Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

ctorem Luius libri ponent cm tantum quinque. Quaedam tamen argumenta in contrarium proponemus, quae videntur probare , ex una parte pauciora cite: ex alia vero esse Pl a : ut ex eorum solutionibus veritas manifesta fiat. Probatur ergo pauciora esse quam quinque,duobus argumentis. Primo, praedicabilia,& praedicata , solum distinguuntur,tanqtiam potentiae, & actus: luia praedicabile est , quod potest praedicari de alio:& praedicatum,quod praedicatur actu : sed Preduata sunt quartιor,& non plura: ut docet Aristoteles primo lib. Topicorum,c. 2. .&η. nempe Genus Definitio, Proprium, & Accidens : e Igo quatuor tantum erunt praedicabilia.

Secundo, Porpllyrius distinguit duo praedicabilia, generis, & 83 differentiae : quia genus praedicatur in quid,& disterentia, in quale quid sed definitio continet utrumque : ergo pro duobus praedi-eabilibus sufficiet. Probatur consequentia: quia de eisdem praedicatur definitio : de quibns praedicantur genus, & differentia:&praeterea continet modam praedicandi utriusque, in quid, & in uale quid , per modum unius praedicabilis. Nam si definitio sit peciei subalternae, ut vivens,sensibile,praedicatur de pluribus differentibus specie , nempe de homine , & leone, sicut genus. si vero sit speciei infimae, ut animal rationale , praedicabitur de pluribus differentibus numero , ut de Petro & Ioanne praedicatur dis ferentiarergo non sunt distinguenda duo praedicabilia generis, dc differentiae, sed sufficiet definitio pro utroque, & ita erunt qu

tuor tantum & non quinque.

Altera vero pars,qκod praedicabilia sint plura, quam quinque, . probari potest. Primo,quia Porphyrius in cap. de genere, distinguit praedicabilia per ea, de quibus praedicantur , ut genus ab specie : quia praedicatur de pluribus differentibus specie : haee vero de pluribus differentibus numero : & sic de caeteris: sed si ita distinguamur, sequitur septem saltem esse ponenda, ita ut duo sint praedicabilia differentiae , & duo alia proprij. Probatur consequentia : quia differentia subalterna, ut corporeum , praedic tur de pluribus differentibus specie,nempe de corpore vivente,&non vivente : si vero sit infima, ut rationale , solum de pluribus digerentibus numero: nem pe de Petto & Ioanne : ergo distincta efficient praedicabilia. Proprium etiamsi sit subalternum , vesensibile,quod sequitur naturam speciei sebalternae animalis,prς-

dicatur de pluribus disierentibus specie , nempe de equo, & leone : si autem sit infimum , ut risibile, praedicatur solum de digerentibus numero,ut de Petro, & Ioanne : ergo erunt septem praedicabilia... . a

Secundo individuum vagum , ut quidam homo, praedicatur de Υ Q,itibus differentibus numero,ut de Petro,& Ioane: dc tamen non

est spe

82쪽

Lusio nona uniuersalis. 6 3

εst species quia non praedicatur in eo quod quid. Et etiam, actu lis existentia idem habet: ergo aliud praedicabile distinctum ab

specie , ponendum est pro illis. probatur minor: quia 1icut quidam homo nim dicit ellentiam , aut quidditatem indiuiduorum, sed comm em P tronem indiuidui , quae vcl accidentalis est,

vel saltem extra essentiam eorum: ita exilientia actualis non peratinet ad ellentiam alicuius creaturae, facile eam amittentis per corruptionem, aut potetis eam amittere per anni hi latione. Qua

re non praedicatur in quid ,cum praedicari in quid, idem iit, quod praedicare quid litarem,aut essentiam rei. vera tamen est sentetia Porphyxij, Sc communis in schola.Sed tota dissicultas eius cosistit in assignada raelone per qua sussiciε- ter probetur, praedicabilia no esse plura,aut pauciora quam quinque:& diuersae assignantur a diuersis.Na quidam prςdicabilia distinguut per ea,de quibus praedicantur;alij per ea,quae de re aliqua cognosci possul,quae videtur esse quinque.Sed rationes istς insuffic1εtes mihi viilhntur: sussicies Vero , per qua probatur efficaciter prςdicabilia no essc plura nec pauciora, quam quinque ex modo

formali praedictat, aut se habεdi in ordine ad subiectu , sum da est:quod sic probatur. Modus praedicandi, qui ex modo se habεdipi dicati ad subiectu sumitur,est formalis ratio ps dicationis:ergo

erit etia ratio formalis praedicabiliu : sed essentialis distinctio re rum sumitiir ex diuersis rationibus formalibus car Neigo praedicabilia distingui debent per diuersos modos praedicandi. Hoc igitur discursu probari dcbet, quod non sint plura , nee

pauciora quam quinque. Ea quae constitvunt praedicabilia,in primis debent esse uniuersalia , quia praedicabile tanquam propria passio uniuersalis , cum eo conuertitur: sed uniuei sale est unum in multis: ergo nihil erit praedicabile, si non sit unum. Vt autem sit unum , simplex debet esse , hoc est , non complexum rquia complexum non est unum, sed pluia: Vt homo albus, aut animal rationale. Praeterea,si unum est,VniuOctim erit,non aequi-Uocum, neque analogum. Pcr primam igitur conditionem excluduntur praedicata coplexa a ratione praedicabilis, ut definitio. per fecundam vero,aequivoca, & analoga:Vt canis, ens, accidens,& si-m1lia.Deinde, quod unum est, hoc est,incomplexum, & vniuocu,

quinque tantum modis se habere potest in oldine ad subiectum tergo quinque tantum modis potest de illo praedicari:quare quinque tantum erunt praedicabilia. Probatur antecedens: nam vel

praedicatur essentialiter,uel acti dentaliter: & si essentialiter : aut per modum totius actualis: quia totam essentiam subiecti actu continet, ut praedicatur homo de Petro & Ioanne:& est praedica bile speciei:aut per modum totius potentialis, quod vere est pars

materialis eiusdem speciei: & ideo contrahibile per disserenitas,

tanquam Diuitiam by GOoste

83쪽

o uaestio nona metiuersalis.

tanquam per formas; & est genus: vcl per modum partis sorm Iis, actualis,& contrahentis,& est disterentia. Si umo praedicetur accidentaliter λ aut per modum eius , quod ab essentia procedit,& cum ca conuertitur , & est proprium: & si per modum accidentis extrinseci, aut communis, dicitur praedicabile accidentis :& cum non sint possibiles alij modi praedicandi, praeter istos;&ad eos reduci possint omnus praedicationes, sequitur quinque tantum esse praedicabilia,ita ut nec plura , nec pauciora. Pro solutione primi argumenti notanda est differentia inter prς- dicabile , praedicatum , & praedicamentum ἔ quod praedicamentum est quaedam ordinatio essentialis praedicabilium , secundum debitam subicinionem , & praedicationem;a supremo genere , VLque ad ultimam speciem, & indiuiduunt ut praedicamentum substantiae, est ordinatio Laec substantia,corpus, vivens,animal, homo , Petrus.

Praedicata vero sumpsit Arist. primo lib. Topicorum , cap. 2. 3. 86 dc .per ordinem ad propositionem Dialecticam,seu probabilem, ex qua essiciatur syllogi simus Dialecticus, aut probabilis:& quia forma syllogistica petit propositiones de subiecto communi:nam ex propositionibus singularibus non fiunt,nisi syllogismi expositorij, qui non habent modum, nec figuram , nisi per ordinem ad

propositiones uniuersales , ideo sumit rationem praedicatorum ex ordine ad subiectum commune. Ex quibus sequitur, quatuor tantum esse praedicata: quod sic probatur. Species non est praedicatum, sed subiectum commune, in ordine ad qnem sumitur distinctio praedicatorum : quod adeo verum est,ut non sit aliud subiectum comune praeter illam.Quo supposito,vel praedicatum conuertitur cum specie , aut uniueria lius est,si conuertitur cum ea: vel est intra essentiam eius, & erit definitio , ut animal rationale : vel ex ea naturaliter sequitur,& erit proprium, ut risibile respectu hominis: si vero uniuersalius est specie; vel ad quidditatem eius pertinet, & est genus: aut extra illam est , & erit commune accidens: differentiam vero, cum genere numeranda esse docet Aris .ca. illo ι .his verbis: Differentia cum generalis sit, eum genere ordinanda est. Et loquitur dedisserentia subalterna, quia haec tantum generalis est , quia cum genere conuertitur, ut corporeum cum corpore: si vero sit infima,ad desinitionem reducitur. In distinguendis vero praedicatis,

nihil dicitur de modis praedicandi in quid, aut in quale quid, generis & disserentiar: quia in ordine ad propositionem Dialelli- eam,& syllogismum, nullam distinctionem emciunt; cum idem sit modus disputandi probabiliter in his propositionibus, in quibus praedicatum est uniuersalius subiecto , & intra essentiam eius est : siue sit genus, vel differentia. Nec sunt diuersa praedicata

84쪽

QuasZio nona uniuersalis. 6s

compIexa ab incomplexis; si eodem modo se habeant in ordine ad subiectum commune:quia eodem modo disputatur de propositionibus Dialecticis , ex utroque factis, & ideo definitio inter Praedicata numeratur: quae tamen a praedicabilibus excluditur

propter complexionem.

37 Praedicabilia tandem in ordine ad praedicamenta sumuntur et &ideo definitio excluditur:quia praedicamentum ex solis simpliciabus sit, genus vero, species,& differentia,in eo collocantur Numerus vero' praedicamentorum , ex diuersis modis estendi accipitur: quorum primus est modus essendi per se. Modi vero emendi in alto,qui accidentibus conuemunt. nouem sunt: de ideo sequitur decem esse praedicamema. quatuor praedicata ,& quinque praedi. . cabilia. Et ad formam argurriensi , negandum est antecedens, quod praedicatum, dc praedicabile solium distinguantur tanquam actus, ct potentiamam si praedicatum communissime accipiatur,non est actus praedicabilis,nec etiamsi accipiatur speciali modo, pro praedicato topico,sed Alcim se habet ad praedicabile , sicut actus,si aecipiatur tali modo , nempe ut petit natura eiusdem praedicabilis. Secundum vero argumentum huius partis , ex domina tradita

solutum est. .

2 8 Ad primum vero alterius partis respondeo , quod Porphyrius 'on distinguit genus ab specie per ea,de quibus praedicantur, nisi adiuncto tali modo praedicandi,ex quo essentialis distinctio praedicabilium sumenda est.

Ad secundum argumentum , respondent quidam, individuum vagum non praedicari uni uoce de Petro & Ioanne;sed aequi uoce: quia cum indiuidua talia sint per differentias indiuiduales omnino diuersas, nihil commune habere postrint,praeter nomen. Ego Vero probabilius esse teneo, quod a differentiis indiuidualibus possit abstrahi conceptus communis modalis: quia omnes conueniunt in eo quod lint modi particulares,& substantiales,determinantes speciem : viae ratio modi particularis,in communi co-' siderata,quam significat indiuiduRm vagum,uni voca cst Iespeetia indiuiduorum. Ideo alio modo respondeo, concedendo, quod individuum vagum non praedicetur proprie in quid, sicut species, sed praedicatur modo simili. eum significet modum substantialem: & ratione huius similitudinis reducitur ad praedicabile speciei: quia cum non sit praedicatum naturae, sed modi eiusdem naturae, non debet pro eo poni distinctum praedicabile, sed ad praedicabile naturae reduci. Et eo modo sentiendum est de actitati

.existentia.

' Sed duo restant breuissima dubia, quae aliquo modo pertinent ad numerum praedicabilium : M ideo in fine huius quaestionis

85쪽

lia sunt spccies uniuei sales, uniuersale sit genus immediatum e inlum,ucl rcmotum ita ut inter illud & praedicabilia , detur aliud genus immediatum : sicut uiueas dicitur remotum genus hominis,& equi, quia inter ipsum , de species has mediat animal. Cui respondeo, non cile immediatum genus, sed remotum: quod hoc argumento probatur: A quacunque conuenientia essentiali, abntralii potest conceptus communis eis, quar essentialiteI conueniunt:sed praedicabilia conueniunt essentialiter in aliqua ratione inferiori univcrsali: ergo illius rationis dari potdrit conceptus

uniuersali inferior,qui praedicabitur de eisdein specie disterentibus: & ideo erit genus eorum immediatum ; uniuersale vero re

motum. Probatur minore quia tria praedicabilia conuenium in modo praedicandi initi reseco,aut essensiali: nempe genus , species& disserentia: & duo alia in modo praedicandi accidentali ; nempe,proprium, di accidens:ergo praedicabile essentitiliter crit commune illis: & praedicatum accidentale erit commune his : & magis proximum,quam uniger sale : & quodlibet praedicatur de plu-1ibus speciebusnilud de tribus, hoc de duobus: ergo erunt genera

magis proxima,quam uniuersale ; & consequentar non erit uniueriale genus proximum eorum,sed remotum. .

Secundum dubium est , An quinque praedicabilia sint species

subalternae, habentes sub se alias species,sicut animal, aut vivens vel infimae non habentes sub se alias species,sed solum indiuidua, ut homo, vel equus, & reliquae species infimae aliorum generum. si enim dicarer esse species sabalternas , sequitur praedicabilia Hara osse quam quinque t quia cum eis debebunt connumerarxi pectes,quas sub se habent:si vero sint infimaemon erit maior num us praedicabilium. Respondeo esse species infimas, quod ita probo. Praedicabilia distinguuntur specie .per diuersos modos prae- dicandi, sed isti modi non sunt diuisibiles in alios:ergo praedicabilia non habent alias species. Probatur minoriquia modus praedicandi generis est , quod praedicetur ut pars materialis speciei: Sc per mogum totius potentialis, contrahibitis per disserentias: sea impossibile est dari genus , quia non praedicetur codem modo: ergo modus iste non est diuisibilis in silios : & hoc est genus ess Especiem infimam uniuersalis. Et idem argumentum ut de caeteris praedicabilibus : quare nullum eorum species substernχ

86쪽

TRACTATUS DE NATURAENTIS RATIONIS, ET SE-

cundarum intentionum. EprgM hoe ordine disputanda sunt de Ente rationis. Primum , An sit. Secundum , Quid sit. Tertium, Quo tu plax sit. Quartum, An a solo intellectu, vel ratione fiat aut etiam ab aliis potentiis. Quintum , An a solo intellectu nostro, Vel etiam ab angelico , &diuino. Sextum, Ad quam scicntiam pertineat de eo agere. Postremum, Quonam

modo ad ordinem praedicamentalem reducatur.

An Ena rationis sit.

x D Auci quidam,& sine fundamento,negant Ens rationis esse, ut

vallesius controuersia 9.ad Tyron.& alii:ideo non est opinio vocanda, nee tenenda sed communis sententia totius scholae,quod Ens rationis sit. Ut autem eam intelligamus, notandum est:duplex

esse ens rationis. Primum,quod di eae,& per se fit a ratione , vel intellectu,& in eo in hinet, tanquam in subiecto , δή hoc est operatio ipsius intellectus :& ideo est Ens reale , sicut operatio H-sus :& solam dicitur Ens rationis , quia fit a ratione. Alud est Ens rationis, quod non fit directe ab intellectu , nec per se : sed quasi per accidcns sequitur operationem cius , ut si intellectus componat hanc propositionem : Homo est animat: compositionem ipsam , quae est operatio realis intellectus, siquitur denominatio pro potitionis, Sc praedicati, atquc subiecti: quae denominationes non sunt aliud , qua relationes quaedam rationis, totius propositionis comparatae ad praedicatum , & sit biectum , tanquam ad partes: de eiushem praedicati, Se subiecti inter se : nam eo ipso , quod unum attribuitur alteri, illud dicitui praedicatum , & hoc subiectum. Et primum Ens rationis, non proprie dicitur tale:cum sit Ens reale : & ideo non agimus de eo: sed tiolum de secundo , quod non est in aliquo tanquaman subiecto , sed him habet esse , dum cognoscit ur ab intellectu : dc ideo dicitur scillim esse obiective in intellectu De hoc ergo Enterationis,est nostra conclusio : quodsit in rerum natura: quae colligitur ex Arist. 4. Metrutex. .lib. . II.& Α.lib. 6. rex. s. quibus locis

87쪽

s a Tractatis de natura Entis rationis.

docet, Ens uniuessalissimum, diuidi in illud , quod est in νebin, aliud quod non in rebuM sed stoliuem in mense dieitur esse , Quod est solam esse obiective in intellectu i & eandem conclusionem se-qussur tota schola. a robatur ratione: quia intellectus componit propositionem ex duobus extremis,quae non distinguuntur a parte rei:ut ex homine& Pe o & ex solo petro facit propositionem identicam ,efficiens ipsum pr dicatum,& subiectum: sed distinctio,& attributio unius ad alterum,est ordinatio aὸ illud:& ordinatio est retario inter illa: non realis: quia a parte rei nec distinguitur Petrus a seipso; nec ad seipsum ordinatur:ergo est,relatio rationis, aut Ens rasionis: sequitur ergo,quod Ens rationis detur δε sit.

Quid sit Ens rationis.

CIrca essentiam Entis rationis, est prima opinio afferentium; omnem denominationem extrinsecam esse Ens ratioqis, Ut de DominaLio, a qua paries dicitur dexter:quia est a manu dextra hominis:aut lapis dicitur visus,quia videtur a nobis. Quod pro bant primo, Quia denominatio est opus rationis: ergo non datur ante operarionem intellectus:sed denominationes extrinsecae nihil in rebus denominatis ponui, praeter denominationem ipsam, quam intellectus efficit ergo sunt entia rationis. Probatur minorὴ quia lapis nAail acquirit per hoc , quod sit ad meam dextruam, nisi denominationem dextri;& sic de reliquis. Secundo; lenominationes extrinsecae sunt relativae:& non fiunta relationibus realibus ergo a relationibus rationis : quod est esse Entia rationis. Maiorem si e probo: Quia per denominationcs ex trinsecas referuntur res denominatae ad alias ut paries dexter ad hominem, ad cuius dexteram est : Minorem vero : quis per tales

denom nationes nullam relationem realem acquirunt res deno minatae : Vt paries ex eo quod videatur, non acquirit relationem realem ad hominem eum videntem.

sed haec sententia falsa est. Probatur duobus argumentis. Pri Ino Ens rationis non habet aliud esse, quam cognosci ab intellectu : & ideo non datur ante operationem intellectus:sed denOminationes extrinsecae dantur ante operationem intellectus : e gQ. non sunt Entia rationis. Probatur minor. Deus dicitur crea

30Πα paries qui videtur ab aliquo animali, dicitui vis mola solum ntequam cognoseantur ab intellectui sed etiamsi nullus sit intellectus in rerum natura e ergo denominationes extrinsecaedantur ante operatiopem intellectus:& ideo non possunt esse M-

tia rationis.

Secundo : istae denominationes iquamuis non fiant ab aliqRastrina inhaereate in tebus denominatis, & ideo appellentur ex trinsecae

88쪽

Tractatus de natura Entis rationis. ' s9

irinsecael reales sunt: ergo non sunt Entia rationis. Consequentia euidens est:quia Ens rationis nihil habet reale, sed solum cogno-1ci ab intellectu. intecedens probatur : quia Deus realiter dicit Creator paries realiter visus. Ergo denominationes istae sunt

Ad argumentum huius opinionis, distinguendum est autecedens:quod denominatio sit opus rationis Nam denominatio dν plex est. Vna,quae fit ab Aliqua forma feali,siue inhaereat in re denominata et quales sunt denominationes intrinsecaesaut in alia ab ea diuersa,vi denominationes extrinsecae:& istae no sunt opus rationis, n ab intellectu dependent: sicut nec dependet forma realis,a qua fiunt, quia si dependerent:sicut non denominatur parie9Visus,ante operationem intelle 'us,ita nec denominaretur homo albus ab albediue: quod patet esse falsum: Alia est denominatio, quae non fit a forma reali ;sed solum tribuitur ab intellectu rebus intellectis. Ut denominatio subiecti, aut praedicati :&de hac denominatione verum est, quod sit opus rationis:sicut forma a qua fit.Quae est relatio rationis,dicitur fieri ab intellectu. secunda opinio asserit, Non omnes denominationes ex triuG-cas esse Entia rationis:sed eas tantum, quas res cognita accipit ab actu intellectus,per quem cognoscitur:& a quo denominatur intellecta & cognita. Et ut uno verbo sensus huius opinionis decla- Ietur,Ens rationis asserit esse, illud esse cognitum: quod acquirit res, quando cognoscitur ab intellectu: quod patet esse extrinse-

eam denominationem.

Sed haec opinio eisdem rationibus probatur falsa, quibus falsitas alterius probata est , quia non est minus realis denominatio cogniti quamuis sit extrinseca quam denominatio visi in patie-tς , aut denominatio creatoris in i eo: ergo non potest esse Enzrationis:quia Ens rationis nihil reale habet.

. . . Communis sententia duabus conclusionibus explicatur. prima. Ens rationis non est aliquid inhaerens in rebus denominatis, nec denominatio' extrinseca ab aliqua serma reali existente in alio,' sed sola denominatio, quam eis tribuit intellectus. Probatur hoc argumento : Esse genus, aut esse speciem,non conuenit homini, aut animali a parte rei, sed has denominationes tribuit eis intellectus per comparationem ad inferiora:erso, nec sunt aliquia in-ι aerens,nec fiunt ab aliqua forma reali existente in alio. Probatur

consequentia: quia id quod inhaeret alicui , vel fit a sor inhae

rente,in alto,eonuenit illi a parte rei.'

Secunda conclusio : Licet Ens rationis non sit aliquid inbae-xens, ae ideo possit dici extrinseca denominatio:tamen habet simi- studinem cum rma inhaerente, & propter hane similit dinem' potest dici denominatio intrinseca. Prima pars Aulus conclud

89쪽

7 Ο - Tractat tu de natura Entis rationis.

sionis, sequit ut euidenter ex conclusione praecedente iam probata: secunda vero pars, quod possit dici denominatio intrinseca, propter similitudinem,probatur: quia denominatio generis, speciei praedicati, & subiecti, sinities sunt denominationibus realibus, prouenientibus a formis inhaerentibus: ut denominationibus albi,& nigri: ergo sicut istae sunt vere denominationes intrinse. cae; ita illae possunt dici intrinsecae per similitudinem.

Luomplex sit Ens rationis. P Rima diuisione diuiditur Ens rationis, in illud quod habet

fundamentum in re:& aliud,quod non habet fundamentum, sed vere impossibile est. Ens rationis habens fundamentum, est denominatio illa, quae attribuitur ab intellectu rebus tali modo ab eo cognitis,quam denominationem petit natura eorum,Vt tali modo cognita. Verbi gratia , dum cognoscit intellectus naturam humanam abstractam ab indiuiduis,& eam comparat cum eis,petit ut ita cognita , denominationem speciei:& ideo talis denomia natio est Ens rationis,habens fundamentum in re. .

Sed fundamentum hoc duobus modis intelligitur a diuersis modernis. Primo, ita ut solum consistat in modo nostro intelligendi ; quia ea quae vere non sunt distincta,distinguit, & ea quae

vere non sunt separata ab inferioribus,separat, vel abstrahit,non tamen in rebus ipsis. Ab aliis vero non solum in nostro modo imtelligendi ,sed in rebus ipsin cognitis fundamentum habere Entia

rationi afermatur. Sed pro huius intelligentia notandum est;Primὁ,necessarium esse ad effcienda Entia rationis, & attribuenda rebus cognitis, quod impersccte cognoscantur: hoc est,per plures conceptus,cum tamen per unum cognosci possent ab intellectu perfecte cognoscente. Exempli gratia: ut intellectus attribuat homini denominationem speciei,& praedicati,huius propositionis:Petrus est limmo:debet illum cognoscere quasi abstractum, aut separatum , atque distinctum ab eo , cum tamen a parte rei , non distinguatur, nec separatus sit. Verum hoc sine mendacio facit, quia sine affirmatione aut negatione, kd per hoc tantum , quod unum cognosci ne alio : & hoc prouenit ex imperfecto modo cognoscendi quia non totum simul,sed quasi per partes cognoscit, vel perdiuersos oeradus. Vt dum distinguit in anima rationali, gradum vegetandi, sentiendi,atque intelligendi. ςum tamen anima ipsa sit simplex quaedam stubstantia. Secundo notandum est; in rebus ipsis cognitis dari etiam fundamentum,ut cognoscantur distinctae, aut ut eis attribuatur talis

denominatio , quae dicitur Ens rationis:vt in rebus compositis m

90쪽

Tractat in de natura Emis rationis. 7 1

materia,& forma,reperitur unitas formalis , quam tribuit ei solama; & etiam unitas numerica, quae ex hac materia, & forma sq-mitur ; aut si ex sola forma diuersa ratione ac sumitur numerica: quia Formalis sumitur a forma, t est prinsipiunt,& radix praedicatorum essentialiumNumerica vero ab eadem, ut est principa- Iis pars componens. Ex hoc ergo reperitur fundamentum in na- .

tura humana , ut intelligi possit in ea unitis formatis, non intellecta unitate numerica r quod est abstrahi ab indiuiduis : atque

etiam, ut cum multis eorum compaIcturi& denominetur speciest aut cum vno tancum, per modum attributionis , & denominetur praedicatum.

His suppositis,nostra sententia explicatur duabus cones usionibus.Prima est : Ens rationis aliquando habet fundamentum , non solum in nostro modo cognoscendi imperfecto,sed in rebus ipsis, quae ex propria natura habcnt fundamentum, ut eis tribuatur talis denominatio. Probatur unico argumento, ex doctrina tradita. Non solum in nostro modo cognoscendi imperfecto , sed in rebus quas concipimus,datur aliquando fundamentum, ut possit in eis cognosci unum sine alio;ergo datur fundamentum , ut possinteis tribui denominationes, quae sunt entia rationis. Probatur antecedens, Prinati: In natura humana , in qua datur fundamentam, cognoscendi unitatem formalem, non cognita uni ate mamprica: ergo datur fundamentum abstrahendi eam ab indiuiduis, comparandi cum multis,comparatione simplici, & attribuendi ei denominationem speciei, aut cum Vno tantum comparatione composita, per modum attributionis , & tribuendi illi denominationem praedicati. Secundo:Ιn anima rationali, in qua datur fundo mentum distinguendi gradum vegetatiuum, sensitiuum, & rationalem ; & hoc fundamentum non est aliud, quam eminentia seu perfectio eius, ratione cuius sub gradu formae superioris non dependentis a materia,continet alios gradus, qui in diuersis formis inferioribus reperiuntur. ν Secunda conclusio. Entia rationis aliquando non habent fundamentum iri rebus,quibus attribuuntur, sed in aliis, aut in solo modo nostro intelligendi imperfecto. In hac conclusione conueniunt omnes,& probatur duplici exemplo. Primo.in Deo,in quo distinguimus iustitiam a misericordia : non propter fundamen- um in eis existens,sed in creaturis,in quibus virtutes istae distinctae sint. Secundo , in propositionibus, quae dicuntur Identicae, quia idem piaedicatur de se ipso ut in hac , Petrus est Petrus : in qua intellectus distinguit Petrum a seipso , eum faciens quasi duos:& tribuit illi denominationem praedicati, & subieeti , cuius distinctionis nullum est fundamentum in eo, sed solum in modo

xu.noscedi inirer uisto, qui distinguit quasi in duo extrema illud , l

SEARCH

MENU NAVIGATION