Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

ar 2 CV. r.de specie, quaest. I.

Sed quod secunda definitio non sit duplex , sed una, probatur quia prina a verba, retes es , qua subiicitur generi, eandem prorsus rationem speciei explicant, quae per primam definitioncm fuerat explicata : nempe esse subiectum in quo est genus: quare sebium

videntur repetitio prima: definitionis. Alia vero verba , nempe, De qua genus in quid pradicatur . explicant aliam rationem formalem eiusdem speciei subiicibilis, videlicet esse subiectum, de quo praedicatar genus. Duas igitur tradit Porphirius speciei subiicibilis definitioncs , secundum duas rationes formales eius, dc tertiam eiusdem speciei, ut praedicabilis. Ad argumentum Soti & Toleti, eadem colatione respondetur: εnam dum dicitur, Spcciem solum habere respectus ad genus, dc indiuidua, concedendum est: dicendum tamen respectum ad genus duplicem habere formalem rationem diuersam : qua diuerso modo respicit genus, nempe , ut subiectim in Quo , & ut subiectum de Quo: sicut genus diuersa ratione respicit eandem speciem, nempe ut subiectum in quo est , & de quo praedicaturiideo 'diuersis definitionibus debsiit explicari. Sed duo restant breuissima dubia. Primum , qua ratione agat porphyrius de specie subiicibili: nam cum opus hoc praedicabilium sit;non pertinet ad ipsum species, nisi ut praedicabilis:sed non est praedicabilis, ut respicit genus:sed indiuidua: ergo non debuit definiri,nisi respectu eorum:& ideo unica definitione;& non pluribus.Resp5detur,agere Porphyrium de specie subiicibili. Primo, Quia est subiectum generis: & subiectum ad eandem considerationem pertinet, ad quam praedicatum, quia terminus relationis eius est:sine quo non potest cognosci. Secundo, Quia subiectum opponitur predicato:oppos toruin vero eadem est scientia:& ideo

duabus definitionibus debuit species definiri, ut subiicibilis, quia

duobus modis sermaliter diuersis est subiectum generis. Sed circa utramque eius definitionem est secundum dubium: τquia videtur conuenire indiuiduis, cum sub assignato genere collocentur;vt hoc ,vel illud animal sub animali,atque etiam Petrus,& Ioannes:& eidem generi subiiciantur, quod de illis praedicatur in quid, sicut de speciebus.Respondeo : collocati sub genere, aut esse subiectum eius,duobus modis posse intelligi: per se quidem,

ratione sui & immediate. Per aliud autem , ratione alterius & remote. Et primo modo conuenit soli speciei: indiuiduis vero solum secundo modo.Εt ratio huius est:quia genus per se,& immediate descendit ad species per disserentias ad indiuidua vero,non nisi ratione speciei ergo species sola.est , quae per se primo collo catur sub genere: indiuidua vero, non nisi per speciem .Definitiones igitur speciei subiicibilis, secundum primum modum intelliguntur a Porphyrio: ita ut sensus primae sit: ecies est , quae sub assignato

132쪽

,ssignato enere per se primo, atqne immediate collocatrir. Sensus vero secutidae;Species est,quae per se prim5,& immediate subiicitur generi, & de qua genus per se primo & immediate praedicatur in quid:& ita excluduntur indiuidua,quae non sic ponuntur sub genere, nec ei subiiciuntur.

QUAESTIO II.

Vt tim species subiicibilis. ut subiicibilis est , sit unis suis, Igu nam modo se habiani habitudines ista θeciei inter se, uniue salitas radicabilitas, o suἶiicibilitas. VT intelligatur quaestio, praesupponenda sunt duo , tanquam

