Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

xω Theologia Naturalis

Deo tum erga Deum ipsum, tum erga se ipsum , tumrerga suum proximum, ut supra docuimus, R in iis praestandis homo bonum verum, & venam sui utilitatem inde prosectam, in iis omittendis aut in contrariis actionibus exercendis idem bonum apparens, Ruerum damnum inde ortum consequatur; sequitur in hoc utilita. ix propriae objecto nihil esse, quod legem naturalem ab ipsomevsolo Deo pendentem, di ejusdem obligationem dabefactet.

Voluntas Dei praecipientis ea, quae ab hominibus fieri debent, aut prohibentis ea, quae omitti, iisdem ope rationis, 3c ad summum etiam adminiculo primitivae traditionis significata, est ipsa naturalis lex adeout sine aliqua Dei copnitione nulla naturali leo ge ad aliquid committendum aut omittendum sumaaum genus teneretur. Prob. Leges naturales sunt aliqua: propositiones prae licete, ad quarum normam homines ex natura sua & ame omnem liberam ipsorum conventionem suas liberas actiones exigere debent. Atqui propositiones practicae non possunt esse, nisi in aliqua menata in si homines ex natura sua debeant ad earum normam suas Iiberas actiones exigere, debens eiis in. mente illius, cui homines obedire teneantur; soli autem Deo, cui non solum suae substantiae,

sed etiam virium, quibus actiones exerceant, creationem conservationemque serunt acceptam, obedire debent ex narura sua scante omnem liberam conventionem, ,ΣO mum.a.&4. non autem Iliis hominibus, quibus natura se esse aequales cognoscunt. Ergo &α arn obiectio ' . Si Deus non exsisterer, nihilominus homo deberet aliquas actiones exercere, di aliquas omittere. Ergo voluntas Dei non est i p. sa naturalis lex, eui soli debeant homines obtemperare. Prob. ant. Attenta solius hominis natura sunt aliquae actiones intrinsecus bonae, & aliquae intrinsecus malae q. 2 O num. Ergo &c. q. 238. Responsio . . Dist. ant. Attenta solius hominis natura sunt aliquae actiones intrinsecus bonae, Zc aliquae malae, si haec natura consideretur cum necessaria ad Deum relatione eo. s consideretur sine ne. Cum homo non possit esse a se g. a oo. ont. non potest ipsius natura consistere nisi cum relatione ad Deum, a quo substantia hominum & vires agendi creentur ,4 2.137.δc seq.Οnt.& conserventur. 3. I o Quare si homo suam

cognoscat naturam cum hac necessaria ad Deum creantem ac conservantem relatione, etiam cognoscere potest tum alias sui actiones esse conformes divinae voluntati, 3c alias esse dissentaneas, tum se

242쪽

Pars Secunda. r9s

debere eidem voluntati obtemperare. Si non cognoscat, tunc se esse a se putabit, atque ideo a cujuscumque voluntate di imperio prorsus independentem, indeque eliciet illud sibi esse bonum, quod aliquam praesentem utilitatem atque deIectationem sive partis i ferioris, sive superioris essiciet; illud malum, quod moIeltam sen. sationem atque dolorem. Quod ab ossiciis legis naturalis quantum

absonum sit, nemo non videt. q. 2Is.li Instantia

Atqui licet homo sine ulla ad Deum relatione consideretur, in men ipsius actiones intelligi possunt intrinsecus honae aut malae. Ergo &c. Prob. min. sub. Atheus sine ulla Dei cognitione intelligit sei praestare debere ea, quae utilia sunt humatiae societati, omittere quae sunt inutilia; atqui ex hoc principio eruit quasdam actioneς esse intrinsecus bonas, quasdam autem malas. Ergo &c. 1 n*.4 22 Responsio Diit. maj. Atheus sine ulla Dei cognitione intelligit se praestarae debere quae sunt utilia societati, & omittere quae sunt inutilia, si utilitas societatis sit conjuncta cum sua privata utilitate voluptateque, & damnum societatis conjunctum cum suo co. aliter ne. Ergo sine ulla ad Deum relatione intelligi potest alias actiones esse intrinsecus honas, alias intrinsecus malav vere vel apparenterco. solum vere ne. Cum Atheus sine ulla cognitione Dei intelligere debeat se,.quod attine d ad substantiam, esse a se; quod attinet vero adi coniunctionem ac dispositionem substantialium partium, se pendere a necessariis ipsarum viribus atque motibus, quibus factum est ut tali pacto cohaeserint, cognoscere non potest se aliquam uoluntariam actionem , quae damnum asterad sibimet ipsi, praeitare debere , aut aliquam omittere, quae ipsi sid utilis, in puram aliorum gratiam , a quibus nullum taltem voluntarium beneficium a cepit, sed iis unum intelliget, ad quod ingenito appetitu seretur, ut suam voluptatem ,. commodum atque utilitatem, sive bonum verum sive apparens illud sit, totis viribus, procurer, & suos dolores , incommodae ata damnae similiter vitet ., Quod si sorte accidat ut quae ipsi videntur bonae aut mala, hujusmodi sint etiam ratio. ne habita aliorum, tunc percipiet ea sibi esse persequenda aut sugienda non in gratiam societatis, sed sui metipsius; sin autem contrarium; usu veniat, ud saepissime fit, pariter noscev fuit rationem, non aliorum in iis persequendis aud virandiu se haberoe oportereia

Ergo Atheus. sine ulla cognitione Dei id, quod sibi bonum est, seu vere, seu appareater, pro summo bono judicabit; id quod sibi sise

243쪽

496 Theologia Naturalis

militer malum est, pro summo malo. Quod quamlongissime dister

Atqui Atheus sine ulla Dbi cogat tinne M sola attenta sei natu.

ra .siae. nila ad Deum relatione intelli si aliquas actiondscesse intrinsecus horas, aliquas intrinsecus maus, etiam nullam ipsi uti. Iitatem aut delectationem afferrent . Ergo i&c. Prob.. min. sub. si Atheus sine ulla Dei cognitione id non posset intellivse,.sequeretur hominem ttainsilitentem naturati legem invito peedato se astringere, nisi cognosceret se Divinam voluntatem tali actio 'migrare . Atquii certum esto hominem transiliemem naturae legem peccato se astringere, tametsi, non cognoscat se divinam transilire v lun uum , quia commuia Philosephoram atque Theologorum iu se fragio proscripta est sententia assirmans dari peccatum pure phil sophicum, in eo positum, quod quis aliquam actionem committens cognoscit quidem se naturae leges offendere , non autem Deum, ob quod peccatum nullam mereatur poenam saltem aeternam. Ergo &α

f. 222. . . 1 Responsio, si

. . Distima, Sequeretur hominem transilientem naturae legem se peccato non obstringere, nisi cognoscat vel explicite vel implieite se divinam transilire voluntatem co. nisi cognoicat explicite ne. Et dist. min. atqui certum est hominem transilientem naturae legem se astringere culpa, etiamsi Explicite non cognoscat se divinam migrare voluntatem l . etiamsi inec explicite, ne implieite id nostrine. Qui Deum exsistere, δc esse legis naturalis auctorem cogabstit, etiam novit se peccare transgrediendo legis naturalis praecepta, eo quod tali pacto divinam valuntatem transgreditur. Quamobrem etsi usu veniat interdum, ut dum reipia haec migrat praecepta, acta ad Deum non reflectat,ineque noscat ad divinam offendere voluntatem, nihilominus in eo restat cognitio , quam saepiusti habuir, peccati quod in transgressione legis naturalis positum est in qua cognitione non est quidem explιcata retaria ad Deum, sed tamen in implicita, quae satis est ad eum finem, ut Uero peccaroi poenam merente so) obstringat, eo quod sine actuati Dei cognitione 3c acticinis legi naturali contrarias ad Deum talation , cognossere potest se verum malum in ea praestanda appriere,& velle, tametsi tunc actu non cognoscat rationem alias cognitam cur verum malum sit. Atheus vero qui nullam umquam ponatur Dei eognitionem h numquam potuit cognoscere aliquas actiones esse honas, aut

aliquasi malas, nisi με quor si, aliquam pine nem, se s veram,

244쪽

Pars Secunda. I97

apparentem afferrent ob rationes quas exposuimus. Ergo is ne ulla Dei cognitione actiones vere bonas & malas cognoscere nequit nec explicite, nec implicite, quin tamen inde explosa pec cati philosophici sententia colligi posset e tr*. 223. Instantia

saltem in Atheo seret hujusmodi philosophicum peccatum, RAtheus esset melioris conditionis, quam ceteri homines, eoquod is sub posset satisfacere cupiditatibus, quin ullam mereatur pse nam aeternam. Id utem est absurdum. Ergo &c. 224. Responsio

