Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

γα Tractat in de natura Emis rationis.

quod in se nee distinctum est,nec habet fundamentam, ut a se ipso distinguatur.

Ex his conclusionibus sequitur, distinctionem rationis duplicem esse,ut communis contensue scholae asserit. Una est quae habet fundamentum in rebus ipsis, & haec dicitur distinctio Rationis ratiocinatae,quam ponimus inter uniueiale, & singularia , &inter diuersos gradus vegetandi sentiendi, & intelligendi animae rationalis: Alia est distinctio,non habens fundamentum in re ipsa cognita, sed in aliis, aut solum in nostro modo cunoscendi im-Peifccto,ut ea,quam ponimus inter Petrum,& seipsum, dum praedicatur in propositione identica. Et haec de Entibus rationis habentibus fundamentum in rebus.

Alia sunt Entia rationis, quae nullum habent fundamentum in grebus : sed ex quibusdam impossibilibus ab intellectu coniunctis finguntur, ut Chimaera, & Sphinx. Ex impossibilibus coniunctis fieri dicimus: non quod impossibilia in se sint, hoc enim est necessarium: sed quia licet possibilia sint, coniunctio tamen impos sibilis iudicatur:& hoc modo dicitur Chimaera impossibilis:quia ex rebus diuersae speciei, ut ex parte aliqua hominis, dc ex alia parte leonis, alteriusve animalis quasi composta fingitur. Et huiusmodi Entia rationis, in infinitu possunt multiplicari ab intelle stu, sicut infinitis modis potest res diuersae speciei coniungere. Secunda diuisio Entis rationis,quasi subdiuisio est primi mem- sbrimam Ens rationis habens fundamentum in rebus, diuiditur in

tria membra: nempe , in Negationem,Privationem , de Relationem:quam diuisionem insinuauit Arist. . lib. Met. tex. h. & lib. s.

T.tex. Iq. asserens priuationem, ς' negationem , esse non Entia .ri fi-gnificaret non eme vera Entia realia: sed ad similitudinem eorum facta ab intellectu. Et in secundo loco , praeter vera Entia,

quaedam alia esse docet,non tam vera secundum entitatem,quam secundpm veritatem praedicationis, tam amrmativae,quam negativae:quae non possu*t cisu,niu entia rationis:quq Vocantur priuationes & negationes De relatione vero rationis , egit c. is . ciuδε

libri, explicans relationes terti j generis mensurabit is, & mensurae, docόnsque mensuram referri ad mensurabile, non per relationem intrinsecam , sed extrinsecam inhnsurabilis ad ipsam , cum tamen certum sit, nihil posse ad aliud ordinari, nisi per relationem in se existcntem : quam certum est etiam non habere mensuram in se:quae potitis est res absoluta. Intelligit ergo Aristo. inferri, per relationem facta in ab intcilcistu, eandem mensuram ordinante ad mensurabile , ac si ex propria natara ordinaretur. Eandem diauisionem videtur colligere ex his locis D.Thom. quaest.2I.de Ve

munis in schola.

92쪽

Tractat in de natura Entis rationis. 7 3

Sed circa Negationem , & Privationem , duo sunt adnotanda, ut eorum natura,& distinctio intelligatur: Primum est , duobus modis posse utramque considerari Primo secundum se,aut siccundum suas essentias, nempe , ut sunt negationes alicuius sormae realis; & in hac significatione dicuntur ab Aristotele non Entia realia: quia cum Ens reale habeat cste ab aliqua forma reali: negatio aut priuatio quae formam realem negant: consequenter dicuntur negare Ens reale .& ideo non csse entia realia, sed potius non entia. ut Arist. I. & s. lib. Physicorum docuit. Quod de Entesimpliciter intelligendum est:nam negationes formae realis, nilλrealia secundum quid vocant uti hoc est, non positiva, std negativa. In hac etiam significatione docuit Aristoteles e. lib. Physicorum de priuatione , quod sit principium rei naturalis. Et ac Dc-gationibus,docet D. Τho. in opusculo de intς , & Essentia, quod sint de essentia natura realis. Vt de essentia hominis est esse non equum , aut non hinnibilem. In hac tandem significatione sumiitae, verum est , & necessarium , quod dentur ante Operationem intellectus . & ab eo non dependeant. Probatur euidenter, quia non potest priuatio esse principium generationis naturalis, si dependeat ab intellectu , ante cuius operationem certum est eandem generationem dari. Nec potest esse negatio de essentia naturae realis, si non detur ante operationem intellectus, hoc modo sumpta.

