones esse bonas & honestas, alias malas & turpes, non solum quod attinet ad internam ipsiarum naturam , sed etiam quod pertinet ad effectus, qui has actiones consequuntur. f. 2Ia. Instantia

Atqui licet homines libertate praediti sint, ipsorum actiones per

se honestae & bonae, turpes & malae non sunt. Ergo &c. Prob. min. sub. Ex libera hominum conventione pendet, ut actiones hominum bonae aut malae sint. Ergo &c. q. 213. Responsio Dist. ant. Ex libera hominum conventione pendet, ut Om es ipsorum actiones sint bonae aut malae ne. ut aliquae sub. sed ita ut postquam pactum & conventio praecessit, sint ex lege naturali

bonae aut maiae co. aliter. ne. Nam primo sunt plura ossicia, quae ante omnem conventionem debemus non solum Deo, cujus amandi

R. colendi obligatio non a nostra libera voluntate pendet, sed ab

ipsius persectissima natura, & a nostrum ab ipso summa dependen-

240쪽

ssa in ereatlone Drc servat, a nam isosum fissistantiae; sedi etiam virium, quibus agere possimuI; visa uiuilam nobismetipsis9t ii vi.

tam nostiam tuerim conservare debemusiante omnem vim aliis eoauentionem, sed etiam aliis hominibus; ut si quis etiam .igna. tus in vitae discrunine reperiatur, eidemque Opem eredi Ipossimus certe eidem praesto eua debeamus, tametsi nullum inter eum ,δο nos pastum praπessetiri. D .no: ia, o ct -b r. 9 : : ' titula. Deinde posteaquam aliqua curi aliis pacta iniuimus .md ea praestanda , ad quae naturali legernequaquam a tringimur, ut fialiis quidquam promisimus, tunc ex naturali lege sequitur, ut posito pacto hanc actionem ponere debeamus, & eam sine pecca to non i possimus,lomittere. Quibus perspicuum fit in object1 dita

Atqui omnium actionum honestas aut turpitudo,& inde orta obiugatio eas committendi aut omittendi, non oritur nisi a pactis, quibus homines se aliis . obligarunt ad aliquod particulare puellandam, aut ad obedientiam, ex quo imperia orta sunt, & leges iusti Miniusti ab hominibus latae. I Ergo M. Prob. min. sub. Ante omne tu ponventionem haec est una iusti & injusti regula, ut quisque suam

quaerat & procuret utilitatem, idque volente Deo. Ergo M. Prob. ant. Homo ita comparatus a IDeo est , ut necessario velit bonum,

idest sui persectionem, & aversetur malum, idest sui impersectio.

Dist. conseq. Ergo haec est una justi & iniusti regula ut quisque

suam procur*t utilitatem veram. CO. apparentem ne. In appetendo

bono live sui persectione is genere homo liber non est; sed solum in directione hujus appetitus ad hoc potius sui bonum, quam ad aliud quodςumque 3.16M &seq. Appetere autem particulare aliquod

bonum verum est semper homini utile, sicut & appetere apparens est semper inutile, non solum ex eo, quod bonum verum est Vera ipsius persectio, & bonum apparens est vera impersectio, sed etiam ex eo quod appetitiones boni veri premiis, boni apparentis poenis Deus assicit in hac brevi vita, aut saltem, quod maxime est attendendum, estque homini longe utillimum, in sempiterna futura, quemadmodum *. zor. docuimus Deum, utpote optimum atqu*justissimum, praeliare vortere. Cum vero ante omnem inter homines conventionem & imperia inde orta, A leges humanas ab imperii ς prosectas homo multa praestare debeat ossicia sic .. entet T. IV. B b Deo Diuiti eo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION