Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

81 Tra latiti de praedicationibm abstractorum.

diuersum modum significandi terminorummam falsae etiam senti propter inclusonε alicuius in uno,& non in alio:quia,ut suo loco videbimus , non potest esse vera propositio aliqua , nisi totum quod includitur in subiecto,aliquo modo includat praedicatum. Secundo sequitur magis taliam elle sententiam Durandi,in I.d. 24. q.vltima. Vbi regulam uniuersalem assignauit, dicens,in creaturis veras esse omnes propolitiones, in quibus praedicatur abstractum substantiale de concreto substantiali,vi homo est humanitas:quamuis sint falsae in concretis de abstractis accidentalibus, ut homo est albedo,& aliae similes. Textio certum est, propositiones,in quibus abstractum generis praedicatur de abstracto differentiae,vel econtra,abstractum disserentiae de abstracto eteneris,ut rationalitas est animalitas vel animalitas est rationalitas, falsas esse. Et ratio huius est:quia gradus genericus,& disseretiatis,formaliter sunt diuers:& in abstracto significati,nota se includunt, quia neque animalitas includit rationalitatem, neque rationalitas animalitatem:ergo neque una pra Alcatur formaliter de altera. Probatur consequentiamam ut pI positio vera sit.praedicatum debet includi in subiecto.

An Abiractum Iuperius praedicetur de abstracto inferiori.

Solum potest esse quaestio de propositionibus in quibus abstra- i .

ctum superius pr dicatur de abstracto inferiori,aut aequati: sed istae duobus modis sumi possunt: nempe interminis accidentalibus aut essentialibus. Et si in accidentalibus fia certum est omnes esse falsas Ut humanitas est risibilitas,aut humanitas est albedo.Et ratio huius est : quia praedicatum,& subiectum harum propositionum saepe distinguuntur realiter: & nunquam includitur unum in alteromam licet homo includat albedinem,tanqua subiectum eius, timen humanitas cum significetiis ut forma,non est subiectum accidentium,neque ea includit,ut significata in abstracto. solum ergo potest esse quaestio de prop sitionibus abstractorum,quae fiunt in terminis substantialibus:quales sunt istae,hum nitas est animalitas, humanitas est rationalitas :an verae snt, vel

falsae.

Et prima opinio asserit esse veras: quam sequuntur Scitus quaest. 3.Vniuersalium. Canterus cap.de differentia,& ex modernis multi. Et probatur duobus argumentis. Primo: Illa propositio in qua concretum superius praedicatur de inferiori,ut somo est animal, est vera:quia praedicatum includitur in subiecto,ut animal in homine:sed etiam abstractum superius includitur in abstracto infe-hioti: ut animalitas in humanitate:ergo vera erit haec,humanitas

est ani

102쪽

Tractatus de praedicationibus abstractorum. 8 3

est animalitas. P obatur minor; quia humanitas componitur exanimalitate,& rationalitate: sicut homo ex animii,3c rationali: ergo includit utramque.

Secundo probatur,in formis substantialibus & accidentalibus. Et primo ita substantialibus: quales sunt anima rationalis,& senis sitiua;ex quibus haec est superior,& illa inferior:& utraque significatur nomine abstracto:& tamen vera est haec,anima rationalis cst sensitiva: ergo vera etiam erit,humanitas est animalitas. Probatur consequentia:quia idco forma superior praedicatur de inferiori,quia in ea includitur: sed animalitas est forma superior respectu humanitatis: ergo incIuditur in ea:& consequenter veIepi aedicabitur. In formis etia accidentalibus,quales sunt albedo, M lor , manifestum est:nam haec est vera apud omnes,albedo est color a & praedicatur in ea abstractum superius de abstracto inferiori i sicut in alia, humanitas est animalitas: ergo vera etiam est

haec,& concedenda.

Secunda opinio tenet,tales propositiones esse falsas. Quam se

in opucde ente,&α gentia,cap. 3 .& 4. Sed Scotus,falsas esse delendit;quia existit at praedicatum, & subiectum distingui ex naturaret,seu formaliter, ante operationem intellectus;alij vero,qui solam distinctionem rationis ponunt inter illa d opter modum significandi abstractorum, a quibus significatur animal ita ut principium,aut pars animalis,& humanitas, ut mincipium hominis:& principium unius non praedicatur de privii pio alterius. Et haec sententia colligitur euidenter ex D Thom. duobus locis citatis.& videtur nobis probabilior,& sequenda. Sed vi essicaciuseam probemus,duo sunt annotanda. Primum est Coneretum & Abstractum eaddem rem significare,diuersia tamen ratione: nam Concretum significat eam per modum habentis:Abstractum vero,per modum principii, aut formet eiusdem habentis. Gratia exempli, homo & humanitas significant eandem naturam humanam : sed homo significat eam per modum totius actualis,atque completi:& ideo per Modum habentis : humanitas ero non nisi per modum principii & formae, eiusdem totius com pleti, aut habentis. Quod e t communi modo loquendi, Mintelligendi manifestum estidicimus namque, hominem idem esse,ac habentem humanitatem : & humanitatem esse quasi principium,& formam hominis.

Ex quo primo colligitur,concretum signare naturam, non omisnino praecisam a conditionibus singularibus,sed ut eas continens:

confuse saltem, de in potetia:nam licet abstrahatur a singularibus,

103쪽

84 Tractatus de praedicationibus abstratiorum.

abstractione, perquam fit aliquo modo uniuersalis : & ideo non significet,neque contineat eadem singularia actu, continet tam nin potvntia:quia ex proprio modo significandi,determinati potest per conditiones singulares ad hoc, & illud individuum ut ad Petrum aut Ioannem. Abi trachim vero significat eandem naturam,

Vt omnino praecisam a singularibus, nec ut determinabilem per conditiones singulares corum : quia c&n non significet eam per modum habentis , sed principi),aut formor: principium vero,aut forma , non habeat modum determinabilis per aliud , sed potius determinantis aliud:illua nempe,cuius est principium,vel forma, non potest natura in abstracto significata per modum habentis intelligi: & idco nec potest ita significata continere actu,nec potentia conditiones singulares, per quas contrahatur ad hoc, vel illud singulare. Et quod de natura specifica dicimus respectu singularium , eodem modo intelligendum est de natura generica, in concieto, aut in abstracto significata, ut de animali, aut animalitate. Ita ut antinal significet naturam sensitivam , ut contrahi-bilcm , aut perfectibilem per differentias, rationale,& irrationale , quas continet potius, ut forma , cierum eius.

Secundo colligitur, abstracta significaris fiaturam per modum partiS, sicut concreta per modum totius. Quod probatur duplici ratione euidenti.Primo; quia abstracta significant naturam per modum principij,& se Deiusdem, ut significatur nomine concretorvi animalitas significat naturam sinctivam, prout est trincipium , & quasi λrma animalis: sed illud, quod est principium,& serma alterius,habet se ut pars illius: ergo abstractum significat

naturam per modum partis. Secundo : animalitas non significat naturam sensitivam per modum toti us : ergo per modum partis. Probatur antecedens: quia sic significaret eam per modum totius: aut totius actualis. aut potetialis: sed neutro modo eam significat: ergo non per modum totius.Minorem probo: quia totum potentiale,vel actuale, significat rem per modum habentis:abstractum Vero, non nisi per modum rmae eius, quod habetaergo non per modum totius, sed partis. Et hine prouςnit, quod nec animalitas praedicatur de animali, nec humanitas de homine: quia pars non potest praedicari de toto. Tertio sequituriabstracta non esse genera,nec species,sed principia generum,& specierum:quod asseruit Avicena I.Meta.cap. 7. Vt Ustatur Caiet. in opus. de Ente , & Essentia,cap. 6.& probauit D.ThOm.ibidem,hoc argumento. Genus ex propria natura habet modum totius potentialis , & species modum totius actualis: sed abstracta non significam naturam per modum totius potentialis,

nec in potentia: animalitas vero nullo modo, leu

ve principium eiusdem animalis, atque spe-

104쪽

Tractatus de pradieatioribus assera lorum. 8 s

nec actualis,sed per modum partis ergo non sunt genera, nec species:& propterea non denominantur a secundis intentionibus generis, aut speciei, Fel aliorum praedicabilium.Tota haec doctrina annotata habetur,apud D. Tho. opusc.de ente & essentia,cap. . Ex qua duo argumenta colliguntur , ad probandam nostram sententiam. Quod haec praedicatio,humanitas est animalitas,& similes,sint falsae. Primum est: Ut vera sit aliqua praedicatio,necessario requiritur,quod quidquid continer subiectum, contineat praedicatum actu, vel potentia: sed animalitas non continet actu, nec potentia,quidquid continet humanitas:ergo non potest vere praedicari de illa. Maiar certissima est,quia no potest esse veru, quod hoc sit illud, ut per propositionem amrmatur,nisi totum quod co-xinet hoc , etiam contineat illud : & haec est ratio,propter quam pars non praedicatur de toto:nec genus post et praedicari de specie, nisi disserentiam quam species continet actu,contineret in potentia:vt bene D. Tho. ubi supra.Sed probat ut minotiquia humanitas continet animalitatem,& rationalitatem, ex quibus componitur: sed euidens est animalitatem non continere rationalitatem actu,nec potentia,cum non habeat modum totius actualis,nec potentialis , sed partis vel formae; ergo non potest vere praedicati

de humanitate. Secundum e pars actualis non praedicatur de toto,ut concedunt

omnes: sed animalitas est pars actualis humanitatis:ergo non vere praedicatur de illa. Probatur minor : quia sicut homo componitur exanimali, & rationatu ita humanitas ex adimalitate,& rationalitate Et si dicas,hoc arg. etiam probari,quod haec propositio non sit vera, homo est animal, quia animal est pars actualis hominis: Respondeo animal esse quidem partem non tamen significati per modum partis,sed per modum totius possitialis:& ideo ver8 praedicatur de homine:animalitas vero non sollim est pars, sed significatur per modum partis, quae non potest praedicari de toto : dc haec est ratio propter quam haec est vera, Homo est animal ; de haec falsa,Humanitas est animalitas. Ad primum argumentum respondetur,Non satis esse quod praedicatu includatur in subiecto, ut propositio sit vera:quia si id sufficeret,sequeretur veram esse propositione m,in qua pars praedicatur de toto : cum certum sit partem includi in toto. Requiritur

ergo,non solum quod includatur in eo , sed quod totum quod

continet subiectum, contineat praedicatum actu, Vel potentia,Vt explicatum est : & cum animalitas non contineat totum , quod continet humanitas:quia non continet racionalitatem ac tu , nec

potentia,sequitur non vere praedicari de illa. 6ecuduin argumentu duas habet partes.Prima procedit de fomMis s stantialibus. Secunda de accidentalibus.Ad primam crs

105쪽

8 ς Tractatus de pradieationibus abctractorum.

respondeo negando antecedes: quod praedicatio illa,aninia tali natis est sesitiuatit abstracti de abstracto:& de prςdicato, nempe, sensitiva euidens est;quod non sit abstractu nome, sed cocretum: quod etiam est verum de animamam licet sit serma,per modu tamen habentis gradum semiadi significatunnon quidem sicut habet homo,qui ex ea componitur: sed sicut tarma, quae composito eum tribuit:significata tame quasi per modum totius, & ideo per modum concieti. Quod ex eo fit manifestum: quia nisi per m

dum concreti significaretur anima non posset senstiua,quae concretum nomen est te ea vere praedicari:& eo ipso,quod vere prae-

dieatur idem sisnificans,quod habens gradum senticndi: negari non potest, qu per modum concreti etiam significetur anima:

unde non bene infertur , quod vera etiam sit lueCHumanitas est animalitas in qua certum est abstractum praulicari de abstracto: Sc ideo diuersam habere rationem. Pro solutione secundae parii ,annotanda est triplex differentia intet abstracta stubstantiarum , accidentium. Primaequod illa abstrahuntur abstractione metaphysica a generibus,speciebus,aut

digerentiis. Ut animalitas ab animali, & humanitas ab homine. Abstracta vero accidentium, abstrahuntur abstractione physica alubiecto , in quo forma accidentalis significata realiter inhaeret. Vnde eotipso quod significatur ut aburacta ab eo:non significatur ut inhaerens, aut dependens ab eo e sed ad modum naturae completae per se subsistentia. Secunda Quia abstracta substanti tum semper habεt fiodum Armat aut principi j eius,a quo abstr

huntur, abstracta vero accidentium potius habent modum completum naturae totalis, ac per se subsistetis:quod prouenit ex proprio modo abstractionis physicae. Postrema disserentia est , quod abstracta substantiarum,quia metaphylice abstrahsitur, sunt abs- . tracta ultima: quia abstractio metaphysica ultima est. Vnde non potest ab eis alia abstractio fietimihil enim amplius ab humani tale,aut animalitate abstrahi potest.Abstracta vero accidentium, non sunt ultima:quia nec abstractio physica ultima est, sed adhuc potest ei succedere abstractio metaphysica,ita ut ab albedine cluet abstrahitur abstractione physica, possit aliud abstractu metaphysicum sumi: quod erit ratio albedinis , vel albedineitas i barbaro vocabulo sed naturam rei explicante significata ex quo intelligitur, abstracta accidentium solum vocari abstracta in .ordine physico in ordine vero metaphysico concreta potius esse.

Ex his differentiis ad formam argumenti respondere possumus, concedendo maiorem, quo d vera sit haec ρalbedo est color, sed negando minorem , quod in ea praHicetur abstractum superius de abstracto inferiori sed potitis est praedicatio cocretorti in

ordine metui Isieo, sicut haec, mo est animaL Vnde nec p dicatum

106쪽

ictatus de predicationibus secundarum intent. 87catum significatur per modum partis,sed per modum totius completi,& per se subsistetis atque continentis, quidquid cotinet subiectum,quod se habet sicut genus ad speciem: ut in hac ,homo est animal. Illa vero, i manitas est animalitas,praedicatio abstractorum est in eodem ordine metaphysico ; & ideo est falsa.Et eodemodo, erit falsa praedicatio abstractorum in accidentibus, si abstrahantur abstitactione metaphysica: ut si ab albedine Sc colore, metaphysice abstrahamus albedin eicitem, & colore itatem,vel rationε albedinis,& ratione coloris, falsa erit,albedineitas est colo- rei taxquia abstracta metaphysica,per modum principij, & formae significantur:& ideo non ponunt efficere veram praedicationem.

T V S , DE PRAEDICATIONIBUS secundarum intentionum. Ecundae intentiones , sunt relationes quaedam rationis , quas intellectus attribuit primis intentionu, bus,nempe naturis realibus, quae ab eis denominani tur: ut secunda intentio speciei, est relatio rationis naturae specificae; quam ei attribuit intellectus, dum eam comp*rat ad indiuidua:& praedicabilia omnia,sunt quaedam relationes r tionis diuersae, quia diuersis naturis attribuuntur, 3c in ordine d inferiora diuersa , vel de quibus diuerso modo praedicantur. Vt praedicabile generis,est secunda intentio aut relatio rationis in ordine ad phares species,de quibus praedicatur in quid tanquam totum potentiale. Praedicabile disserentiae , est secunda intentio aut relatio rationis,in ordine ad plures species, aut induvidua , de quibus praedicatur in quale quid. Praedicabile propri7, est secunda intentio,aut relatio rationis propriae passionis ad sp etesiam indiuidua:vt sensibilis ad hominem, & cquum; aut risi Ditis ad hominem ad Petrum, & Ioannem. Et piaedic bile accidentis,est secunda intentio, aut relatio ravionis, accideritis ad plura subiecta specie qui numero distincta, ut relatio rationis albi , ad hominem dc equum,vel ad Petrum , & Ioannem. Et tandem vα- uersale, quod eu commune omnibus praedicabilibus , est secunda intentio , aut relatio rationis ad omnia , de singula praedicabilia: quae de omnibus praedicatur in quid,tanquam genus, His suppositis, duobus modis comparari possum secundae in-rentiones. Primo, inter sese, inquatum una praedicaturae alia,& si

107쪽

8 8 Traefatus de praedicationibus secundarum intere.

ita comparentur,siue in concreto,sue in abstracto, eodem modo se habent ac primae intentiones : ita ut si una aliquo modo pertineat ad aliam, concreta de concretis praedicentur essentialiter,uel accidentaliter, tanquam accidens ploprium ἱ vel commune.Ideo

verae sunt omnes istae,Genus est uniuersale,species est uniuersalis:& etiam haec, uniuersale est genus,sed illae sunt essentiales : ista Vero accidentalis. Haec vero:Vniuersale est praedicabile;est praedicatio proprij, aut quarti praedicabilis. Concreta vero de abstr istis vel abstracta de concretis, semper efficiunt propositiones falsas: ut genus est genereitas , aut specietas est species vel genus est uniuersalitas.Solum est differentia in praedicationibus abstractorum:quia in secundis intentionibus vera est praedicatio abstracti superioris , de abstracto inferimi, ut Wenereitas est uniuersalitas: quam tamen in primis intentionibus diximus esse fallam , ut humanitas est animalitas. Et ratio huius disserentiae estiquia secundae inteliones sunt relationes rationis:& ideo accidentia rationiarquate sicut accidentia realia , in abstracto significata,non habent modum partium,sed totius per se subsistetis, quia non abstrahun- ruet abstractione metaphoca a generibus, aut speciebus,sed abstractione pitysicaa subiectis:eodem modo secundae intentiones habent similitudinem cum farmis accidentalibus , & ideo non significantur per nomina abstracta tanquam sermae aut principias enerum, aut specierum,sed per modum totius ac per se subsistentis.Et haec est ratis,propter quam veram constituant praedicatio M.quamuis in primis intentionibus si falsa. Secundo,cum primis. Si secundae intentiones comparemur ad primas,semper comparantur accidentalitetacum sint relationes,&accidentia eis attributa: de eodem etiam modo se habent in omnibus ut diximus se habere primas inter se. Dum comparantur accidentalitet;in hoc solo disseiunt:quod accidentia realia quae vere pridicantur de inferioribus, vere etiam pr dicantur desuperioribus:& si vere praedicantar de superioribus,vere etiam praedican- lux de aliquo inferiori: ut si album praedicatur de Petro , necesse est vere praedicari de homine : & si praedicatur de homine, necesse est vere praedicari de aliquo homine sintvlvi. dna1-eperitur in secundis intentionibus : sed contrarium ι quia nec secundae intentiones , quae praedicantur de inserioribus, posisunt vere praedicari de superiori us: nec etiam veta praedicantur de inferioribus, quae praedicantur de superioribu*:ri nis exemplis fit manifestum. Species praedicatur de homine :& non de animali , nee de Petro : & genus praedicatur de animali iacui de homine et Ac seciuida intentio indiuidui, vere praedicatur de Petio: dum dicimus, Petrus est individuum , dc tamen non prMNeatui de homine : sed falsa est haec homo est indiuiduianssit rati huius

108쪽

Tractatus Eepradicationibus fecundarum inten.

Huius differentiae eth, quia accidentia realia conueniunt subiectis absolute, & ut sunt a parte rei: sed secundae intcntiones,quπ:sunt relationes & accidentia rationis,non conueniunt naturis a olute,nec a parte rei, sed ut tali modo cocipiuntur ab intellectu., nempe in communi,in Ordine ad species,vel indiuidua aut etiam in singulari, & ideo quae conueniunt inferiori,nen e indiuiduo, non possunt conuenire speciei, nec illa quae conuel ut specici, potest connenire generi: quia secunda intentio indiuidui conuenu Petro,ut concipitur tanquam indivisibile in alia indiuidua hoc modo concipi rePugnat speciei:& secunda intentio generi S, cΟΙ - Menit naturae , Ut concipitur in osdine ad specius , sed in ordine .ad indiuidua concipitur.

De Genere. Fidetur autem neque genus, nequι species sm

Eretiis expositio textus.

TNtentum Porphyri j in praesenti capite est , explicare naturam generis , quod est primum praedicabile. Diuiditur autem in

tres partes. In prima, ponit duas acceptiones reales generis, &Inter se eas comparat, ex quarum similitudine , in secunda parete , colligit tertiam acceptionem eius Logicam. In tertia Verta, tradit definitionem generis,& simuleam exponit. Prima qcceptio realis generis est ,qua accipitur tro collectio- me aliqua hominum , haebentium ordinem inter sese, & ad unum Primum , a quo omnes derivantur: in qua significatione,Roma gram gentem solemus vacare genus Romanorum , quia intersese Per tales leges ordinantur, & a Romulo,tanquam a Primo Principio , descendunt. Secundo , accipitur genus pro principio ipso generationis , a quo derivantur alij a siue sit pater aut patria , in qua significatione loquitur poeta,dum dicit: Mantuam genuit, &c. Genus suum, aut principium generationis , patriam vocans. Sed proprie i quendo , non tam pater , vel patria , qu m origo , per quam ab eis derivantur homines , genus vocatur : quia non ita RCmanos i ucere genus ab eo. Ex his autem duabus acceptionibus , secumdam esse magis pro priam, quam primam,docet PorphyriuS. Priamo,quia frequentius ea utimur. Secundo , quia collectio hominum , ideo vocatur genus , quia homines illius ab uno primo ducunt originem : ergo origo , Per quam ab eo derivantur, magis P v te vocatur genus,quam collectio ipsa.

109쪽

so Cap. et degenere quani.

In iecunda parte,ex utracue acceptione reali, colligit i orphyrius Logicam, quam per se intendit, dicens: Legicum genus acesstro eo , cuisupponuntur jecies: id est , sub quo collocantur;vt animal est genus, quia sub eo ponuntur, homo , & leo:quae species habent ordinem, S similitudinein quandam inter se,ratione eiusdem naturae',quam participant ab ipis genere,a quo etiam dicuntur suo modo ducere oriSinem tu tertia parte cap.delinit genus Logicum,secundum ultimam acceptionem sumptum,& definitio talis est:G nus est, quod pradicatur de pluribus disserentibus Jecie in eo que quid. Quam ita explicat : Ea quae praedicantur , aut praedicantur de uno : ut indiuiduui aut de pluribus; ut uniuersalia.Per particulam ergo de plu-xibuo, separatur genus ab iisdiuiduo , quod de uno solo praeciicatur. Per particulam vero , de differentibus specie, leparatur ab specie, lu.e est secundum praedicabile,& solii in praedicatur de differentibus numero. Per νltimam particulam,in eo quod quid ,separatur a tribus aliis praedicabilibus, disserentia, proprio,& accidenti : nam illa , in quale quid ; propriuin,& accidens ἱ in quale genus , non nisi in quid praedicatur: quia ad quaestionem factam per quid , non benc per illa , sed per genus respondemus: ut si inquiras,quid est homo , bene respondeo , quod sit animal. Haec Porph'rius.

