Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus quartus continens theologiam naturalem auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1763년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

r4 Geologia Naturalis

tabilia sunt, Zc omne ens in se non cohibent, sit prorsus distincta.

Quoniam vero tam insimum Spinosae systema multi hodiernum amplex ti sunt, operae pretium arbitror in eo explicando ac refutando dimus versari. Quamquam veteri memoria non pauci suerint , qui Deum eumdem ac mundum, esse voluerunt ,&ob hane caussam Pantheita appellati sunt, ut uidere licet apud Ciceronem I. r. de Nat. Deorum num. Io. seq. , tamen Benedictus Spinosa Iudaeus, Amstet ami natus 24. Nov. anni 163 a. di Hagae Comitum mortuus 2I. Febr. anno i 677., hane opinionem in systema redigere, & via et ratione, ut mos est apud Geometras , ostendere conatus est. Iliud primum Spinosa informavit in Tractatu Tbeolos Politico de libertate Philosopbandi, qui auctore vivente lucem vidit deinceps in AEthi ea, quae post ejus mortem typis impressa est, suis omnibus numeris absolvit. Itaque summa Spinosiani systematis in eo posita est, quod diximus h. 12. ut una tantum sit substantia a se & ab aeterno atque, infinita, quae duobus attributis, extensone &' cogitatio. ne , donata sit; inde vero sequitur animas & eorpora non esse substantias ab hac substantia a se diversas atque ab ea creatas, sed solum esse ejusdem unius substantiae varios modos, variasque determinationes, atque ut advertit Cl. Lucine hius in Patavino Lycaeo Publicus olim Metaphyficae, nune S. Theologiae Pr sessor in Spinosismi S lagmate Patavii edito anno I738. pag. 3 s. ex sententia Spinosae in. Schol. Propc rs. Mihi eae diuiscinem & distinctionem materiaestetum esse imaginationis , eam. semper & ubique eamdem esse nec ullam pati divisionem. partium, nec ullam suscipere distinctionem, sed absque summae suae simplicitatis dispendio varias atque diversas induere sermas, in i quibus. multiplex apparet, quas offendens imaginatio , quae in rerum superficiebus haeret , facit ut in materia diversas opineam partes, quae in . illa reapse nullae sunt. Argumenta, quibus haec se persuadere credit, refert Ioannes Franciscus Buddaeus, pag. 23 7. libri inlcripti: realia de ι' Albeisme, de la Superstitio. Amstet a mi editi anno 1 4o. Sunt autem haec. Primum desinit substantiam eηs quo ipsum per se intelligi potes, sise estis notio a natione alterius .an pendet . Ex quo elieit duas aut plures substantias nihil habere communis , ade ut si sene distinctae , sint etiam prorsus divertae in omnibus attributis ; quia si

aliquod haberent commune, notio alius ab alia penderet. Inde vero colligit alteram ex hisce substantiis esse non posse creatricem, alteram aut alias crea tas, eoquod caussa aliquid eum essemi eommune debet habere, itaut alterum

per alterum percipi debeat, eum ut diximus β. I76. Ont. nemo det quod nore habet. Id quod hae etiam ratione eo ne ludi potest. Substantia, quae ab alia creetur, & ideo etiam perpetuo conservetur, ut in Oneologia ΣΟΙ. docuimus , soret simul substantia & non serer; foret ut ponimus; non, foret, quia sne substantia creante & necessario eonservante ut perstet , percipi nequiret, quod est contra positam substantiae definitionem . Quod si nulla substantia ereari Potest, manet omnem substantiam esse a se. Cumque ex altera parte si s rent plures substantiae a se, in aliquo attributo, scilieet in exsistentia a se- convenirent. 3c ex altera duae aut plures substantiae nihil commune possint habe.re: tandem consequitur unam tantum esse substantiam , atque idcirco a toto mundo nequaquam distingui. Confirmatue ex eo, quod natura substantiae est exsistere atque ideirco esse aeternam & a se. Io. Tam impium systema inter alios secuti sunt Cusselerus , atque Tona

62쪽

Pars Prima. Is

dus, quorum primus apud Buddaeum citato libro pag. 84. haec habet in opere

inseripio: Smeimen Arris ratiocinandi naturaeis m. edito Hamburgi an. is . suibus praemissis sequitur mundum in Ram, in quo jam es , dependere a Deo. .se ea quod eontineariar in essentia Divina, mus sere ac qualitas inter quadra. rum ex . C O rectangulum ex BC σ CD continetur in essentia circuli NAm: r quemadmodum illa aequalitas temper in circulo contenta fuit oe erit, Iiων meis moratae lineae numquam δε ἐπ fuissent, eodem fere mori essentia muadi ab amni

aeternis te in sentia Dei suis contenta ex ea emanavit, atque ἰn aeternum in ea eontinebituν: ilia autem nullo modo es ex ni Io juxta innatam in nobis ve-ῶtaiem , qua nobis a Deo ipse dictarar, quod ex nihilo nibu fit. Alter vero apud eumdem pag. Ista. in dii putatione de Originibus Iuda eis Spinosismum sub nomine Pantheismi palam defendit, nec veretur quibusdam Strabonis verbis in. nixus ipsum Moysem sacere Panthei stam. I. Quibus expositis aggredior ad eorum refutationem, Sc primum adverto me nullo pacto posse assentiri Baelio, qui hoc impugnaturus systema in verbo Spinosa cum eommuni Philosophorum lententia tamquam certum & explora. tum ponit materiam , sue substantiam extentam sine partibus reapse distinctis esse non posse, atque ideo nec cogitari. Si fundamentum hujusce refutationis in hoc poneretur eum citato Scriptore & cum aliis , qui ipsum sequuntur, non immerito apud eumdem Spinosistae negarent sui Praeceptoris systema mani sellae salsi talis ab aliquo suisse convictum. Nam ex iis quae in Ontologia Φ. 78.&seq. & Is 7. disserui mirs. constat partes reipsa distinctas in una substantia extensa minime exstare, nec ab ipsomet Deo in plures partes eamdem substantiam posse secari. Quamobrem nos alio vertamus sportet, si contra Spinosam aliquid proficere cupimus . Nec nostra sententia aliquod Spinota discipulis suppeditamus telum, quo se tueantur. Nam & aliae sunt praesto eertae & eviis dentes rationes, quibus homines confodias, & ex eadem sententia firmissimae eruuntur ad eorum systema penitus evertendum. Primo enim labefactatur ob illud unum, quod ut invictis prorsus rationibus in Psychol. β. . docui , eadem substantia non potest esse extensa smul & cogitans. Secundo si foret una tantum extensa substantia a se atque ab aeterno, eadem esset ita absolute &in omni genere , non in aliquo tantum infinita , ut major substantia extensa nec esse, nee cogitari posset. Cujus licet a Spinosa concessi rationem prorsus evidentem duco ex iis quae de infinitate entis a se in antecessum disputavi. positam in prinei pio lassicientis rationis, cur substantia a se hane potius ex tensionem , quam alium majorem haberet. Iam vero paulo post ostendemus substantiam extensam absolute & in omni genere infinitam esse nequire. Tum etsi substantiam extensam absolute infinitam esse posse daremus , tamen non s vel haee una in mundo substantia. Nam ex hac hypothesi sequeretur id quod ex suo systemate Spinosa collegit, corpora & animas non esse nisi varios m dos & determinationes ejusdem suinantiae, illa scilicet esse diversos ipsius m tus , has esse diversas ejusdem cogitationes. Iam vero in una substantia existensa, cuius partes re ipsa distinctae non sunt , alii in alias easque contrarias plagas motus esse non possunt, quia ut docui in Ontologia β. 228. intestinus& perturbatus motus, quo situs partium variatur , postulat partes re ipsa dustinctas suisque terminis singulas undequaque circumscriptas, qui singularum partium termini pmsecto non sunt in uno extenso prorsus continuo, quod

63쪽

16 Theologia Naturalis

terminos habet in libramento communes, non illos proprios , quibus alia ii sus pars ab aliis secernatur 78. Ont. Nee eosdem Spinosistae admittere posis sunt , si secum constare velint, eoquod multae partes suis undique propriis te minis circumscriptae debent esse plures distinctae substantiae. In hac autem reorum universitate multos esse observamus hujusmodi in diversas atque contra. Has plagas motus, quibus fit ut multimodis varietur partium mundi situsae Hispo .itio. Ergo corpora, in quibus iidem perficiuntur, non sunt purae unius extensae substantiae determinationes , sed verae partes discretae , totidemque diis stin: ae substantiae . I 2. Nec a jat apud citatam Baelium ad num. 2. adnot. Iit t. N. Spinosa, ut duae materiae portiones. sint duae substantiae distinctae , opus esse easdem intercepto vacuo di lcerni, quod nequaquam usuuenit. Nam ut mittam ar3umenta, quibus lanior Philosophorum pars vaeui necessitatem demonstrat , do inane inoeter corpora nequaquam exsistere, & ajo ex hoc uno, quod hujus mundi diversae partes variis 3c in omnes partes etiam eontrarias motibus cientur, col.

ligi easdem suis undique terminis propriis eircumscribi atque idcirco esse totidem distinctas substantias. Nee aliam video rationem , qua Spinosa tantam plagam repellat , nisi cum aliquibus Philosophis, quos in Ont. h. 235. luculenter resutavimus, coniugiat ad substantiam continuate quidem sine partibus distinctis extensam , sed prorsus mollem , & flexilem, omnibusque figuris suscipiendis idoneam , quam esse impossibilem ita perspicue citato loco monstra ovi, ut nullum in eadem effugium Spinosistas arbitror posse invenire. 3. Sed videamus quaenam absurda sequantur ex eo , quod una tantum si substantia quae cogitet. Duo ex intimo sensu tamquam certa cflliguntur, alte. rum meam mentem eodem tempore plurimis astici cognitionibus, quia non posset relationes, uti limilitudines, & eonvenientiam atque discrepantiam cognoscere, ut revera noscit, nisi saltem duo simul perciperet: nam quod aliqui a junt res duam esse memoriam primi, dum mens idea ieeundi a meitur. id valde obtusum est & eodem revolvitur , quia memoria non est nisi praesens rei alias perceptae cognitio β. s. n. 2. Psych. alterum autem non posse, quantumcumque e netur, meam mentem eidem prorsus propositioni plene assentiri de plene ditia sentiri β. χηρ. Log. eamdem prorsus rem amare 3c odi. habere . Ex primo sequitur in Spinosiano systemate non unam tantum , sed duas eodem tempore in anima esse divinae substantiae determinationes cognitionesque. Quidni ergo duae quoque eonseluantur assensiones appetitionesque prorsus contrariae λ Nam

seri potest ut anima mea simul cognoscat & rationes, quibus alicui propositioni assentiri debeat & aliquod objectum amare, & rationes, quibus eidem

dissentiri , & idem odio habere. Aliis Philosophis , qui cujuslibet hominis

animam esse volunt unam tantum substantiam distinctam ab animis aliorum hominum, integrum est respondere, nullam esse contradictionem in pluribus percipiendis , et se vero in assensu & dissensu , in amore 3c odio erga idem prorsus objectum . At Spinotant id non possunt, quia cum experientia constet in pluribus hominibus hos erga eamdem rem assensus atque dissensus , am res & odia reperiri . concedere debent in eadem 3c una Dei substantia has adeo contrarias determinationes exstare posse. duod si in quolibet homine esse possunt diversae ejus dena substantiae determinationes, quod attinet ad c

Mitionem tum rationum, ob quas aliquod objectum est appetendum , tum

64쪽

Pars Prima. 17

rnionum, pmpter quas est respuendum, quid ni esse possunt & observantur etiam quod attinet ad assensus & dissensus , ad amores di odia erga idemirorsus objectum Τ Cum vem intimus sensus & experientia doceant in eodem omine id nequaquam fieri posse, bene vero in diversis , planum fit cujusis libet hominis mentem esse substantiam diversam ab iis, quae in aliis homi.

nibus cogitant, assentiuntur, & appetunt. I . Ceterum hae variae, multiplices, aliae aliis succedentes, infinitae substantiae extensae determinationes , sive quod attinet ad diversos motus , sive quod ad varias ideas appetitionesque, in easdem incurrunt difficultates, ac mundum eum suis mutationibus incurrere supra vidimus num. I. & seq. quia ves ab aeternosuerunt hujusmodi mutationes, vel aliquando esse coeperunt, adeout per totam aeternitatem suerit quidem substantia extensa, sed sine ulla prorsus mutatione successioneque determinationum; quorum utrumque cum evidenti ratione puis inare eonfecimus. Ex quo 'fit ut Spinosae adstipulatores & suis premantur di iacultatibus 8c iis etiam , quibus ceteri impiorum dogmatum defenseres. Nee ad sui Dei immutabilitatem cum harum determinationum variatione concilian dam ajant omnes, quae nunc sunt, determinationes semper & ab aeterno suis.

se, & 1liud nihil factum fuisse, nisi ut ab alia ad aliam potentialem infinite

extensae substantiae partem migrarent , itaque usu venire ut Spinosae Deus, quod pertinet ad suam totam substantiam, prorsus idem perseveret. Nam praeter quam quod purae determinationes interiorem extensam substantiam peragrare non possunt , Sc ideo ab aliis ad alias ejusdem partes migrare, quia ut vidi. mus h. 237. n. I. Ont. non amplius serent determinationes, sed substantiae ς denuo peto an ab aeterno in iisdem prorsus potentialibus partisus perstiterint, an v ro ab aeterno ab aliis ad alias tranmiserint. Quodcumque dicatur, nullum Spinosiani exitum habebunt. Nam s primum ajant, nulla seret ratio sufficiens,

cur in tempore loca commutare coeperint ' eoquod est quidem ratio sufficiens in nostra sententia, qui volumus Deum libere se determinare ad mundum cum suis omnibus mutationibus creandum; non autem in eorum, qui hanc substantiam extensam necessario operari contendunt. Quod enim necessario operatur, aut statim ac est , operatur , aut numquam. Haec autem extensa substantia ab aeteris no fuit quemadmodum & ipsius determinationes . Ergo aut ab aeterno muta. runt locum vel sua, vel substantiae, in qua sunt, virtute, aut numquam mvistare potuerunt. Sin autem secundum , incidemus in eadem absurda, quae in an. tecessum consequi ostendimus num. I.& seq. Quod s novas etiam determinationes, quae antea non fuerint, exstare concedant, quantumcumque apud Baelium iaannotatione ad litteras CC conentur divinam deseadere immutabilitatem, eoquod