Ad haec duo respondeo; primo ad peccatum philosophicum duo

requiri, alterum ut quis cognoscat se aliquam actionem perpetrando legis naturalis praecepta transilire, litterum ut dum illam exercet, Deum re ipsa non cogitet. Jam vero si 'verus Atheus. daretur, aliud bonum aut malum non cognosceret, nisi quod sibi utile iacommodum, aut inutile & incommodum videret; & destitutus cognitione praemiorum aut poenarum, quae in altera aeterna vita manent actiones humana , quae legi naturali sunt consentaneae, aut ab ea dissentiunt, tametsi nullum in praesenti ex ipsis oriatur commodum aut incommodum, non posset agnoscere luam veram ut linlitatem suumque verum bonum, nec suum verum damnum &verum malum, quae in alteram vitam reservari docuimus. Quamo rem Atheus nec in legem naturalem, quam minime cognosceret,

posset peccare, nec'idcirco culpa philosophica , quae illam cogni- Iionem desiderat, se obligare.

a. Deinde repono fieri non posse ut inter homines, qui ratione utuntur, verus Atheus sit, ille nimirum qui non solum ore proferat sein ullum admitteret Deum, verum etiam id animo sentiat. Nam Dei exsistentia elt una ex proposHionibus, quae ex principiis adeo claris ita Deila colligi mr, ut impossibile lit posse aliquem ratione donatum eidem non assentiri; quemadmodum fieri non posse docuimus . 2II. Logicae, ut quis veritatibus clariς atque perspicuis assensum non pra beat; vel saltem non judicare verisimilem Dei exsistentiam, tametii argumental contraria aliquem etiam a senium contradictoriae propositioni ab iisdem extorserint, secundum ea quae q. 6. & seq. disseruimus. Quod si res ita est, quilibet non magna suae mentis attentione ex divinar exsilientiae & ex eius attributorum cognitione pracipua legis naturalis praecepta, ejusque obligationem colligere potest. Ex quo fiet, ut legem naturalem tran-

245쪽

i98 Theologia Naturalis

gationem contrahendam, & ad culpam committendam non omnibno evidens cognitio desideretur, sed ea si e salix, quae ad verum

quamproxime Videtur accedere ἀaas SCHOLION X Samuel Coceejus Henrici filiva tom V. Operix Geotian; de sere bellitaeis cum adnotationibus. Henrici & aliorum, editi Lausennae an. I7sy: disserta prooemiali 8. cap. I. exponit eorum systema qui nullum naturae jus , nec um Executorem , sive Iudicem naturalem admittunt . ostenditque omnes eo reuolui, ut negent quidpiam natura vetitum esse,& ajant unicuique hominum facultatem convenire agendi quidqi id lubet. Cum veroe in tali stata alii in alios: saevire porint, & quisque aliorum crudelitati pateret, monet eos docuisse inde originem ducere societates, & pacta inter homines, qui coiserunt quorum virtute quisquo ab aliorum iniuriis defenderetur, quaeque sitat una ori nat ratis justitiae,& una ratio, eur aliae hominum a tione; justae sint, . aliae vero injustitiae labe inficientur . Initium ducit a sententiae Glauch apud. Platonem L 2 de Rep. inde gradum facit a1 Epicuram, & ad ejus affectam Horatium, tum latius explicat impium Hob Ili systema, quod. operae pretium existima-mu, hic enucleatius explicare non: solum cum laudato, auctore , verum etiam

cum CL. Genuensi qui in Elem Metaph. hoc systemat persequitur secundum: ea quae auctor in lib. de Cive, & in Leviathan ditarit, quorum operum ait rum habeo edit. si eloda mens s ania I 647. , alterum in linguam gallicam Versiam, inscriptumque Le eoms rimique edit. Lei densis an. I 333. 2. Itaque is primum desnit jus naturale libertatem: quam quisque habet saevisat uae naruralibus. secundum rectam rat onem utendi I dictamen νectae rationis eirca eu quae agenda. via omittenda sunt aut visa membrarumqua eonservationem

quantum fari potes diarurnam. Tum hoc statuit totius moralis scientiae pri et pium , hominum, ingenia esse hujusmodi natura , ut nisi metu communis alia .ujus potentiae coerceantu ν , sibi invicem. dissidant. sese vicissim metuant, &propriis viribus singuli sibi cavere cum jure possint, tum necessario velint cui principio addit postulata duo, alterum est cupiditatis naturalis, qua quis'

rerum communium usum. postulat: sibi proprium ' alterum rationis, naturalis, qua quisque mortem violentam .. tam tuam summum naturae malium , studet: iistare . Vult enim. omnes homines non. minori naturae necessitate, quam qua

lapis sertur deorsum , serri ad appetitione ejus, quod bonum sibi videtur,&ad fugam eius, quod . sibi malum, maximi, autem. malorum naturalium quod in mors. Ex quo. elicit, hoc maxime justum esse utpote rationi naturali consentaneum , ut quisque primum, se suaque quantum. neri potest , tueatur, dein de, ut ad hujusmodi finem utatue omnibus iis mediis, quae ipse, non alii suae vitae & incolumitati tuendin necessaria esse judicaverit. 3. Cum vero naturae sint omnes aequales,. in statu naturae ante omnem e Vilem legem omnia, omnium esse contendit, & unumquemque facere posse qua eumve & in quoscumque libet,.quae sua putet interesse, & unam. actionum humanarum regulam esse cuiusque utilitatem . indeque serii naturalem hominum statum elle mutui belli, quo quisv contra alios. omnes vi & dolix Omnia libi vindicare potest.

. Sed quia status belli consecvatiota hominum potissimum adversatur, id

246쪽

Pars Secunda. 399

de listam esse eontendit, ut pacem bello contariam quaererent,& ad eam eo ciliandam snsuli suo naturali jure aliqua ex parte cederent, pacta & conveniscones inter te inirent, & praefinim illud suam libertatem aliquantum coer eendi. &'dominium transserendi in unum aut plures , qui possent poenis coe eere eos, qui pacta conventionesque migrarent.. s. Ex quibus principiis primarias elicit naturae leges, quas semper obligare docet in conscientia Sc in sevo, ut aiunt, interno, non in externo, eo quod si alii non servant, neque ros servare renemur, ne praeda aliorum samus, sed tamen ita affecti esse debemus. Ot s fieri possit, easdem servare parati simus. s. sie Hobbesii mentem explicat Genuensis, cui addo haec duo ex Coccno. Alterum est Hobbesium admittere quidem praecepta naturae, indeque transgresissores poenam mereri, verum id solum obtinere respectu Dei, non vero inter homines ipsos. Inter hos enim natura nihil in ejus sententia iustum aut in. iustum est, sed mutuus metus demum homines induxit ut in societatem cole. rint', & ius suum invicem grassandi iudicio civitatis subjecerint. Alterum est summum arbitrium omnia iaciendi etiam ea quae praeceptis Decalogi contunentur, esse penes imperantem, qui soli Deo, non civibus aliquid debet, nee ab iisdem ad pacta servanda posse obligari, atque hane esse generationem ma. gni illius L Iatban, idest mortalis Dei, cui summam omnia faciendi pote tiam ex aliorum hominum voruntaria concessione habenti pacem & protectis. nem sub immortali Deo habeamus. v. Μitto Spinosae circa leges naturales sententiam, quae quantum aliis idisus systematis partibus consemanea est , tantum dissentit ab evidenti ratione qua illud resutatur, & venio ad alios Tecentiores, qui ius naturale verbis retinuisse, re sustulisse videntur. Et primo audiamus EneycIO diae auctores,& praesertim Diderorem , qui verbo Drois re ruret haec habet e gallica in I tinam linguam translata. AHujusce vocabuli usus adeo frequens est, ut sere ne. mo sit, qui sibi animo non persuaserit rem esse evidenter cognitam atque penis spectam. Hie intimus sensus est Philosopho communis eum illo, qui numquam animum advertit. Hoc tamen interest discrimen, quod secundus ad quaestionem quid es jus naturais, prae idearum di vocabulorum inopia ad conscientia testimonium nos vocat, di obmutescite primus autem flentio & abstrusoriabus commentationibus se dare cogitur solum, posteaquam vitiosum absolvit eiracuitum, qui hominem eo reducit, unde digressus erat, aut se implicat quae.

stione difficiliore prae illa, ex qua sua se definitione expedisse credebat. Philo. sophus enim interrogatus ait. sus es fundamemum er prima ratio justisi . sed quid est justitia obligario νeddendi esui et id quod as eum pertinet. Verum quid est quod ad Hiquem potius, quam ad alium quemcumque pertineat iaeo rerum statu, in quo omnia omnium forent, δc distincta obligationis notio nondum fortasse constaret Quid enim aliis deberet qui omnibus omnia peris mitteret , de nihil ab aliis postularet Hic vero Philolisphus animadvertere in.cipit omnium Philosophiae Μoralis quaestionum gravissimam di explicatu dissi. cillimam esse illam, quae de jure disputat Naturali. unamobrem praeclare no-hiseum actum in hoe artieulo putabimus, si poterimus aliquod enucleate st tuere principium, cujus adminiculo praecipuis , quae contra ius naturale moveri solent, dissicultatibus satisfieri possit. Ad hunc finem necessarium est rem al. tius petere, nihilque assumere quod exploratum non si ea saltem evidentia,

quae

247쪽

etoo Triologia Naturalis

quae in rebus moralibus haberi quit, quaeque satis cordatis hominibus Aest 1is His ita praelatis hominem inducit, qui violentis agitatus affectibus sibi li'tissaeere nequit suasque solieitudines sedare, nisi dispendio vitae aliorum, qui sibi molesti sunt, & deinceps haec scribit si Quid homini respondebimus , si

haee audacter loquatur λ Sentio me terrorem & perturbationes inserte 'toti h

mano generi; sed necesse est aut me esse infelicem, aut aliis malum inscire, & nemo mihi est conjunctior de magis amicus, quam ipse mihi. Nod mihi haee detestanda praedilectio vitio vertatur. Non enim est. libera ; est quippe

naturae vox, quae numquam effieacius se expli tου quam cum pm me loquitur. Nec solum ad meum animum tanta vi obitrepit. Vos homines appello. Quis .estrum jamjam moriturus suam non redimeret vitam damno maximae humani

generis partis , si de impunitate aut secreto certus seret 8 Sed pergit; sum aequus& ingenuus. Si meum bonum post alat, ut vita privem eos, q ii mihi molen sunt necesse est ut Mailibet alius, me privςt mea, s molestia afficitur. Ratio

id postulat: assentior; non enim sum ita injustus , qt beneficium quod . aliis

conferre nolo, petam. i

8. Quaestionem ad hunc locum redactam dijudicari posse negat a singulis hominibus , eoquod lingulorum volu utates sui pectae sunt, & ejus dirimendae aris bitrium esse ait apud totum hamanum. genus, cujus generalis voluntas semperhona est, & numquam in fraudem induxit, aut inducet . se Hanc gener tems inquit) voluntatem spectare debet, quo veniat in cognitionem quatenus G debeat homo , civis , subditus , pater, filius & quando eum oporteat vivere aut mori. Ipsa omnium ejusdem officiorum limites circumscribat necesse est . . . . Nulla estbessentialis tuo generi qualitas, nisi ea, quam tute a tui similibus postulas propter tuam Sc aliorum felicitatem. Haec tua cum aliis omnibus,

Omnium aliorum tecum c6nvenientia maui festum iaciet, quandonam in tua specie contineberis, & quandonam extra illam excurreris. Numquam igitur oculos

ab eadem avertas, nisi velis notiones bonitatis, justitiae, humanitatis , virtutis inolua mente dubias & incertas fieri , , . q. Hactenus Di derotus; nunc venio ad Helvetium, cujus absurdas & salsas opiniones ex parte resutavimus in Piychologia in ultimo icholio & supra i 8 num. 7. Is pag. Iqq. haec scribit de virtutibus & vitiis is Mihi erit curae tu

peditare notiones perspicuas atque determinatas virtutis. Ad hunc finem ex. ponam duas sententias , quae Philosophiae Μoralis auctores etiamnum disjunxerunt. Alii defendunt nobis inesse virtutis notionem absolutam Sc minime penis dentem ab aetatibus , atque imperiis diverss ; eam esse semper unam eamdernisque . Alii vero contendunt nationes alias aliam sibi fingere virtutis notionem.

Primi Iure sententiae praesidium petunt a subtilibus sed quae intelligi possunt , somniis Platonismi. In eorum sententia virtus est notio ordinis, harmoniae,&essentialis pulchestudinis. Verum haec pulchritudo est mysterium , cujus de te minatam notionem afferre non queunt. Quo fit ut sui systematis fundamenta non jaciant in cognitione , quam historia suppeditat , animi & spiritus humani . Alteri, inter quos Montaignus, telis sortioris , quam sunt ratiocinia , te misperaturae , ipsique rebus gessis primorum opinationem impugnant ἡ & sub oculos ponunt actiones ini plaga septemtrionali honestas esse vitiosas Sc turpes iameridionali, indeque colligunt virtutis notionem solum ab arbitrio pendere, io. Atque hae sunt duplices hujus generis Philosophorum lententiae; quorum pri

Corale

248쪽

timi eo quod iustoriam non consuluerunt, etiamnum errant in anfractibus Myrintho Μetaphysicae vocabulorum ' seeundi vero quia satis accurate non examinarunt res gestas , quas offert historia, putarunt unam cupiditatem & a bitrium esse regulam bonitatis aut turpitudinis humanarum actionum. Hae duae sectae aequali errore tenentur, quem effugere potuissent, si ad historiam mundi animum diligenter advertissent. Tune enim in cognitionem venissent aetates in Physicis & Μoralibus secum necessario afferre quasilam revolutiones, quibus Imperia sus deque vertuntur οῦ & in hisce maximis mutationibus publicam n rionum utilitatem semper multum variari easdemque actiones posse gradatim Ffri utiles atque damnosas, 3c ideo posse vicissim asciscere nomen virtutis &vitii. si consequenter tale observationi voluissent sibi formare notionem virtutis simpliciter arbitrariam , & a praxi nequaquam pendentem , facilla perspexissent nomine virtutis intelligi non posse nisi desiderium universalis felicitatis, indeque collegissent publieum bonum esse virtutis objectum,& actiones, quas illud praecipit , esse media , quibus eadem utitur ad hoc obtinendum ' & ita fieri, ut notio virtutis simpliciter ex arbitrio non pendeat; atque in aliis tem Poribus de regionibus omnes homines, saltem eos, qui societatis vinculo conti-Nentur, eadem virtutis notione informari debuisse : tandemque si populi alii kb alia forma sibi virtutem repraesentant, id factum fuisse, quia loco virtutis sibi proposuere media, quibus eadem utitur ad suum obtinendum objectum. Haec dehnitio virtutis complectitur eiusdem notionem perspicuam , simplicem, Rique experientiae consentaneam , quod unum potest cujustiam propositionis ve

ritatem confirmare , , .

II. Hactenus Helvetius, qui suam mentem clarius explicat pag. 14o. dum haec scribit si Si foret bonitas ratione habita universi; haec non foret nisi ha-'bitudo actionum nationibus cunctis utilium ; jam veto nulla est actio, quae proxime queat conserre ad bonum aut ad malum omnium populorum. Actio vel sortisum a ratione habita exempli, quod aliis proponit, in mundo morali non gignit essectum magis sub sensus cadentem, quam lapis in oceanum jactus gignit in aquis marinis, quas attollit supra libellam . Nulla est igitur practi. a bonitas , quae ad universum reseratur . Quod pertinet ad bonitatem propositi , quae posta est in desiderio constanti & habituali felicitatis hominum , ideo. que in voto simplici 3c indeterminato universalis felicitatis, aio genus hoc nitatis aliud non esse , quam commentum platonicum,, . II. Ex quibus apparet nullam ab Helvetio bonam haberi actionem, quae ad hominum utilitatem nihil conducat. Quod quantum aberret a veris Philos Diae Μoralis principiis nemo nis videt. Sed pravitas opinionum hominis . ex aliis quoque ipsius sententiis clarius constabit. Pag. 324. haec litteris eon. fgnavit , , Haec vocabula boni & mali creata non sunt, nisi ut sensationes significent voluptatum atque dolorum naturalium , quas res externae in nobis en sciunt : deinceps autem usurpata sunt ad exprimendas alias res externas, verum semper cum relatione ad sensationes, quibus assicimur. Pag. autem 276.

jam scripserat haec alia , quibus satis indicat se eadem sentire, ac Hobiasium. ,, Si homines nequaquam societates coivissent, conventiones inter se minime iniissent, & nullum generale bonum inde exstitisset , ideoque nec ulla fuisset

actio justa aut injusta. Ex quibus fit ut physica sensibilitas & bonum sui totius justitiae caussa fuerint is Similia scribit g. 279. is Antequam homines se. T. IV. C c cie-

249쪽

ao a Theologia Nasturalis

ei etates & pacta iniissent, nullam cognoscebant Iegem, nee alia iura, quam vim di astutiam , atque idcireo nulla injustitia habebatur. ,,

x3. Longum esset persequi omnes hae in re Helvetii errores, quos Cha mejus, unde haec excerpsimus , tom. III. Pruves Iegit mra ... a Bruxelles III 8. diligenter persequitur & notat praesertim circa sensuum voluptatem , quam unam sibi Helvetium proposuisse ostendit. tamquam hominis summam beatitudinem , & tamquam eam , quae homines ad sortes & generosas & societati maxime utiles actiones impellit, quaeque ita universe bona est, ut nemo erube stere debeat palam persequi etiam iis actionibus, quae sine honoris praelatione

nominari non Dossunt,

x . Sed quidquid Hobbesius, Spinosa aliique eorum sectatores effutiant, ex prinei piis supra constitutis certo certius colligitur dari legem naturalem, ejus.lue auctorem Deum haberi oportere. Nam primo sunt aliquae actiones intrinqireus & natura sua ita bonae di honestae, aliquae ita malae di turpes, ut aliter esse omnino non possint, quales sunt quod attinet ad primas , amare di colere Deum ; quod ad secundas, illum odio habere di contemnere ς proptereaquod eum Deus si ex altera parte summum & persectissimum honum,s6. ex

altera vero si creator 8c conservator tum hominum tum saeuitatum intellisendi & appetendi quae in ipsis sunt h. ro . & ad sineulas ipsorum actiones

Ita necessario concurrat, ut sne hoc concursi nihil homines facere possint ; rationi maxime consentaneum est . ut voluntates quae semper in bonum feruntur, di malum aversantur, hoc summum & persectissimum Bonum atque munificentissimum Benefactorem ament & venerentur, a ratione vero magnopere dissentaneum, ut odio habeant atque contemnant. Deinde est in hominibus talis libertas. ut pro suo arbitro queant actiones patrare bonas & se in bonum verum dirigere , aut malas & se ad bonum apparens convertere h. 3I. 8c seq. Psych.& hie*.153. seq. Ergo Deus, qui talem hominibus libertatem dedit, & simul, utpote optimus, non potest velle nisi bonum, & aversari nisi malum, debuit il- Iis bonas actiones praecipere, & malas vetare ' utque is , qui sua providentia mundum moderatur & regit , I 8 r. debuit etiam premiis allicere ad primas.& poenis removere a secundis: quod & divinae sanctitati maxime eonsenta neum est , & hominum utilitati. qui sine premiis atque poenis satis sortes non fuissent aut in veris bonis persequendis, quae saepius difficilia & aspera sunt, aut in sugiendis apparentibus, quae suis illecebris nimium homines deliniunt& in vera mala praecipites dant. Cum vero homines suas actiones appetitionesque exigere debeant ad normam voluntatis Dei . proptereaquod non solum in creatione & conservatione substantiae, verum etiam in largitione virium agendi, & in concursu ad singulas actiones ab eodem arctissime pendent, inde conficitur dari legem naturalem, & homines eadem prorsus teneri. Is . Quamvis autem natura legis in divina voluntate posita sit ob ea , quae in antecessum disseruimus , tamen advertendum est duplicem in Deo posse dari voluntatem ratione habita eorum, quae ab hominibus iacienda sunt. Nam ominnis ejus voluntas eirca hujusmodi actiones . si absolute consideretur, libera est. quod cum potuerit a mundo & ab hominibus creandis abstinere, potuit etiam nullam velle legem . quae ab iisdem obseruetur; at si eonsderetur sub conditio ne , quod illos cum talibus sui metipsius cognitione 3c libertate appetendi crearit; alia ipsius voluntas est ita necessaria, ut aliter velle non potuerit, alia vero

250쪽

Pars Secunda. 2O3

est ita libera, ut in ipsus arbitrio suerit aliter velle, aut ab eadem abstinere. Nam quaedam hominum actiones sunt ita congruentes eum neeessariis ipsius Dei attributis, de quaedam ita dissentaneae, ut iisdem consideratis non possivinus Primas non praecipere, & secundas non prohibere, cujusmodi sunt inter illas amare & colere Deum , inter has odio habere & despicere. Aliae vero sunt indisserentes, ut libere possit aut praecipere aut vetare, aut neutrum sic re & permittere, qualis fuit comestio pomi, quam Adamo interdixit. Primae actiones sunt illae quae pertinent ad jus naturaIe , & ad legem naturalem, in. ter quae duo potest hoc poni discrimen, ut jus naturale sit potestas , quam Deus habet praecipiendi eas hominum actiones, quae eum ipsius natura & a tributis ita consentiunt, ut non possit ab iis praecipiendis abstinere , & vetanis di illas alias, quae ita dissentiunt , ut pariter nequeat eas non interdicere ; lex vero naturaIis sit ipliamet actualis voluntas, qua similia praecipit & vetat. Ita Iud etiam quod attinet ad hujusmodi actiones, notandum est, quod eum alia

rum veluti substantia & absoluta natura ita neeessario moralitas aut boma aut mala connexa est, ut earum objectum numquam Deus immutare possit, & m rates bonitatem aut turpitudinem ab iisdem disjungere; in aliis vero haec duo non ita necessario apta inter se atque copulata sunt, ut alterum ab auero dis. jungere nequeat. Ita primarum numero recensendae sunt illae praesertim acti nes, quae Deum ipsum proxime respiciunt; nam amare Deum ita honum est, odio habere ita malum, ut harum actionum naturam nec Deux ipse variare queat , & essicere, ut amor Dei bonus non sit se odium' vero non sit malum, atque illud permittere possit: in secundarum vero multae ex illis, quae proximum , ut actio occidendi, quae eum jure naturali tamquam illic ira committi

non possit ab eo , qui in aliorum vitam nullum a Deo jus accepit, fit licita& bona smul ae Deus hoc jus , quod ipse habet , in homines transfert, &hoc pacto objecti naturam immutaris

Io. Ex qua doctrina facile est eruere quatenus vera est sententia quae prinis et pium directivum sve regulam objectivam humanarum actionum moralium statuit in voluntate, divina .. Nam ud videre licet apud Schwarcum S. I. in Instit. Iuris Uni via Naturae & Gentium ., August. I 743. p. I. tit. r. da princip. sne -- naturae instruct. 4. aliqui voIunt hanc regulam esse naturam ra tionalemi,. 3c alias actiones eidem convenientes esse intrinsecus honestas ob id ipsum ,. quod. illi eonveniunt, alias ab eadem, dissentaneas esse turpes & inhonestas ob eamdem rationem, admut etiam si Deus non foret, aut non cogno. sceretur, utraeque serenu hujusmodi, quin opus essed ad externam regulam, sive ad legem divinam se atque ad Deb voluntatem confugere. Quorum duas rationes Auctor in medium producit petitas, alteram ex eo, quia si hujusmodi actiones malae serent solummodo, quia prohibitae a Deo, potuissent esse non malae , vel a Deo contraria, voluntate permitti', eoquia Dei. voluntas eirca resereatas libera est ' id quodl protias, repugnat, cum fieri nequeat, ut Deus eirca odium sui atque blasphaemias in ipsum prolatas dispenset' alteram ex eo, quod qui nulla Dei cognitione imbutux aliquas admitteret actiones,. quas legi naturali repugnare cognosceret, verum non perpetraret peccatum , nec ullam aeterinnam poenam mereretur .. ΑIii vero , ut nos & ipse Sch tua ratus, ob supra alia tas rationes hanc moralium actionum regulam in. aeterna. lege,. sive in divina voluntate: constituunt .. Sed quidam nimium' progyediuntur,. indeque oolligunt Q c T. actio

SEARCH

MENU NAVIGATION