certa apud omnes. Primum hos duos respectus speciei mempe praedicabilitatem,& subiicibilitatem,quasi oppositos esse,cum conueniant ei respectu diuersorum , quasi oppositorum terminorum : nam respectus subiicibilitatis conuenit speciei, in ordine ad superius genus: respectus praedicabilitatis,in Ordine ad inferiora indiuidua. Secundo , certum est respectum praedicabilitatis conuenire speciei,ut uniuersali Probatur,quia ut superius probatum est,uniuersalitas se habet tanquam essentia uniuersalis: praedicabilitas Vero,tanquam propria passio eius:ergo verum est,specism,Vt uniuersalem,esse praedicabilem,sicut verum est hominem este risibilem , ut est rationalis. Quaestio igitur est , An etiam conueniat speciei respectus subiicibilitatis, in quantum est uniuersetis Circa quam, duae sunt opiniones. Prima Caietani cap. praesenti, ubi ait, Ita esse connexas has duas rationes spetiei , nempe, iuersalitatem, S pradicabilitatem eum tertia, qua est subiisibilitas, ut hae se habeat tanquam essentia , a qua illa dua procedunt, an- qu m pruria passiones Unde sequitur, speciem ut subiicibilem esse uniuersale sicut verum est,hominem esse risibilem,in quantum est homo : quia risibilitas procedit a rationalitate,tanquam PIO-pria passio ab essentia. Secunda opinio est Cardinalis Toleti, q. r. huius capitis. ubi asserit, Vniuersalitasem esse essentiam θee ei, is ab ea praeedere duas passianes. Vna est praedicabilitas de multis , respectu indiuiduorum. Altera subiicibilitas, respectu gcneris ex quo sequitur,spe ciem,ut respicit genus esse uni uctiale subiicibile:& ut respicit .indiuidua,esse uniuersale praedicabile,& vi uno verbo hanc sente tiam explicemus,ita ait speciem,ut subiicibilem,csse uniuersalem, sicut uniuersalis est,in quantum praedicabilis. .

Probatur duplici ratione. Prima, uniuersale inquit est genus ad quinque praedicabilia , sicut animal ad hominem, & leonem: ergo quodlibet praedicabile respicit illud, tanquam proprium

133쪽

8enus cuius rationem participat: sed species respectu generis sunt 'subiicibiles, ergo praedicabilia, ut species subiicibiles,participant

rationem genericatri unmersalis , sicut homo dc leo rationem animalis:quare,ut subiicibiles,sunt uniuersales.

Secunda, b pecies subiicibilis, ut subiicibilis est,non est singula sris:ergo uniuersalis. Consequentia necessaria est, quia inter uniuersale,& singularc .non datur medium.Sed probatur antecedens: quia species iubiicibilis , non est natura contracta per conditiones singulares, ut natura Petri, sed abstracta ab illismatura vero abstiacta,communis est multis: ergo est uniuersalis : & ideo inquantum subiicibilis,etit uniuersalis.

Et confirmatur: Quia species subiicibilis in quantum subiteΙ- bilis est communis huic & illi speciei subiicibili,de quibus praedicatur in itis pr dicationibus Haec species subiicibilis,est species subitet bilis.Et illa species subiicibilis, est species subiicibilis:ergo est uniuersalis. Probatur consequentia: quia praedicabile sequitur ex uniuei sali,tanquam propria passio ex elentia. Vtraque haec sententia falsa est. Probatur hoc argumento: i uersalitas, & praedicabilitas , sunt respectus naturae ad inferiora, Subiicibilitas vero , est respectus ei uidem ad superiora: ergo respectus iste oppositus est illis:sed unum oppositorum non potest proce, ab alio, tanquam propria passio ab essentia: ergo uniuersalitas, & praedicabilitas non procedunt a subiicibilitate,tanquam ab essentia, ut assirmat Caici.nec subiicibilitas procedit ab . uniuersalitate, tanquam ab essentia: ut assirmat Toletusi vera igitur sententia tria assirmae Primum : Uniuersalitatem 1 o& praedicabilitatem non esse respectus oppositos, sed se habere tanquam essentiam,& propriam passionem Probatur hoci quia v- terque respectus habet pro termino inferiora : quamuis diuersis modo Considerata: ut quaestione praecedenti explicatum est.

Secundum. Hos respectus esse quasi oppositos subiicibilitati:& ideo nec ab ea procedere possunt, tanquam propria passio abessentia, nec subiicibilitas ab illis.Vtrumque probatum est contra Caietanum , & Toletum.

Tertium, Speciem subiicibile ut subiicibilis est, non esse uniuersalem, sed subiectum commune atque proximu generis.Hoc sequitur euidenter ex duobus primis:& probatur hoc argumentot Respectus oppositi non possiunt eidem rei subueadem ratione formali conuenire:sed uniuersalitas, & subiicibilitas, sunt respectus Oppositi,ut probatum est:ergo non possunt speciei sub eadem ra- ione conuenire: ideo nec uniuersalis , est subiicibilis,neque ut subiteibilis,est uniuersalis. Ad primum arg. secundae opinionis ν concedendum est ante- rcedens , Quod uniuersale sit genus, ad quinque praedicabilia,&etiam

134쪽

oiam prima consequentia : quod naturam eius participent: sed IIegandum est, quod earn participent, ut sunt species subiicibiles: sed eam quidem participant secundum propriam essentiam : ex participatione veIo,resultat in eis accidentaliter respectus subii cibilitatis,fecundum quem non sunt uniuersales,sed subiecta generis. Quod hoc exemplo declaratur. Animal est genus hominis. α leonis,secundisna proprias naturas senstiuas:& hoc modo naturam eius participant,& animalia sunt formaliter.Ex hoc uero resultat in eis denominatio specierum subiicibilium: Acci

ditatis quide:eum sit eis tributa ab intellectu:& ideo ut sunt spe etes subiicibilesmon sunt animalia, sed subiecta. Eadem ratione

praedicabilia, secundum proprias naturas, participant essentiam uniuersalis, quod est genus eorum: propria autem natura praedicabilium est , esse secundas intentiones, denominantes naturax uniuersalcs, ut primi Praedicabilis, denominare naturam uniueris

salem in multis speciebus. secundi praedicabilis, in multis disserentibus numero in Quid,& sic de reliquis. Vnde hoc modo participant naturam uniuersalis,& essentialiterasint uniuersaliaueddenominatio speciei subiicibilis,accidentaliter ea consequitumae ideo secundum eam non possunt esse uniuersales,sicut neque homo, Sc leo, ut sunt species subiicibiles, sunt animalia. Ad secundum:Concedendum est antecedens, nempec eciem ut subiicibilem non esse fingulare sed negandaeest commventia, quod sit uniuersalismam inter uniuersale,& singulare, datur medium, quod est subiectum commune:id est , natura abstracta communis negative:quia nulli singulari appropriata est, neque illa respicit: sed solum genus ad quod comparatur,&sub quo collocatur. vi autem uniuersalis sit formaliter, necesse est ad indiuia

dua comparetur, & referatur.

Ad confirmationem respondes , Speciem subiicibilem , comparata ad hane,& illam speciem subiicibilem,non esse secundum rem subiicibilem,sed solo nomine:quia non comparatur ad genus, nec illud respicit:vere autem praedicabilem, & uniuersalem; cum sit unum in multis, εc de multiaequare non probatur , quod, ut subiicibilis, cundum rem sit uniuersalis. Ex dictis in hac quaestione,tria intelliguntur. Primum: Ouod ex duplici respectu praedicabilitatis, & subiicibilitatis , secundus conuenit primo speciei. Cuius ratio est,quia primu , quud habet species, est esse compostam ex genere & differentia : postquam

vero composita ex eis est,participatur ab indiuiduis:ergo primo consequitur naturam eius respectus ad genus quam ad indiuidua

135쪽

Praedicatum nobilius est subiecto , cum si forma eiust ergo rea spectus praedicabilis nobilior est respectu subiicibilis. Intelligiatur tandem tertio. Speciem respectu subiicibilis , & praedicabilis, aequivocum nomen esse. Probaturiquia respectus subiicibilitatis,& praedicabilitatis,sunt opposita, & omnino diuerseita ut sub noamine speciei, in nullo conueniant , ergo solum habent nomen commune:quod proprium est aequi uocorum.

species possit eo eruari unico in indiuiduo, ct genui in unica specie. VT Deilius intelligatur, atque soluatur quaestio, anilotan - 1 Edum est , Genus & speciem tribus modis considerari posse:

primo, secundum entitatem Physicam,& realem.Secundo, Logice, in quantum Genus est praedicabile de multis disserentibus specie in Quid:& Species de pluribus differentibus numero.Τertio, Metaphysice,in quantum genus,est totum potentiale,contrahibile per oppositas differentias,aut pars speciei,eam componenS cum differentia : & secundum considerationem physicam certum est apud omnes genus posse conseruari in una specie:imo in uno so- ιlo indiuiso: atque etiam speciem:& huius ratio manifesta est: quia tota entitas generis,& speciei,ut animalis,& hominis, reperitur in quolibet indiuiduo : ut in Petro , aut Ioanne. Secundum Logicam etiam considerationem,est certum;Genus non conseruari in una specie nec speciem in uno indiuiduo. Probatur hoc, ex definitionibus utriusque: nam genus est praedicabile de multis speciebus:& species de multis indiuiduis:ergo Vtrumque postulat plura, ad sui conseruationem , in quo aequalia sunt. Sed an genus postulet plures species,actu existεtes,& species plura indiuidua: vel sufficiat eis unum actu, dummodo plura sint inpotentia, ad sui conseruationem. De specie nemo dubitat ; quin possit conseruari in uno indiuiduo, si plura sint possibilia. Probatur euidenti experientia:quia Sol,& Luna,sunt species Logicae,&non habent nis unum individuum actu existens,plura tamen possibilia : ergo hoc sussiciet ad conseruationem Logicae speciei. De genere Vero Logico, asserit Toletus , quaestione unica hu . sius capitis: Non posse conseruari in una spe te ac ti existentemquam- uti plures sint po sibilissed plures actu existentes postulare,ad sui conseruationem. Probat r.testimonio Arist. . lib.Topicorum, cap. 3. Vbi ita ait: num autem omnis generis plures sint species: inspiciendums non eontingis aberam speciem esse dicti generis na si non est manifestum, quoniam non erit genus omnino. Deinde ratione:quia genus contrahitur ad speciem per disserentiam:sed differentia non cohsti

136쪽

Cap. 3. de Lyecie, quast. I. IIT

constituit speciem, nisi distinguendo illam ab illis:ergo requirit genus plutei species, actu exissentes.Probatur consequentia:quia differentia non distinguit speciem ab aliis non existeptibus,sed ab his tantum quae actu sunt. Haec tamen lententia falsa est. Quod probatur hoc argumento;Genus Logicum,est praedicabile de pluribus digerentibus specie, etiamsi actu non praedicetur, ut definitio eius ostendit ; sed etiamsi in una tantum sit specie actu existente , sufficit alia* esse possibiles,vi sit pridicabile de pluribus : ergo coseruabitur in una, si plures sint possibiles ; & non requirit plures actu existentes:sed quantum ad considerationem Logicam, aequalis est ratio de senere,& specie:ita ut utrumque postulet plura ad sui conseruationem non actu existεtia, sed unum actu,& plura in potentia. Circa tertiam considerationem Metaphysicam, primo certum est apud omnes de genere, ut est totum potentiale, quod non possit conseruari in unica specie: nisi aliae sitit possibiles. Et ratio est manifesta,quia ut est totum potentiale, essentialiter est contrahi bile per oppositas differentias , ad constitutionem diuersarum specierum: ergo plures saltem possibiles postulat, ad sui conser

uationem.

Secundo certum est,de eodem genere, ut est pars actualis speciei, quod possit conseruari in una specie,etiamsi plures non 1int possibiles. Probatur hoc:quia ut est pars actualis speciei, tum petit 'pam digerentiam, cui actu coniungitur: ergo solum petit ad

sui conseruationem unam speciem, quam cum ea componit. De specie vero Metaphysica, non est ita certum, An in uno inediuiduo conseruari possit, vel plura postulet saltem possibilia.Sed

duae sunt opiniones contrariae:Primam tenet.Onna,q. 2. huius capitis,art. 2.affirmans AEqualia esse genus & speciem Metaphysicam:ita ut sicut genus postulat plures species, unam actu,& aliam saltem in potentia: U3 species non potest conseruari in uno indiuiduo, si non sint plura possibilia. 4 Probat hoc argumento. Ideo genus non potest conseruari iuVna specie, quia est contrahibile per oppositas digerentias specificas: hoc est,tales, quae non possunt esse in eadem specie, ut animal per rationale, & irr tionale:sed etiam species est contrahi-ns lis per disserentias indiuiduales oppositas: hoc est,non pote Ies conuenire eidem indiqiduo: ut homo, per digerentias Petri,&Ioannis:ergo sicut genus non potest conseruari in una specie , sic jecies non poterit conseruari in uno indiuiduo. Seg haec etiam sententia falsa probatur hoc arsumento.Species Metaphysica,se cundum essentiam , solum dicit quid compositum ex genere, α

disserentia:& per solum genus , & disserentiam definitur: sed in ypo solo indiuiduo, etiamsi alia non sint possibilia,saIuaxi potvd

137쪽

' a I 8 Cap. 3. de specie, ' - 3.

compositio ex genere, & disserentia: ergo etiam saluabilire, aut conseruabitur Uecies Metaphysica. Probatur minor: quia differentiae indiuiduales, extra genus, & differentiam sunt:ergo m- . Positio speciei ex genere, & disserentia, non dependet ellentialiter ab illis:& ideo, non minus in uno indutiduo,quam in multis

conseruabitur. & ex consequenti species.Et co firmatur uia probabile est species Angelotum nec habere , nec pose babere, nisi unicum individuum:& tamen nullus negat, quod sint verae species, compositae ex genere, & differentia. Nostra igitur sententia duo asserit. Primum, quod genus. αspecies secundum Logicam considerationem aequalia sunt: ita ut nec genus possit coseruari in una speci nisi alia salte sit possibilis, nec species in uno indiuiduo, nisi altem saltem sit possibilem eutrum tamen postulare plura actu existentia ad sui construaetione. Secundum quod asserit,est,Genus,& speciem secundum considerationem Metaphysicam, non esse aeqv lia sed genus ut est totum Potentiale,non posse conseruari in una specie, nessi altera saltem sit possibilis quamuis ut est pars speciei, in una conseruari Possit: speciem vero conseruari posse in uno indiuiduo, etiamsi aliud non si possibile.Utrumque autem probatum est iam,ex re

futatione aliarum opinionum.

Sed ut Veritas secundi magis fiat manifesta, & argumentum Oppositum facilius soluatur annotandum est hanc esse disterentiam inter genus & seeciem, Metaphysice considerata et quod genus est totum potentiale & imperfectum essentialiter : perfectibile tamen per differentias specificas . tanquam per alios gradus perfectionis,essentialiter distinctos.Vt animai,dicit naturum se stivam essentialiter imperfectam ; perfectibilem vero per rationale,& irrationale; tanquam per diuersos gradus essentialis perfectionis.Vnde sequitur primo,Genus essentialiter esse contrahi-bile per oppositas disserentias, ad constitutionem diuersarum specierum. Species veto, totum actuale, M perfectum est: ita ut non possit vitetiorem perfectionem essentialem suscipere, Iloquimur autem de specie infima,quae ita est species,ut non sit genus: quare non est contrahibilis per differentias essentiales,quae sint gradus cssentialis perfectionis: sed solum multiplicatur in indiuiduis,per disserentias indiuiduales: quae non sunt essenti

les, sed omnino extra etantiam eius: accidentales enim sunt,Vel

ad summum modi quidam substantiales. Secundo equitur, Speciem non esse essentialiter contiahi bilem per differentias indiuiduales: sed sine tali contractione esse perlectam, & completam essentialiter:& ideo si se per plures determinetur ad plura indiuidua via per unam tantum ad unum:& siue aliae sint possibiles et non Persecta erit atque completa species, essentialiter in uno Π

138쪽

ininus quam in multis: M ideo in solo illo conseruabitur:quia de terminatio per tales differentias,non est ei essentialisued vel accidentalis, vel modalis,& omnino extra essentiam.

is Ad testimonium Arist.quod adduxit Toletus , respondeo,seu- . sum Aristotelis esse, quod genus Logicum non possit conseruari, nisi cognoscatur ab intellectu,in ordine ad plures species:quia nonisi per comparationem ad plures fit ab intellectumec aliud esse habet . quam ab eo cognoscimon tamen requirit plures existetes a parte rei,sed in una conseruatur,si aliae sint possibiles. Ad argum.eiusdem opinionis respondetur,Pisserentiam constituere speciem,& distinguere eam ab aliis,existεtibus quidem. aut possibilibusmam cum distinctio specifica per disserentias, sit essentialis ; necessario dependet ab actuali existentia specierum. Quod probatur euidenter, quia diueris species flosum, non mimis distinguuntur specie in hyeme, quando actu non existunt, quam dum actu sunt:Bene ergo potest disserentia costituere speciem,& distinguere eam ab auis,etiam actu non egistentibus,sed

Rium possibilibus.

Ad argumentum secundae opinionis; uod de specie Metaphysica procedebat,ex annotata doctrina responsum est:Quae sic. est applicanda ad formam eius,ut dum dicitur genus non posse conseruari in una specie,quia est contrahibile per digerentias oppostas; concedendum sit antecedens:sed minor distinguenda : nam species non est essentialiter contrahi bilis per disserentias indiuiduales sicut genus per specificas : sed determinatio ad indiuidua

extra essentiam eius est,& ideo non minus in uno,quam in multis potest conseruari essentialiter.

Vtram definitio postrema jaeiri, iliis θeriebus eonueniat, q- Vnum tantum individuum habere possunt. i Vlla reperitur natura specifica,de qua certum sit non posse II habere plura indiuidua : sed de Angelis,& corporibus coelestibus, plures opinantur ita se habere, ut quaelibet species, nec habeat, nec habere ullo modo possit plura : sed omnes Angelos specie distinctos esse ,& non posse distingui solo numero , sicut Petrum & Ioannem.Qu stio igitur haec conditionalis est, & non absoluta;& sensus eius est: An supposito quod aliquae sint species, ὲuibus repugnet habere plura indiuidua,eis conueniax vltima deis

nitio Porphyrij , quod sint praedicabiles de pluribus differentibus specie in quid. . Sed priusquam probabiles opiniones circa eam proponamus, refutandum est illud, quod sine fundamento rationis quidam

139쪽

asserunt:nempe his speciebus conuenire definitionem Porphvrij,

per non repugnantiam. Quod ita declarant,ut Quamuis non conueniat eis, praedicabiles csse de pluribus, in quantum tales species sunt, non multiplicabiles per plura indiuidua : tamen si considerentur sub communi ratione speciei, non repugnat eis , de multis . praedicari,quia species ut species,praedicabilis est de multis.Quod aperte falsum este probatur. IJ rinio,quia definitiones dcbent conuenire rebus positi uc , cum naturam positivam earum explicennsed non repugnantia solita est quaedam negatio: ergo non sufficit, ut definitio eis conueniat. Secundo, quia, si talis non repugnantia sussiceret , ut dic tur his spcciebus conuenire , sequitur etiam conuenire cuilibet indiuiduo, ut Petro, aut Ioanni. Probatur consequentia: quia licet ei repugnet pra: dicari de multis,inquantum est res singularis, tamen si consideretur sub ratione communi hominis,non repugnabit: cum homo sit praedicabilis de muItis : ideo quodlibet uiuiuiduum erit species Praedicabilis, quod absurdum est. Hoc igitur refutato: Prima opinio est Gietani, i .part quaest. λε3.art. 9. in opusc. deente & essentia, cap. 3.& cap.praeienti, dubio 3. circa ultimam definitionem speciei, afferentis his speciebus Vere conuenire. Quod ut declaret , distinguit duplicom potentiam in natura ad plura indiuidua,Physicam, & Logican olentiam Physicam,vocat realem , quam habet a parte rei, in quantum ex suis principiis potest multiplicari in pluribus indiuiduis, ut natu ra humana: Logicam vero, quam non habet, nisi ut

a nobis intelligitur: & quia nos intelligimus naturas spirituales Angelorum, per similitudinem specierum materialium , habentium plura indiuidua, & eas abstrahimus ab illo uno indiuiduo,

quod habent , sicut naturas materiales a multis , ut hominem a Petro, & Ioa nne hinc est, quod non mimis illis attribuamus de

nominatione m praedicabilis de pluribus indiuiduis,quam his,quς plura habent indiuidua Probatur ii aec sententia se explicata , .auctor tate Aristoteli qui in cap. de substantia duo asserit. Primum , secundas substantias en gener a,& species,ut homo M anima:primas vero,indiuidua, ut Petrus & Ioannes.Secundum:eaciem secundas substantias

esse praelicat lcs de primis: sed naturae Angelorum sunt genera,& species: ut spiritus est genus, Michael & Gabriat sunt species: ergo sunt sec unaae substatuta, & consequenter exunt Haedicabiles de pluribus. Probatu retiam satione: quia si species Michael is non potest habere ni si illud unicu individuum Michaelis , sequitur differentiam s peaificam cius,& inὰiuidualem, candem esse secundum

rem, rat i one tamen distilinam: ut specifica in a seipsa, ut est

140쪽

Cap. 3. de specie, m

i diuidualis: quia ut specifica, componIt speciem simul cum.gemere: ut indiuidualis vero, determinat speciem iam compositaruad tale individuum. radio supposito, poterit intellectus cosiderare naturam Michaelis , ut compositam ex genere di differentiae ut specificam non considerata eadem differentia, ut indi uidualiedi hoc erit abstrahere naturam ab illo uno indiuiduo. Sic autem abstracta , praedicari poterit de illo , non praedicatione identicae quia ratione formali distinguitur ab indiuiduo : nec praedicatio ne aequali, quia individuum inferius est respectu speciei: ergo praedicatione superistis de infecto ii: sed prae licatio superioris est praedicatio uniuersalis: ergo praedicabitur praedicatione uniuersali de singulari : eratque vere praedicabius de multis, cui conueniat definitio speciei. Probatur consequentia: 'uia uniuersale& praedicabile conuertunturManc sententiam sequuntur Cante

Secunda opinio est multorum modernorum , quod bis speciebus non conueniat ullo modo definitio Porphyrij. Et videtur mihi probabilior,& tenenda. Sed ut eam efficaciter probemu , unum est notandum , nempcit. nos intelligere Deum,& Angelos, per species, aut similitudines rerum materialium , Ut ex eis non formemus conceptus eis

M 'repugnantes,sed proprios: hoc est,qui eis solis conueniant,& cumcis conuertantur. Gratia exempli, per similitudinem rei corymmae, intribsimus Deum , imperfectionem ab eo auferentes: Sideo concipientes de illo, quod corpore careat, & purus spi litus sit: & per naturam compositam ex genere,& disserentia,auferentes ab eo imperfectionem compositionis, intelligimus esse simplicissimu.Et eodem modo intellisimus angelicam naturam, pCrspecies rerum corporearum, proprium conceptum de ea forma aes: nempe, quod incorporea sit,& spiritualis: & per species naturarum materialium,quae in pluribus indiuiduis multiplicantur. intelligimus,Angelos non posse multiplicari,secundum probabi-Jem sententiam multorum. Et haec doctrina vera est:Quia si non formaremus proprios, & veros conceptus de rebus spiritualibus: quamuis imperfectos, S per alienas species rerum corporearum: nec vere eas intelligeromus: quin multa eis attribueremus falsa.& naturae earum repugnantis.

Ex eadem igitur domina, proritur primo nostra sententia contra Caiet. Quia litat intelligamus naturas spiritualas per spo.

cies corporuin , non tamen iis attribuimus proprietates corpo-1um eis Iepugnantes et sed potius eas remouentes ab illis, intelli.

Sunus incorporeas esse: ergo supposito , quod intelligamus nouposse habere plura indiuidua, sicut habent corporeae naturae , Pes Suarum speciea eas intelligimus: impossibile est, quod eis tribuat

SEARCH

MENU NAVIGATION