hae mutationes non substantiam ipsam afficiunt, sed ejusdem determinationes, quod quam inepte dicatur, idem Baetius declarat: tamen urgebuntur iis rati nibus, quibus in superioribus docuimus n. s. & seq. Enti a se , utpote complectenti omne possibile ens , nihil novi, quod ante non erat , accedere; nihil ejus, quod prius inerat, decedere posse . Ex quibus omnibus fit manifestum hanc Spinosae hypothesim esse omnium, quas oscitans Philosophus comminisci potest, maxime absurdam.

1s. Praesertim si animum advertamus ad levitatem rationum , quae a communi aliorum hominum sensu Spinosam dejecerunt. Nam primo expendamus, si placet. illam enuntiationem, quod duae aut plures substantiae ejusdem attribuis

65쪽

18 Theologia Naturalis

ti esse non possunt. Si auctor contenderet duas aut plures esse non posse pro sus similes substantias, non valde pugnarem quamquam id etiam refutabo, cum Leibnitianorum de hac re sententiam examinabo ρ6. At cum duarum aut plurium ex parte similium, & ex parte dissimilium substantiarum possibilitatem ninaverit, nulla ratione serre possum . Quid enim repusnantis est in eo ut esse possint duo aut plura eorpuscula extensa quidem, sed ut explicavimus 23s. Ont. cum diversis substantialibus determinationibus , scilicet ut alia alius figurae , densitatis & magnitudinis reperiantur Z Quae corpuscula si concrete , ut ajunt, accipiantur, omnia differant ; si abstracte , in genere extensonis conveniunt, Quamobrem cum apud citatum Buddaeum pag. 238. ait Spinosa duas substantias differre non posse nisi aut propter diversitatem substantiae, aut Propter diversitatem attributorum , necesse non video ad tertium distinctionis caput petitum ex unis individualibus differentiis cum Buddaeo confugere, eo quod ad Spinosam refellendum satis est tenere commemoratas corpustulorum 1 stantiales differentias, nee juvat desperatam ipsius caussam eum Leibnitiana confundere. Cum vero ait duas substantias quae diversis attributis utuntur, ni-bil habere commune, satis superque refellitur ea distinctione sensus abstracti& concreti, 3c illa generum doctrina in Logicis explicata I 29. quod genus antequam conjunctum intellisatur cum differentiis , potest aut cum hae aut cum illa indifferenter copulari postquam vero conjunctum est cum aliqua

ex iis, neutrum amplius disjungi potest , quin tota substantia intereat ; illustrata exemplo corpusculorum , in quibus extenso abstracte considerata potest esse hujus, vel illius densitatis , atque his vel illis magnitudine atque figura definita ' at posteaquam eum aliqua ex his determinate conjuncta est , ut d bet coniungi quo exstet, sine corruptione' totius substantiae corpusculi haec amisplius separari non possunt. Quid autem caussam Spinosae juvat ratio illa, quod si duae substantiae aliquid haberent communis, altera per alteram intelligi posset; id quod est contra definitionem substantiae, cujus, ut per se exsistentis, idea ab idea alterius pendere non potest Siquidem aliud est ideam unius subis stantiae necessario pendere ab idea alterius, aliud est eam posse sine ulla neces- state pendere. Illud suaderet eam substantiam , cujus idea sne alterius idea non potest haberi, non esse per se, id quod paulo post accuratius declarabimus ; hoc autem nequaquam : siquidem in vera originis idearum sententia idea, quam anima suimetipsius habet, pendet ab idea corporis , quatenus idea corporis prius in anima excitatur, & deinde ad eam anima reflectens sui quoque metipsus ideam acquirit Ia I. Log. tametsi anima sit substantia a corpore secreta, proptereaquod id accidit sine absoluta necessitate, quia posset mens sui notione prius insormari, quam ullam corporum habeat. Iam vero si duae substantiae aliquid habent commune, uti duo corpuscula, quae in extensione conveniunt, possum ex cognitione unius ex. g. corpusculi venire in cognitionem alterius, non quidem persectam atque concretam, sed solum imperistiam& abstractim, eo quod aliae in alio corpusculo sunt densitates , magnitudines atque figurae, & idea generis, quod est in utroque, non repraesentat omnes substantiales differentias, quae aliae in alio corpusculo sunt, quaeque ad pers ctam substantiae utriusque cognitionem acquirendam sunt necessariae. Verum necesse non est ut primi cognitionem hauriam ex secundo , aut secundi ex primo , quia tam primi cognitionem sine secundo, quam secundi sine primo posis

66쪽

Pars Prima. I9

possum mihimetipsi comparare . Ergo ex hoe, quod ex eognitione unius possum in cognitionem alterius venire, non sequitur quod Spinota contendit, neutrum ex iis esse per se. Io. At enim is potest umere eo'orum & animarum eognitionem haberi non posse sine cognitione Dei etiam in Christianorum sententia, proptereaquod illa intelligi nequeunt sine continuato profluxu a Deo, qui eadem non solum ab initio creare , sed etiam conservare, idest continuate creare debet. Ergo Per se esse non possunt. Ex quo fit, ut potius dici debeant modi & determinationes divinae substantiae, quam substantiae. 7. Ad haec primum adverto persectam quidem animarum & eorporum e gnitionem sine cognitione entis a se obtineri non posse, eoquod animae & co pora eum a se esse nequeant, sed debeant ab ente a se creari, sine continuata Dei creantis & conservantis actione perstare non possunt, & idcirco hic perennis a divina substantia effluxus tamquam substantialis differentia in e rum essentiam ingreditur: at neminem posse infietari contendo aliquam a no bis imperfectam eorum cognitionem acquiri sine ulla cognitione entis a se, atque idcirco sine ulla cognitione profluxus ab ejusdem lubstantia. Siquidem ante anima in Armatur ideis corporum per sensus illapsis, atque idea suimeti sus ex ideis corporum per reflexionem comparata , quam adminiculo utriunque, entis a se notionem eliciat. Id autem satis est ad ostendendum animas& corpora non esse puras interiores divinae substantiae determinationes, eoquod harum nulla nee imperfecta eognitio posset haberi sine cognitione substantiae, quam ut internae determinationes afficiunt. Et revera nee motum possumus intelligere sine eorporibus, quia relativa sine absolutis quae reserantur , percipi nequeunt, Sc purus motus est pura inter corpora relatio, quod attinet ad lucceiasivum contactum ρ. 97.&seq.ontanee vim motricem, tametsi sit accidens absolutum, eoquod sine relatione ad motum vis motrix percipi nequit. Quod idem cadit in appetitiones animae viresque appetendi. Ergo si animae & corpora non serent nisi purae substantiae a se determinationes, sine illius cognitione nec imperfectam ipsorum notitiam comparare possemus. Quod eum aliter se habeat, ut docuimus, perspicuum facit animas & corpora non esse puras interiores su stantiae a se determinationes. Atque hanc arbitror esse aliam rationem, qua

Spinosanum systema labefactatur. 18. Deinde ajo ex hoc, quod persecta 8c absoluta corporum & animarum cognitio sine cognitione entis a se aequiri non possit, sequitur quidem eo pora & animas non esse substantias persectas qualis est Deus, ut non solum non indigeant ente, in quo in sint tamquam internae ipsus determinationes,

erum nec illo , a quo ducant originem & continuo conserventur I 3. Non autem essicitur eadem nec inter substantias impersectas esse numeranda, qua indigent ente a quo creentur & conserventur, non vero in quo tamquam in

iubjecto ipsa tamquam interiores mutabiles determinationes exsistant. In hoc enim hujus eardo qua si ionis postus est ; nam etiam nos concedimus corpora di animas non esse substantias prorsus absolutas, & damus ab ente a se necessario & continuate pendere, sed imus inficias eadem in ente a se tamquam internas ipsius determinationes , uti vis motrix aut motus in corpore exsistunt, reperiri; idque ob illas evidentes rationes , quas in antecessum attulimus , quas certe Spinosiani nee suis responsionibus Iahelictant , nec aliis alicujus momen-

67쪽

o Theologia Naturalis

ei eontrariis rationibus infirmant. Nam quod aliquI ex Ipsis sitieiuni eormora de animas esse in Deo , qui omnia pervadit & ubique est, atque idcirco

Deum ab hoc mundo nequaquam distingui, ut quidam putat apud Cl. Genuem sim pari. 3. Elem. Me t. num. II. Appen. ad Caput I., id nihil habet momen. ti , cum ex possibilitate contactus inter corpora possibilitatem elicuerim m tuae duorum in interiori substantia penetrationis q. ρ r. n. . Ont. sine ulla utriusque subtantiae confusione , & quin accidens unius substantiae ad alteram ullo modo pertineat. Etenim docui f. 237. n. 4. Ont. sine expultrice vi, quae est accidens corporum , corpus vi motrice praeditum pervadere interiorem alterius in quod incurrit, substantiam , & ab altera ad alteram partem transmittere, quin alterum corpus loco pellat, & cum eo partem aliquam suae vis motricis communicet. Hic autem duo juvat advertere, primum est Genuensem ad hane difficultatem optime respondere Deum posse omnia corpora penetrare & per

vadcre, quin cum iisdem confundatur' verum haec nequaquam cohaerere cum

iis quae in prima parte disseruerat, substantias, quae se invicem penetrant , esse unam tantummodo statuens: alterum est & ex hoc loco , & ex aliis pluribus in antecessum tractatis apparere, quam omnia in meo systemate sint inter se apta atque connexa , & in iis praesertim, quae in Ontologia statui, quantum momenti sit ad praecipua Philolophiae capita constituenda, & ab Advertari rum objectis enucleate vindicanda. Iρ. Uerum haec obiter . redeo ad Spinosam 8c aio ex iis , quae in Ont. disserui 6. r 7. jam constare quid corpora & animae habeant cum Deo commuisne , icilicet id quod veri entis est in iisdem quid proprium . scilicet negati nes, & quomodo Deus infinita virtute praeditus possit ex nihilo non tamquam ex subjecto , sed tamquam ex termino, aliquas substantias creare, ut nihil inde praesidii Spinosiani petere possint ad negandam creationem , quae alioqui invictis rationibus in antecessum monstrata fuit: quidquid effutierint aut Cuia selerus sectae Spinofianae defensor, aut Baetius ipse , qui quamquam Spinosam acriter eonfutat, nimium tamen eidem Sc omnibus Atheis tribuit, dum suis insistens falsis & vitiosis principiis, quod ratio naturalis aliquando clarissime tamquam vera monstrat ea, quae esse salsa ex fide divina didicimus , id quod vocat fidei triumphum 236. Log. vetus axioma ex xibila nihil se creati

ni rerum palam adversari contendit ata Quod vero exscripsimus ex Culselem quam sit alienum ab onmi ratione , nemo non videt . Nam ea quae reipsa non sunt, nec reipsa aequalia esse

possunt. Iam vero si solux circulus reipsa fit, idest solum corpus uti cylindrus, cujus superficies si circularis, non continuo sunt etiam aliae duae planae stipem fietes, quarum altera sit rectangulum , cujus basis sit primum diametri circuli segmentum , altitudo sit secundum ; altera si quadratum , cujus radius semio dinatam circuli iis segmentis respondentem exaequet. Ergo cum solus circulus reperitur, illa aequalitas actu & reipsa in eo non est, sed tantum in potentia. Quare sicut ad hane aequalitatem ad actum redigendam praeter corpus in qu est et rculi superficies, alia duo ponenda sunt in quibus quadrata & rectangula superficies habentur; ita squid in Cesseleri exemplo momenti est ad mundum, qui in Deo solum potentia reperitur , ad actum redigendum , necesse est pon re quidpiam, quod a Deo distinguatur. Nec dicat saltem illas lineas, quamvis viscriptae non unt, ita in circulo reperiri, ut ex nihilo non educantur .. iaeuim

68쪽

Pars Prima. II

enim siquam habet vim In salia 3e obscura quantitatis eontinuae notione, quae apud alios obtinet, nullam habet in illa vera & perspicua , quam ego exsucaVi in Ont. par. Σ. cap. 2. Si enim sit unus vere continuus cylindrus, qui corpusculum primitivum esse debet, cujus proinde busis sit verus continuus cim cuius , in ejusdem area nulla vera linea recta, quae est limes superficiei rectilineae, aut est, aut esse potest, eoquod ille cylindrus M ipsius basis nec ab ip- somet Deo in partes dii pesci possunt , adeout restet primum solus semicirculus,& Vera linea recta, quae diametrum aequet, & inde divisione semicirculi s cundum ordinatam residua sint duo segmenta , in quorum altero sit linea aequalis uni segmento diametri & linea aequalis semiordinatae : in altero linea aequalis alteri segmento , & pariter linea semiordinatae aequalis. Sed ad hujusmodili Πeas reipsa obtinendas alia sunt ponenda corpora , in quibus dictae superficies iis lineis tamquam suis limitibus circumscriptae reperiantur. Ergo tantum abest,

ut ex Cusseleri exemplo aliquod pro caussa Spinosiana praesidium peti possit,

ut ex illo potius eadem quam maxime labefacietur. 2I. Operae pretium arbitror huic disputationi finem imponere iis, quae M. Ilo objecerunt quidam Spinosanae doctrinae defensores , ut idem refert in altera editione Dictionarii in adnotatione ad lit. DD. Volunt enim Baelium non satis percepisse mentem auctoris, qui animas & corpora eatenus negavit esse substantias, Sc determinationes substantiae a se appellarit, quatenus non sunt omnino per se , sed a Deo pendent tum in creatione, tum in conservatione, tum in operationibus , & Deo non attribuit nisi intelligibilem quamdam extensionem illo Theologorum sensu , quo dicitur Deum esse ubique, & omnia

in Deo esse, vivere atque m Veli.

22. Si talis seret Spinosae mens, quod salsum esse clarissime ostendit Baeislius, nulla eidem caussa fuisset novum condendi systema, in quo idem sentiret ac alii, verbis dissideret. Quamquam in ontol. q. 3I. num. 4. pespicuam

attulimus rationem ex regulis cudendi vocabula erutam, cur substantiae nomen in exprimendis animabus atque corporibus sit retinendum . Cum enim ex altera parte Deus, animae, & corpora in hoc conveniant inter se,& differant a

viribus, & mutationibus eorporum & animarum, quod illa tria ut exsistant, non indigent subjecto, in quo tamquam internae determinationes reperiantur, contraquam in hisce usuuenire compertum est ; & ex atrem quaelibet idea abstracta suum nomen ad illam significandam accommodatum habere debeat I 8. Log. rationi consentaneum suit, ut duo cuderentur vocabula quorum alterum primis tribus significandis destinaretur, alterum ζero secundis. Quo factum est ut prima vocarentur substantiae, secunda vero accidentia. Cum vero Deum inter & corpora & animas hoc differat, quod animae & corpora subj cto indigent, a quo creentur, conserventur, ac vires agendi recipiant, Deus autem nequaquam ' rationi pariter suit conveniens , ut alia duo fingerentur vocabula , quibus utrumque substantiae genus exprimeretur, haecque apud nos in Ont. q. s I. suerunt substantiae persediae, quae in Deum, & substantiae imperfectae , quae in corpora & animas cadit. 23. Intellectualis vero illa divinae substantiae extensio, a qua valde abest Spinosa , qui extensionem corporum persaepe Deo tribuit, aliud esse non potest , quam possibilitas in se recipiendi & continendi extensa , quam in Ont. ο3. in Deo esse docuimus , non quatenus Deus sit subjectum , in quo in sint

caris

69쪽

eorpora fle animae tamquam internae illius determinationes, sed quatenus a Deo tamquam a caussa inciente ereantur, & perpetuo conservantur , & Deus est in omnibus eorporibus & animabus creatis , quaque in infinitum e mari possunt, non per partes diffusus, sed totus in quolibet maximo vel minimo loco. 24. Fuit etiam Baetio responsum, ut is monet in adnot. CC., tametsi eo pora & animae perpetuo varientur, non tamen inde consequi variationem iudivina labstantia reperiri, sed totam esse penes aceidentia. Quae responsio majorem habet vim in nostra sententia qui volumus dari accidentia absoluta, scilicet vires, quae ad eo ora & animas jam constituta accedunt. Nam Spinosae discipuli assirmare possunt haee aceidentia Sc has vires esse illas quae in divina substantia mutantur , dum haee immutabilis perseverat. Verum ut omne adversariis praecludam emgiu n ; adverto aliud esse ipsam veluti virium subinstantiam, aliud esse effectum a viribus genitum. Nam vires accidentales sunt aliquid absolutum substantiis accedens, quod est ultima ratio cur hae substantiae statum mutent 42. Ont. Quare vires ut aliquid absolutum a substantiis distinguuntur; at mutationes ab iis genitae solum ut aliquod relativum. Unde aliud est mutari vires, aliud mutari substantiam , in qua sunt. Vires mutantur eum aut augentur, aut minuuntur, aut corrumpuntur. Viribus autem iliadem permanentibus substantia ope illaram perpetuo mutatur. Immo tantum

abest ut mutatio in substantiis genita a viribus in ipsis viribus reperiatur, nota in substantiis, ut potius vires eaedem in substantiis permaneant necesse sit, qu substantiae in eadem ac antea, mutatione perseorent. Ex qua tam perspicuae doctrina palam fit, si eorpora & animae forent absoluta accidentia & vires . quae ad divinam suhstantiam adhaereseerent, divinam substantiam futuram esse internis obnoxiam mutationibus. Quod eum substantiae a se prorsus adversetur ut mox ostendam, manet corpora & animas , sive hunc um Uersum esse su stantias ab ente a se ita distinctas, ut non sint ejusde n interiora accidentia.

as. Sed misso eum suis discipulis Spinosa , qui ex impio systemate alia

plura non minus impia colligit, ut Deum necessario operari, leges motuum esse absolute necessarias, nullumque idcirco dari posse verum miraculum , do quibus alias enucleate disseram, transeamus ad alia, quae ad hunc exsistentiae Dei pertinent locum . Auctor impii Commentarii inscripti, C mmme Maebine, de quo mentionem fecimus in Psyeh. j. I 23. num. 23. tamquam nullius momenti pag. 49. & seq. traducit rationes, quas pro Supremi Numinis exsistentia in medium produxerunt Fenelonii, Neuvienthiti, Abadiesii, Derhami, Raisii aliique quamplurimi. quas vocat molestas repetitiones, quibus tantum abest ut fundamenta Atheismi evertantur, ut potius magis magisque stabilia n. tur ; quibusque Athei objicere possunt alias fortasse aequaliter firmas & absolute contrarias. - Nam fi Naturae Serutatores audiamus sunt ejus verba e gallica lingua in latinam translata j haec nobis obtrudent, quarum adminiculo caussarum sortuita variorum e porum commixtione Chymistae primum speculum composuerunt, earumdem auxilio natura puram aquam , qua utitur simplex Pastor, effecit; qui motus potest mundum conservare, idem creare potuit; quodlibet corpus eam petiit plagam, quam illi natura destinavit ; aereirca terram sandi debuit ob eamdem rationem , qua serrum & alia metalla in ipsius euduntur visceribus; sol est opus ita naturale , quemadmodum electriaitatis phaenomena ς neque plus comparatus est ad calefaciendum terram ejusque

70쪽

Pars Prima. 23

que incolas , quos interdum deflagrat, quam pluvia ad germinationem gran rum, quae non raro eorrumpit ' oculus quidem est genus senestrae per quam anima potest rerum imaginem contemplari, qualem haee corpora exhibent, sed ostensum non est hoc organum fuisse data opera huic fini destinatum, nec data opera in orbita collocatumr tandem fieri potest , ut ratio stet pro Lucr tio, Lamyo Medico, aliisque Epicureis antiquis & recentioribus affirmanti. bus oculum non alia de mussa videre, quam quia tali ratione conformatus, talique in situ collocatus est; positisque iisdem motus legibus, quas Natura sequitur in generatione & evolutione corporum, fieri non potuisse, ut hoc mirabile organum aliter constructum foret & collocatum ,,. Hactenus auctor, qui ex Dideroto in libro inscripto , Fensias Philosophiques, quem vocat s

blime ouisam qui ne con inera pas Mn Athia, putat omnes scriptorum rati

nes hoc uno infirmari , quod simul ac monstratum est casu haee omnia non exstitisse, non continuo sequitur certis argumentis confici exstare supremum Numen, quia potuit esse rerum caussa aliquod, quod non sit nec casus, nec Deus, sed Natura , cujus meditatio non potest nisi incredulos facere, ut prombant exempla eorum , qui eam seli eius scrutati sunt. 26. His ut satisfaciam, primum adverto rationem , qua homines in supremi Numinis cognitionem venirent, talem esse debuisse. ut facilis foret, &omnium etiam imperitorum ingenio accommodata, nec ad eam percipiendam acumine ingenii & singulari doctrina opus foret. Nam si hujusmodi non esset, auctoris rerum cognitio majorem hominum partem masno ipsorum damno lateret, ut latent Geometricae veritates . Haec ratio ducitur ab admirabili

hujusce mundi pulchritudine & ordine , quae ut in omnium oeulos incurrunt, itar omnium animis notionem cujusdam sapientissimi Conditoris ae Moderatoris ingerunt secundum celebrem Pauli Apostoli sententiam : mUsibilia Dei per ea quae facta sunι, inlesum conspiciuntur ; sempiterna quoque ejus virtus Dλinitas. Dei cognitione per omnes omnIum temporum & regionum populos, ut mundi historia testatur, hoc pacto propagata, opus non suisset aliis exquisti ribus rationibus ad confirmationem veritatis ejusdem , nisi adversus communem consensum aliqui tum veteri tum recenti memoria exorti suissent, &quo pollebant ingenii acumine, subtiles quasdam rationes ad notionem Numiis uis ex hominum mentibus evellendam excogitassent. Quamobrem ad hanc adeo necessariam notionem ab eorum objectis vindicandam necessum fuit, ut viri

praestantes ingenio & in philosophicis meditationibus exculti & eontriti alias subtiliores , quaeque nullo modo infirmari possent , comminiscerentur. Quas aut in Log. 96. & seq. aut in Ont. f. Ist I. & seq. aut hoc loco & in peculiari Commentario infra inserendo protulimus , tales esse non sine caussa putamus, utpote ductas a simplicissimis & maxime evidentibus Entis & ejusdem proprietatum principiis. Nec auctor objiciat non minoris momenti & perspiacuitatis esse illas, quas Athei produxerunt. Nam adversus Baelium , qui in eadem sententia est, jam diluimus praecipuas o. & seq. & In conseque tibus alias diluemus, illud ostendentes ex rationibus quas Athei collegerunt, nihil effici, quod Dei exsistentiam perspicue evertat. duo jure ac merito extinnimamus nos nostro muneri plane satisfecisse, proptereaquod jam in Logica

243. num. I s. advertimus veritatem elarissime demonstratam nulla ex parte

labefactari iis objectis, quae quamquam non possint a nobis clarissime dilui,

SEARCH

MENU NAVIGATION