Alio modo sumi possunt Privatio , & Negatio;Yt attribuuntur

rebus in propositrone i& hoc modo non accipiuntur secundum

rationem negationis,& priuationis ; sed ad similitudinem formae positiuae ; quia quod alteri attribuitur, forma positiva esse debet, aut similitudinem eius habere :& quia sumi per modum formae postium non habent ex se , sed selum ab intellectu , ideo

hoc modo sumptae, ab eo dependente ante operationem eius

non dantur , neque ullo modo possunt esse Entia realia, sed sunt Entia rationis. Quod hoc exemplo explicare possiimus: dum

dicimus hominem esse caecum , non sumimus caecitatem ut negationem , seu priuationem visiis quia hoc modo sumpta , non proprie dicitur esse in alio, sed potius tollere formam ab eo: ergo nec Vt priuatio est , alteri attribuitur in propositione, sed έn quantum concipitur ad similitudinem formae positivae: & cum hoc habeat a solo intellectu ; ab eo etiam necessiario dependere dicitur,& ante operationem eius non tari : quae sunt conditione propriae Entis rationis. Secundo notandum est pro intelligenga distin ione priuati nis a negatione Ruod in uno conueni sit,& in alio distinguuntur: Conueniunt in eo,quod utraque est negatio formae realis in sub

, disserunt vero et quia Neotio solum negat formam in sub

93쪽

γε Tiractatis de natura Entis rationis. recto siue sit aptum eam habere,siue non: Privatio vero dicit Προgationem formae , non in quocunque subiecto ; sed apto habere illam : unde non dicitur lapis caecus Atiamsi non habeat visum. quia non habet aptitudine in habendi illum , sed bene homo . vel animal, in quibus si non sit, est tamen aptitudo habendi visum. Ex quibus intelligitur; quon modo distinguantur Privatio,& Ndgatio: distinguuntur enim distinctione formati,quae vocari solet Includentis,& Inclqsiqui a priuatio includit negationem,&addit Hrpra illam ordinem ad determinatum funiccium: aptum habere formam , qua caret ; cum tamen negatio non dicat ordinem,nisi ad subiectum non hab&;siue aptuin sit habere,siue non. Ex his , quae de diueritate Entium rationis dicta sunt , sequitur non esse absolute asserendum,quod ens rationis sit Ens confictum ab intellectu , sed solum cste veram hanc locutionem i de Ente rationis non habente fundamentum in rebus, quibus attribuitur:vt Chimaeia aut Sphingemon vero de iis,quae habent fundamentum. Et huius ratio cst manisesta : quia tingere solii mdicitur ille,qui sine aliquo fundamento loquitur: locutio vero aliquo modo fundata in veritate , aut natura rerum , non propri Edicitur ficta: led si proprie loquendum est de his Entibus rationis, dicendum est, quod facta sint ab intellectu , praesupposito funda

mento in rebus.

Per quam potentiam. 9 operationem fiat Ens rationis. AD hoc dubium respondent aliqui, non solqm intellectumessicere Entia rationis, sed etiam sensus interiores , praesertim imaginationem , vel phantasiam; de qua scimus, quod fingar

montem auream, qui cum non detur in rerum natura , vocδbitur

Ens fictum ab imaginatione;quod est Ens rationi S. Nos vero sub distinctione respondendum esse asserimus: nam Entia rationis ficta , hoc est, non habentia fundamentum in re, non sollim ab intellectu i sed etiam a phantasia fieri possunt zea ero, quae habent fundamentum, solum ab intellectu. Et de prinus palet , fieri a phantasia,quasi componente unum aliquid non

existens ita rerum natura ex duobus vere existentibus, Ut exspeciebu montis,& auri componit montem aureum , quod non pin rest fieri a aliquo alio sensu; nec a voluntate aut appetitu:quia non habent talem virtutem componendi Entia vero rationis,quae

habent fundamentum in t ebiis non possunt Leri ab alia potentia, nisi a solo intellectu. Et ratio huius est, quia haec Entia rationis sunt denominationes quaedam , vel relationes , quas intellectus tribuit naturis iam cognitis a se per aliam cognitionem: Vnde quasi per cognitionem reflexam fieri dicuntur: hed nulla alia po-undRPraeter i ellectἡm liabet hanς virtutem reste tuam , fer

quis

94쪽

Tractatus de 'latura Entis ratioMis. 7 squam possit sumere pro obiecto rem , ut a se cognita alia cognitione:ergo nec habebit virtutem ericiendi Entia rationis. Maior est mam festa ex his,quae diximus in qu. s. Universaliu,de modo, quo uniuersale fit ab intellectu per simplicem comparatione Di-' ximus enim Comparationem esie cognitionem, per quam intellectus quasi reflectitur supra naturam iam cognitam , per simpliacem abstractionem : & naturam ita cognitam comparat ad inferiora. Mium vero manifesta est,quia reflexio li. ec non potest co- uenire voluntati,quae nihil cognoscit,sed tedit in obiectum cognitum ab intellaetu ; nec mimis potest tribui sensibus, quorum coanitio imperfectissima est:& ideo non possunt operari circa re, Vt a se iam cognitam: quamuis possit contingere , quod eandem

xem iam cognitam , iterum cognoscant non tamen cognition

reflcxa :sed pluribus cognitionibus quasi directis. Sed iam , quod a solo intellcctu fiant Entia rationis, poterit quis dubitare,per quam operationem eius fiant: An per primam, quae est apprenensio simplicium: aut per secundam,quae est compositio,& diunio: aut per discursu,qui est tertia. Rei pondent quidam,non posse fieri per primam.& probant hac ratione:Entia r lionii fiunt per comparationem naturae cum inferioribus , aut praedicati cum subiecto : sed omnis comparatio est compositio,

aut diuisio,& actualis praedicatio:ergo non possunt fieri per simplicem apprehens Onem. Communis tamen sententia a nobis sequenda tenet, ut vidimus in qu . s. uniuersali 3 quaedam entia rationis fieri per primam operationem intellectus,alia per secundam,& qu tam alia per tertiὶ Quod hoc argumento probatur. Ouaedam Entia rationis conueniunt simplicibus, priusquam ex eis fiat copositio:alia conuertiunt

eisdem simplicibus,vi sunt iam in compositione, vel ipsi compositioni alia denique eompositionibus,ut sunt in syllogismo : ergo per singulas has operationes fiunt diuersa Antia rationis. Probatur antecedens, quia per simplicem comparationem naturae cum

inferioribus fit Ens rationis,quod est uniuersale; fit etiam genus,& species,quae omnia conuenturit praedicabilibus, priusqua actu praedicentur ergo priusquam ex eis fiat propositio. Quare necesse est fieri per simplicem apprehensionem , per quam cognoscimus num in ordine ad alterum. Nam haec simplex cognitio prior est compositione. De Entibus rationis, quae conuentui compositioni.& discursui,manifestum est fieri per secundam & tertiam opera tionem intellectus , & talia sunt denominatio praedicati, & subiecti, atque etiam propositionis: di praeterea denominationes ais .gu Inentationis M syllositat. Ad argumentum vero alterius opinionis , negandum est quod

omnis comparatio sit compositio , aut diuisio, cum rzobatum sit

95쪽

uitii ;- . '' ς- i J cum ideae conueniant essentiae di uinae, in qua non potest esse distinctio realis: ergo solum est dis-

, Τ . t in Rix suam institiam, dc misericordiam, atque etiam m. not oi 000 distinguuntur apMte rei.Probatur

nem rationis,qua: est Ens rationis.

... ' p Φ'-sserit;diuinum intellectum non essicere Entia h--ἡ 'e .i V p hδbilior,& tenenda. Quam explico duabu, e.. ἡ Φ'Ripus PLima: Intellectus diuinus perfectissime coeno rationa', quae fiunt ab intellectu nostro. Hanc omnes. ζΠt i psobatur euidenti ratione. Entia rationis fiunt ab bii j, - - 'ς Π'; ςTO cognoscuntur ab eo : sed quidquid ab in

cognoscitur, continetur sub obiecto eius : ergo entia ra-

minenoir sub obiecto intellectus nostri: sed obiectunt, . . uueuectus non est milius uniuersale, quam nostrum i quin . ista α perfectissima comprehendit:ergo non minus continet Entia rationis,nec minus ea cog oscit.

.ςI , δ ςonclusio : Diuinus intellectus nullum Ens rationi, - d nec potest illud facere. Quam ut probemus, supponen- ά ς ad etaciendum Ens rationis,duae sunt imperfectio-nzceuario requisitae, in modo intelligendi. Prima quod res, suae non sunt a parte rei distinctae, sed unum , distinouantur ab . in teli σ

96쪽

Tnictatus de ratam Entis rationis.

intellectu,& per plures conceptus concipiantur. Secunda,quod obiectuin repraesent et ur intellectui,& ab eo intelligatur nisia sicut se liabet in se aut a parte rei ; sed alio modo. Vtraque conditio manifestatur hoc exemplo: Vt intellectus eiu

ciat naturam uniuersialem,genus, aut speciem, necesse est; ut eam

distinguat ab inferioribus a quibus non est distincta , & eam ab eis abstrahataeum non sit secundum se abstracta,sed a parte rei sit eis coniuncta: & hoc est alio mo o eam intelligere , atque est a parte rei; hoc est, pluribus conceptibus, atquc distinctis intellia

gere ea,quae a parte rei sunt unum.Sed utrumque facit intellectiis sine mendacio : qui sine ammationein negatione. Et quod de his Entibus rationis dicimus,euciens est in caeteris. Ex liis colligitur argumentum , ad probandum etacaciter nostram sententiam. Entia rationis non possunt fieri ab intellectit, nisi distinguendo ca , quae a parte rei, aut secundum se non stini distinctae, & concipiendo per plures conceptus ea . quae in se sunt Vnum , atque etiam alio modo e intelligendo,atque se habent a parte rei: sed modus sic intelligondi, est imperfectis linitis, & qui non potest convcnire inrellectui diuino:ergo nec poterit efficere Entia rationis. Probatur minor: nam diuinus intellectus unica cognitione & unico conceptu, & simplicissimo intolligit omnia,& secundum eundem modum , quem habent a parte rei:ut si sint Viatum, cognoscit ea per modum Vnius : si vero sint distincta tanquam distincta:ergo non potest ei conuenire talis modus imperfectus intelligendi , per quem necessariis debet fieri Ens rationis:& ideo nec poterit illud efficere. Ad arg alterius opinionis respondeo,& ad prima testimonium

D.Tho. Sensum eius ex alio loco colligi,nempe ex qu. I p. de potentia art. K. ubi docet distinctionem rationis,quae reperitur inter diuina attributa e ut inter iustitiam , Si misericordiam , aut interideas,diuerso modo reperiri in intellectu dii lino, & nostro : quia in illo reperitur tanquam in radice . & quasi virtualiter: in nostro Vero formaliter.Quod hoc modo explicandum est : Idea non est aliud quam essentia diuina,pro ut participari potest a creaturis. Et cum plures creaturae sint distinctae secundum essentiam , di Glinguimus in ea plures ideas, ita, ut ea ratione, qua potest participari ab homine ,sit idea hominis, & non leonis: ra ut participari potest a leone , sit idea leonis & non elephantis, & sc de caeteris. Quamuis autem diuinus intellectus intelligat erentiam diui Iram, ut imitabilem ab omnibus creaturis, unico ac simplicissimo conceptu, & ideo non distinguat in ea plures ideas, per illuni t .men Unicum conceptum intelligit, quod a nostro intellectu im. Perfecto modo eam concipiente, hoc est, per plures ac distinctoi

csceptas, distinguatur tu plutes ideas,hominis,leonis, Sc aliarum

97쪽

Tractat m de natura Entis rat nis.

Terum. Nam unico coceptu intelligimus nos essentiam diuinam,

ut participari potuit ab homine, & per alium conceptum distinctum ut participari potest a leone:& hoc est distinguere in essen.

tia diuina plures ideas distinctione rationis,& ideo efficere Entia rationis,intelligendo diuinas ideas. Ex quibus intelligi citi diuerentia inter diuinum intellectum, α nostrum: qudis ille, non distinguit ideas in essentia diuina cis tinctione actuali, aut formali, sed fundamentali,aut virtuali, inquantum cognoscit distingui polle a nostro mos er vero intellectus actualem distinctionem rationis inter ideas facit :& quia omnis nostia intellectio causatur, & regulatur per diuinam, do- .cuit D. Tho. intellectum diuinum causa te distinctionem idearum, non e taciendo cam actualiter, sed solum virtualiter , inquantum intelligit essentiam diuinam , ut intelligi potest a nostro intellectu per plures conceptus, & ideo distingui possunt a nobis plutes ideae: quam distinctionem a nobis factam , causat in . tellechus ipse diuinus per suam intellectionem , & iste est sensus

illius testimoni j - , Ad primum argumentum concedendum est antecedens , quod diuinus intellectus, perfectissima cognitione cognoscat Entia r tionis sed neganda est consequentia , quod ea faciat:& ratio est, quia non cognoscit res cum Auabus illis imperfectionibus necessario requistis ad efficienda Entia rationis. Et ut uno verbo solutionem declaremus,dicendum est, diuinum intellectum non cognoscere Entia rationis, cognitione factiva corum;sed cognitione,per quam facta a nobis intelligit.

Ad secundum distinguenda est maior; quia distinguere ea quae

uoti sunt distincta, luobus mossis potest intelligi. Primo ,efficiendo actualem distinctionem inter ea; & in hoc siensu neganda est. Alio modosolum efficiendo distinctionem quasi virtualiter , aut fundamentaliter: & hoc modo concedi potest. Nam cum intellectu diuinus intelligit ea quae non sunt distincta : ut distingui possunt a nobis imperfecte comaoscentibus per plures conceptum .irtu liter dicitur efficere distinctionem , quam noster intellectus facit actualiter: in quantum intellectio nostra causatur , &veι utatur per diuinam. Etiquae de diuino intellectu dicimus ; de angelico etiam, suo modo intelligi debent: qui cum perfecte intelligat, non dicitur facere Entia rationis ; sed ea cognoscere amobis facta.

Ad quam sicientiam pertineat agere de Ente rationis. DVabus distinctionibus pr suppositis respondendum est huic

dubio.Prima est, quam superius adduximus de Ente rationis habente

98쪽

Trae latus de natura Entis rationis. 79

habente fundamentussi in rebus, re non habente tale fundamentum. Et de hoc secumo certum est, ad nullam scientiam per se pertinere. Quod duobus argumentis probatur:Primo, Quia ea de quibus scientia per se agit determinata cile debent : sed Entia ra tionis,quae non babent fundamentum possunt in infinitum multiplicari ab intellectu; ergo nulla scientia potest per se agere de illis. Secundo , Illud de quo agit scientia, debet habere determinata principia, per quae probentur de illo detenninatae passiones: sed haec Entia rationis non habent determinata principia : ergo nulla scientia potest inere per se de illis. Minorem probo , quia

componuntur ex rebus disparatis , aut specie diuersis: ergo ex eis

non potest sumi determinatum principium cc tale compositum iis possibile. potest habere determinatas pastiones. Alia distinctio est Entis rationis . habentis fundamentum in re. Quod s sit relatio rationis, duobus modis considerari potest Primo , secundum se aut secundum propriam Entitatem : & hoc modo pertinet ad Metaphysicam : non per se ; quia obiectum per se huius scientiae est Ens reale:sed quasi per accidens, in otiantum habet quandam similitudinem cum relatione reali , de qua per se agit haec scientia. Secundo potest considerari,ut est denominationaturae,cui attribuiturivi denominatio generis,specici,praedicati, di subiecti. Et secundum hanc considerationem dicitur ens rationis logicum : de quo agit verse Logica ; tanquam de proprio

oblacto. Si vero sit priuatio, aut negatio : ad illam scientiam reduci debet,quae per se agit de forma, aut essentia,quam neo at,Vel qua priuat et ut priuatita forma naturalis , pertinet ad Philosophia in : tanquam unum ex tribus principiis naturalis generationis, ut docet Aristoteles i. lib. Physicorum:& negatio quae est de Essentia huius. aut illius naturae,reducitur ad scientiam , quae per se agit de tali natura,vi non esse equum,ad scientiam de homine,& lac de caeteris.

Busnam moὰo Ens rationis reducatur ad Hiai-- nem praedicamentalem. DE Ente rationis non habente fundam εtum in Debus; certum

est non posse reduci ad ordinem praedicamentalem:quia coponitur ex rebus diuersis secundum estentiam:& ideo non habet Unam a siqΗam determinatam naturam, secundum quam possit in praedicamento ordinari. De Ente autem rationis, habente sun. damentum, quantum ad priuationem, & negationem; etiam est certum habere quandam similitudinem cum qualitatibus. Quod sic probo.Privatio,& Negatio, ni Entia rationis, ut considerantur ab intellectu,tanquam formae positivae, & attribuuntur alicui

. subiecto

99쪽

Tractat m de natura Entis rationis.

subiecto in propositione: ut dum dicimus; Hominem esse eaecum a sed ita consideratae habent similitua inem cuin qualitatibus: ergo ad praedicamentum carum reducunturi Probatur minor. Quia sic praedicatur caecitas de homine, sicut at do aut color ; ergo similitudinem habet cum his,& aliis qualitatibus. Solum restat Relatio rationis , quae possit ordinari in speciali praedicamcnto. χ2od tamen non erit proprium ἱ quia praedic mentum proprie ex solis ent1bus realibus fieri potest: sed maximam habebit similitudinem cum vexo praedicamento ad aliquid,

ex relationibus realibus ordinato. Praedicamentum igitur relationis rationis sic ordinandum est ut supremum genus sit relatio rationis, nam Ens rationis uniuersali Aimum,ab Eoc prςdicamento excludi debet,propter transcendentiam ; sicut Ens reale excluditur ab omnibus praedicamentis realibus i quod diuidi potest in

tria genera,sue species subalternas,secundum diuersa fundamenta luae sunt diuersae operationes intellectus. Vt apprehensio simplicium,compositio, & diuisio,atque discursus. Quemadmodum

Arist.diuisit supremum genus praedicamenti ad aliquid, quod est

relatiuum , ut relatio realis ἔ per diuersa fundamenta. Ita ut primum genus sit relationum; quae fiandantur in unitate , ut relationis identitatis, similitudinis aequalitatis.Secundum, relationum φα fundantur in actione , & passione; ut paternitas , & filiatio. Tertium , earum quae fundantur in mensura; ut sunt relationes

scientiae ad scibile , & potentiae ad obiectum. Ita ergo diuidenda est relatio rationis; In eam quae fundatur in cognitione simplieitri & eisdem simplicibus attribuitur: & hoc est primum genus, babens sub se diuersias species ; ut relationis uniuersalis, generis, speciei,& aliorum praedicabilium. Deinde in eam quae fun- . datur in compositione, & diuisione, ad quod genus pertinent variae species propositionum:& tandem in eam, quae fundatur in tertia operatione, quae est discursus, sub quo genere continentur diuersae species argumentationum,& syllogismorum. Itaque haeetria genera habent sub se alia , usque ad species infimas , ex qui biis omnibus sic ordinatis resultat praedicamentum proprium

Εntis rationi S.

TRACTATUS D. E MODO, QUO

concretis da abstractis primarum de

secundarum intentionum. AD finem tractatus praecedentis , diximus de Ente rationisa octe Dialecticamivi est relatio quaedam , aut denominaticio attributa

100쪽

Tractati s de praedicationibus abseractorum. gr

atilibuta naturis ab intellectu. in qua acceptione vocatur Ens rationis Logicum. Ideo in hoc tractatu secundo, agendum est de modo, & ordine, quem habet ad praedicationes concretorum ,&abstractorum: in quibus denominationes exercentur, quas nat rae accipiunt ab eo .Et quoniam praedicationes possunt fieri in primis intentionibus: quae sunt naturae reales:atque etiam in secundis,quae sunt Entia rationis, in duas partes diuidemus praesentem tractatum: ita ut in prima tractetur de praedicationibus concretorum & abstractorum primae intentionis, & in secunda de eisdem abstractis,& concretis secundarum intentionum. Et in primis intentionibus quatuor modis exerceri possunt. Priamo, ita ut concretum praedicetur de concreto 3 ut homo est an mal. Secundo,abstractum de abstracto ut humanitas est animalitas.Temo,abstractum de concreto;vt homo est Emnanitas.Quarto,eoncretum de abstracto , ut Eumanitas est homo.Et ut ea quae sunt ceria,supponamus Huantum ad vetitatem,& falsitatem propositionum:de his tantum propositionibus loquendum est,in quibus praedicatum & subiectum aliquo modo sunt ordinata , ita ut se habeant tanquam superius, & inferius : aut tanquam aequalia, quorum unum pertinet ad alterum,quia in eo includitur vel pet pria passio eius est,uel commune accidens. Quibus explicatis: certum est primo,Veram esse illam propositionem, in qua concretum praedicatur de concreto inferiori ut superiori: vel etiam aequale, siue sit de essentia eius, aut propria passio,vel commune accidens reales sunt istae,homo est animai,nomo est rationalis,homo est risibilis,homo est albus: verae etia sunt aliae,in quas conuertuntur istae,sed indirecte atque improprie. Secundo certum est , propositiones in quibus abstractum praedicatur de c5creto, aut cocretu de abstracto,salsas esse, siue se habeant tanquam superius,& inferius,vel snt aequalia: ut homo est . humanitas,homo est rationalitas,aut risibilitas, vel albedo. Et ratio huius est manifesta:Primo, propter diuersum modum significandi terminorum, quia abstractum significatur per modum partis,concretum vero per modum totius,pars autem non prςdicaturge toto;Vipes,vel manus de homine. Secundo,quia subiectum in eisdeni propositionibus aliquid includit,quod nullo modo includit praedicatum: ut album includit corpus, quod non includit albedo: vel ἡ contra aliquid includit praedicatum,quod non includit subiectum,ut in propositionibus indirectis,ex eisdem terminis factis:quod lassicit, ut non sit verum,quod unum sit aliud, ut significatur per propositionem. Ex quo sequitur : Primo ; falsam esse sententiam Soti,q. 3.Vniuersalium,asserentis propositionem, in qua praedicatur abstractu Ze concreto , ut homo est humanitas, solum esse falsam,propra

SEARCH

MENU NAVIGATION