Quo nam sit desinitum de trionis generis.

OVod definitio generis assignata a Porphyrio, nullum habeat definitum, duobus arsumentis probo. Primum , si ali-' quod haberet,maxime genus: sed genus non est definibile , ergo nuitum habet. Prohatur minor : Bona definitio debet constare genere , & disicrentia, aut aliquo loco generis,& alio loco disse-Ientiae: sed generis non idatur genusinam si daretur, illius generis daretur aliud genus, & sic procederemus in infinitum: Iequitur ergo,genus non esse desinibile , & ideo nullum habete definitum praedictam definitionem.

Secundὀ:Definitio debet dari per penus , & disserentiam :ergo nihil potest definiri:nisi species,quia naec sola comyonitur ex genere, S different laudio nec definiri potest aliquid, nisi in quantum est species, quia habere geraus & disserentiam, conuenit speciei, in quantum est species ; ergo genus non potest definiri. Pro-b tur consequentia , quia non est species, sed aliud praedicurule distin eum ab specie:& ideo nullum habebit definitum praesens definitio. Tenendum tamen est: Bonam esse definitionem generis,& ce

110쪽

etum habere definitum , cuius naturam explicat. Et quod bona st. definitio probatur primo ex Aristo t. I. lib. 'Lopic. cap. ubi eam posuit A rist. M a quo illam desumpsit Porphyrius. Secundo, ratione Ouia bona definitio est, quae ita naturam definiti explicat, ut illud distinguat, a quibuscunque aliis rebus , cum quibus comvenire posset : sed per hanc desinitionem explicat ut quid sit genus , nempe praedieabile de pluribus differentibus f pecie,in quid,& distinguitur ab in8iuiduo, & reliquis praedicabilibus, ut vidimus in explicatione text.Est igitur bona. ,3 Secundum vero, quoὸ habeat certum, ac determinatum definitum,sic probo. Praedicari de pluribus differetibus specie in quid.

cst communis ratio, eodem modo , atque aequaliter conumiens omnibus generibus: ergo est una,& per unam definitionem potest explicari: quare haec erit de tetminatum definitum eiusdem definitionis. Sed ut Laee veritas melius intelligatur, & argumenta ilua tur, annotandum est,secundam intentionem generis,quae est primum praedicabile , relationem quandam rationis esse , α uniuersalissimam rationem denominadi omnes naturas genericasMtiamsi sint suprema genera praedicamentotum. vi substantia , Mantiatas,& qualitas , & simul esse speciem quaddam uniuersalis:vnde cum species quaelibet eomponatur ex genete & differentia a cetiam secunda intentio componitur ex oniuersali,quod est commune genus praedicabilium,& ex disserentia, quae est esse respectivum ad plures species,de quibus praedicari potest in quid. It

'ue genus conuenit cum caeteris pretiacabilibus,in ratione com

mi uniuersalis,quae est esse unum in multis:& distinguitur ab eis. quia est in multis speciebus,de quibus praedicari potest inquid:&ideo licet sit uniuersalissima ratio denominadi,quia naturae,quaS denominant genera, sunt etiam magna ex parte uniuersalissimae, cum sint suprema genera praeditamentorummihilominus secundum essientiam est particularis, & determinata species cuiustam generis,quod est uniuersale. Ex quo intelligituliquod per determinatam definitionem possie definiri, & quod definitio eius tr dita a Porphyrio,detetminatum habeat definitum Ad formam primi argumenti respondendum est,negando mi

norem primi syllogismi: & dum dicitur in minori secundi syli gismi,quod generis non datur genus,distinguendo, quia secunda

intentio generis,dupliciter sumi potest,in ratione denominandi, aut in ratione essendi. Et primo modo,non habet aliud genus, a quo denomineturiquia non est genus denominatiue aut accidentesiter,sed e tantialiter:sed in ratione essendi determinata species

est: α habet genus superius, quod est uniuersale:ex quo simul aedistentia componitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION